アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Galatas

Prooemium 冒頭 (Prooemium)

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Galatas · PL 17, 337C · 11 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Galatas 0.1

1

Omnis credens in Christum, et observans Legem factorum, male intelligit Christum: sicut et Symmachiani, qui ex Pharisaeis originem trahunt, qui servata omni Lege, Christianos se dicunt, more Photini Christum non Deum et hominem, sed hominem tantummodo definientes.

PL 17, 337C

〔序〕キリストを信じながら業の法を守る者は皆、キリストを正しく理解していない。ファリサイ派に起源を持ち、律法をすべて守りながら自らをキリスト教徒と称するシュンマコス派もそうである。彼らはフォティヌスにならい、キリストを神にして人であるとは定義せず、ただ人であるとのみ定義している。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 0.2

2

Si enim Deum intelligerent Christum, nihil de Lege factorum sperarent, id est, de neomeniis, sabbato, circumcisione, et discretione escarum; quia qui Deum et Dominum Legis colit, supra Legem est: nec potest judicari a lege, qui cum legislatore concordat.

PL 17, 337C

というのも、もしキリストを神と理解するなら、業の法、すなわち新月の祭りや安息日、割礼、食物の区別には何も期待しないはずだからである。律法の神であり主である者を礼拝する者は、律法の上にある。立法者と一致する者が、法によって裁かれることもありえない。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 0.3

3

Denique non illorum causa Lex data est, qui Deum colebant: sed eorum qui male et credebant et agebant ad contemptum Creatoris.

PL 17, 337D

実に、律法が与えられたのは、神を礼拝していた者たちのためではなく、悪しく信じ、悪しく行って、創造者を軽んじた者たちのためである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 0.4

4

Unde dicit ad Timotheum: Nec enim justo lex posita est, sed injustis, et male versantibus. (I Tim. I, 9.) Et Moyses sic inquit: Timentes facietis filios Israel. (Levit. XV, 31) .

PL 17, 337D

それゆえ彼はテモテに言う。「律法は正しい者のために定められたのではなく、不正な者たちと悪しく振る舞う者たちのために定められた」(一テモテ1:9)。またモーセもこう言っている。「汝らはイスラエルの子らを〔神を〕畏れる者にするであろう」(レビ記15:31)。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 0.5

5

Unde et Galatae, vel ii qui eos subvertebant, adhuc erroris nebula contectum cor habentes, non cernunt sensum Esaiae prophetae inter caetera dicentis: Verbum enim consummans et brevians in aequitate; quia verbum breviatum faciet Dominus super terram. (Esai. X, 23) .

PL 17, 337D

それゆえガラテヤの人々も、あるいは彼らを覆した者たちも、なお誤りの霧に覆われた心を持っているので、預言者イザヤがほかのことに交えてこう言っている意味を見分けていない。「言葉を完成し、これを公正のうちに短くするからである。主は短くされた言葉を地の上に行うであろう」(イザヤ10:23)。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 0.6

6

Si ergo haec dicta intelligerent; a Lege recederent, scientes, a praedicatione Joannis Baptistae Legem jam cessare; ut sola fides sufficiat ad salutem, abbreviata ex Lege.

PL 17, 337D

もし彼らがこれらの言葉を理解するなら、律法から離れるはずである。洗礼者ヨハネの宣教以来すでに律法が終わっていること、律法から短くされた信仰だけが救いに十分であることを知るからである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 0.7

7

In Lege enim et de Deo Patre, et de Christo Filio ejus, et de Spiritu sancto continetur praedestinatum in tempore, quod manifestatum est in praedicatione; nam si signaculi causa circumcidebantur filii Israel, ut exinde apparerent filii esse Abrahae juxta carnem, rite cessare debet circumcisio; quia signum habent credentes mortis devictae, quo dignoscuntur filii esse Abrahae, sed secundum fidem; Abrahae enim promissus est, qui veniens vinceret mortem.

PL 17, 338C

実に、律法の中には、父なる神についても、その子キリストについても、聖なる霊についても、時において予定されたことが含まれており、それが宣教において明らかにされた。もしイスラエルの子らが証印のために割礼を受けたのであり、それはそれによって彼らが肉によってアブラハムの子らであると示されるためであったのなら、割礼は当然廃れるべきである。信じる者たちは、打ち負かされた死の印を持っており、それによってアブラハムの子らであると、しかも信仰によるものとして見分けられるからである。アブラハムに約束されたのは、来て死に勝つ者だったからである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 0.8

8

Denique hunc exspectabat Abraham, quem in spiritu sentiens natum, gavisus est, sciens se in brevi introduci in coelos.

PL 17, 338D

実に、アブラハムが待ち望んでいたのはこの者であり、霊において彼が生まれたと感じ取って喜んだ。自分がまもなく天に導き入れられると知っていたからである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 0.9

9

Unde dicit Dominus ad Judaeos: Abraham cupivit videre diem meum: et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) ; tempore enim quo simul adhuc erant filii Israel in eremo, antequam vicini essent gentilium, non sunt circumcisi.

PL 17, 338D

それゆえ主はユダヤ人に言う。「アブラハムは私の日を見ることを切望した。そして見て、喜んだ」(ヨハネ8:56)。イスラエルの子らがなお荒れ野で共にいて、異邦人の隣人となる前は、割礼を受けていなかったからである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 0.10

10

At ubi commisceri habebant gentibus, tunc a Jesu Nave circumcisi sunt de petra (Josue V, 3) , quae significat Christum: Quia petra, inquit, erat Christus (I Cor. X, 4) , ut designaret per Christum futuram circumcisionem cordis, sicut dixerat Moyses, et Hieremias propheta: Circumcidite vos Deo, et circumcidite praeputium cordis vestri (Deut. X, 16; Jerem. IV, 4) ; ut amputata caligine per remissionem acceptam peccatorum digni fierent videre gloriam Dei, quam sub Lege positi videre nequiverant causa peccati.

PL 17, 338D

しかし異邦人と交わるようになったとき、そのときヨシュア〔ラテン語では Jesus Nave〕によって岩から割礼を受けた(ヨシュア記5:3)。この岩はキリストを指す。「岩はキリストであった」と彼は言う(一コリント10:4)。それは、来たるべき心の割礼をキリストによって示すためであり、モーセと預言者エレミヤが言ったとおりである。「神のために汝ら自身に割礼を施せ。汝らの心の無割礼を切り取れ」(申命記10:16、エレミヤ4:4)。暗闇が取り除かれ、受けた罪の赦しによって、神の栄光を見るにふさわしい者となるためである。律法の下に置かれた者は、罪のゆえにそれを見ることができなかった。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 0.11

11

Ut ergo et Christum Deum signaret, et non se ab homine ea didicisse quae docebat, assereret, ita incipit:

PL 17, 339A

そこで、キリストが神であることを示し、また自分が教えていることを人から学んだのではないと主張するために、彼はこう始める。