Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.1
(Vers. 1, 2.) Dico autem quod quamdiu haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium; sed sub curatoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre.
PL 17, 359A(第1・2節)「ところで私は言う。相続人は、幼い間は、すべての主人であっても奴隷と何ら変わらず、父によってあらかじめ定められた時期まで、後見人と管理人の下にある」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.2
Verum est, quia jus patres ordinaverunt, et usque ad quam aetatem subjectus debeat esse adultus, statuerunt; ita ut quamdiu parvulus est, libertate sua uti non possit, neque dominari quasi haeres; sed similis prope servis in conditione est curatorum vel actorum.
PL 17, 359Aそれは真実である。父祖たちが法〔jus〕を定め、成長した者がどの年齢まで従属すべきかを定めたからである。そのため、幼い間は自分の自由を用いることも、相続人として支配することもできず、後見人や管理人の支配下にある境遇にあって、ほとんど奴隷と同じである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.3
Hoc exemplo probat eos, qui sub Lege fuerunt, parvulos fuisse circa meritum, nec libertatem habuisse; quia in conditione Legis erant subjecti causa peccati.
PL 17, 359Aこの例によって彼は、律法の下にあった者たちが、功績に関しては幼子であり、自由を持たなかったことを証明する。律法の身分において、彼らは罪のゆえに従属していたからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.4
(Vers. 3.) Ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis hujus mundi eramus subjecti. In elementis neomenias significat et sabbatum; neomeniae enim sunt dies lunares, quos observant Judaei: sabbatum vero dies requietionis.
PL 17, 359B(第3節)「同様に我々も、幼かったとき、この世の諸元素の下に隷属していた」。諸元素ということで、彼は新月の祭りと安息日を意味している。新月の祭りとはユダヤ人が守る月の日であり、安息日とは休息の日だからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.5
Antequam veniret ergo promissio, id est, antequam donum gratiae Dei purificans justificaret credentes, quasi imperfecti et parvuli per Legem Dei, subjecti eramus conservis, quasi paedagogis; libertas enim nostra obnoxia erat causa peccati.
PL 17, 359Bそれゆえ、約束が来る前、すなわち、清める神の恩寵の賜物が信じる者たちを義とする前は、我々は、あたかも不完全な幼子のように、神の律法によって、養育係にあたる仲間の僕〔conservi〕に従属していた〔conservi。諸元素も神に仕える被造物なので、我々と同じ僕と言うらしい〕。我々の自由は、罪のゆえに従属していたからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.6
Nihil tamen de elementis sperabant Judaei, sicut et pagani: sed creatorem Deum venerabantur in creatura.
PL 17, 359Bそれでもユダヤ人は、異教徒と同じようには、諸元素に何も望みをかけていなかった。かえって被造物において創造主なる神を崇めていたのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.7
(Vers. 4, 5.) At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege; ut eos qui sub Lege erant, redimeret; ut filiorum adoptionem reciperemus.
PL 17, 359B(第4・5節)「しかし、時の満ちるときが来たとき、神はその子を遣わした。女から生まれ、律法の下に生まれた者である。律法の下にある者たちを贖い、我々が子とされることを受けるためである」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.8
Plenitudo temporis est completum tempus, quod praefinitum fuerat a Deo Patre, quando mitteret Filium suum, ut ex Virgine factus, quasi homo nasceretur, subjiciens se Legi usque ad tempus baptismi; ut formam daret quomodo peccatores abluti, et a jugo Legis erepti dignatione Dei, filii ei adoptarentur, sicut promiserat redemptis sanguine Filii ejus.
PL 17, 359C時の満ちることとは、父なる神があらかじめ定めていた、その子を遣わす時が満ちたことである。子はおとめから生まれて人間として生まれ、洗礼の時まで律法に自らを服させた。それは、罪人たちが洗われ、神の厚意によって律法の軛から救い出されて、神の子として迎えられるさまを、範として示すためであり、その子の血によって贖われた者たちに、神が約束していたとおりである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.9
Salvatorem autem necesse erat fieri sub Lege, quasi filium Abrahae juxta carnem; ut circumcisus appareret is esse, qui promissus Abrahae, veniret gentes justificare per fidem, signum habens ejus, cui promissus fuerat.
PL 17, 359C救い主が律法の下に生まれる必要があったのは、肉に関してアブラハムの子だったからである。それは、割礼を受けた者として現れ、アブラハムに約束されて、信仰によって異邦人を義とするために来る者であること、また、約束された相手〔アブラハム〕のしるしを持つ者であることを明らかにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.10
Ideo ultra neminem oportuit circumcidi; quia tamdiu cucurrit signum, quoadusque veniret, qui promissus fuerat restaurare fidem, in qua justificatus est Abraham in praeputio, ut credentibus non opus sit circumcisio.
PL 17, 359Cそれゆえ、これ以後は誰も割礼を受けるべきではなかった。約束されていた者が来るまで、しるしは通用していたからである。その者は、アブラハムが無割礼のときに義とされたその信仰を回復するために来るのであり、信じる者たちには割礼は不要となる。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.11
Abraham autem ideo circumcisus est, quia filium se credidit habiturum, in quo omnes gentes benedicerentur. Ideo tamdiu cucurrit signum, donec veniret, qui erat promissus.
PL 17, 359Dアブラハムが割礼を受けたのは、自分が子を得ると信じたからであり、その子においてすべての国民が祝福されることになっていた。それゆえ、約束されていた者が来るまで、しるしは通用していたのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.12
Si autem hoc crederent, quod credidit Abraham, non stetisset circumcisio; ne forte opponeretur, quia si Abraham credidit et circumcisus est, quare non circumciduntur credentes?
PL 17, 359Dもし彼らがアブラハムの信じたことを信じていたなら、割礼は存続しなかったであろう。〔これは〕、「アブラハムが信じて割礼を受けたのなら、なぜ信じる者たちは割礼を受けないのか」と反論されることのないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.13
(Vers. 6.) Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem: Abba, Pater. Ab his coepit, quibus et scribit, dicens: Quoniam autem estis filii Dei; et subjungit Judaeos, cum ait: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra.
PL 17, 359D(第6節)「汝らは神の子であるから、神はその子の霊を我々の心に遣わした。その霊は『アッバ、父よ』と叫ぶ」。彼は、手紙を書き送る相手から始めて、「汝らは神の子であるから」と言い、「神はその子の霊を我々の心に遣わした」と言うときに、ユダヤ人たちをも加えている。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.14
Quando autem dixit gentes filios Dei credentes in Christum, qui prius fuerant inimici, dubium non erat Judaeos credentes dici filios Dei, quos constat jampridem hoc nomine nuncupatos.
PL 17, 360A彼が、キリストを信じる異邦人――以前は敵であった者たち――を神の子らと呼んだ以上、キリストを信じるユダヤ人たちが神の子らと呼ばれることは疑いなかった。彼らがすでに以前からこの名で呼ばれていたことは周知だからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.15
Nomen enim Dei acceperant velut imagine, ut postea confirmaretur per Christum; quia sine spiritu non erat plenum. Hoc est, quod dicit et ad Romanos: Ipse Spiritus reddit testimonium spiritui nostro quod sumus filii Dei (Rom. VIII, 16) .
PL 17, 360A彼らは神の名を、いわば像として受けていたのであり、のちにキリストによって確かなものとされるためであった。霊がなければ、それは満ちたものではなかったからである。これは、彼がローマの人々にも述べていることである。「霊自らが、我々の霊に、我々が神の子であると証しする」(ローマ8:16)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.16
Ut enim probaremur adoptati esse a Deo in filios, Spiritum suum dedit nobis, qui signum Patris ostendat in filios; ut quia hoc non auderemus dicere in infirmitate et indignitate nostra, suggerat ut audeamus dicere: Abba, quod est pater. Denique Judaeis hoc jamdudum non est concessum dicere.
PL 17, 360A我々が神によって子として迎えられたことが確かめられるように、神は自らの霊を我々に与えた。その霊は、父のしるしを子らのうちに示す。我々は、自分の弱さとふさわしくなさのゆえに、これを言う勇気がなかったので、「アッバ、すなわち父」と言う勇気をもてるように、霊が促すのである。実に、ユダヤ人には、これを言うことがずっと以前から許されていなかった。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.17
(Vers. 7.) Itaque tam non est servus, sed filius. Non est servus, quia sublatus est a potestate Legis, socius factus benedictionis proprii Filii Dei. Si autem filius, et haeres per Deum.
PL 17, 360B(第7節)「それゆえ、もはや〔底本は tam。jam と読む〕奴隷ではなく、子である」。奴隷ではない。律法の支配から取り去られ、神自身の子の祝福にあずかる者とされたからである。「子であるなら、神によって相続人でもある」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.18
Dubium non est quia ideo quis adoptat sibi filium, ut haeredem illum relinquat. Sed haereditas ex morte alicujus provenit: quid est ergo, ut mortales haeredes ejus dicantur, qui semper vivit?
PL 17, 360B疑いなく、人が自分に子を迎えるのは、その子を相続人として残すためである。ところが相続は、誰かの死から生じる。それなのに、常に生きている者の相続人として、死すべき者たちが言われるのはどういうことか。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.19
Sed Scriptura more nostro loquitur, ut intelligere possumus; ut enim ostendat daturum patrem filiis de bonis suis, haec quae daturus est, haereditatem appellat.
PL 17, 360Bしかし聖書は、我々が理解できるように、我々の流儀で語る。父が子らに自分の財産から与えようとしていることを示すために、与えようとしているそのものを相続と呼ぶのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.20
(Vers. 8.) Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis qui natura non sunt Dii, serviebatis. Quoniam prius per ignorantiam peccabant servientes idolis, facile illis ignotum significat, sicut dicit in Genesi Abimelech ad Deum: Domine, inquit, numquid gentem ignorantem perdes (Gen. XX, 4) ?
PL 17, 360B(第8節)「しかし、そのときは神を知らず、本性上神でない者たちに仕えていた」。以前は無知のゆえに偶像に仕えて罪を犯していたので、〔神が〕彼らに知られていなかったのは無理もないことだったと、〔使徒は〕示している〔facile illis ignotum の係りは定かでない。無知のゆえの罪は咎められにくい、の意に取った〕。創世記でアビメレクが神に言うとおりである。「主よ、と彼は言う、汝は無知の国民を滅ぼすのか」(創世記20:4)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.21
(Vers. 9.) Nunc autem cognoscentes Deum, immo vero cogniti a Deo, quomodo iterum convertimini ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? Grave illorum admissum annotat; quia post cognitionem Dei, ea quae paganorum sunt, sequi coeperant.
PL 17, 360C(第9節)「今や神を知り、いやむしろ神に知られたのに、どうして再び、弱く貧しい諸元素に立ち帰るのか。汝らは新たにそれらに仕えようとするのか」。彼は彼らの重大な過ちを書き留める。神を知ったのちに、異教徒のものに従い始めていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.22
Et plus addit: Quia non isti cognoverunt Deum, sed magis cogniti a Deo sunt. Cum enim hi non quaererent Deum, advocavit eos ad suam gratiam: et hi ingrati, ad ea converti coeperant, quae tunc colebant, quando ignorabant Deum: ut venerarentur infirma et egena elementa, et non tota mente Christum, in quo omnis inhabitat divinitas.
PL 17, 360Cさらに彼は付け加える。「彼らが神を知ったのではなく、むしろ彼らが神に知られたのである」。彼らが神を求めなかったのに、神は彼らを自らの恩寵へと呼び寄せた。それなのに彼らは恩知らずにも、神を知らなかった頃に崇めていたものへ立ち帰り始めていた。弱く貧しい諸元素を崇め、神性のすべてが宿るキリストを、精神を尽くして〔崇め〕なかったのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.23
Infirma et egena dicit elementa, quia imperfecta sunt; ad regendum enim mundum invicem egent sui: in Christo autem perfecta salus est.
PL 17, 360D彼が諸元素を弱く貧しいと言うのは、それらが不完全だからである。世界を治めるために、互いを必要とするのである。これに対し、キリストにおいては救いが完全である。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.24
(Vers. 10.) Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. Quae elementa dixerit, nunc declarat. Diem sol facit, menses cursus lunae: tempora vero sunt ver, aestas, autumnus, hiems: quatuor haec, completo numero proprio, faciunt annum.
PL 17, 360D(第10節)「汝らは日と月と時と年を守っている」。どれを諸元素と言ったのかを、今明らかにする。日をつくるのは太陽、月をつくるのは月の運行である。時とは春、夏、秋、冬であり、この四つが固有の数を満たして年をつくる。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.25
Dies ergo observant, qui dicunt, ut puta: Crastino proficiscendum non est; post crastinum enim non debet aliquid inchoari: et sic solent magis decipi.
PL 17, 360Dそれゆえ、日を守っているのは、たとえば「明日は出発してはならない。明後日には何事も始めてはならないからだ」と言う者たちである〔二つ目の句の理屈は定かでない。明後日を忌む日として、その前日の出発も避けるの意か〕。こうして彼らは、いっそう欺かれやすい。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.26
Hi autem colunt menses, qui cursus lunae perscrutantur dicentes, ut puta: Septima luna instrumenta confici non debent; nona iterum luna servum emptum, ut puta, domum duci non oportet: et per haec facilius solent adversa provenire.
PL 17, 360Dまた、月を守っているのは、月の運行を詮索して、たとえば「月の七日には証書〔instrumenta。「道具」とも読める〕を作成してはならない」「また月の九日には、たとえば買った奴隷を家に連れて来てはならない」と言う者たちである。これらによって、災いがいっそう起こりやすくなる。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.27
Tempora vero sic observant, cum dicunt: Hodie veris initium est, festivitas est, post cras Vulcanalia sunt. Et talia iterum aiunt: Posterum est, domum egredi non licet.
PL 17, 361A時を守るとは、このように言うことである。「今日は春の始まりだ。祝日だ。明後日はウルカヌス祭だ」。また、こうしたことをさらに言う。「翌日である〔Posterum。祝日の翌日を不吉な日として忌む言い方らしい〕。家から出てはならない」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.28
Annos sic colunt, cum dicunt: Kalendis Januariis novus est annus, quasi non quotidie anni impleantur: sed ut Jani illius recolant memoriam bifrontis, hac superstitione utuntur, quae longe debet esse a servis Dei.
PL 17, 361A年を守るとは、このように言うことである。「一月の朔日は新年だ」。あたかも年が日々満ちていくのではないかのように。そうではなく、あの二つの顔をもつヤヌスの記憶を呼び起こすために、この迷信を用いているのであり、これは神の僕たちからは遠く離れているべきである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.29
Si enim Deus ex toto corde diligatur, ipso propitio, nulla debet esse formido, neque suspicio harum rerum; prospere enim potest cedere, quidquid simpliciter sub Dei devotione fit.
PL 17, 361A実に、神を心を尽くして愛するなら、その神が好意を示すのだから、これらについていかなる恐れも疑いもあってはならない。神への献身のもとに素直になされることは、何でも首尾よく運びうるからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.30
(Vers. 11.) Timeo vos ne frustra laboraverim in vobis. Duplici genere subversi fuerant Galatae; ut post Dei gratiam non solum ad Legem converterentur, sed ad errores pristinos.
PL 17, 361A(第11節)「私は汝らのことを恐れる。汝らのうちで、私が無駄に労苦したのではないかと」。ガラテヤの人々は二重に覆されていた。神の恩寵のあとで、律法に転じただけでなく、以前の誤りにまで転じるほどであった。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.31
Inducti enim vel eversi, in Legem facile declinarant ad observantiam dierum et mensium; sabbati enim observatio et neomeniarum attraxerunt illos ad haec.
PL 17, 361B律法へと導き入れられ、あるいは覆されて、彼らは容易に日と月を守ることへと逸れていった。安息日を守ることと新月の祭りを守ることが、彼らをこれらへ引き寄せたからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.32
Ideo inquit: Timeo ne sine causa laboraverim in vobis; sic enim videbat eos in pejus proficere, ut possent etiam a Christo penitus recedere.
PL 17, 361Bそれゆえ彼は言う。「私は、汝らのうちで無駄に労苦したのではないかと恐れる」。彼らがますます悪くなり、キリストからさえ完全に離れてしまいかねないと見ていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.33
(Vers. 12.) Estote sicut ego; quia et ego sicut vos. Hoc dicit, ut dent operam corrigendi ea; quia non est impossibile ut sint sicut ipse; quia et ipse hoc erat, id est, homo, quod et illi: et cum fuisset in errore persequens Ecclesiam, correptus convertit se.
PL 17, 361B(第12節)「私のようになれ。私も汝らのようであったのだから」。これは、彼らが〔誤りを〕正すよう努めるために言っている。彼らが彼自身のようになることは不可能ではないからである。彼自身も、彼らと同じもの、すなわち人間であった。教会を迫害して誤りの中にいたが、咎められて立ち帰ったのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.34
Fratres, obsecro vos, nihil mihi nocuistis. Nunc mitius agit cum eis, et bona eorum incipit memorare; ut post magnas correptiones bona opera sua audientes recrearentur, et data opera reformarent se; ne objurgationibus diutius pressi asperioribus, fierent exacerbati.
PL 17, 361B「兄弟たちよ、私は汝らに願う。汝らは私に何も害を加えなかった」。ここで彼は彼らに対していっそう穏やかにふるまい、彼らの善いことを思い出し始める。大きな叱責のあとで自分たちの善い行いを聞いて元気を取り戻し、努めて自らを改めるためであり、また、より厳しい非難に長く押さえつけられて、反発を募らせることのないためである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.35
Nihil tamen sibi nocuisse illos dicit; ipsis enim oberat delictum illorum: Apostolus enim impleverat officium dispensationis sibi creditae; ut omni cum diligentia praedicaret eis, sicut dicit Dominus ad prophetam Ezechiel: Tu, inquit, praedica: si te audierint, lucraberis eos; si quominus, tu salvabis animam tuam (Ezech. III, 21) .
PL 17, 361Cそれでも彼は、彼らが自分に害を与えなかったと言う。彼らの罪が害を及ぼしたのは、彼ら自身に対してだからである。使徒は、自分に託された経綸の務めを果たしていた。すなわち、あらゆる注意をもって彼らに宣べ伝えたのである。主が預言者エゼキエルに言うとおりである。「汝は、と主は言う、宣べ伝えよ。汝の言うことを聞くなら、汝は彼らを得るであろう。そうでなければ、汝は自分の魂を救うであろう」(エゼキエル3:21)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.36
(Vers. 13, 14.) Scitis quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jam pridem: et tentationem vestram in carne mea non sprevistis, neque respuistis. In memoria revocat illis tempus, quando primum praedicavit illis Evangelium Dei.
PL 17, 361C(第13・14節)「汝らは、私が肉の弱さのゆえに、ずっと以前に汝らに福音を告げたことを知っている。そして汝らは、私の肉における汝らの試練を、侮らず、はねつけもしなかった」。彼は、初めて神の福音を彼らに宣べ伝えた時のことを、彼らに思い出させる。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.37
Ipso enim tempore injuriis agebatur Apostolus, et caedibus infirmabatur; infirmus enim videtur, qui humiliatur, et non resistit propter Evangelium Dei.
PL 17, 361Dその時、使徒は侮辱に追い立てられ、殴打によって衰弱していた。神の福音のゆえに卑しめられて抵抗しない者は、弱い者と見えるからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.38
Et in hoc laudat constantiam eorum, quia non sunt abstracti a fide: injuriae enim Apostoli tentatio erat Galatarum, in qua firmi inventi sunt; non dubitantes de fide.
PL 17, 361Dこのことでも彼は、彼らの堅忍を称賛する。信仰から引き離されなかったからである。使徒への侮辱はガラテヤの人々にとって試練であったが、彼らはその中で堅固であると認められ、信仰について疑わなかった。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.39
Possent enim, scandalum passi, dicere: Quae est virtus aut spes in hac fide, quando minister ejus sic humiliatur?
PL 17, 361Dつまずきを受けて、こう言うこともありえたからである。「この信仰にどんな力と希望があるのか。その仕える者がこれほど卑しめられているのに」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.40
Sed quia jam animum futuris spebus infecerant, praesentes exitus pro Christi nomine non pertimescebant, certi fidem nostram non in terris, sed in coelis habere dignitatem, et pro his tribulationibus magna rependi praemia.
PL 17, 362Aしかし彼らは、すでに心を未来の希望で染めていたので、キリストの名のゆえに目の前に迫る死〔exitus。「成り行き」とも読める〕を恐れなかった。我々の信仰の尊厳は地上にではなく天にあり、これらの苦難に対して大きな報いが払われると確信していたからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.41
Ruborem illis incutit; quia post haec laudabilia circumventi fuerant, ut vituperabiles viderentur. Sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
PL 17, 362A彼は彼らを恥じ入らせる。こうした称賛すべき〔ふるまい〕のあとで、非難されるべき者と見えるほどに欺かれていたからである。「しかし汝らは、神の天使として、キリスト・イエスとして私を迎えた」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.42
Hoc magis laudat in eis, quia pressuris non deformatus est apud eos, sed commendatus, scientes pro iis qui credunt, pati illum exitia.
PL 17, 362A彼はこのことを彼らについていっそう称賛する。彼らのもとで、使徒は苦難によって見苦しい者とされず、かえって高く評価されたからである。彼らは、彼が信じる者たちのために身の破滅をも忍んでいることを知っていた。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.43
Sicut ergo angelum Dei exceperunt Apostolum, credentes donum Dei esse quod praedicat: sic ei deferentes, quasi ipsi auctori Domino Jesu Christo.
PL 17, 362Aしたがって、彼らは使徒を神の天使として迎え、彼の宣べるものが神の賜物であると信じた。こうして彼らは、創始者である主イエス・キリスト自身に対するように、彼に敬意を払ったのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.44
(Vers. 15.) Quae ergo erat beatitudo vestra? Beatos hos fuisse dicit apud caeteras Ecclesias, per id quod apostoli injuriis non frangebantur, sed crescebant in fide. Testis enim sum vobis quia, si fieri potuisset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
PL 17, 362A(第15節)「汝らの幸いは、いったいどこにあったのか」。彼は、ほかの諸教会のあいだで彼らが幸いであったと言う。使徒への侮辱によって彼らが打ち砕かれず、かえって信仰において成長したからである〔apostoli は「使徒たちが」とも読めるが、4.38 の injuriae Apostoli に合わせて「使徒への」と取った〕。「私は汝らのために証しする。もしできたなら、汝らは自分の目をえぐり出して、私に与えたであろう」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.45
Votum eorum circa religionem tam plenum ostendit fuisse, ut non solum bene ab eis susceptus sit, sed et fortes in fide inventi sint: et quod ad laudem magis proficit, omnia pene sua illi obtulerunt profliganda. Hinc plus dolet, quia tanta charitas subversa fuerat prava doctrina.
PL 17, 362B彼は、信仰に関する彼らの願いが、使徒が彼らから手厚く迎えられたばかりでなく、彼らが信仰において強い者と認められたほどに、満ちたものであったことを示している。さらに称賛にいっそう資することに、彼らはほとんどすべての持ち物を、使い尽くされるべきものとして彼に差し出した。それゆえ彼はいっそう嘆く。これほどの愛が、邪な教えによって覆されたからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.46
(Vers. 16.) Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? Hoc dicit, quia non potest fieri, ut inimicus, inquit, ego vobis sim, quorum tanta sensi obsequia. Sed quia nemo se argui vult errantem, idcirco inimicus vobis videor, juste vos reprehendens.
PL 17, 362B(第16節)「それでは私は、汝らに真実を語って、汝らの敵となったのか」。これは、「私が汝らの敵であることなどありえない。汝らからこれほどの厚意を受けたのだから」と彼は言っているのである。「しかし、誰も誤っているときに咎められることを望まないので、私は汝らを正しく叱責しているのに、汝らには敵と見えるのである」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.47
(Vers. 17.) Aemulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut eos aemulemini. Invidia Judaeorum subversos eos significat; videntes enim sic illos proficere in Evangelio, et tantam habere charitatem in Apostolo, id egerunt, quatenus illos deciperent.
PL 17, 362C(第17節)「彼らが汝らを妬む〔aemulari〕のは、よい仕方によってではない。かえって汝らを締め出し、汝らが彼らに競って倣う〔aemulari〕ようにしようとしている」〔aemulari は「妬む」「熱心である」「競って倣う」の意を持つ。注解者は前半を妬み(invidia)、後半を彼らに倣う者となること(imitatores)と説く〕。彼は、彼らがユダヤ人たちの妬みによって覆されたことを示している。彼らが福音においてこのように進み、使徒に対してこれほどの愛を抱いているのを見て、〔ユダヤ人たちは〕彼らを欺こうと努めたのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.48
Erant enim Legis causa apostolis inimici, ut manente nomine Salvatoris, facerent eos Judaeos, gaudentes in eversione eorum; non enim patiebantur, ut gratiam sibi promissam audirent incircumcisis gentibus datam. Ideo imitatores suos illos voluerunt fieri, ut more eorum circumciderentur.
PL 17, 362C彼らは律法のゆえに使徒たちの敵であり、救い主の名を保ったまま、彼らをユダヤ人にして、彼らが覆されたことを喜ぼうとしたのである。自分たちに約束された恩寵が無割礼の異邦人に与えられたと聞くことに耐えられなかったからである。だから、彼らを自分たちの倣う者にし、自分たちの習わしに従って割礼を受けさせようとした。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.49
(Vers. 18.) Aemulamini autem meliora dona, bonum aemulamini semper, et non solum cum praesens sum apud vos. Meliora dona spiritalia sunt, quae imitati habebunt effectum apud Deum.
PL 17, 362C(第18節)「より善い賜物を熱心に求めよ。善いことを常に熱心に求めよ。私が汝らのもとにいるときだけでなく」。より善い賜物とは霊的なものであり、それらを倣い求める者は、神のもとで成果を得る。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.50
Haec spiritalia bona sunt, quae vult ut semper imitentur, non ad tempus, sicut pridem, aut se praesente tantum, post autem ad aliud convertantur; sed vult illos de caetero perseverare in bono.
PL 17, 362Dこれらは霊的な善であり、彼はそれらを常に倣い求めることを望んでいる。かつてのように一時のためだけ、あるいは自分がいるあいだだけで、その後ほかのものへ向かうのではなく、これから先、彼らが善にとどまり続けることを望んでいる。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.51
(Vers. 19.) Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Primum per fidem illos genuerat in baptismo, sed quia velut per abortum nati, deformati et infirmi inventi sunt; nunc cum dolore consilii reformat eos in Christum.
PL 17, 362D(第19節)「私の子らよ、キリストが汝らのうちに形づくられるまで、私は汝らを再び産む苦しみをしている」。彼は先に、洗礼において信仰によって彼らを産んだが、彼らは流産によって生まれたかのように、形を損ない、弱い者と認められたので、今、忠告の苦しみをもって彼らをキリストへと作り直している。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.52
Concipientes enim fidem, et sensum fidei minime advertentes, formatum Christum in animis suis negantur habere; si enim intellexissent gratiam Dei in Christo, post fidem in judaismum transducti non essent.
PL 17, 363A信仰を宿しながら、信仰の意味にほとんど気づいていなかったので、彼らは自分たちの心にキリストが形づくられていないと言われる。キリストにおける神の恩寵を理解していたなら、信仰のあとでユダヤ教へと連れ去られはしなかったであろう。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.53
(Vers. 20.) Vellem autem praesens esse nunc apud vos, et mutare vocem meam; quia confundor in vobis.
PL 17, 363A(第20節)「私は今、汝らのもとに居合わせて、私の声を変えたい。汝らのことで私は恥じているからだ」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.54
Praesens vult arguere illos, ut mutet vocem suam de laude in vituperationem eorum, ut duplici genere confundantur, et de errore suo, et rubore Apostoli, quem patiebatur apud eos, quibus illos praetulerat.
PL 17, 363A居合わせて彼らを咎めたいのは、自分の声を彼らへの称賛から非難へと変え、二重に恥じ入らせるためである。彼ら自身の誤りのゆえに、また、彼が彼らをその人々よりも優れていると称えていた、その人々のもとで彼が被っていた使徒の赤面のゆえにである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.55
(Vers. 21, 22.) Dicite mihi, qui sub Lege vultis esse, Legem non legistis? Scriptum est enim quia Abraham duos filios habuerit: unum de ancilla, et unum de libera.
PL 17, 363A(第21・22節)「律法の下にあろうとする者たちよ、私に言え。汝らは律法を読まなかったのか。アブラハムには二人の子がいたと書かれている。一人は女奴隷から、もう一人は自由な女から」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.56
Hoc in Genesi habetur, quia cum Sara generare non posset, erat enim sterilis, Agar ancillam suam obtulit viro suo Abrahae in concubinam; ut quod generasset, adoptaret sibi. Sic factum est, ut de Agar nasceretur Ismael.
PL 17, 363Aこれは創世記にある。サラは不妊であったので産むことができず、自分の女奴隷ハガルを夫アブラハムに側女として差し出した。〔ハガルが〕産んだものを自分の子として迎えるためである。こうしてハガルからイシュマエルが生まれた。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.57
Post autem nutu Dei promissus est Abrahae filius de Sara uxore ejus, quae erat sterilis: haec peperit Abrahae Isaac. Tunc coepit Abraham duos habere filios, unum de ancilla, et unum de libera.
PL 17, 363Bその後、神の意志によって、不妊であった妻サラから、子がアブラハムに約束され、彼女がアブラハムにイサクを産んだ。そのときアブラハムは、一人は女奴隷から、もう一人は自由な女からの、二人の子をもつようになった。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.58
(Vers. 23, 24.) Sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt per allegoriam dicta.
PL 17, 363B(第23・24節)「しかし女奴隷から生まれた者は肉に従って生まれ、自由な女から生まれた者は約束によって生まれた。これらは寓意によって語られたものである」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.59
Ismael, qui ex ancilla Agar natus est, secundum carnem natus; quia juxta consuetudinem natus est: Isaac vero quia per repromissionem, non secundum consuetudinem, sed secundum providentiam Dei virtute natus est; quippe cum Sara et anus esset et sterilis.
PL 17, 363B女奴隷ハガルから生まれたイシュマエルは、肉に従って生まれた。慣習に従って生まれたからである。一方イサクは約束によって、慣習によってではなく、神の摂理に従い、〔神の〕力によって生まれた。サラは老女で、しかも不妊だったからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.60
In typum enim Christi natus est Isaac; ideo haec per allegoriam asserit dicta, ut aliud ex alio significent personae Ismael et Isaac.
PL 17, 363Cイサクはキリストの予型として生まれたからである。それゆえ彼は、イシュマエルとイサクという人物が、あるものから別のものを意味するように、これらは寓意によって語られたと断言する。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.61
Ismael enim Judaeorum significat nativitatem, vel eorum qui servi peccati sunt: Isaac vero christianorum, quia in libertate nascuntur; liber enim fit, qui accipit remissionem peccatorum.
PL 17, 363Cイシュマエルはユダヤ人の生まれ、あるいは罪の僕である者たちの生まれを意味し、イサクはキリスト教徒の生まれを意味する。彼らは自由のうちに生まれるからである。罪の赦しを受ける者は自由になるのだ。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.62
Nam haec sunt duo Testamenta. Moyses accipiens sanguinem vituli in cratera, aspersit populum dicens: Hic est sanguis Testamenti, quod disposuit Deus ad vos (Exod. XXIV, 8) . Hoc est quod dixit: Unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar.
PL 17, 363C「これらは二つの契約だからである」。モーセは子牛の血を鉢に受け、民に振りかけて言った。「これは、神が汝らのために定めた契約の血である」(出エジプト記24:8)。これが、彼が次のように言ったことである。「一つはシナイ山からのもので、隷属へと産む。それはハガルである」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.63
Lex enim in monte Sina data est, quam Moyses recitans populo, librum hunc Testamenti appellavit, et tunc aspersit populum sanguine, sicut dixi. Haec Lex reos tenuit peccatores, et coeperunt servi esse peccati, facti filii Agar quasi ancillae.
PL 17, 363C律法はシナイ山で与えられ、モーセはこれを民に読み上げて、この書を契約の書と呼び、そのとき、私が述べたように、民に血を振りかけたからである。この律法は罪人たちを有罪の者として拘束し、彼らは罪の僕となり始め、女奴隷のようなハガルの子らとなった。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.64
(Vers. 25.) Sina autem mons est in Arabia, qui conjungitur huic, quae nunc est Hierusalem, serviens cum filiis suis. Causam Agar significare dicit Hierusalem terrenam, id est, Synagogam, quae in servitutem generat; quos enim generat, sub peccato sunt.
PL 17, 363D(第25節)「シナイは、アラビアにある山で、今のエルサレムであるこの者に連なっていて、この者はその子らとともに隷属している」。ハガルの事柄は、地上のエルサレム、すなわち会堂を意味すると彼は言う。会堂は隷属へと産む。それが産む者たちは、罪の下にいるからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.65
(Vers. 26.) Illa autem quae sursum est Hierusalem, libera est: quae est mater nostra. Haec, quam matrem nostram dicit, regula est mysterii Dominici, per quam renascimur in libertatem, sicut et ipsa libera est.
PL 17, 363D(第26節)「しかし上にあるエルサレムは自由であり、それは我々の母である」。彼が我々の母と呼ぶこれは、主の奥義の規範であり、それによって我々は自由へと新たに生まれる。それ自身が自由であるのと同じである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.66
Ideo et coelestis dicitur, quia coelum sedes ejus est: et quos generat, ibi erunt cum ea, sicut dicit Dominus: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego fuero, et hi sint mecum (Joan. XVII, 24) .
PL 17, 364Aそれゆえ天のエルサレムとも言われる。天がその座だからである。そしてそれが産む者たちは、そこでその者とともにいるであろう。主が言うとおりである。「父よ、汝が私に与えた者たちを、私がいる所に、彼らも私とともにいさせたい」(ヨハネ17:24)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.67
Haec est et vita; quia immortalitate donantur, qui credentes renascuntur per eam. Sic etenim de Domino dictum est quia, quod factum est in ipso, vita est. Sicut enim Pater habet vitam, ita dedit et Filio vitam, et vita erat lux hominum (Joan. V, 26) . Haec vita et lux mater fidelium est. In Esaia hoc habetur, quod subjectum est:
PL 17, 364Aこれは生命でもある。信じて、それによって新たに生まれる者たちは、不死を授けられるからである。実に主について、「彼において造られたものは生命である」と言われている。「父が生命を持つように、子にも生命を与え、生命は人々の光であった」(ヨハネ5:26)〔後半の句はヨハネ1:4にあたる〕。この生命と光が、信じる者たちの母である。イザヤには、次に掲げる句がある。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.68
(Vers. 27.) Scriptum est enim: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis; quia multi filii desertae, magis quam ejus, quae habet virum (Esai. LIV, 2) .
PL 17, 364A(第27節)「こう書かれているからである。『喜べ、産まない不妊の女よ。声を上げて叫べ、産みの苦しみを知らない女よ。見捨てられた女の子らは、夫のある女の子らよりも多いからである』」(イザヤ54:2)〔引かれた句はイザヤ54:1にあたる〕。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.69
Hanc terrenam Hierusalem virum habere dicit; quia secundum carnem generat: illam autem coelestem Hierusalem, quam dicit matrem nostram, sterilem appellat; quia non parit secundum carnem, nec dolores patitur, hoc est, non parturit.
PL 17, 364A彼は、この地上のエルサレムが夫を持つと言う。肉に従って産むからである。一方、彼が我々の母と呼ぶあの天のエルサレムを、不妊の女と呼ぶ。肉に従って産まず、苦痛を受けない、すなわち産みの苦しみをしないからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.70
Generat autem sine passione spiritaliter exclamans in laetitia; quia deserta aliquando (a quo autem, nisi ab Adam, qui deserta vita secutus est mortem), nunc plures filios habet, quam haec quae habet virum, id est, quae carnaliter generat.
PL 17, 364Bそれは苦しみなく霊的に産み、喜びのうちに声を上げる。かつて見捨てられていたが(誰から見捨てられたか。アダムからである。彼は生命を見捨てて死に従った)、今は、夫を持つ者、すなわち肉的に産む者よりも多くの子を持つからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.71
Multo enim plures sunt Christiani Judaeis, sicut dicitur in Apocalypsi: Et vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat ex omni tribu et gente (Apoc. VII, 9) .
PL 17, 364Bキリスト教徒はユダヤ人よりもはるかに多いからである。黙示録に言われているとおりである。「私は大群衆を見た。あらゆる部族と国民から来た、誰も数えることのできない群衆である」(黙示録7:9)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.72
(Vers. 28.) Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis. Hoc est non carnis filios esse, sed Dei; quia Isaac in typum natus est Filii Dei: et vult eos subintelligere quia facti filii Dei, conversi sunt, ut essent filii carnis: si vero resipiscant, sunt filii Dei.
PL 17, 364B(第28節)「兄弟たちよ、汝らは、イサクに従って、約束の子である」。これは、肉の子ではなく神の子であるということである。イサクは神の子の予型として生まれたからである。そして彼は、神の子とされたのに、肉の子となるべく転じてしまったのだと、彼らに暗に悟らせようとしている。もし我に返るなら、彼らは神の子である。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.73
(Vers. 29.) Sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum; ita et nunc. Non solum Ismael secundum carnem natus est, sed et Esau; quia et ipse in populi Judaici typum natus est.
PL 17, 364C(第29節)「しかし、そのとき肉に従って生まれた者が、霊に従って生まれた者を迫害したように、今もそうである」。肉に従って生まれたのはイシュマエルだけでなく、エサウもである。彼もユダヤ人の民の予型として生まれたからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.74
De quo in Malachia propheta scriptum est: Jacob dilexi, Esau vero odivi (Malac. I, 3) . Hic persequebatur Jacob, qui in populi christiani figura natus, vocatus est Israel, hoc est, homo videns Deum (Gen. XXVII, 41) .
PL 17, 364C彼について預言者マラキに、こう書かれている。「私はヤコブを愛し、エサウを憎んだ」(マラキ1:3)。この者は、キリスト教徒の民の象りとして生まれ、イスラエル、すなわち神を見る人と呼ばれたヤコブを、迫害した(創世記27:41)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.75
Similiter et Judaeos per invidiam persequi significavit Christianos; unde data opera Galatas everterant carnali astutia.
PL 17, 364C同様に彼は、ユダヤ人たちが妬みからキリスト教徒を迫害することも示した。だからこそ彼らは、肉的な狡智をもって、ことさらにガラテヤの人々を覆したのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.76
(Vers. 30.) Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac.
PL 17, 364C(第30節)「しかし、聖書は何と言っているか。『女奴隷とその子を追い出せ。女奴隷の子は、私の子イサクとともに、相続人とはならないからである』」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.77
Haec verba Sarae sunt, quae typum habet Hierusalem coelestis, de promissione generans Isaac; ut ejecto filio ancillae, id est, Judaeo populo, incredulitatis causa abjecto (servi enim peccati sunt, quibus data remissio peccatorum non est), haeres sit filius liberae illius Hierusalem supernae, qui est populus novus regni coelorum.
PL 17, 364Dこれはサラの言葉であり、サラは、約束によってイサクを産む天のエルサレムの予型である。女奴隷の子、すなわち不信仰のゆえに投げ捨てられたユダヤ人の民が追い出され(罪の赦しを与えられていない者たちは、罪の僕だからである)、自由な女、すなわちあの上なるエルサレムの子が、相続人となるためである。その子は天の国の新しい民である。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 4.78
(Vers. 31.) Itaque non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit. Fuimus igitur ancillae filii, dum peccatis eramus obnoxii: sed accepta remissione peccatorum a Christo, liberati sumus.
PL 17, 364D(第31節)「それゆえ、我々は女奴隷の子ではなく、自由な女の子である。その自由によってキリストは我々を自由にした」。したがって我々は、罪に縛られていた間は女奴隷の子であったが、キリストから罪の赦しを受けて、自由にされたのである。