アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Galatas

Caput II 第II章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Galatas · PL 17, 345C · 80 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.1

1

(Vers. 1, 2.) Deinde post annos quatuordecim iterum ascendi Hierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.

PL 17, 345C

(第1・2節)「それから十四年後、私はバルナバと共に、テトスも伴って、再びエルサレムに上った」。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.2

2

Ascendi autem secundum revelationem: et exposui illis Evangelium, quod praedico in gentibus, secreto autem: his qui aliquid esse videbantur; ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.

PL 17, 345C

「私は啓示に従って上った。そして異邦人の間で私が宣べている福音を彼らに説明したが、それは、何者かであると見られていた人々にだけ、ひそかにであった。私が空しく走ることになり、あるいは走ったことにならないためである」。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.3

3

Quoniam multo tempore fama ejus crebrescebat apud omnes Judaeos, facie autem non videbatur, perambulabat enim fundare et roborare Ecclesiam solita constantia inter gentes: a Judaeis autem causa Legis mala illi fiebat opinio, quasi discordaret a praedicatione caeterorum apostolorum; et hinc fiebat multis scrupulus, ita ut gentes possent perturbari, ne in aliud inducerentur ab eo, quam tradebant apostoli, qui cum Domino fuerant.

PL 17, 345D

というのも、彼の評判は長いあいだ、すべてのユダヤ人のもとで高まっていたが、顔は知られていなかったからである。いつもの堅固さをもって、異邦人の間で教会を築き堅固にするために巡り歩いていたのである。しかしユダヤ人たちからは、律法のゆえに彼について悪い噂が立っていた。あたかも他の使徒たちの宣教と食い違っているかのように。そこから多くの者に疑念が生じ、異邦人が動揺し、主と共にいた使徒たちが伝えたものとは別のものへ彼によって導かれるのではないか、ということにまでなった。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.4

4

Nam ipsa occasione subversi sunt Galatae a Judaeis, dicentibus quia aliud tradebat Petrus, quam Paulus; hinc factum est, ut admonitus revelatione Domini ascenderet Hierosolymam cum testibus praedicationis suae, id est, Barnaba et Tito, uno ex Judaeo, et altero ex gentili; ut si qui de eo haberent scandalum, horum testimonio tolleretur, adaperiens illis sensum praedicationis suae.

PL 17, 346A

実際、まさにこの機会に、ガラテヤの人々はユダヤ人たちによって覆された。彼らはペトロが伝えたものはパウロのものとは別だと言ったのである。そこで、主の啓示に促されて、彼は自分の宣教の証人たち、すなわちバルナバとテトス——一人はユダヤ人出身、もう一人は異邦人出身——を連れてエルサレムに上った。彼について躓きを抱く者があれば、この二人の証しによって取り除くためであり、自分の宣教の意味を彼らに明らかにしたのである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.5

5

Cum apostolis vero secreto contulit; ut scirent non illum discordare a regula evangelica, hoc est, ne putarent illum in vacuum currere aut cucurrisse, sicut aestimabant aliquanti ex Judaeis credentibus.

PL 17, 346A

しかし使徒たちとはひそかに協議した。彼が福音の規範と食い違っていないことを彼らが知るため、すなわち、ユダヤ人出身の信じる者のうちの幾人かが考えていたように、彼が空しく走っている、あるいは走ったと彼らが思わないようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.6

6

Nec enim aliquid ab eis discere poterat; quia a Deo fuerat instructus: sed propter concordiam et pacem Dei nutu factum est; ut tolleretur scrupulus aut suspicio fratribus et coapostolis ejus, et ut gentibus proficeret, cognoscentibus quia concordabat Evangelium ejus cum apostolis.

PL 17, 346A

実際、彼は彼らから何かを学ぶことはできなかった。神によって教えられていたからである。そうではなく、一致と平和のために、神の意向によって行われたのである。兄弟たちと同僚の使徒たちから疑念や疑いが取り除かれるため、そして、彼の福音が使徒たちと一致していると異邦人が知って、益を得るためである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.7

7

Praeterea cum legem dedissent non molestari eos, qui ex gentibus credebant; sed ut ab his tantum observarent, id est, a sanguine et fornicatione et idololatria (Act. XXI, 25) .

PL 17, 346B

さらに、使徒たちは、異邦人出身で信じる者たちを悩ませてはならず、ただ次のことだけは避けるようにという法を定めた。すなわち、血と不品行と偶像崇拝である(使徒言行録21:25)。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.8

8

Nunc dicant sophistae Graecorum, qui sibi peritiam vindicant, subtilitate ingenii se naturaliter vigere, quae tradita sunt gentibus observanda? Quae ignorabant, an quae sciebant? Sed quomodo fieri potest, ut aliquis ea discat, quae novit?

PL 17, 346B

では、専門知識を自分のものと主張し、生まれつき才知の精妙さにすぐれていると称するギリシア人の詭弁家たちは、今言ってみよ。異邦人に守るよう伝えられたのは何であったか。彼らが知らなかったことか、知っていたことか。しかし、すでに知っていることを人が学ぶということが、どうしてありえようか。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.9

9

Ergo haec illicita esse ostensa sunt gentibus, quae putabant licere: ac per hoc non utique ab homicidio prohibiti sunt, cum jubentur a sanguine observare. Sed hoc acceperunt, quod Noe a Deo didicerat, ut observarent se a sanguine edendo cum carne (Gen. IX, 4) .

PL 17, 346B

したがって、これらは、許されると思っていた異邦人に対して、許されないものとして示されたのである。それゆえ、血を避けるよう命じられたとき、殺人が禁じられたのでは決してない。そうではなく、ノアが神から学んだこと、すなわち肉と共に血を食べることを避けるよう、彼らは受け取ったのである(創世記9:4)。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.10

10

Nam quomodo fieri poterat ut Romanis legibus imbuti, quorum tanta auctoritas in servandis mandatis est, nescirent homicidium non esse faciendum; quippe cum adulteros et homicidas, et falsos testes, et fures, et maleficos, et caeterorum malorum admissores puniant leges Romanae?

PL 17, 346C

実に、ローマの法に通じており、その掟を守ることにこれほどの権威があるのに、殺人をしてはならないことを知らなかったということが、どうしてありえようか。ローマの法は、姦通する者、殺人者、偽証人、盗人、呪術師、その他の悪事を犯す者を罰しているのだから。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.11

11

Denique tria haec mandata ab apostolis et senioribus data reperiuntur, quae ignorant leges Romanae, id est, ut abstineant se ab idololatria, et sanguine, sicut Noe, et fornicatione.

PL 17, 346C

実に、使徒たちと年長者たちによって与えられたと見いだされるこの三つの掟は、ローマの法が知らないものである。すなわち、偶像崇拝と、ノアの場合と同じ血と、不品行を避けることである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.12

12

Quae sophistae Graecorum non intelligentes, scientes tamen a sanguine abstinendum, adulterarunt Scripturam, quartum mandatum addentes, et a suffocato observandum: quod, puto, nunc Dei nutu intellecturi sunt; quia jam supra dictum erat, quod addiderunt.

PL 17, 346C

ギリシア人の詭弁家たちはこれを理解せず、血を避けるべきことだけは知っていたので、聖書を改竄し、第四の掟として、絞め殺したものを避けるべきことを付け加えた。しかし、これは、神の意向によって、今や彼らが理解するようになると私は思う。付け加えたものは、すでに上で述べられていたからである〔絞め殺したものの禁止は、上の血の掟にすでに含まれている、の意と取った〕。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.13

13

(Vers. 3.) Sed neque Titus, qui mecum erat, (hoc est, illo ipso tempore, quo fui, inquit, Hierosolymis, Titus, qui mecum erat ) compulsus non est circumcidi.

PL 17, 346C

(第3節)「しかし、私と共にいたテトスも」(すなわち、私がエルサレムにいたまさにその時、と彼は言う、私と共にいたテトスも)「割礼を受けるよう強いられなかった〔底本は neque … compulsus non est と否定を重ねる。否定を強めたものと解した〕」。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.14

14

Cum utique inter apostolos, et eos qui ex Judaeis crediderant, essemus, nemo eum de his, id est, Titum, compulit circumcidi.

PL 17, 346D

実に、我々が使徒たちと、ユダヤ人から信じた者たちのあいだにいたとき、彼らの誰も、彼を、すなわちテトスを、割礼を受けるよう強いることはなかった。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.15

15

Et subintelligitur, Quid est ut vos circumcidamini, cum Titus ab apostolis, qui videbantur aliquid esse, non est compulsus circumcidi, sed susceptus est incircumcisus.

PL 17, 346D

そして暗に、次のことが補われる。「どうして諸君は割礼を受けるのか。テトスは、何者かであると見られていた使徒たちによって、割礼を受けるよう強いられず、無割礼のまま受け入れられたのに」。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.16

16

(Vers. 4, 5.) Propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintraverunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem subjicerent, ad horam cessimus subjectioni; ut veritas Evangelii permaneat apud vos.

PL 17, 346D

(第4・5節)「しかし、忍び込まされた偽兄弟たちのゆえに——彼らはキリスト・イエスにおいて我々が持つ自由を探るために忍び込み、我々を隷属に服させようとした——、我々は一時、服従に譲歩した。福音の真理が汝らのもとにとどまるためである」。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.17

17

Titum, quia Graecus erat sicut Galatae, negat circumcisum. Quo dicto, hos arguit, qui paterentur se circumcidi, cum essent Graeci.

PL 17, 347A

彼は、テトスがガラテヤの人々と同じくギリシア人だったので、割礼を受けさせなかったと言う。この言葉によって彼は、ギリシア人でありながら割礼を受けることを甘んじて受ける者たちを責めている。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.18

18

Sed ne forte opponeretur ei, quia ipse circumciderat Timotheum; nunc causas exponit cur fecerit, quod faciendum negabat, dicens: Propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintraverunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem subjicerent, ad horam cessimus subjectioni, ut veritas Evangelii apud vos permaneat (Act. XVI, 3) .

PL 17, 347A

しかし、自分もテモテに割礼を施したではないかと反論されないように、今や彼は、してはならないと言っていたことをなぜしたのか、その理由を説明している。こう言うのである。「しかし、忍び込まされた偽兄弟たちのゆえに——彼らはキリスト・イエスにおいて我々が持つ自由を探るために忍び込み、我々を隷属に服させようとした——、我々は一時、服従に譲歩した。福音の真理が汝らのもとにとどまるためである」(使徒言行録16:3〔引かれた句はガラテヤ2:4–5。引照は上のテモテの割礼を指すらしい〕)。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.19

19

Graeci e contra dicunt: Nec ad horam cessimus, et hoc aiunt convenire causae; quia qui fieri prohibebat, non oportebat, inquiunt, dicere se fecisse; ne probaret esse faciendum.

PL 17, 347A

ギリシア人たち〔ギリシア語でこの句を読む者たち〕は反対にこう言う。「一時でさえ我々は譲歩しなかった」。そして、これが事柄に合うと言う。禁じていた者が、自分はそれをしたと言うべきではなかった、そうしなければ、それをなすべきだと認めることになる、と彼らは言う。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.20

20

Sed apostolus vir divinus sciens posse hoc opponi ipse illud proponit, ut praeveniat calumniosos: et reddit causas, quibus compulsus est facere, quod nolebat. Propter subintroductos autem, inquit, falsos fratres.

PL 17, 347B

しかし使徒は神的な人であり、これが反論されうることを知っていたので、自らそれを提示して、言いがかりをつける者たちを先回りする。そして、望まないことをするよう強いられた理由を述べる。彼は「忍び込まされた偽兄弟たちのゆえに」と言う。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.21

21

Subintroductos dicit, quia cum dolo intraverunt, ostendentes se fratres, cum essent inimici. Qui subintraverunt, hoc est, qui cum humilitate intraverunt fingentes amicitiam.

PL 17, 347B

「忍び込まされた」と彼が言うのは、彼らが偽りをもって入り込み、敵であるのに兄弟であるかのように見せたからである。「忍び込んだ」とは、謙遜をもって入り込み、友情を装った者たちのことである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.22

22

Explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem subjicerent. Explorare est sic intrare, ut aliud fingat, et aliud quaerat. Quo possent accusare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu.

PL 17, 347B

「キリスト・イエスにおいて我々が持つ自由を探るために、我々を隷属に服させようとした」。探るとは、ある振る舞いを装いながら別のことを求めて入り込むことである。キリスト・イエスにおいて我々が持つ自由を、非難できるようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.23

23

Libertas in Christo Jesu haec est, non subjici Legi. Ut nos in servitutem subjicerent: hoc est, ad hoc intraverunt cum dolo et fallacia, ut nostram libertatem servituti subjicerent, cogentes nos subjici legi circumcisionis.

PL 17, 347B

キリスト・イエスにおける自由とは、これである。律法に服さないことである。「我々を隷属に服させようとした」とは、偽りと欺きをもって入り込んだのは、我々の自由を隷属に服させるため、割礼の法に服するよう我々に強いてのことだ、ということである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.24

24

Ad horam cessimus subjectioni; hoc est, ad horam nos subjicimus servituti, humiliantes nos Legi; ut circumciso Timotheo, cessaret dolus et scandalum Judaeorum. Parati enim erant, sicut datur intelligi, commovere illi tumultum et seditionem.

PL 17, 347C

「一時、服従に譲歩した」とは、律法にへりくだって、一時、隷属に自らを服させた、ということである。テモテに割礼を施すことで、ユダヤ人たちの策略と躓きがやむように、である。彼らは、知られるとおり、彼に対して騒動と反乱を起こす用意があったからである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.25

25

Fuit enim causa, quomodo haberent aditum calumniae faciendae; Timotheus enim erat matre quidem Judaea, patre autem Graeco: unde factum est, ut secundum Legem circumcisus infans non esset.

PL 17, 347C

彼らには、言いがかりをつける機会を得る理由があったからである。テモテは、母はユダヤ人、父はギリシア人だった。そのため、幼児のときに律法に従って割礼を受けなかったのである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.26

26

Volens autem Apostolus eum assumere, ut ordinaret illum episcopum, sicut fecit (quia testimonium ei, inquit (Act. XVI, 2) , bonum perhibebant omnes loci illius), insidias passus est Judaeorum.

PL 17, 347C

使徒は彼を連れて行き、司教に叙階しようとした。実際にそうしたとおりである(「その土地の人々がみな、彼のために良い証しを与えていた」と彼は言う(使徒言行録16:2))。その際、ユダヤ人たちの罠にかかった。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.27

27

Explorabant enim si filium Judaeae incircumcisum susciperet, parantes seditionem; quia si de Graecis contradicebat non esse circumcidendos, sicut et epistola ab apostolis de hac re fuerat data (Act. XV, 23 et seq.) , vel filios Israel circumcidi non vetaret; quia nihil de his in epistola eadem significaverant apostoli: ex cujus auctoritate plus insaeviebant credentes Judaei; quia non prohibebat Judaeos filios suos circumcidere ipsa epistola.

PL 17, 347D

実に彼らは、パウロがユダヤ女の無割礼の息子を受け入れるかどうかを探っていた。反乱を企てていたのである。もし彼がギリシア人については割礼を受けるべきでないと反対し、この件について使徒たちから書簡も与えられていたのだとしても(使徒言行録15:23以下)、少なくとも〔vel を「少なくとも」と取った。構文が入り組んでいる〕イスラエルの子らが割礼を受けることを禁じはしなかったはずだからである。その書簡の中でこれらについて使徒たちは何も示していなかったからである。この書簡の権威を根拠に、信じるユダヤ人たちはいっそう猛り立った。書簡自体が、ユダヤ人が自分の子らに割礼を施すことを禁じていなかったからである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.28

28

Tunc, inquit (Act. XVI, 3) , accipiens eum circumcidit propter Judaeos, qui erant in locis illis. De gentilibus autem scandalum non habebant, unde Titus non est compulsus circumcidi.

PL 17, 347D

「そのとき」と彼は言う、「彼を連れ出して、その土地にいたユダヤ人たちのゆえに割礼を施した」(使徒言行録16:3)。異邦人に関しては、彼らは躓きを抱いていなかったので、テトスは割礼を受けるよう強いられなかった。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.29

29

Ad horam ergo cessit; ut veritas Evangelii permaneat apud gentes, cum non subjiciunt se circumcisioni.

PL 17, 348A

こうして彼は一時、譲歩した。福音の真理が、異邦人が割礼に服さないことにおいて、彼らのもとにとどまるためである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.30

30

Apud Judaeos autem non erat veritas Evangelii; quia credentes circumcidebant filios suos; in Christo enim Jesu neque praeputium, neque circumcisio aliquid valet: sed fides per dilectionem operans (Galat. VI, 15) .

PL 17, 348A

だがユダヤ人のもとには福音の真理はなかった。信じる者たちが自分の子らに割礼を施していたからである。「キリスト・イエスにおいては、無割礼も割礼も何の力もなく、愛によって働く信仰だけが力を持つ」(ガラテヤ6:15〔引かれた句はガラテヤ5:6〕)。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.31

31

Nam non solum historia, sed et litterae hoc indicant, quia cessit. Nam supra dicit Titum, cum esset Graecus, non esse compulsum circumcidi: et subjicit, dicens: Propter subintroductos autem falsos fratres.

PL 17, 348A

実に、史実だけでなく文面も、彼が譲歩したことを示している。なぜなら上で彼は、テトスはギリシア人であったので割礼を受けるよう強いられなかったと述べ、続けてこう言っているからである。「しかし、忍び込まされた偽兄弟たちのゆえに」。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.32

32

Quid jam sonat, nisi quia cessit ad horam propter subintroductos falsos fratres? Si quominus, quomodo verba aut sensus sequerentur? Titum certe negat compulsum circumcidi: propter subintroductos autem falsos fratres, quid sonat, nisi quia cessit?

PL 17, 348A

これは、一時、忍び込まされた偽兄弟たちのゆえに譲歩した、という以外に何を意味するだろうか。そうでなければ、言葉や意味はどうつながるだろうか。彼はテトスについては確かに、割礼を受けるよう強いられなかったと言う。「しかし、忍び込まされた偽兄弟たちのゆえに」とは、譲歩したという以外に何を意味するのか。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.33

33

Si autem propter subintroductos falsos fratres non cessit, non voluntate non cessit; nam cessurum se significavit, si hoc est: sed propter subintroductos falsos fratres non cessit.

PL 17, 348B

しかし、もし忍び込まされた偽兄弟たちのゆえに譲歩しなかったのだとすれば、それは意志があって譲歩しなかったのではない。もしこれが〔その意味〕なら、彼は譲歩するつもりであったことを示したことになるからである。「しかし、忍び込まされた偽兄弟たちのゆえに、譲歩しなかった」となるのだから。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.34

34

Si ergo cedendum non fuit, quare falsi fratres dicuntur, quorum beneficio non fecit, quod faciendum non erat? Itaque si hoc est, beneficium praestiterunt Apostolo; quia horum causa non cessit, quod cedere habebat.

PL 17, 348B

では、もし譲歩すべきでなかったのなら、なぜ、そのおかげでしてはならないことをしなかったという者たちが、偽兄弟と呼ばれるのか。そうだとすれば、彼らは使徒に恩恵を施したことになる。彼らのゆえに、譲歩するはずだったことを譲歩しなかったのだから。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.35

35

Cur igitur exploratores dicti sunt, si hoc illum facere nolebant, quod facturus erat: sed propter istos non fecit? Si autem non erat facturus, sine dubio propter istos fecit: aliud enim non est. Litterae enim hoc indicant, quia cessit, et historia factum exclamat.

PL 17, 348B

では、彼らが、彼がするつもりであったことを彼にさせまいとし、彼らのゆえにしなかったのなら、なぜ探る者たちと呼ばれたのか。しかし、するつもりがなかったのなら、疑いなく彼らのゆえにしたのである。ほかの可能性はないからである。文面は、彼が譲歩したことを示し、史実はその行いを叫んでいる。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.36

36

Quomodo enim ad horam negaret se cessisse, cum probetur propter Judaeos Timotheum circumcidisse, quod est ad horam cessisse, et secundum Legem purificatum in templum ascendisse (Act. XXI) .

PL 17, 348B

実際、ユダヤ人たちのゆえにテモテに割礼を施したことが明らかである以上、一時、譲歩したのではなかった、などと彼がどうして否定できようか。それが一時譲歩したということであり、また律法に従って清めを受けて神殿に上ったことも同様である(使徒言行録21章)。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.37

37

Ille enim posset dicere nec ad horam se cessisse, qui numquam inveniretur cessisse. Aut enim cessurus, propter falsos fratres non cessit: aut non cessurus, propter fratres falsos cessit. Unum ergo e duobus accipite. Falsi fratres autem dicuntur, qui credentes judaizabant.

PL 17, 348C

一時でさえ譲歩しなかったと言えるのは、一度も譲歩したことが見いだされないような者であろう。しかし彼は、譲歩するつもりだったが偽兄弟たちのゆえに譲歩しなかったか、譲歩するつもりがなかったが偽兄弟たちのゆえに譲歩したか、のどちらかである。この二つのうち一つを取れ。偽兄弟とは、信じていながらユダヤ人のように生きていた者たちのことである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.38

38

(Vers. 6.) Ab his vero qui existimantur aliquid esse, quales aliquando fuerunt, nihil mea interest, Deus personam hominis non accipit. Hoc significat, quia apostoli prius simplices homines erant et imperiti nullius dignitatis in Lege, sed hoc non obesse.

PL 17, 348C

(第6節)「何者かであると思われている人々については——彼らがかつてどのような者であったにせよ——私には何の関わりもない。神は人を偏り見ない」。これは、使徒たちが以前は単純で未熟な人々で、律法において何の尊厳もなかったが、それは妨げにならない、ということを意味する。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.39

39

Quis enim accuset eum, quem Deus excusat? Quia non quaeritur, quis quid fuerit: sed quid sit. Praeterita enim nec condemnant nec vindicant.

PL 17, 348C

実に、神が弁護している者を、誰が告発するだろうか。誰が何であったかが問われるのではなく、何であるかが問われるからである。過去のことは、断罪もせず、弁護もしないからである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.40

40

Sed tamen vult intelligi quia et peritus erat in Lege, et clarus vita: ac per hoc et dispensatione Evangelii praecipuus minister. Mihi enim, qui existimantur aliquid esse, nihil contulerunt.

PL 17, 348D

だが彼は、それでも自分が律法に通じており、生き方も際立っていたこと、したがって福音の経綸においてとくに重要な奉仕者であることを、理解させようとする。「実に、何者かであると思われている人々は、私に何も加えなかった」。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.41

41

Nihil dicit se ab apostolis consecutum, sed a Deo; quia qui imperitis sensum tribuit disciplinae christianae, ipse et mihi, inquit, cum essem legis peritus, dignatus est impertiri sensum rationis hujusmodi.

PL 17, 348D

彼は、自分が得たのは使徒たちからではなく神からだと言う。「無学な者たちにキリスト教の教えの意味を授ける者が、律法に通じていた私にも、このような道理の意味を授けることをよしとした」と彼は言うからである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.42

42

Quomodo ergo fieri poterat, ut hic ab his disceret, quem peritum inveniens, peritiorem fecit gratia Christi.

PL 17, 348D

では、この者が彼らから学ぶことなど、どうしてありえただろうか。キリストの恩寵は、彼がすでに通じているのを見いだして、さらに通じた者とした。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.43

43

(Vers. 7, 8.) Sed e contra, cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis; qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et in me ad gentes.

PL 17, 348D

(第7・8節)「しかし反対に、私に無割礼の福音が委ねられたのが、ペトロに割礼の福音が委ねられたのと同じであると彼らが見たとき。ペトロに割礼の者たちへの使徒職のために働いた者は、私にも異邦人に向けて働いたからである」。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.44

44

Petrum solum nominat, et sibi comparat; quia primatum ipse acceperat ad fundandam Ecclesiam: se quoque pari modo electum, ut primatum habeat in fundandis gentium Ecclesiis: ita tamen, ut et Petrus gentibus praedicaret, si causa fuisset, et Paulus Judaeis.

PL 17, 349A

彼はペトロだけを挙げて自分と比べている。ペトロは教会の基礎を据えるための首位を受けており、自分も同じく、異邦人の教会の基礎を据えるにあたって首位を持つよう選ばれたからである。ただし、事情があればペトロも異邦人に宣べ伝え、パウロもユダヤ人に宣べ伝える、という仕方においてである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.45

45

Nam uterque invenitur utrumque fecisse: sed tamen plena auctoritas Petro in Judaismi praedicatione data dignoscitur, et Pauli perfecta auctoritas in praedicatione gentium invenitur.

PL 17, 349A

実際、両者が両方を行ったことは認められる。それでも、ユダヤ教の宣教においては満ちた権威がペトロに与えられていると認められ、異邦人への宣教においてはパウロの完全な権威が認められる。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.46

46

Unde et magistrum se gentium vocat in fide et veritate (II Tim. I, 11) ; unusquisque enim pro viribus suis dispensationem sortitus est. Difficilius enim fuit eos qui longe a Deo erant, ad fidem suam attrahere et suadere, quam proximos.

PL 17, 349A

それゆえ彼は自らを、信仰と真理における異邦人の教師と呼ぶ(二テモテ1:11)〔二テモテ1:11 にも「異邦人の教師」とあるが、「信仰と真理における」は一テモテ2:7 の句である〕。実際、各人は自分の力に応じて経綸を割り当てられたのである。神から遠くにいた者たちを自分の信仰に引き寄せ説得することは、近くにいた者たちに対してよりも困難だったからである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.47

47

(Vers. 9, 10.) Et scientes gratiam Dei, quae data est mihi, Petrus et Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae communionis; ut nos ad gentes, ipsi vero in circumcisionem; tantum ut pauperum memores essemus, quod et sollicite curavi hoc ipsum facere.

PL 17, 349B

(第9・10節)「そして、私に与えられた神の恩寵を知って、柱と見られていたペトロとヤコブとヨハネは、私とバルナバに交わりの右手を差し出した。我々は異邦人へ、彼ら自身は割礼の者たちへ。ただ、貧しい者たちを覚えるようにとのことで、私はまさにこれを行うことに熱心に努めた」。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.48

48

Ab apostolis qui clariores inter caeteros erant, quos et firmitatis causa columnas appellat, quique cum Domino semper in secretis fuerant, gloriam ejus digni in monte respicere (Matth. XVII, 2) : ab his itaque probatum dicit donum, quod accepit a Deo; ut dignus esset habere primatum in praedicatione gentium, sicut et habebat Petrus in praedicatione circumcisionis.

PL 17, 349B

使徒たちのうちでほかの者より際立っており、堅固さのゆえに彼が柱とも呼ぶ者たち、常に主とともに秘事に与り、山で主の栄光を見るにふさわしいとされた者たち(マタイ17:2)、これらの使徒によって、神から受けた賜物が認められたと彼は言う。ペトロが割礼の者たちへの宣教において首位を持っていたように、自分も異邦人への宣教において首位を持つにふさわしい者とされるためである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.49

49

Et sicut dat Petro socios, viros egregios inter apostolos: ita et sibi jungit Barnabam, qui divino judicio ei adjunctus est; gratiam tamen primatus sibi soli vindicat concessam a Deo, sicut et soli Petro concessa est inter apostolos (Act. XIII, 2) : ita ut apostoli circumcisionis dextras porrigerent apostolis gentium ad concordiam societatis demonstrandam; ut utrique scientes perfectionis spiritum in dispensatione Evangelii se a Domino consecutos, in nullo se invicem legere ostenderent.

PL 17, 349C

そしてペトロに同労者たちを、使徒たちのうちの優れた人々を与えるように、自分にもバルナバを結びつける。バルナバは神の裁定によって彼に結ばれたのである。それでも首位の恩寵は、自分だけに神から授けられたと主張する。使徒たちのうちでペトロだけに授けられたのと同じである(使徒言行録13:2)〔使徒言行録13:2 は聖なる霊がバルナバとサウロを選び分けた句で、前の、バルナバが神の裁定で結ばれたという文に当たるらしい〕。こうして割礼の使徒たちは、異邦人の使徒たちに右手を差し伸べて結びつきの一致を示し、双方とも福音の経綸において完全の霊を主から得たと知って、互いから何も取り入れていない〔legere の意は定かでない。「拾い集める」と取り、互いから学んでいない意と解した〕ことを示したのである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.50

50

Hoc solum tamen inter se convenisse; ut quod non ex praecepto vel dono Domini fuerant instructi; quia facile erat hoc ex Lege cognoscere, hos quibus praedicabant, pauperum memores esse juberent; ut misericordiam, per quam a Deo redempti sunt, colerent.

PL 17, 349C

ただし、彼らのあいだで合意されたのはこれだけであった。主の命令や賜物によって教えられていなかったこと——それは律法から知ることが容易だったからである——について、自分たちが宣べ伝える相手に、貧しい者たちを覚えるよう命じる、ということである。それは、彼らが神によって贖われた慈しみ〔misericordia〕を大切にするためである。〔ut quod … instructi の係りは定かでない。主から特に命じられなかったことを、律法に基づいて命じた、と取った〕

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.51

51

Idcirco igitur haec, quae inter se et apostolos facta sunt, manifestat; ut sciant Galatae quia quod ab eo acceperant, hoc verum est et probatum.

PL 17, 349D

それゆえ彼は、自分と使徒たちのあいだに起きたこれらのことを明らかにする。ガラテヤの人々が、彼から受けたものこそ真実であり、認められたものだと知るためである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.52

52

(Vers. 11.) Cum autem venisset Petrus Antiochiam, in faciem illi restiti; quia reprehensus erat.

PL 17, 349D

(第11節)「ところで、ペトロがアンティオキアに来たとき、私は面と向かって彼に抵抗した。彼は非難されるべき者であったからである」。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.53

53

Post concordiam societatis, et honorificentiam primatus, quam sibi invicem per gratiam Dei detulerunt; nunc interveniente causa negligentiae vel erroris, dissidere inter se videntur apostoli, non in propria causa, sed in sollicitudine Ecclesiae.

PL 17, 349D

協力の一致と、神の恩寵によって互いに示し合った首位への敬意のあとで、いま、怠りか誤りかの事情が割り込んで、使徒たちは互いに対立しているように見える。それは自分たちの私事においてではなく、教会への配慮においてである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.54

54

In faciem, inquit, illi restiti. Quid est hoc, nisi in praesentia ei contradixi? Et qua causa subjunxit dicens: Quia reprehensus erat? Reprehensibilis utique ab evangelica veritate, cui hoc factum adversabatur.

PL 17, 349D

「面と向かって彼に抵抗した」と彼は言う。これは、面前で彼に反論した、ということでなくて何であろう。そして、どういう理由で「彼は非難されるべき者であったからである」と付け加えたのか。もちろん、この行いが逆らっていた福音の真理によって、非難されるべき者だったからである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.55

55

Nam quis eorum auderet Petro primo apostolo, cui claves regni coelorum Dominus dedit, resistere; nisi alius talis, qui fiducia electionis suae sciens se non imparem, constanter improbaret, quod ille sine consilio fecerat.

PL 17, 350A

実際、天の国の鍵を主が与えた第一の使徒ペトロに、彼らのうちの誰が抵抗しようとするだろうか。自分の選びへの確信のゆえに自分が劣らないと知り、彼が思慮なしに行ったことを断固として咎める、そのような別の者でなければ。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.56

56

(Vers. 12, 13.) Prius enim quam venissent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos qui erant ex circumcisione. Et simulaverunt cum illo et caeteri Judaei, ita ut et Barnabas consentiret simulationi eorum.

PL 17, 350A

(第12・13節)「実際、ヤコブのもとから何人かが来る前は、彼は異邦人とともに食事をしていた。ところが彼らが来ると、割礼を受けた者たちを恐れて身を引き、離れた。ほかのユダヤ人たちも彼とともに偽善を行い、バルナバさえもその偽善に同調した」。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.57

57

Hi omnes Judaei, qui consenserunt simulationi Petri et Barnabae, bonae fidei fuerunt: sed propter scandalum illorum, qui veniebant ab Jacobo (erant enim aemulatores Legis, qui et Legem et Christum aequo jure venerarentur: quod contra fidei disciplinam est) praesentibus eis non commiscebantur gentibus.

PL 17, 350A

ペトロとバルナバの偽善に同調したこれらのユダヤ人は皆、善意〔bonae fidei〕の者たちであった。しかし、ヤコブのもとから来た者たちがつまずくことを避けて——彼らは律法に熱心な者たちで、律法とキリストを同等の権利で敬っていた。これは信仰の教えに反する——その者たちがいるあいだは、異邦人と交わらなかったのである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.58

58

Timebant enim impetum audaciae eorum, qui aemulabantur Legem. Quod si solum fuisset, non erat reprehensibile: sed in quo erratum est, in subjectis ostendit.

PL 17, 350B

律法に熱心な者たちの勢いと大胆さを恐れていたからである。もしそれだけであったなら、非難に値しなかった。しかし、どこで誤ったかは、続く箇所で彼が示す。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.59

59

Nam et ipse utique cessit animositati et audaciae Judaeorum, timens ne per hoc quod facile est, subreperet scandalum, quod difficile sedaretur; quia et secundum Legem purificavit se coactus (Act. XXI, 26) , et Timotheum circumcidit invitus (Act. XVI, 3) .

PL 17, 350B

実に、彼〔パウロ〕自身もユダヤ人たちの気負いと大胆さに譲歩した。容易なことによって、鎮めがたいつまずきがひそかに入り込むのを恐れたからである。強いられて律法に従って身を清め(使徒言行録21:26)、いやいやながらテモテに割礼を施した(使徒言行録16:3)。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.60

60

(Vers. 14.) Sed cum vidissem quod non recta via incederent ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus. Ideo in solum Petrum invehitur, ut in eo qui primus est, discerent caeteri. Si tu cum sis Judaeus, gentiliter vivis, quomodo gentes cogis judaizare?

PL 17, 350B

(第14節)「しかし、彼らが福音の真理に向かって正しい道を歩んでいないのを見たとき、私は皆の前でペトロに言った」。彼がペトロだけを責めるのは、第一の者において、ほかの者たちが学ぶためである。「汝がユダヤ人でありながら異邦人のように生きているなら、どうして異邦人にユダヤ人のように生きるよう強いるのか」。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.61

61

Nunc aperit causam reprehensionis; non enim aliquid fuisset erroris si praesentibus Judaeis dissimulasset a gentilibus, timens scandalum: sed hic tota causa reprehensionis est; quia advenientibus Judaeis ab Jacobo, non solum segregabat se ab eis, cum quibus gentiliter vixerat, sed et compellebat eos judaizare, causa timoris illorum, ut quid horum verum esset, ignorarent gentiles.

PL 17, 350B

ここで彼は非難の理由を明らかにする。もしユダヤ人たちがいるあいだ、つまずきを恐れて異邦人たちから身を引いただけなら、誤りはなかったであろう。しかし非難の理由のすべてはここにある。ヤコブのもとからユダヤ人たちが来たとき、彼は、それまで異邦人のように生活をともにしていた者たちから離れただけでなく、彼らに、ユダヤ人たちを恐れるがゆえにユダヤ人のように生きることを強いた。そのため異邦人たちは、そのどちらが真実なのかを知らなくなった。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.62

62

Sciebant enim ipsum secum non quasi Judaeum vixisse: post autem audientes ab eo quia Judaeorum instar sequendum erat, haesitabant utique quid esset verum.

PL 17, 350C

彼が自分たちとともにユダヤ人のようには暮らしてこなかったことを、彼らは知っていた。ところがのちに、彼から、ユダヤ人にならって従うべきだと聞いて、当然ながら、何が真実なのか迷ったのである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.63

63

Si enim hoc verum erat ut judaizarent, ipsum praevaricatorem tenebant, quia gentiliter vixerat: si autem illud melius erat et verum, ut simpliciter viverent, eversio erat gentilium per ejus ignaviam, quibus adempto bono, res laboriosa et inefficax tradebatur.

PL 17, 350C

もしユダヤ人のように生きることが真実であるなら、彼らは、異邦人のように生きてきたペトロ自身を背反者と見なしたことになる。逆に、素朴に〔律法の遵守によらずに〕生きるほうがより良く真実であるなら、彼の怯懦によって異邦人たちは覆されたことになる。彼らは善を取り去られ、骨の折れる無益な事柄を課されたからである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.64

64

Apostolus autem Paulus quando ad horam cessit, non hoc et suasit; sed rem se superfluam et inanem facere clamitavit, propter furorem Judaeorum. Cui quidem rei non succubuisset, nisi causa interfuisset, qua audacia Judaeorum plurimorum se jactaret.

PL 17, 350D

しかし使徒パウロは、一時譲歩したときも、それを勧めはしなかった。むしろ、ユダヤ人たちの激しい怒りのゆえに、自分は余計で無益なことを行っているのだと声高に言い続けた。もっとも、多数のユダヤ人たちの大胆さが自分に対して勝ち誇るような事情がなければ、そのことに屈することはなかったであろう。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.65

65

Erat autem Timotheus filius mulieris Judaeae, patre autem Graeco (Act. XVI, 1) ; unde factum est, ut infans secundum Legem minime circumcideretur.

PL 17, 350D

テモテはユダヤ人の女の息子であり、父はギリシア人であった(使徒言行録16:1)。それゆえ幼児のときに、律法に従った割礼は受けなかったのである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.66

66

Insidiabantur ergo, explorantes si eum, qui Judaeus natus erat, incircumcisum assumeret: quod illicitum putabant generi Judaeorum, occasionem quaerentes, qua eum eversorem tenerent Legis; hac causa ad horam cessit furori eorum.

PL 17, 350D

それゆえ彼らは、ユダヤ人として生まれた者を無割礼のまま〔同行者として〕迎え入れるかどうかをうかがって、待ち伏せていた。彼らはそれをユダヤ人の民族にとって許されないことと見なし、彼を律法を覆す者と見なす口実を求めていたのである。この理由で、彼は一時、彼らの激昂に譲歩した。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.67

67

(Vers. 15, 16.) Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores. Scientes autem quia non justificatur homo ex operibus Legis, nisi per fidem Jesu Christi; et nos in Christum Jesum credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus Legis.

PL 17, 350D

(第15・16節)「我々は生まれながらのユダヤ人であって、異邦人から出た罪人ではない。しかし、人はイエス・キリストへの信仰によるのでなければ、律法の業によって義とされないことを知っているので、我々もキリスト・イエスを信じている。キリストへの信仰によって義とされるためであり、律法の業によってではない」。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.68

68

Manifesta ratione circumventos eos ostendit, ut servarent Legem; in qua nemo justificatur apud Deum; quippe cum hi ipsi qui natura Judaei sunt, volentes justificari, relicta Lege, confugiant ad fidem Christi. Quoniam ex operibus Legis non justificatur omnis caro.

PL 17, 351A

明白な道理によって、彼は、彼らが律法を守るよう欺かれていることを示す。律法においては誰も神のもとで義とされないのに、生まれながらのユダヤ人であるこの者たち自身が、義とされようと欲して、律法を捨ててキリストへの信仰に逃れ来るのだから。「律法の業によっては、いかなる肉も義とされないからである」。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.69

69

Nullum hominem justificatum dicit ex operibus Legis; quicumque enim justi sunt, et fide justificati sunt, sicut Abraham et Isaac et Jacob et caeteri sancti.

PL 17, 351A

彼は、律法の業によって義とされた人は一人もいないと言う。義人であった者は皆、まさに信仰によって義とされたのである。アブラハム、イサク、ヤコブ、そのほかの聖なる者たちのように。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.70

70

(Vers. 17.) Si autem quaerentes justificari in Christo, invenimur et ipsi peccatores; num ergo Christus peccati minister est? Absit. Quomodo Christus peccati minister potest esse, qui donat peccata? Ideo, absit, inquit.

PL 17, 351A

(第17節)「しかし、キリストにおいて義とされることを求めながら、我々自身も罪人であることが見いだされるなら、キリストは罪に仕える者なのだろうか。決してそうではない」。罪を赦すキリストが、どうして罪に仕える者でありえようか。だから彼は「決してそうではない」と言うのである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.71

71

Sed si justificari volentes per fidem Christi, Legi servimus, sub peccato nos esse profitemur; quia fides extrahit hominem a Lege, ut justus sit. Ergo si damus nos Legi, peccatores invenimur; quia qui sub Lege sunt, sub maledicto sunt.

PL 17, 351B

しかし、キリストへの信仰によって義とされようと欲しながら律法に仕えるなら、我々は罪のもとにいると自ら告白することになる。信仰は人を律法から引き出して義人とするからである。それゆえ、もし我々が自らを律法に委ねるなら、罪人であると見いだされる。律法のもとにある者は呪いのもとにあるからである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.72

72

(Vers. 18.) Si enim quae destruxi, haec iterum reaedifico, praevaricatorem me constituo. Absolutum est quia accedens ad Christum, relinquit Legem; de servo enim fit liber. Quod si iterum redeat ad Legem, ipse sui accusator existit: quia factum suum condemnat.

PL 17, 351B

(第18節)「もし私が壊したものをもう一度建て直すなら、私は自分を背反者にすることになる」。結論はこうである。キリストに近づく者は律法を捨てる。奴隷から自由人になるからである。もしその者が再び律法に戻るなら、自分自身の告発者となる。自分のしたことを断罪するからである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.73

73

(Vers. 19.) Ego enim per Legem Legi mortuus sum, ut Deo vivam. Hoc dicit, quia per legem fidei mortuus est legi Moysis; moritur enim legi, qui liberatur ab ea: et vivit Deo, cujus fit servus emptus a Christo. Christo confixus sum cruci.

PL 17, 351B

(第19節)「私は律法によって律法に死んだ。神に生きるためである」。これは、信仰の法によってモーセの律法に対して死んだ、ということを言っている。律法から解放される者は、その律法に対して死ぬのであり、そして神に生きる。キリストに買い取られて神の僕となるからである。「私はキリストとともに十字架に釘づけられた」。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.74

74

Hic cruci configitur Christo, qui aemulus vestigiorum ejus, nulla mundi concupiscentia capitur; ut Deo vivens, mundo mortuus videatur. Qui enim non agit quae mundi sunt, vel erroris, mortuus est mundo.

PL 17, 351C

キリストとともに十字架に釘づけられているのは、キリストの足跡を熱心に追い、世のいかなる欲望にもとらえられず、神に生きつつ世に対しては死んだ者と見える者である。世のこと、あるいは誤りのことを行わない者は、世に対して死んでいる。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.75

75

(Vers. 20.) Vivo autem, jam non ego, sed vivit, qui in me est, Christus. Non est ambiguum, in eo qui per fidem liberatur a morte, Christum vivere; morte enim digno dum donat peccata, ipse vivit in illo; ejus enim praesidio ereptus est morti.

PL 17, 351C

(第20節)「私は生きている。しかしもはや私ではなく、私のうちにあるキリストが生きている」。信仰によって死から解放された者のうちにキリストが生きていることは、疑う余地がない。キリストは、死に値する者に罪を赦すとき、自らその者のうちに生きる。その者は彼の守りによって死から救い出されたのである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.76

76

Quod vero nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit se pro me. Non sum ingratus gratiae Dei. Quoniam futura vita promissa est christianis, ideo qui nunc in hac vita auxiliis Dei munitus vivit, in fide vitae promissae vivit.

PL 17, 351C

「私が今、肉において生きているのは、私を愛し、私のために自らを渡した神の子への信仰において生きているのである。私は神の恩寵に対して恩知らずではない」。来るべき生命がキリスト教徒に約束されているので、今この生のうちに神の助けに守られて生きる者は、約束された生命への信仰において生きている。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.77

77

Hic enim imaginem ejus contemplatur, quasi pignus habens vitae futurae, quae per Dei nutum Christi amore nobis quaesita est.

PL 17, 351D

実に、この者は彼の像を見つめ、来るべき生命の保証のようなものを持っている。その生命は、神の意向によって、キリストの愛により我々のために獲得されたものである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.78

78

Hic ergo non est ingratus Christo, qui in fide ejus perdurat, sciens nullius se habere beneficium, nisi hujus: et ad contumeliam ejus proficere, si alterum ei comparet, cujus auxilium habere non potuit.

PL 17, 351D

それゆえ、彼への信仰にとどまる者はキリストに対して恩知らずではない。彼以外の誰からも恩恵を受けていないと知っており、また、助けを得ることのできなかった別の者を彼と比べるなら、それは彼への侮辱になると知っているからである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.79

79

(Vers. 21.) Si enim per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Nihil tam apertum; quia si per Legem potuisset homo justificari, Christum non oportuerat mori.

PL 17, 351D

(第21節)「もし正義が律法によるなら、キリストはいたずらに死んだことになる」。これほど明白なことはない。もし人が律法によって義とされえたのなら、キリストが死ぬ必要はなかったからである。

Commentaria in Epistolam ad Galatas 2.80

80

Sed quia Lex dare remissionem peccatorum non poterat, neque secundam mortem detriumphans exspoliare captivos, quos tenebat causa peccati; idcirco Christus mortuus est, ut ea praestaret, quae Lex non poterat: ac per hoc non gratis mortuus est; mors enim ejus justificatio peccatorum est.

PL 17, 352A

しかし、律法は罪の赦しを与えることができず、また第二の死に勝利して、罪のゆえに捕らえていた捕虜たちを奪い取ることもできなかったので、キリストは、律法にできなかったことを与えるために死んだ。それゆえ彼はいたずらに死んだのではない。彼の死は罪人たちを義とすることだからである。