Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.1
(Vers. 1, 2.) Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo ab aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans temetipsum, ne et tu tenteris, invicem onera vestra portate.
PL 17, 369B(第1・2節)「兄弟たちよ、たとえ人が何らかの罪に先に捕らえられたとしても、霊的な者である汝らは、そのような者を柔和の霊において教え導け。自分自身を顧みよ、汝もまた試みられることのないように。互いに汝らの重荷を担え」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.2
Nunc hos alloquitur, qui firmiores erant; ne inflatione bonae vitae eum, qui forte a peccato circumventus fuisset, spernendum putarent et abjiciendum, ideoque consulendum his.
PL 17, 369B今、彼はより堅固であった者たちに語りかけている。善い生き方に思い上がって、たまたま罪に陥った者を、軽んじて見捨てるべきだと考えることのないように、むしろその者たちのために配慮すべきだというのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.3
Cum mansuetudine enim provocandi sunt ad reformandos se; quia si acrius ex auctoritate fuerint correpti, non se patientur argui: sed et defendere se incipient, ne turpes videantur; et incipiunt pejores fieri.
PL 17, 369B柔和をもって、自分たち自身を立て直すよう促さなければならない。より厳しく権威をもって叱責されれば、非難されることに耐えず、かえって恥ずべき者と見られまいとして自己弁護を始め、いっそう悪くなっていくからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.4
Tolle enim hominem a contentione et audacia, et habebis eum subjectum; humilitas enim etiam superbos solet inclinare. Et ut cum tota animi lenitate fieret, adjecit: Ne et tu tenteris; ut vel hac causa non sperneret peccatorem, sciens et se posse peccare.
PL 17, 369B実に、人から争いと大胆さを取り去れば、その者を従順な者として得るであろう。謙遜は高ぶる者さえ屈ませるのが常だからである。また、すべてを心のまったき穏やかさをもって行うために、彼は付け加えた。「汝もまた試みられることのないように」。これは、自分も罪を犯しうると知って、せめてこの理由によってでも罪人を軽んじないためである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.5
Et sic implebitis legem Christi; lex enim Christi omnes salvos vult fieri: ac per hoc qui fratri peccanti consulit, ut redeat ad propositum, implet voluntatem Christi.
PL 17, 369C「こうして汝らはキリストの法を満たすであろう」。実に、キリストの法はすべての人が救われることを望む。したがって、罪を犯している兄弟のために配慮して、その者が本来の志に帰るようにする者は、キリストの意志を満たしているのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.6
(Vers. 3, 4.) Si enim quis videtur sibi esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. Opus autem suum probet unusquisque; et tunc in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
PL 17, 369C(第3・4節)「実に、もし誰かが、何者でもないのに、自分が何者かであると思うなら、自分自身を欺いている。各人は自分の業を吟味せよ。そうすれば、自分自身のうちにのみ誇りを持ち、他人のうちには持たないであろう」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.7
Verum est, nec latet quemquam, quia si actus nostros et mentem consideremus, nulli nos anteponimus, et nec facile quemquam judicamus. Qui enim extollitur quasi aliquid sit, errat; nescit enim quia de humilitate crescitur.
PL 17, 369C真実である。我々の行いと精神をよく見るなら、我々は誰をも自分より上に置かず、軽々しく誰をも裁かないということは、誰にも隠れていない。何者かであるかのように自分を高める者は誤っている。謙遜によって成長することを知らないからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.8
Verba enim Salvatoris et gesta ante oculos non habet, qui cum sit omnium Dominus, humiliavit se (Philip. II, 8) ; ut nobis formam daret quid sequi deberemus, si crescere velimus: et si nos erigeremus, inclinaremur, quod facit imperitia cordis inflati; ut apud homines commendatior videatur.
PL 17, 369C実に、万物の主でありながら自らを低くした(フィリピ2:8)救い主の言葉と行いを、その者は目の前に置いていない。救い主が低くなったのは、我々が成長しようと望むなら何に従うべきか、その手本を我々に与えるためである。もし我々が自らを高めるなら、低くされることになろう。これは思い上がった心の無知のなすところであり、人々のもとでより称賛される者に見えようとするのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.9
Spernens enim et despiciens peccatores, justum se videri contendit, sicut et pharisaeus ille, quem Dominus denotat (Luc. XVIII, 10) . Numquid non vere hic imperitus est, qui praesentis gloriae cupidus est?
PL 17, 369D実に、罪人たちを蔑み見下して、自分が正しい者と見られようと努める。主が指し示すあのファリサイ派の人のようにである(ルカ18:10)。現在の栄光を欲する者は、まことに無知ではないか。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.10
Numquid non vere de futuris desperat, qui mercedem justitiae in praesenti vult consequi? Quare? Quia non est justus in opere, sed per fallaciam fingit justitiam; qui enim vult justus esse, alterum sibi praeponit, ut vere justus sit. Unusquisque enim plus mala sua novit, quam alterius.
PL 17, 369D正義の報いを現在において得ようとする者は、まことに未来について絶望しているのではないか。なぜか。その者は行いにおいて正しい者ではなく、偽りによって正義を装っているからである。実に、正しい者であろうと欲する者は、まことに正しい者となるために、他者を自分より先に置く。各人は、他人の悪よりも自分の悪をよく知っているのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.11
(Vers. 5.) Unusquisque enim suam sarcinam portabit. Ad postremum hoc voluit innotescere superbis, quia non coinquinatur quis alieno peccato, dummodo dissentiat, ut nemo vereatur se jungere peccatori, aut accedentem ad se suscipere, ut eum lucretur.
PL 17, 370A(第5節)「実に、各人は自分の荷を担うであろう」。結びに、彼は高ぶる者たちにこのことを知らせようとした。人は、同意しない限り、他人の罪によって汚されることはない。それゆえ誰も、罪人に連なることを恐れてはならず、また、その者を獲得するために、自分に近づいてくる者を受け入れることを恐れてはならない。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.12
(Vers. 6.) Communicet autem is, qui catechizatur verbo (id est, qui verbum Dei audiens est), ei qui se catechizat, in omnibus bonis: Hoc dicit, ut doctoribus audientes communicent in omnibus bonis.
PL 17, 370A(第6節)「言葉によって教えを受ける者は」(すなわち、神の言葉を聞く者は)「自分に教える者と、あらゆる善いものを分かち合え」。これは、聞く者たちがあらゆる善いものにおいて教師たちと分かち合うべきだということを言っている。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.13
Si autem aliter agant, quam docent, in his illis non communicandum, sed dissentiendum; ut magis lex tibi dux sit, quam homo. Sibi enim oberit, non tibi; quia quae docuerit, observas.
PL 17, 370Aしかし、もし教師たちが教えることと違う行いをするなら、その行いについては彼らと分かち合ってはならず、むしろ同意してはならない。人よりも法があなたの導き手となるようにするためである。実に、彼は自分を害するのであって、あなたを害するのではない。あなたは彼が教えたことを守っているからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.14
(Vers. 7.) Nolite errare, Deus non deridetur. Nemini dubium est Deo imposturam fieri non posse, sed hoc ab eo unumquemque consequi, quod meretur.
PL 17, 370B(第7節)「誤るな、神は嘲られない」。神に対して欺きが行われえないこと、むしろ各人が自らにふさわしいものを神から受けることは、誰にとっても疑いない。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.15
(Vers. 8.) Quod enim quis seminaverit, hoc et metet. Qui enim seminaverit in carne sua, ex carne metet corruptionem. Hic carnalia vitia, quae in carne admitti solent, significat; ut qui carnem suam corruperit, sciat se corruptelae futurum obnoxium.
PL 17, 370B(第8節)「実に、人が蒔いたものを、刈り取ることにもなる。自分の肉に蒔く者は、肉から腐敗を刈り取る」。ここで彼が示すのは、肉において犯されるのが常の肉的な悪徳である。自分の肉を腐敗させた者が、腐敗に服することになると知るためである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.16
Corrumpit autem corpus, qui inconcessa praesumit. Qui vero seminaverit in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Homo christianus spiritu constat et carne; homo enim ad comparationem sancti spiritus, caro est.
PL 17, 370B体を腐敗させるのは、許されていないことを敢えて行う者である。「霊に蒔く者は、霊から永遠の生命を刈り取る」。キリスト教徒である人は、霊と肉から成る。聖なる霊に比べれば、人は肉だからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.17
Cum ergo spiritui dat assensum, cohibens se ab iis, quae contraria sunt, spiritaliter seminat; ut possit metere vitam aeternam. Testimonium enim Spiritus accipit, et immortalitatem loco mercedis.
PL 17, 370Cそこで、人が霊に同意を与え、それに反するものから自らを抑えるとき、その人は霊的に蒔いているのであり、永遠の生命を刈り取ることができる。その人は霊の証しを受け、報いの代わりに不死を受けるからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.18
Sicut enim qui corrumpit dehonestans corpus suum, non ad aeternitatem, sed ad corruptionem pertinebit; ita et qui incontaminatum se custodit, vitam aeternam consequetur. Haec est enim aeterna vita, vivere sine poena, et habere gloriam.
PL 17, 370C実に、自分の体を辱めて腐敗させる者が、永遠にではなく腐敗に属することになるように、自らを汚れなく守る者も永遠の生命を得るであろう。これこそ永遠の生命、すなわち刑罰なしに生き、栄光を持つことだからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.19
Nam si hic ad praesens qui in sollicitudine est, negat se vivere; quanto magis ubi alienus a Deo, ignem tortorem patietur!
PL 17, 370C実に、もしここで今、不安のうちにいる者が、自分は生きていないと言うのなら、神から遠く離れている所で、責め苛む火を受ける者は、なおさらである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.20
(Vers. 9.) Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio metemus infatigabiles. Hoc dicit, quia qui fortis est ad seminandum, fortis erit et ad metendum, id est, sic recipiet, quomodo facit.
PL 17, 370C(第9節)「しかし善を行いつつ、気落ちすることのないようにしよう。時が来れば、疲れることなく刈り取るのだから」。これは、蒔くことに強い者は刈り取ることにも強いであろう、すなわち行ったとおりに受けるであろう、ということを言っている。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.21
Ideo promptos nos ad benefaciendum esse hortatur, nec fastidium pati debere, securos quia pro parvis magna recipiemus, et pro terrenis aeterna, tempore quo promisit Deus.
PL 17, 370Dそれゆえ彼は、我々が善を行うのに迅速であるべきこと、嫌気を覚えてはならないことを勧める。我々は、小さなもののために大きなものを、地上のもののために永遠のものを、神が約束した時に受けると確信しているからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.22
(Vers. 10.) Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Gentiles tempus habent operandi malum; homines enim sine Deo, quomodo possunt operari bonum?
PL 17, 370D(第10節)「それゆえ、時を持っている間、すべての人に善を行おう」。異邦人は悪を行う時を持っている。神なしにいる人々が、どうして善を行えようか。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.23
Christiani autem facti, tempus habent operandi bonum ad omnes homines; ut post acceptam fidem bonum opus proficiat mercedi promissae. Tempus enim idcirco conceditur vitae, ut jam juste versemur, exemplum dantes gentilibus. Maxime autem ad domesticos fidei.
PL 17, 370Dしかし、キリスト教徒となった者たちは、すべての人に善を行う時を持つ。信仰を受けたのちの善い業が、約束された報いに益するためである。実に、生の時が与えられているのは、我々がすでに正しく生き、異邦人に模範を示すためである。「とりわけ、信仰の家の者たちに対して」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.24
Verum est quia faciliores et propensiores in bono circa fratres esse debemus; quia invicem sumus membra. Huic ergo rei inserviendum, quae prodest; non circumcisioni, rei nunc inani.
PL 17, 371A真実である。我々は、善において兄弟たちに対し、より気さくで、より進んで尽くす者であるべきである。我々は互いに肢体だからである。それゆえ、益となる事柄に仕えなければならない。今や空しい事柄である割礼に仕えてはならない。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.25
(Vers. 11.) Scitote qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Auctoritatem dat epistolae suae; cum enim dicit: Ego scripsi mea manu, obediri vult litteris his.
PL 17, 371A(第11節)「どのような文字で、私が汝らに自分の手で書いたかを知れ」。彼は自分の手紙に権威を与える。「私は自分の手で書いた」と言うとき、この文書に従われることを望んでいるのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.26
Ubi enim holographa manus est, falsum dici non potest; ne forte circumventi excusarent de epistola, quasi aut falsa esset, aut non esset Apostoli, nolentes se reprehendi.
PL 17, 371A自筆の手がある所では、偽りと言うことはできない。惑わされた者たちが、非難されたくないために、手紙が偽物であるとか、使徒のものではないとか言って、言い逃れをすることのないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.27
(Vers. 12.) Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ne crucis Christi persecutionem patiantur. In carne placere, hominibus placere significat.
PL 17, 371A(第12節)「肉において気に入られようと望む者は誰であれ、汝らに割礼を受けさせようと強いる。ただキリストの十字架のゆえの迫害を受けまいとするのである」。肉において気に入られるとは、人々に気に入られることを意味する。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.28
Ut enim Judaeis propitiis, aut non infestis viverent, quos pseudoapostolos dicit, sic Christum praedicabant, ut et legem servandam docerent: quod Apostolus numquam metuit, sed constanter quod verum est, non tacuit, et sibi et his providens, quos docebat.
PL 17, 371B実に、彼が偽使徒と呼ぶ者たちは、ユダヤ人に好意を持たれ、あるいは敵視されずに暮らせるように、律法も守るべきだと教えるようなかたちでキリストを宣べ伝えていた。使徒はこれを決して恐れず、真実であることを堅く黙らず、自分と、教えていた者たちとのために配慮していた。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.29
Denique: Ego, inquit, non solum ligari, sed et mori paratus sum in Hierosolyma pro nomine Domini nostri Jesu Christi (Act. XXI, 13) .
PL 17, 371B実に、彼は言う。「私は、エルサレムで、我々の主イエス・キリストの名のために、縛られるだけでなく死ぬ覚悟もできている」(使徒言行録21:13)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.30
(Vers. 13.) Neque enim ipsi qui circumcisi sunt, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in vestra carne glorientur.
PL 17, 371B(第13節)「実に、割礼を受けた者たち自身が律法を守っているのではない。ただ、汝らの肉において誇るために、汝らが割礼を受けることを望んでいるのである」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.31
Tale est hoc, quale et illud dictum ad apostolum Petrum: Si tu cum sis judaeus, gentiliter vivis, quomodo compellis gentes judaizare (Galat. II, 14) ?
PL 17, 371Bこれは、使徒ペトロに対して言われたあの言葉と同じである。「汝はユダヤ人でありながら異邦人のように生きているのに、どうして異邦人たちにユダヤ人のように生きることを強いるのか」(ガラテヤ2:14)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.32
Ita et hi cum ipsi legem non custodirent, conversantes injuste, circumcisionem zelabantur; ut proinde vindices et amatores legis viderentur: cum constet hunc legem defendere et custodire, qui justitias ejus exsequitur; et mandatum, quod ad vitam pertinens datum est, non praetermittit.
PL 17, 371Cこうして、これらの者たち自身も、律法を守らず、不義のうちに生活しながら、割礼に熱心であった。それは、律法の擁護者、愛好者と見られるためである。実際、律法を擁護し守るのは、その正義の定めを行い、命に関わるものとして与えられた戒めをおろそかにしない者であることは、周知である。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.33
Talis ergo Galatarum excusatio erat. Haec dicit, ut vel sic intelligant, quia illudebantur velut stulti et hebetes, de quorum doloribus gloriarentur.
PL 17, 371Cこれが、ガラテヤの人々の言い訳であった。彼がこれを言うのは、せめてこうして、彼らが愚かで鈍い者のようにもてあそばれ、その苦しみを偽使徒たちが誇りの種にしていたことを悟らせるためである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.34
(Vers. 14.) Mihi vero absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
PL 17, 371C(第14節)「しかし私には、我々の主イエス・キリストの十字架のほかに誇ることは、決してあってはならない。彼によって、世界は私に対して十字架につけられ、私も世界に対して〔十字架につけられた〕」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.35
Quomodo pseudoapostoli tribulationes pro nomine Christi quasi nihil profuturas per hypocrisim redimebant, erubescentes in his; ita et Apostolus gloriabatur de his, sciens magnam pro istis fore mercedem: quemadmodum et coapostoli ejus, sicut scriptum est in Actibus apostolorum: Tunc, inquit, caesi exierunt apostoli de concilio, gaudentes quia digni habiti sunt pro nomine Christi contumeliam pati (Act. V, 4) .
PL 17, 371C偽使徒たちが、キリストの名のための苦難を、あたかも何の益ももたらさないかのように、偽善によって買い取って〔免れて〕、それを恥じていたように、使徒もまた、これらの苦難を誇っていた。これらのために大きな報いがあると知っていたからである。彼とともに使徒である者たちも、使徒言行録に書かれているとおり、同じであった。彼は言う。「そのとき、使徒たちは、打たれて議会から出て行き、キリストの名のために辱めを受けるに値する者とされたことを喜んでいた」(使徒言行録5:4)〔引かれた句は使徒言行録5:41〕。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.36
Cujus ergo omnis spes in Christo est, hic gloriatur in cruce ejus, huic et mundus crucifixus est, certus amorem crucis Christi vitam esse; mundi vero amorem parere mortem.
PL 17, 372Aそれゆえ、すべての望みをキリストに置く者は、その十字架を誇り、その者にとって世界は十字架につけられている。キリストの十字架への愛が生命であり、世界への愛が死を生むと確信しているからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.37
Invicem ergo sibi mortui sunt, et mundus Apostolo, et Apostolus mundo; dum nihil concupiscit Apostolus mundi, et dum nihil habet mundus suum, quod agnoscat in Apostolo, sicut et Dominus ait: Ecce, inquit, princeps hujus mundi venit, et in me inveniet nihil (Joan. XIV, 30) .
PL 17, 372Aこうして彼らは互いに対して死んでいる。世界は使徒に対して、使徒は世界に対してである。使徒は世界の何ものも欲せず、世界は使徒のうちに自分のものと認めうるものを何も持たないからである。それは、主も言うとおりである。「見よ、この世界の支配者が来る。しかし、私のうちには何も見いだすことはない」(ヨハネ14:30)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.38
(Vers. 15, 16.) In Christo enim Jesu neque circumcisio quidquam est, neque praeputium; sed nova creatura. Et quotquot hanc regulam sequuntur, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei.
PL 17, 372A(第15・16節)「実に、キリスト・イエスにあっては、割礼も無割礼も何ものでもなく、新しい被造物なのである。この規範に従うすべての者の上に、平和と慈しみがあるように。また神のイスラエルの上にも」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.39
Nova creatura est regeneratio nostra, haec est quae dat profectum permanentibus; super istos enim est pax Dei.
PL 17, 372A新しい被造物とは我々の再生であり、これこそ、とどまる者たちに進歩を与えるものである。神の平和は、これらの者たちの上にあるからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.40
Qui enim cum Deo pacificus est, nullius inimicitiam metuit; tutus enim est protectione et misericordia Dei, quae promissa est, et manet super Israel Dei, non super Israel hominis; Judaei enim non credentes Israelitae sunt secundum carnem.
PL 17, 372B実に、神と平和のうちにある者は、誰の敵意も恐れない。約束された神の保護と慈しみに守られているからであり、それは神のイスラエルの上にとどまるのであって、人のイスラエルの上にではない。信じないユダヤ人は、肉による〔肉に従う〕イスラエル人だからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.41
Duas ergo partes significavit, super quas manet pax et misericordia Dei, Judaeorum credentium, et gentilium fidelium.
PL 17, 372Bこうして彼は、神の平和と慈しみがその上にとどまる二つの部分、すなわち信じるユダヤ人たちと信徒である異邦人たちとを示した。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.42
(Vers. 17.) De caetero nemo mihi molestus sit. Molestias sibi noluit de caetero fieri, ut iterum forte cogeretur scribere: sed jam correctiores illos vult fieri; ut amputatis erroribus, post tanta taedia pausam haberet.
PL 17, 372B(第17節)「これからのち、誰も私を煩わせてはならない」。彼は、今後は自分に煩いが起こることを望まなかった。再び手紙を書かざるをえなくなることのないようにである。むしろ、彼らがすでにより正された者となることを望んだ。誤りが断たれて、これほど多くの倦怠のあとに休みを得るためである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.43
Si autem duriores se praestarent, et inflexibiles in convertendo, cessarent ab eo; ut illis operas suas et efficaciam impenderet, de quibus mercedem aut lucrum speraret. Ego enim stigmata Domini Jesu Christi in corpore meo porto.
PL 17, 372Bしかし、もし彼らがより頑なな者となり、回心に当たって曲げられない者となるなら、彼から手を引くがよい。そうすれば彼は、その報いあるいは益を期待できる者たちに、自分の働きと力を注ぐことができる。「実に、私は主イエス・キリストの焼き印を、自分の体に帯びている」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.44
Hoc dicit iratus, quia passiones quas credentium causa patiebatur, inefficaces in illis videbat; quoniam constantia et fide doctrinae suae pro Christo plagas et vincula pati non timuit: sed passus est amore credentium cicatrices plagarum habere se in corpore; quo non minus fideliter eis praedicaret, sicut et pseudoapostoli, qui Galatas deceperant.
PL 17, 372C彼は怒ってこれを言う。信者たちのために受けていた苦しみが、彼らにおいて効果のないものと見えたからである。彼は、自らの教えへの堅固さと信仰をもって、キリストのために鞭と鎖を受けることを恐れなかったが、さらに、信者たちへの愛のゆえに、体に鞭の傷痕を持つことをも耐えた。それは、ガラテヤの人々を欺いた偽使徒たちにも劣らず誠実に、彼らに宣べ伝えるためであった〔quo non minus fideliter eis praedicaret, sicut et pseudoapostoli の係りは定かでない。字のとおりに取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.45
Neminem itaque vult sibi molestum esse, qui huic rei devotus non est; ista enim stigmata, id est, cicatrices plagarum, testimonia sunt credentium eorum, qui patiuntur, quod digni sunt futura promissione.
PL 17, 372Cそれゆえ彼は、この事に身を捧げていない者の誰にも、自分を煩わせてほしくないのである。これらの焼き印、すなわち鞭の傷痕は、苦しむ信者たちが、来るべき約束にふさわしい者であることの証しだからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 6.46
(Vers. 18.) Gratia nostri Domini Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Non Legis gratiam dicit, sed Domini nostri Jesu Christi esse cum spiritu illorum, quos spiritales fratres appellat; neque enim penitus omnes fuerant eversi.
PL 17, 372C(第18節)「我々の主イエス・キリストの恩寵が、汝らの霊と共にあるように、兄弟たちよ」。彼が言うのは、律法の恩寵ではなく、我々の主イエス・キリストの恩寵が、霊的な兄弟と呼ぶ者たちの霊と共にある、ということである。全員が根底から覆されていたわけではなかったからである。