Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.1
(Vers. 1.) State ergo, et nolite iterum servitutis jugo contineri. Standum monet in accepta gratia, ut non redeuntes ad vetera, amittant donum libertatis, quod fuerant consecuti.
PL 17, 365A(第1節)「それゆえ、堅く立て。再び隷属の軛につながれてはならない」。彼は、受けた恩寵のうちに立ち続けるべきことを戒める。古いものに戻って、手に入れた自由の賜物を失うことのないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.2
(Vers. 2.) Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
PL 17, 365A(第2節)「見よ、私パウロは汝らに言う。もし汝らが割礼を受けるなら、キリストは汝らに何の益ももたらさない」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.3
Nunc apertae veritatis et auctoritatis suae vim non tacet, dicens: Ecce ego Paulus dico vobis, id est, ego magister gentium, cujus opus estis in Christo, palam vobis dico: Quia nihil proderit vobis Christus, si circumcidamini; Ipse enim Dominus ait: Lex et prophetae usque ad Joannem; ex quo regnum coelorum praedicatur (Luc. XVI, 16) .
PL 17, 365A今や彼は、明らかな真理と自らの権威の力を黙っていない。「見よ、私パウロは汝らに言う」と言う。すなわち、「キリストにおいて汝らがその業である、異邦人の教師である私が、公然と汝らに言う。もし汝らが割礼を受けるなら、キリストは汝らに何の益ももたらさない」ということである。主自身が言っているからである。「律法と預言者たちはヨハネまでである。それ以来、天の国が宣べ伝えられている」(ルカ16:16)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.4
Antequam ergo nova inciperet praedicatio, oportuit circumcidi: nunc autem lege fidei succedente, ea sequenda sunt, quae rudis veritas jubet; quia vetus et novum admisceri non debent, auctoritate Domini praedicantis; ait enim: Nemo additamentum panni rudis assuit vestimento veteri; tollit enim fortitudinem ejus a vestimento, et major fit scissura (Matth. IX, 6) .
PL 17, 365Aそれゆえ、新しい宣教が始まる前には、割礼を受けるべきであった。しかし今や、信仰の法が取って代わるので、まっさらな真理が命じるものに従わねばならない。古いものと新しいものを混ぜてはならないのである。宣べ伝える主の権威による。主は言う。「誰も、まっさらな布の継ぎ切れを古い衣に縫い付けはしない。それは衣からその強さを奪い、裂け目はいっそう大きくなるからである」(マタイ9:6)〔引かれた句はマタイ9:16にあたる〕。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.5
Ac per hoc non solum nihil proderit fideli addita circumcisio, sed et oberit; majus enim malum est ex libero servum fieri, quam nasci.
PL 17, 365Bしたがって、信仰者に加えられた割礼は、何の益ももたらさないだけでなく、害にもなる。自由人から奴隷になることは、奴隷として生まれることよりも大きな悪だからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.6
(Vers. 3.) Testificor autem omni homini circumcidenti se, quia debitor est universae Legis faciendae. Possunt aliqui Legem aliquatenus servare, et non circumcidi: nam multi Romanorum in Judaea servabant Legem incircumcisi.
PL 17, 365B(第3節)「自ら割礼を受けるすべての人に、私は証しする。その人は、律法全体を行う義務を負っている」。ある者たちは、割礼を受けずに、ある程度まで律法を守ることができる。ユダヤにいた多くのローマ人は、無割礼のまま律法を守っていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.7
Unde dicit Paulus apostolus ad Agrippam regem Judaeae: Scio, rex Agrippa; credis prophetis, scio quia credis (Act. XXVI, 27) .
PL 17, 365Bそこで使徒パウロは、ユダヤの王アグリッパに言う。「アグリッパ王よ、私は知っている。汝は預言者たちを信じている。汝が信じていることを私は知っている」(使徒言行録26:27)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.8
Et centurio, cujus servus erat moriturus, qui mittens ad Jesum, rogabat ut veniret, et sanaret servum ejus; cui testimonium perhibentes Judaei dicebant ad Jesum: Dignus est ut hoc praestes ei; diligit enim gentem nostram, et Synagogam ipse aedificavit nobis (Luc. VII, 4, 5) .
PL 17, 365Bまた百人隊長は、その奴隷が死にかけており、イエスのもとに人を遣わして、来て彼の奴隷を癒してくれるよう願った。ユダヤ人たちは、彼のために証しして、イエスに言った。「彼は、汝がこれを彼にしてやるにふさわしい者である。彼は我々の国民を愛し、会堂を自ら我々のために建てたからである」(ルカ7:4–5)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.9
Nemo tamen circumcisus non totam Legem servat; debitor est enim, quia circumcisis data est Lex. Hoc ideo dixit, quia tam hebetes se ostendebant, ut digni essent omnia onera Legis portare.
PL 17, 365Cしかし、割礼を受けた者は誰も、律法全体を守らずにはいない〔守る義務を負う〕。割礼を受けた者たちに律法が与えられたので、その者は負債を負っているのである。これを彼が言ったのは、彼らが、律法のすべての重荷を担うにふさわしいと言えるほど愚鈍であると、自ら示していたからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.10
(Vers. 4.) Evacuati estis a Christo. Quibus nihil prodest Christus, evacuati sunt a Christo; erant enim gratia ejus pleni, qua recedente, evacuati sunt. His enim loquitur, qui post acceptum donum gratiae Dei, circumcidi se maluerunt.
PL 17, 365C(第4節)「汝らはキリストから空にされた」。キリストが何の益ももたらさない者たちは、キリストから空にされたのである。彼らは彼の恩寵で満ちていたが、それが去って、空にされた。神の恩寵の賜物を受けたのちに、むしろ割礼を受けることを選んだ者たちに向けて、語っているのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.11
Qui enim in Lege gloriamini, a gratia excidistis. Justitia Legis est, si serventur, quae data sunt. Ideoque qui in his justificari se vult post fidem, amittit gratiam; quia ad hoc venit donum Dei, ut cessantibus oneribus Legis, justificaret credentes apud Deum.
PL 17, 365C「律法において誇る汝らは、恩寵から脱落した」。律法の正義は、与えられたものが守られるなら成り立つ。ゆえに、信仰のあとでこれらによって義とされようとする者は、恩寵を失う。神の賜物は、律法の重荷がなくなって、信じる者たちを神のもとで義とするために来たのだからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.12
(Vers. 5, 6.) Nos autem spiritu ex fide spem justitiae exspectamus; nam in Christo Jesu neque circumcisio quidquam valet, neque praeputium: sed fides, quae per charitatem operatur.
PL 17, 365D(第5・6節)「我々は霊によって、信仰から、正義の希望を待ち望んでいる。キリスト・イエスにおいては、割礼も無割礼も何の力もなく、愛を通して働く信仰が〔力をもつ〕」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.13
Apertum est quod dicit, quia spes justificationis in fide est per spiritum, non per opera Legis; in fide enim spiritaliter Deo servitur devotione mentis, et puritate cordis.
PL 17, 365D彼の言うことは明らかである。義とされることの希望は、霊によって信仰のうちにあり、律法の業によるのではない。信仰においては、精神の献身と心の清さによって、霊的に神に仕えるからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.14
Unde dicit Dominus ad Samaritanam: Deus spiritus est; et adorantes eum, in spiritu et veritate adorare oportet (Joan. IV, 24) .
PL 17, 365Dそれゆえ主は、サマリアの女に言う。「神は霊である。神を礼拝する者は、霊と真理において礼拝せねばならない」(ヨハネ4:24)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.15
Ac per hoc neque praeputium valet quidquam, neque circumcisio: sed sola fides opus est in charitate ad justificationem; fides enim charitate fraterna debet muniri, ut perfectio sit credentis.
PL 17, 366Aしたがって、無割礼も割礼も何の力もなく、愛における信仰だけが、義とされるための業である〔opus est は「必要である」とも読める〕。信仰は兄弟愛によって守られねばならず、それによって信じる者の完成となるからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.16
Denique Salvator quod primum mandatum esset interroganti scribae respondit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua: et proximum tuum tamquam te ipsum.
PL 17, 366A実に、救い主は、最初の掟は何かと尋ねた律法学者に、こう答えた。「汝の主なる神を、汝の心を尽くし、汝の魂を尽くして愛せよ。また、汝の隣人を汝自身のように〔愛せよ〕」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.17
In his, inquit, duobus mandatis tota Lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 37 et seq.) . Imperfecta sunt itaque caetera, quando in his duobus mandatis perfectio continetur.
PL 17, 366A「この二つの掟に、と彼は言う、律法全体と預言者たちがかかっている」(マタイ22:37以下)。したがって、ほかの掟は不完全である。完全さがこの二つの掟に含まれているのだから。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.18
(Vers. 7.) Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire? Exercitium illorum in opera fidei bonum fuisse testatur, sed nequitia malorum hominum detentos, ne cursum suum efficacia perseverante, consummarent.
PL 17, 366A(第7節)「汝らはよく走っていた。誰が汝らを妨げて、真理に従わないようにさせたのか」。彼は、信仰の業における彼らの修練が善いものであったと証しするが、悪人たちの邪悪によって引き止められ、効力が持続しているうちに自分たちの走りを全うするに至らなかったと言うのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.19
Unde ut resipiscant hortatur, de caetero nulli eorum credentes, qui ut opera Legis servanda suaderent, evangelicae veritati non eos obedire sinebant.
PL 17, 366Bそこで彼は、我に返るよう勧め、これから先は、律法の業を守るべきだと説き勧めて、福音の真理に彼らが従うことを許さなかった者たちの、誰をも信じないようにと言う。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.20
(Vers. 8.) Suasio vestra non est a Deo, qui vocat vos. Verum est, quia humano consilio haec agebant Judaei, ut mitterent eos sub Legis jugum: non Dei judicio, qui vocabat eos per Apostolum suum ad gratiam.
PL 17, 366B(第8節)「汝らのその説得は、汝らを召す神からのものではない」。それは真実である。ユダヤ人たちは人間の計らいでこれを行い、彼らを律法の軛の下に置こうとしたのであり、使徒を通して彼らを恩寵へと召した神の判断によるのではない。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.21
(Vers. 9.) Modicum fermentum totam massam corrumpit. Hoc dicit, quia licet quidpiam Legis admiscentes fidei, violant fidem, ne habeat fructum, aut sit acceptabilis. Hoc ideo adjecit, ne forte incolumem se putarent habere gratiam fidei, si pauca Legis observarent.
PL 17, 366B(第9節)「わずかなパン種が、練り粉全体を腐らせる」。これは、律法のいくらかを信仰に混ぜると、たとえわずかでも信仰を損ない、信仰が実を結ばず、受け入れられないものになる、ということを言っている。これを付け加えたのは、律法のわずかなことを守るだけなら、信仰の恩寵を損なわずに保っていると、彼らが思い込むことのないためである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.22
(Vers. 10.) Ego confido in vobis in Domino, quia nihil aliud sentietis. Hac spe se dicit fidere de iis; quia non sponte, sed circumventi erroris viam intraverant. Ideo ostenso vero itinere, facile eos posse reverti confidit.
PL 17, 366C(第10節)「私は主において汝らを信頼している。汝らはほかのことを考えないだろうと」。彼は、この希望によって彼らに信頼を置いていると言う。彼らは自ら進んでではなく、欺かれて誤りの道に入っていたからである。それゆえ、真の道が示されれば、彼らは容易に戻ることができると確信している。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.23
Qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. Quomodo qui errantem converti facit, remunerandus est, dicente Jacobo apostolo in epistola sua: Qui converti fecerit peccatorem, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jacob. V, 20) ; ita et qui recta incedentem via, iter in devium cogit flectere, damnationem consequitur, quicumque fuerit.
PL 17, 366C「汝らを乱す者は、誰であれ、裁きを負うであろう」。誤っている者を立ち帰らせる者が報われるべきであることは、使徒ヤコブがその手紙で言うとおりである。「罪人を立ち帰らせる者は、その魂を死から救い、多くの罪を覆うであろう」(ヤコブ5:20)。それと同じく、正しい道を進む者を脇道へ曲がるよう強いる者は、誰であれ、断罪を受ける。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.24
Hoc propter hos subjicit; ne qui sibi meritum defenderent, eo quod filii essent Abrahae juxta carnem. Denique exaltantes se dicunt ad Jesum: Nos filii Abrahae sumus (Joan. VIII, 33) .
PL 17, 366Cこれを彼は、そうした者たちのために付け加える。アブラハムの肉による子であるからといって、誰かが自分に功績があると主張することのないようにである。実に、彼らは思い上がってイエスに言う。「我々はアブラハムの子である」(ヨハネ8:33)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.25
(Vers. 11.) Ego autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior? Apertum est, quod dicit; ideo enim quasi inimicus Judaeis habebatur, et non desinebant a persecutione ejus; quia circumcisionem jam non stare docebat.
PL 17, 366D(第11節)「兄弟たちよ、私が割礼を宣べ伝えているのなら、なぜなお迫害を受けているのか」。彼の言うことは明らかである。彼がユダヤ人たちから敵のように見なされ、ユダヤ人たちが彼への迫害をやめなかったのは、割礼がもはや存続しないと教えていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.26
Denique Judaeis compellentibus, et saepenumero falsas accusationes contra eum deferentibus, obliquum judicem videns, coactus appellavit Caesarem. Ergo evacuatum est scandalum crucis (Act. XXV, 11) .
PL 17, 366D実に、ユダヤ人たちが圧迫し、しばしば偽りの告発を彼に対してしたので、裁判官が不公正であるのを見て、彼はやむなくカエサルに上訴した。「それゆえ、十字架のつまずきは無にされた」(使徒言行録25:11)〔この引照は刷りでは見出し語の後に置かれているが、前の文のカエサルへの上訴にあたる〕。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.27
Scandalum erat Judaeis praedicatio crucis, quia sabbatum et circumcisionem evacuabat. Si autem admitteret circumcisionem, non esset scandalum, et pacifici essent nobis Judaei.
PL 17, 366D十字架の宣教は、ユダヤ人たちにとってつまずきであった。安息日と割礼を無にしたからである。もし彼が割礼を認めたなら、つまずきはなく、ユダヤ人たちは我々に対して平和的であっただろう。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.28
Nam dicebant de Salvatore: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit (Joann. IX, 16) .
PL 17, 367A彼らは救い主について言っていたからである。「この人は神のもとから来た者ではない。安息日を守らないからだ」(ヨハネ9:16)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.29
(Vers. 12.) Utinam et abscindantur hi, qui vos subvertunt! Tale est hoc, quale et illud ad Corinthios in prima: Qui non, inquit, amat Dominum Jesum, sit anathema (I Cor. XVI, 22) .
PL 17, 367A(第12節)「汝らを覆そうとする者たちが、切り取られてしまえばよいのに」。これは、コリントの人々への第一の手紙にある次の句と同じようなものである。「主イエスを愛さない者は、と彼は言う、呪われよ」(一コリント16:22)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.30
Ex ipso grege morbido sunt et hi, quos sociat sententiae eorum; ut abscindantur a misericordia Domini, qui Galatas Dei gratia exuerunt: et non solum spiritaliter, sed et carnaliter, hos maledicit; ut quia circumcidi Galatas cogebant, ipsi abscinderentur, ut multiplicaretur his dolor corporis.
PL 17, 367A彼が彼ら〔前の節の、主を愛さない者たち〕への宣告に結びつけるこれらの者たちも、同じ病んだ群れの出である〔quos sociat sententiae eorum の係りは定かでない。sententia を一コリント16:22 の「呪われよ」という宣告と取った〕。ガラテヤの人々から神の恩寵を剥ぎ取った者たちが、主の慈しみから切り離されるようにと、彼は、霊的にだけでなく肉的にも、彼らを呪う。ガラテヤの人々に割礼を強いたのだから、彼ら自身が切り取られ、彼らの体の苦痛が増し加わるようにである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.31
(Vers. 13.) Vos enim in libertatem vocati estis, fratres. In libertatem vocati sunt; quia cum peccatis essent obnoxii, Dei gratia accipientes remissam delictorum, liberati sunt. Tantum ne libertatem in occasionem carni detis.
PL 17, 367A(第13節)「兄弟たちよ、汝らは自由へと召されたのだから」。彼らは自由へと召された。罪に縛られていたが、神の恩寵によって罪〔delictum〕の赦しを受けて、自由にされたからである。「ただ、自由を肉の機会としてはならない」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.32
Hoc dicit, ne acceptam libertatem occasio carnis adimat: ad hoc enim circumcidi eos volebant, ut in conditionem Legis intrarent. Ideo monet, ne dent occasionem consentiendo eis. Sed per dilectionem spiritus servite vobis invicem.
PL 17, 367Bこれは、受けた自由を肉の機会が奪い去ってしまわないように、ということを言っている。彼らに割礼を受けさせようとしたのは、律法の身分に入らせるためだったからである。それゆえ、彼らに同意して機会を与えることのないよう戒める。「しかし霊の愛によって、互いに仕え合え」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.33
Non per affectum carnis charitatem habendam, sed per dilectionem spiritus exhortatur, ut invicem sibi subjecti sint.
PL 17, 367B愛は肉の情によってではなく、霊の愛によって持つべきであると、彼は勧める。互いに服し合うようにである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.34
(Vers. 14.) Universa enim Lex in vobis in uno verbo impletur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Levit. XIX, 18) .
PL 17, 367B(第14節)「律法全体は、汝らのうちで、一つの言葉において満たされる。『汝の隣人を汝自身のように愛せよ』」(レビ記19:18)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.35
Hoc scriptum est in Levitico, quod supra dictum est, quia perfectio salutis per dilectionem operatur; quia qui non diligit fratrem, non diligit Deum, dicit Joannes apostolus (I Joan. IV, 20) .
PL 17, 367B上で言われたこの句はレビ記に書かれている。救いの完成は愛によって働くからである。兄弟を愛さない者は神を愛さない、と使徒ヨハネは言っている(一ヨハネ4:20)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.36
(Vers. 15.) Quod si mordetis invicem, et criminatis; videte ne ab invicem consumamini. Manifestum est quia dissensio fratrum inimica est dilectionis; ideo monet ut pacifici sint proficientes in bono. Contentiones enim generant jurgium, cujus fructus est vitae consumptio.
PL 17, 367C(第15節)「もし汝らが互いに噛みつき、責め立て合うなら、互いに食い尽くされないよう気をつけよ」。兄弟間の不和が愛の敵であることは明らかである。それゆえ彼は、善において進みつつ平和を保つよう戒める。争いは口論を生み、その実りは生命の消耗だからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.37
(Vers. 16.) Dico autem, spiritu ambulate, et concupiscentiam carnis non perficietis. Postquam a lege factorum eos prohibuit, in qua sunt praecepta carnalia; nunc ut a vitiis carnis se contineant, praecipit. Hic enim spiritu ambulat, qui fugit peccata.
PL 17, 367C(第16節)「私は言う。霊によって歩め。そうすれば、肉の欲望を成し遂げることはない」。業の法――そこには肉的な戒めがある――から彼らを遠ざけたのち、今度は肉の悪徳から身を慎むよう命じる。罪を避ける者が、霊によって歩むからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.38
(Vers. 17.) Nam caro concupiscit adversus spiritum, spiritus vero adversus carnem; haec enim sibi invicem adversantur, ut non ea quae vultis, faciatis.
PL 17, 367C(第17節)「肉は霊に逆らって欲し、霊は肉に逆らう。これらは互いに対立し合い、汝らは望むことを行えなくなるからである」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.39
Duas leges proponit, sicut facit et in epistola ad Romanos (VII, 23), quae invicem adversae sunt: unam Dei, alteram peccati.
PL 17, 367C彼は二つの法を提示する。ローマ人への手紙(ローマ7:23)でもそうしている。これらは互いに対立しており、一つは神の法、もう一つは罪の法である。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.40
Quae ideo in carne significatur, quia visibilibus oblectatur, cupida peccatorum; ut his sibi adversantibus, medius homo non ea quae vult, agat.
PL 17, 367D後者〔罪の法〕が肉において示されるのは、見えるものを喜び、罪を貪るからである。これら二つが互いに対立するので、その間に立つ人は、望むことを行えない。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.41
Divina enim lex premit et fugat legem peccati, consulens homini, ut vigorem naturae suae custodiat, ne capiatur illecebris: illa e contra in insidiis agens, lacessit hominem blanditiis, ut spernat praeceptum legis divinae.
PL 17, 367D神の法は罪の法を押さえつけて追い払い、人が自らの本性の活力を守り、誘惑に捕らえられないよう、人に配慮する。それに対して罪の法は、待ち伏せをして、甘言で人を挑発し、神の法の戒めを軽んじさせる。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.42
Cum ergo consenserit homo legi Dei, contradicit lex peccati, suadens homini, ne faciat quod imperat lex divina: e diverso autem lex Dei revocat hominem; ne faciat quod suggerit lex peccati.
PL 17, 367Dそれゆえ、人が神の法に同意すると、罪の法がこれに反論し、神の法が命じることを行わないよう人に勧める。他方、神の法は人を呼び戻し、罪の法が唆すことを行わせないようにする。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.43
Quod quidem homo non videt esse absurdum; scit enim naturae suae congruere, si faciat quod imperat lex Dei. Denique gaudet, quando haec agit: cum autem ea operatur, quae suggerit lex peccati, videt se turpem, et horret post factum.
PL 17, 368A人は、これを不合理だとは見ない。神の法が命じることを行うなら、自らの本性にかなうと知っているからである。実に、これを行うときは喜び、罪の法が唆すことを行うときは、自分が恥ずべき者であると見て、行ったあとで身震いする。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.44
Ideoque legis spiritus praecepta servanda sunt, et carnalia fugienda; ipsa enim conscientia accusat, si ei consentiat, sciens horrori esse, quae suggerit Lex peccati.
PL 17, 368Aそれゆえ、霊の法の戒めは守らねばならず、肉的なものは避けねばならない。罪の法が唆すことが嫌悪すべきものであると知っているので、良心自身が、それに同意するなら〔その人を〕責めるからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.45
(Vers. 18.) Quod si Spiritu ducimini, non estis sub Lege. Non est obscurum, quia qui ducem habet Spiritum sanctum, non errat; lex enim errantibus dominatur, sicut alio loco dicit: justo non est lex posita (I Tim. I, 9) .
PL 17, 368A(第18節)「もし汝らが霊に導かれるなら、汝らは律法の下にはいない」。聖なる霊を導き手とする者は誤らないということは、明らかである。法は誤る者たちを支配するからである。ほかの箇所で言っているとおり、「義人のためには法は定められていない」(一テモテ1:9)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.46
(Vers. 19, 20, 21.) Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt adulterium, fornicatio, impuritas, obscenitas, idololatria, veneficia, inimicitiae, contentiones, simulationes, irae, simultates, dissensiones, haereses,invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et quae sunt his similia, quae praedico vobis, sicut et praedixi, quod hi qui talia agunt, regni Dei haereditatem non consequentur.
PL 17, 368B(第19・20・21節)「肉の業は明らかである。それは、姦淫、不品行、不潔、猥褻、偶像崇拝、魔術、敵意、争い、偽り、怒り、敵対、不和、異端、妬み、殺人、酩酊、宴会騒ぎ、およびこれらに似たものである。それらについて私は汝らに告げる。かつて告げたように、そのようなことを行う者は、神の国の相続を得ない」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.47
Haec omnia et his similia legis peccati membra sunt, quae Apostolus opera carnis appellat; quia errores isti ex mundo sunt, ex quo et caro. Omnia namque peccata deforis oriuntur ex parte carnis, non ex parte spiritus; ideo non absurde opera carnis dicuntur.
PL 17, 368Bこれらすべてとそれに似たものは、罪の法の肢体であり、使徒はそれらを肉の業と呼ぶ。これらの誤りは、肉もそこから出た世界から出ているからである。あらゆる罪は外から、肉の側から生じるのであり、霊の側からではない。それゆえ、肉の業と呼ばれるのは不合理ではない。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.48
(Vers. 22, 23, 24.) Fructus vero Spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, spes, lenitas, continentia, castitas, bonitas: adversus hujusmodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
PL 17, 368B(第22・23・24節)「霊の実は、愛、喜び、平和、寛容、親切、希望、柔和、自制、貞潔、善良である。このようなものに反する法はない。キリストに属する者は、自分の肉を、悪徳と欲望とともに十字架につけた」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.49
Non dixit: Opera spiritus charitas est, sed fructus spiritus; lex enim spiritus haec, quae supra memoravit, fructificat; ut ex his haereditas regni coelorum quaeratur; qui enim Christo devoti sunt, hos dicit christos, id est, unctos.
PL 17, 368C彼は「霊の業は愛である」とは言わず、「霊の実」と言った。霊の法が、上に挙げたこれらのものを実らせるからである。これらによって天の国の相続が求められるためである。キリストに献身している者たちを、彼はキリストたち、すなわち油注がれた者たちと呼ぶ。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.50
Hi carnem, id est, mundum crucifigunt, quando haec ex quibus errores oriuntur, condemnant. Hunc sensum et Joannes apostolus secutus, ait: Nolite diligere hunc mundum, neque ea quae in hoc mundo sunt.
PL 17, 368Cこれらの者たちは、肉、すなわち世界を十字架につける。誤りの出てくる原因であるこれらのものを断罪するときである。使徒ヨハネもこの意味に従って言う。「この世界を愛するな。この世界にあるものをも〔愛するな〕」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.51
Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in illo; quia omne quod in hoc mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum (I Joan. II, 15) . Qui ergo mundum, et quod in mundo est, non concupiscit, hic carnem crucifigit.
PL 17, 368C「誰かが世界を愛するなら、父の愛はその人のうちにない。この世界にあるものはすべて、肉の欲望と目の欲望だからである」(一ヨハネ2:15)。したがって、世界とその世界にあるものを欲しない者は、肉を十字架につけるのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.52
Neque enim corpori humano haec vitia ascribenda sunt, id est, idololatria, veneficia, haereses, invidiae, inimicitiae, irae et talia: sed ideo carnalia dicuntur, quia ex parte mundi sunt, sicut supra memoravi.
PL 17, 368Dこれらの悪徳、すなわち偶像崇拝、魔術、異端、妬み、敵意、怒りなどは、人間の体に帰されるべきではないからである。肉的なものと言われるのは、上で述べたように、世界の側のものだからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.53
Interea non amplius quam decem res posuit, quas fructus spiritus significat; ut in his omnia complexus videatur secundum tabulas Testamenti Dei, in quibus non amplius quam decem verba mandatorum tradita sunt.
PL 17, 368Dところで、彼が置いたのは、霊の実が意味するもの十個を超えない。神の契約の板に従って、これらのうちにすべてを包含しているように見えるためである。その板には、十の掟の言葉を超えるものは伝えられていない。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.54
(Vers. 25, 26.) Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus. Non simus inanem gloriam sectantes, invicem provocantes, invicem invidentes.
PL 17, 369A(第25・26節)「もし我々が霊によって生きるなら、霊によって歩もうではないか。我々は、空しい栄光を追い求め、互いに挑発し、互いに妬む者となるまい」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.55
Hoc dicit, quia si bene et honeste vivimus, bonos debemus habere et mores; hoc est enim spiritu vivere, incontaminatam vitam habere: et sic spiritu ambulamus, si paci studeamus; haec enim parit charitatem.
PL 17, 369Aこれは、我々が正しく立派に生きるなら、善い品行ももたねばならないということを言っている。霊によって生きるとは、汚れのない生活を送ることだからである。そして我々は、平和に努めるなら、そのように霊によって歩む。平和が愛を生むからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.56
Inanis autem gloria est velle vincere, ubi praemium non est; ut quis studium habeat contentionis et aemulationis, sciens quia haec generant discordias et lites: Servum autem, inquit, Domini non oportet litigare (II Tim. II, 24) .
PL 17, 369A空しい栄光とは、報いのないところで勝とうとすること、すなわち、争いと妬みに熱を入れることである。これらが不和といさかいを生むと知りながら。「主の僕は、と彼は言う、いさかってはならない」(二テモテ2:24)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 5.57
Bonae enim vitae fructus aridos facit, perdens spem promissam castae conversationis: bona enim et casta vita moribus ornanda est, et benevolentia locupletanda.
PL 17, 369A〔空しい栄光は〕善い生活の実を枯らしてしまい、貞潔な生き方に約束された希望を失わせるからである。善くて貞潔な生活は、品行で飾られ、好意で豊かにされねばならないからである。