Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.1
(Vers. 1.) O insensati Galatae! quis vos fascinavit? Irascentis cum miraculo verba sunt; quia sic fuerant depravati, ut nec se agnoscerent circumventos.
PL 17, 352A(第1節)「愚かなガラテヤの人々よ。誰が汝らを惑わしたのか」。これは驚きをもって怒る者の言葉である。彼らはあまりに堕落させられて、欺かれていることにさえ気づかなくなっていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.2
Prooemio usus est; omnis enim qui fascinatur, de bono transit in malum, sicut et hi de libertate et securitate ad servitium et sollicitudinem transierunt. Quorum ante oculos Christus Jesus proscriptus est, et in vobis crucifixus.
PL 17, 352A彼は序言を用いた。惑わされた者は皆、善から悪へ移るからである。この者たちも、自由と安全から隷属と不安へ移った。「その目の前でキリスト・イエスは公示され〔proscriptus。財産を奪われ法の保護の外に置かれる者として名を掲示されること。注解者は次の節で「剥ぎ取られ、あるいは断罪された」と解く〕、汝らのうちで十字架につけられた」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.3
Manifestum est quia stultorum oculis Christus proscriptus videtur, id est, exspoliatus vel condemnatus: prudentium vero oculis et sensibus non solum non condemnatus, sed ipse mortem cruce sua damnasse videtur; passio enim Domini vita nostra est, et destructio mortis.
PL 17, 352B愚かな者たちの目には、キリストは公示された、すなわち剥ぎ取られ、あるいは断罪されたと見えるのは明らかである。しかし賢い者たちの目と思いには、キリストは断罪されたどころか、むしろ自らの十字架によって死を断罪したと見える。主の受難は我々の生命であり、死の破壊だからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.4
Sed quia hi indigne coeperant sentire translati ad Legem, idcirco mentibus eorum Christum condemnatum videri conqueritur; ideoque subjecit: In vobis crucifixus. Hoc est, sensu vestro crucifixus est, quasi homo; in quo enim spes plena non est, homo est.
PL 17, 352Bしかし、この者たちは律法に移って、ふさわしくない思いを抱き始めたので、彼は、彼らの精神にはキリストが断罪された者と見えていると嘆く。だから「汝らのうちで十字架につけられた」と付け加えた。すなわち、諸君の思いにおいては、キリストは人間であるかのように十字架につけられたのである。満ちた望みを置くことのできない者は、人間にすぎないからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.5
Ideo hi non putabant plenam salutem esse in Christo, quia Legem illi aequabant. In his vero qui congrue intelligunt Christum, vivit in eis Christus, in Photino crucifixus est.
PL 17, 352Bこの者たちは、律法をキリストと同列に置いたので、キリストにおいて救いが満ちているとは考えなかった。しかし、キリストを正しく理解する者たちのうちには、キリストが生きている。フォティヌスにおいては、キリストは十字架につけられている。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.6
Hic enim vere mortuus est, in quo Christus dicitur crucifixus; quia istud loco accusationis objicitur.
PL 17, 352Cキリストがその者のうちで十字架につけられたと言われる、その者こそが真に死んでいるのだからである。このことは告発として突きつけられるのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.7
(Vers. 2.) Hoc solum volo discere a vobis: Ex operibus Legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Sic sine intellectu estis?
PL 17, 352C(第2節)「私は汝らからこれだけを学びたい。汝らが霊を受けたのは、律法の業によってか、それとも信仰を聞くことによってか。これほどに理解がないのか」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.8
Adhuc cum stomacho loquitur; dolet enim valde super errore eorum, quia fabricam suam, qua eos per Evangelium aedificaverat, videbat esse destructam.
PL 17, 352C彼はなおも苛立って語っている。彼らの誤りについて深く痛んでいるのである。彼らを福音によって造り上げた自分の建物が、壊されたのを見ていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.9
Non sic de Corinthiis motus est, quia quamvis carnales eos appellet (I Cor. III, 2) , non tamen usque adeo fuerant mente capti, ut circumcidi se paterentur. Ideo et hi stulti et sine intellectu esse dicuntur; quia nec dolori carnis suae consulere valuerunt.
PL 17, 352Cコリントの人々についてはこれほど動揺しなかった。彼は彼らを肉的な者たちと呼んでいるが(一コリント3:2)、割礼を受けることを許すほどまでに正気を失ってはいなかったからである。だからこの者たちは愚かで、理解がないと言われる。自分の肉の痛みを顧みることさえできなかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.10
Usque ad hoc enim solet quis induci, quod delectat, aut dolorem non praestat. Interrogantis ergo verba sunt, et quod interrogat ex parte confirmantis, cum dicit: Hoc solum volo discere a vobis: Ex operibus Legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei?
PL 17, 352C人が連れて行かれるのは、せいぜい、快いことか、苦痛をもたらさないことまでだからである。したがって、これは問う者の言葉であり、彼が問うのは、確認する側からの問いである。「私は汝らからこれだけを学びたい。汝らが霊を受けたのは、律法の業によってか、それとも信仰を聞くことによってか」と彼は言うのだから。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.11
Hoc ab eis quaerit, in quo et gloriabantur, et negare non poterant quia Spiritum sanctum per fidem acceperant, non per Legem; ut resipiscentes agnoscerent quia donum Dei, in quo gloriabantur, non ex opere Legis acceperant, sed credentes in Christum; ut vel sic grati Christo, Legem quam sibi in nullo prodesse didicerant, relinquerent.
PL 17, 352D彼が彼らに問うのは、彼らがそれを誇っており、しかも否定できないことである。すなわち、彼らが聖なる霊を受けたのは信仰によってであり、律法によってではないということである。それは、彼らが我に返って、誇っている神の賜物を、律法の業からではなく、キリストを信じて受けたのだと悟るためである。そして、せめてそのようにしてキリストに感謝し、自分には何の益にもならないと知った律法を捨てるためである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.12
Hoc proponit, quod illo in tempore negari non poterat, Spiritum Dei inesse credentibus; ad rudimenta enim fidei commendanda, donum Dei hoc manifestabatur hominibus; sicut inter ipsa initia factum est in apostolis et caeteris discipulis, nec non et in illis duodecim, quos (quia in adulterino baptismate sub nomine baptismi Joannis fuerant non tincti, sed sordidati) Paulus apostolus in Trinitatis nomine baptizari praecepit, quibus impositis manibus, decidit in eos Spiritus sanctus, et diversarum linguarum ministrabat eloquia cum interpretatione earum; ut nullus auderet negare Spiritum sanctum inesse eis.
PL 17, 352D彼がこれを持ち出すのは、あの時代には、神の霊が信じる者たちのうちにあることを否定できなかったからである。信仰の初歩を推奨するために、神のこの賜物が人々に明らかにされたのである。ちょうど、まさに初めのころに、使徒たちやほかの弟子たちに起こったとおりであり、またあの十二人にも起こった。彼らはヨハネの洗礼の名のもとでなされた偽りの洗礼において、浸されたのでなく汚されていたので、使徒パウロは三位一体の名によって洗礼を受けるよう命じた。彼らの上に手が置かれると、聖なる霊が彼らの上に降り、様々な異言〔linguae〕の言葉を、その解き明かしとともに告げた。誰も、聖なる霊が彼らのうちにあることを否定しようとはしなかったのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.13
Quamobrem sine intellectu Galatas esse appellat, qui hujus rei gnari et conscii, degradantes se, carnis curae se subjecerunt.
PL 17, 353Aこのゆえに彼は、これを知り、自覚していながら、自らを貶めて肉への配慮に身を委ねたガラテヤの人々を、理解がない者と呼ぶのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.14
(Vers. 3.) Incipientes spiritu, nunc carne consummamini? Hoc dicit, quia cum ab inferioribus ad summa fidei ascensus sit, hi contra de summis in ima delapsi sunt.
PL 17, 353A(第3節)「霊によって始めながら、今は肉によって完成されようとするのか」。これは、信仰の登り道が低いものから高いものへ進むのに、彼らは逆に高いものから低いものへ落ち込んだ、ということを言っている。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.15
Per fidem enim spiritales effecti, conversi ad Legem, perdiderant gratiam Spiritus, quam fuerant consecuti; consummatio enim perditionem significat, id est, fidem.
PL 17, 353B信仰によって霊的な者となりながら、律法に転じて、彼らは自分たちが得ていた霊の恩寵を失っていた。ここで言う完成とは失うこと、すなわち信仰を〔失うこと〕を意味するからである〔底本は consummatio enim perditionem significat, id est, fidem。文が崩れているらしく、「完成する」を信仰を失って終わることの意に解した〕。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.16
(Vers. 4, 5.) Tanta passi estis sine causa, si tamen sine causa. Multa eos passos pro fide significat ab infidelibus; tunc enim qui credebant, caeteris opprobrio erant, sive domesticis, sive extraneis: nam digito signabantur quasi rei majestatis.
PL 17, 353B(第4・5節)「これほどのことを汝らは無駄に被ったのか。もしそれが無駄であるならば」。彼は、彼らが信仰のために不信仰の者たちから多くを被ったことを示している。そのころ、信じる者たちは、身内であれ他人であれ、ほかの者たちの恥辱となっていた。大逆罪の被告のように、指でさされていたのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.17
Unde similiter Galatae multa passi sunt insaniores experti, cujus rei meritum perdiderant mittentes se sub Legem. Sed quia adjecit: Si tamen sine causa, ostendit sperare se posse reformari illos.
PL 17, 353Bこのようにガラテヤの人々も、より狂暴な者たちを経験して〔insaniores experti の係りは定かでない。いっそう狂暴な迫害者たちに出会って、と取った〕多くを被ったが、自らを律法のもとに置くことで、その報いを失っていた。しかし彼は「もしそれが無駄であるならば」と付け加えて、彼らがなお立ち直りうると望んでいることを示している。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.18
Qui ergo praebet vobis Spiritum, et operatur virtute in vobis, ex operibus Legis, an ex auditu fidei? Idem sensus est, cui adduntur virtutis insignia, quae testimonium praebent fidei, quod sit spes fida et rationabilis.
PL 17, 353B「汝らに霊を与え、汝らのうちに力をもって働く者は、律法の業によるのか、それとも信仰を聞くことによるのか」。同じ意味であるが、そこに力のしるしが加えられている。それは信仰を証しするもので、信仰が信頼に足る、理にかなった望みであることを示す。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.19
Legem autem nulla virtus comitatur, quae attrahat ad ejus spem; quia quae videntur, non sperantur, sed sunt temporalia, sicut lex factorum, quam supra ostendimus.
PL 17, 353Cしかし律法には、人をその望みへと引き寄せる力が伴わない。見えるものは望まれないが、それは一時的なものだからである。我々が先に示した業の法がそれである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.20
(Vers. 6.) Sicut scriptum est (Gen. XV, 6) : Credidit Abraham Deo, et aestimatum est ei ad justitiam.
PL 17, 353C(第6節)「書かれているとおり(創世記15:6)、『アブラハムは神を信じた。それが彼に義と認められた』」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.21
Ostendit exemplo Abrahae, qui pater fidei est, justitiam non ex operibus Legis imputari, sed per fidem; credens enim justificatus est: ac per hoc stulte et improvide Legi eos se subjecisse, quae non ad justificationem data est.
PL 17, 353C彼は、信仰の父であるアブラハムの例によって、正義が律法の業からではなく信仰によって帰せられることを示す。信じることによって義とされたのだからである。したがって、義とするために与えられたのではない律法に身を委ねたことは、彼らの愚かで無分別なふるまいである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.22
(Vers. 7.) Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae? Verum est quia credentes filii sunt Abrahae; quia si Abraham ex fide justificatus est primus, quotquot post hunc credunt, filii ejus sunt, sive ex Judaeis, sive ex gentibus.
PL 17, 353C(第7節)「汝らは知っているか。信仰によって立つ者たちこそ、アブラハムの子なのだ」。それはそのとおりである。信じる者たちはアブラハムの子だからである。もしアブラハムが信仰によって最初に義とされたのなら、その後に信じる者は、ユダヤ人から出た者であれ異邦人から出た者であれ、皆その子だからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.23
(Vers. 8.) Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: Quia benedicentur in te omnes gentes (Gen. XII, 3) .
PL 17, 353D(第8節)「そして聖書は、神が信仰によって異邦人を義とすることを予見して、アブラハムにあらかじめこう告げた。『汝において、すべての国民が祝福される』(創世記12:3)」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.24
Hoc dicit, quia forma est Abraham omnium credentium, ut hi benedicti in eo sint, qui credunt; sequentes enim fidem ejus, participes fiunt benedictionis ejusdem.
PL 17, 353Dこれは、アブラハムがすべての信じる者の模範であって、信じる者たちが彼において祝福される、ということを言っている。彼の信仰に従う者は、同じ祝福にあずかる者となるからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.25
(Vers. 9, 10.) Ergo qui ex fide sunt, benedicuntur cum fideli Abraham; quotquot enim ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt. Manifestum est quia fideles cum fideli benedicuntur, quomodo infideles cum infidelibus puniuntur. Nam qui sub Lege agunt, sub maledicto sunt: quia transgressores Legis sunt.
PL 17, 353D(第9・10節)「それゆえ、信仰に立つ者たちは、信仰あるアブラハムとともに祝福される。律法の業に立つ者は誰でも、呪いのもとにあるからである」。信仰ある者たちが信仰あるアブラハムとともに祝福されるのは、不信仰の者たちが不信仰の者たちとともに罰せられるのと同じであるのは明らかである。律法のもとに生きる者は呪いのもとにある。律法の違反者だからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.26
(Deut. XXVII, 26.) Scriptum quippe est: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea. Hoc scriptum est in Deuteronomio, quia si quid Legis praeterisset aliquis, maledictus haberetur.
PL 17, 354A(申命記27:26)「実に、こう書かれている。『律法の書に書かれたすべてのことにとどまって、それを行うのでない者は皆、呪われる』」。これは申命記に書かれている。律法の何かを一つでも見過ごした者は、呪われた者と見なされる、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.27
Et tanta mandata sunt, ut impossibile sit servari ea. Unde et Petrus apostolus, in Actibus apostolorum ait: Quid imponitis jugum fratribus, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare (Act. XV, 10) ?
PL 17, 354Aそして、命じられたことはあまりに多く、それを守ることは不可能である。だから使徒ペトロも使徒言行録で言う。「我々の父祖たちも我々も運ぶことができなかった軛を、なぜ兄弟たちに負わせるのか」(使徒言行録15:10)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.28
Negligenti enim et superbo populo haec data erant, ut per omnem conversationem Legem haberent.
PL 17, 354Aこの命令は、怠慢で高慢な民に、生活のすべてにわたって律法を持たせるために与えられたのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.29
(Vers. 12.) Quod autem in Lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est; quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4) . Ac per hoc recedendum a Lege docet, ne justitia per fidem quaesita depereat.
PL 17, 354A(第12節)〔引かれた句はガラテヤ3:11 である〕「律法において誰も神のもとで義とされないことは明らかである。義人は信仰によって生きるからである(ハバクク2:4)」。したがって彼は、信仰によって求められた正義が失われないように、律法から離れるべきだと教えているのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.30
Lex autem non est ex fide, sed qui fecerit ea, vivet in eis (Ezech. XX, 21) . Non est ex fide Lex; quia nihil mandat credendum. Omnia enim ejus manifesta sunt, ut servans Legem, vivat: si quominus, necesse est plectatur; quia quod scivit vitandum, admisit.
PL 17, 354B「しかし律法は信仰に基づくものではなく、それらを行う者はそれらによって生きる(エゼキエル20:21)」。律法は信仰に基づくものではない。信じるべきことを何も命じないからである。そのすべては明白であって、律法を守る者は生きる。そうでなければ罰せられるほかない。避けるべきと知ったものを犯したからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.31
Potest opponi e diverso, et dici: Si in Lege nemo justificatur, quid est ut maledicatur, qui aliquid praeterit Legis? Verum est quia nemo per Legem justificatur, sed apud Deum: justificatur autem apud mundum, ut securus sit in vita praesenti.
PL 17, 354B反対の側から異論が出されうる。「もし律法において誰も義とされないのなら、律法の何かを見過ごす者が呪われるというのは、どういうことか」と言われるかもしれない。たしかに、律法によって誰も、神のもとでは義とされない。しかし世のもとでは義とされ、現在の生活において安全でいられる。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.32
Si autem apud Deum justificari vult, ut illi ad meritum proficiat in die judicii, Dei sequatur fidem; alioquin hic securus, reus erit in futurum. Prodest ergo Lex, sed quae in tabulis scripta est; nam caetera, sicut dixit, ut oneri essent, data sunt.
PL 17, 354Bしかし、神のもとで義とされることを望み、それが裁きの日に功績となるようにしたいなら、その者は神への信仰に従うべきである。さもなければ、ここでは安全でも、将来には罪責を負う者となる。それゆえ、板に書かれた律法は益になる。ほかのものは、彼が言ったとおり、重荷となるよう与えられたのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.33
(Vers. 13.) Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum. Quoniam nemo poterat implere Legem, rei erant omnes maledicto Legis, ut vindicaret in eos: Christus autem homo natus, oblatus a Patre pro nobis, redemit nos a diabolo.
PL 17, 354C(第13節)「キリストは、我々のために呪いとなって、我々を律法の呪いから贖い出した」。誰も律法を満たすことができなかったので、皆が律法の呪いに対して罪責があり、それが彼らを罰するはずであった。しかしキリストは、人として生まれ、我々のために父によって献げられ、我々を悪魔から贖い出した。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.34
Morti enim volentem offerens illum pro iis, qui maledicto Legis erant obnoxii, maledictum illum fecit hoc modo, sicut in Lege hostia pro peccatis oblata peccatum nuncupabatur: propterea pro maledictis oblatus, factus est maledictum; nam et Judaeis factus est maledictum, dum quasi peccator occiditur.
PL 17, 354C死に進んで身を献げる彼を、律法の呪いに服していた者たちのために献げることによって、〔父は〕彼を次のような仕方で呪いとした。律法では、罪のために献げられた犠牲が「罪」と呼ばれた。それと同じように、呪われた者たちのために献げられたので、彼は呪いとなった。ユダヤ人たちにとっても、彼は罪人として殺されるときに、呪いとなったのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.35
Ideo non dixit: Factus pro nobis maledictus, sed maledictum; is enim qui propter peccatum proprium morti offerebatur, maledictus fiebat, in sua enim causa moriebatur.
PL 17, 354Cだから彼は、「我々のために呪われた者となって」とは言わず、「呪い」と言った。自分の罪のゆえに死に献げられる者は、呪われた者となったからである。自分自身の事情で死んだからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.36
Et si propius aspicias, videbis Christum maledictum eorum factum, a quibus occisus est; crux enim Salvatoris peccatum et maledictum est Judaeorum. Quia scriptum est: Maledictus omnis, qui pendet in ligno (Deut. XXI, 15) .
PL 17, 354Dそして、もうすこし近くから見るなら、あなたは、キリストが、自分を殺した者たちの呪いとなったことが分かるだろう。救い主の十字架は、ユダヤ人たちの罪であり呪いだからである。「木に掛けられる者は皆、呪われる」と書かれているからである(申命記21:15)〔引かれた句は申命記21:23 である〕。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.37
Hoc Moyses dixit in Deuteronomio de reis mortis; ut sufficeret suspensis in ligno illic esse usque ad vesperam, et deponi in sepulturam.
PL 17, 354Dモーセはこれを、申命記で、死に値する者たちについて言った。木に掛けられた者は、そこに夕方までいれば足り、葬りのために降ろされる、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.38
Quia, maledictus omnis, inquit, qui pendet in ligno; ut reo mortis sufficeret hoc, quia suspensus moriebatur in ligno; ne diutius si esset suspensus, majus haberet opprobrium mors ejus, quam deberet: et fieret macula generi ejus, si amplius mors ejus publicaretur.
PL 17, 354D「木に掛けられる者は皆、呪われる」と彼は言う。それは、死に値する者にとっては、木に掛けられて死ぬことで足りるため、また、掛けられたままが長くなって、その死が当然以上の恥辱をもたらさないため、さらに、その死がいっそう公に知れ渡れば、その者の一族に汚点が生じるためである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.39
Ac per hoc Salvator innocens suspensus in ligno, non est maledictus, sed maledictum illorum, a quibus suspensus est.
PL 17, 355Aしたがって、罪なき救い主が木に掛けられたのは、呪われた者になったのではなく、自分を掛けた者たちの呪いとなったということである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.40
Quantum tamen ad Judaeos pertinet, quasi peccatorem illum occidendum Pilato offerentes, maledictum illum fecerunt, ut quasi reus occideretur, cum esset innocens, quia dignus morte maledictus est juxta Legem.
PL 17, 355Aそれでも、ユダヤ人たちに関するかぎり、彼らは彼を罪人として、殺されるべき者としてピラトに差し出すことで、彼を呪いとした。罪なき者であるのに罪人であるかのように殺されるようにしたのである。律法によれば、死に値する者は呪われた者だからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.41
Videntes enim multos aggregari doctrinae ejus, zelati sunt dicentes: Ecce totus mundus abiit post illum (Joan. XII, 19) ; ac per hoc pro nobis occisus dicitur, et duplici genere pro nobis; cum enim putant illum occidi debere, ne doceret, nihil profecerunt; quia et doctrina ejus crevit, et mortem evacuavit in passione sua.
PL 17, 355A実に、多くの者が彼の教えに集まるのを見て、彼らは妬んで言った。「見よ、全世界が彼の後について行った」(ヨハネ12:19)。それゆえ彼は我々のために殺されたと言われ、しかも二重の仕方で我々のためなのである。彼らは、彼が教えないよう殺されるべきだと考えたが、何も得られなかった。彼の教えは広まり、彼はその受難において死を無効にしたからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.42
Descendens enim ad inferos, genus hominum liberavit; qua causa et occidi se permisit, sciens pro nobis esse, et contra diabolum.
PL 17, 355B実に、彼は冥界に降って、人類を解放した。この理由で、彼は殺されることを許したのである。それが我々のためであり、悪魔に対するものであると知っていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.43
(Vers. 14.) Ut in gentibus benedictio Abrahae fieret per Christum Jesum: et benedictionem Spiritus accipiamus per fidem.
PL 17, 355B(第14節)「異邦人のうちにアブラハムの祝福がキリスト・イエスによって成り、我々が信仰によって霊の祝福を受けるためである」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.44
Hoc dicit, quia exprobratis et maledictis Judaeis, cum sibi de justitia Legis blandirentur, occiso Salvatore quasi sabbati violatore promissionis benedictio Abrahae transitum fecit ad gentes per fidem Christi Jesu.
PL 17, 355Bこれは、ユダヤ人たちが律法の正義を恃んで自らにへつらっていたので責められ呪われ、救い主が安息日の違反者であるかのように殺されたことで、約束によるアブラハムの祝福が、キリスト・イエスへの信仰を通して異邦人へと移った、ということを言っている。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.45
Unde dicit Dominus Judaeis: Tolletur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI, 43) .
PL 17, 355Bだから主はユダヤ人たちに言う。「神の国は汝らから取り去られ、その実を結ぶ国民に与えられる」(マタイ21:43)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.46
(Vers. 15.) Fratres, secundum hominem dico. Hoc dicit, quia exemplo humanae causae commendare vult rationem divinae promissionis. Hominis testamentum, confirmatum tamen, nemo irritum facit, aut superordinat. Verum est quia testamentum defuncti jure factum non potest scindi.
PL 17, 355B(第15節)「兄弟たちよ、私は人間の例によって言う」。これは、人間の事柄の例によって、神の約束の道理を示そうとしている、ということを言っている。「人の遺言〔testamentum〕は、確定されたなら、誰もそれを無効にせず、また付け加えもしない」〔testamentum は遺言とも契約とも訳される語。注解者はこの箇所を遺言の論として読む〕。それはそのとおりである。死者の正当になされた遺言は破ることができないからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.47
(Vers. 16.) Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis; sed quasi in uno: Et semini tuo, quod est Christus. Hoc est, quod scriptum est in Genesi ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18) .
PL 17, 355C(第16節)「約束は、アブラハムとその子孫に告げられた。『子孫たちに』と、多数のことのようには言わず、一人のことのように言う。『汝の子孫に』。それはキリストである」。これは、創世記でアブラハムに書かれていることである。「汝の子孫において、すべての国民が祝福される」(創世記22:18)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.48
Quod utique impletum est in Christo, in cujus nomine omnes gentes benedicentur per fidem. Ideo non in multis, sed in uno firmata est promissio, qui est Christus.
PL 17, 355Cそれはまさにキリストにおいて成就した。彼の名において、すべての国民が信仰によって祝福されるのである。だから約束は、多数にではなく、一人、すなわちキリストにおいて確定されたのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.49
Hac disputatione sua Apostolus quasi reos falsati testamenti designat, qui credentes in Christum, etiam de Lege aliquid sperant; ut non solum salus promissa in Christo, sed et in Lege sit. Ideo probat promissionem benedictionis in solo Christo factam.
PL 17, 355C使徒はこの論証によって、キリストを信じながら律法にもなにかを望む者たちを、遺言を偽造した罪人であるかのように示す。救いがキリストにおいてだけでなく、律法にも約束されているかのようにするからである。だから彼は、祝福の約束はキリストにおいてだけ与えられたことを証明する。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.50
(Vers. 17.) Hoc autem dico, Testamentum confirmatum a Deo in Christo, quae post quadringentos et triginta annos facta est Lex, non infirmata ad evacuandam promissionem.
PL 17, 355D(第17節)「私はこう言う。神によってキリストにおいて確定された遺言を、四百三十年後に成った律法は、約束を空しくするために無効にはしない」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.51
In solo Christo firmatam benedictionis promissionem docet, ut Legem post quadringentos et triginta annos datam ostendat; constituta enim promissione postea data est Lex, quae non utique infirmaret promissionem, sed quod futura, et quando ventura esset, significaret.
PL 17, 355D彼は、祝福の約束がキリストにおいてのみ確定されたと教え、律法が四百三十年後に与えられたことを示す。約束が定められたのち、あとから律法が与えられたのであり、それは決して約束を無効にするためではなく、それが将来来ること、いつ来るかを示すためだったからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.52
Si enim ex Lege haereditas, jam non ex promissione: Abrahae autem per repromissionem donavit Deus.
PL 17, 356A「もし相続が律法によるなら、もはや約束によるのではない。しかし神はアブラハムに、約束を通じて与えた」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.53
Duas causas sibi contrarias defendunt Judaei; nullo enim pacto, nulla ratione suaderi potest Judaeis Abrahae promissionem evacuatam per Legem, et recte: sed aliud adversum improvida praesumptione defendunt, putantes justificationem sine opere Legis provenire non posse; cum sciant Abraham, qui forma ejus rei est; sine operibus Legis per solam fidem justificatum.
PL 17, 356Aユダヤ人たちは互いに相反する二つの立場を擁護している。アブラハムの約束が律法によって空しくされたと、ユダヤ人たちを納得させることは、どんな仕方でも、どんな道理でもできない。それは正しい。しかし彼らは、それに反する別のことを無思慮な思い込みで擁護する。律法の業なしには義とされることはありえないと考えているのである。ところが彼らは、その事柄の模範であるアブラハムが、律法の業なしにただ信仰だけによって義とされたことを知っている。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.54
Sed aemulatione quadam caecati, non intelligunt, neque considerant quia si per Legem justificatio, excluditur promissio; et si exclusa fuerit promissio, sine dubio frustrabitur fides Abrahae: quod ne audire quidem se patiuntur Judaei, scientes quia promissio ex fide est Abrahae.
PL 17, 356Aしかし彼らは、ある種の熱心〔aemulatio。「妬み」とも読める〕に目を眩まされて、理解せず、考えもしない。もし義とされることが律法によるなら、約束は排除され、約束が排除されれば、疑いなくアブラハムの信仰は空しくなるということを。ユダヤ人たちは、約束がアブラハムの信仰に基づくと知りながら、これを聞くことさえ受け入れない。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.55
Quae promissio per fidem justificat, non per Legem; sicut et Abraham justificatus ex fide est. Hi ergo haeredes sunt promissionis Abrahae, qui illi succedunt, suscipientes fidem, in qua benedictus et justificatus est Abraham.
PL 17, 356Bこの約束は、信仰によって義とするのであって、律法によってではない。アブラハムも信仰によって義とされたとおりである。したがって、アブラハムの約束の相続人は、彼のあとを継ぎ、アブラハムがそのうちで祝福され義とされた信仰を受け入れる者たちである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.56
Testimonium ergo promissionis Abrahae testamentum appellatur; ut post mortem ejus haeredes essent in promissione, filii ejus facti per fidem.
PL 17, 356Bしたがって、アブラハムの約束の証しは遺言と呼ばれる。彼の死後に、信仰によって彼の子となった者たちが、約束の相続人となるためである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.57
Quae causa cucurrit usque ad Christum Abrahae repromissum, ut post mortem Christi credentes, haeredes essent fidei Abrahae per testamentum sanguinis Christi.
PL 17, 356Bこの事柄は、アブラハムに約束されたキリストに至るまで進んだ。キリストの死後に信じる者たちが、キリストの血の遺言によって、アブラハムの信仰の相続人となるためである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.58
Donum ergo quod promissum est Abrahae, filiis ejus in Christo solutum est; quamvis et ipse Abraham consecutus sit donum hoc illic, ubi inventus est.
PL 17, 356Bしたがって、アブラハムに約束された賜物は、キリストにおいて、その子らに果たされた。もっとも、アブラハム自身も、自分が見いだされたその場所で、この賜物を得たのではあるが。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.59
(Vers. 19.) Quid ergo Lex factorum posita est, donec veniret semen, cui promissum est? Lex factorum, id est, Moysi, posita est in medio inter coeptam promissionem et semen, cui facta promissio est, hoc est, inter Abraham et Salvatorem.
PL 17, 356C(第19節)「では、業の法は何のために置かれたのか。約束を受けた子孫が来るまでである」。業の法、すなわちモーセの律法は、始められた約束と、約束が与えられた子孫のあいだ、すなわちアブラハムと救い主のあいだに置かれた。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.60
Ideo longe data post factam promissionem, ut ipsa distinctione aliud Lex, et aliud promissio videretur; ut populum Dei a gentibus segregatum erudiret sub Dei timore, ut dignus fieret ad excipiendam promissionem, quae est Christus.
PL 17, 356C約束がなされたのち、はるか後に与えられたのは、まさにこの隔たりによって、律法と約束が別のものと見えるようにするためである。また、異邦人から分けられた神の民を、神への畏れのもとで教育し、キリストである約束を受けるにふさわしい者とするためである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.61
Lex tamen factorum ideo dicitur, quia docet quae, Deo jubente, corporaliter fiant de sacrificiis, de primogenitis, de decimis, et de caeteris talibus. Disposita per angelos in manu Mediatoris.
PL 17, 356Cしかし、業の法と言われるのは、神の命令によって、犠牲や初子や十分の一などについて、体をもって行うべきことを教えるからである。「仲介者の手において天使たちを通して定められた」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.62
Angelos dicit Dei nuntios, id est, Moysen, et Jesum filium Nave, et caeteros prophetas usque ad Joannem Baptistam, de quo Deus dicit: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam (Malach. III, 1) .
PL 17, 356D天使たちとは、神の使者たち、すなわちモーセ、ヌンの子ヨシュア〔ラテン語では Jesus filius Nave〕、洗礼者ヨハネに至るまでのほかの預言者たちのことである。ヨハネについて神は言う。「見よ、私は私の使いを、汝の前に遣わす」(マラキ3:1)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.63
Per hos ergo Lex ordinata, disposita est a Deo in manu, id est, potestate Salvatoris; ipse est enim mediator vel reconciliator Dei et hominum (I Tim. II, 5) , ut salvet quos vult ex iis qui Legem per supra memoratos Angelos acceperunt.
PL 17, 356Dしたがって、この者たちを通して律法は神によって整えられ、救い主の「手」、すなわち権能において定められた。彼こそは、神と人間との仲介者、すなわち和解させる者であり(一テモテ2:5)、前に述べた天使たちを通して律法を受けた者たちのうち、望む者を救うのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.64
Ipse enim ait: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat: sic et Filius quos vult, vivificat (Joan. V, 21) .
PL 17, 357A実に、彼自身が言う。「父が死者を起こして生かすように、子もまた望む者を生かす」(ヨハネ5:21)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.65
(Vers. 20.) Mediator autem unius non est. Sine dubio mediator, hoc est, arbiter non est unius, sed duorum; cum enim duo populi invicem adversus se dimicarent, semper dissidentes et inimici diversitate doctrinae, Salvator horum arbiter venit, amputans utrisque populis per quod discordabant, ut possent esse pacifici.
PL 17, 357A(第20節)「仲介者は一人の者の仲介者ではない」。疑いなく、仲介者、すなわち調停者は、一人の者のではなく、二人の者の調停者である。二つの民が互いに争い、教えの違いによって常に対立し敵対していたとき、救い主はその調停者として来て、双方の民から、彼らを不和にしていたものを取り除き、彼らが平和な者となりうるようにしたのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.66
Abstulit ergo gentibus numerum deorum, et famulatum elementorum, quod scandalum erat Hebraeis: abstulit et Judaeis opera Legis, id est, neomenias, circumcisionem, et curam sabbati, et discretiones escarum, et caetera quae abominabantur gentiles; et sic facti sunt pacifici, qui prius fuerant inimici.
PL 17, 357Aこうして彼は、異邦人から神々の数と諸元素への隷属を取り去った。それはヘブライ人にとってつまずきであった。またユダヤ人から律法の業、すなわち新月の祭り、割礼、安息日への配慮、食物の区別、そして異邦人が忌み嫌ったそのほかのことを取り去った。こうして、かつて敵であった者たちが平和な者となったのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.67
Si ergo haec ita se habent, quid est ut Galatae hebetudine mentis arbitrium istud corrumpant, conversi ad Judaismum? Judicium enim Salvatoris in irritum ducunt, quando post factam pacem, quasi poenitentes de ea, subjiciunt se illis, quae prius paci fuerant inimica.
PL 17, 357Aでは、事がこのとおりであるなら、ガラテヤの人々が精神の鈍さによってこの調停を損ない、ユダヤ教に転じるのは、どういうことか。平和が成ったあとで、あたかもそれを悔いたかのように、かつて平和に敵対していたものに身を委ねるなら、救い主の裁定を無にすることになるからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.68
Juxta sensum ergo Galatarum Christus arbiter non est; quia inducti in Legem de duobus populis unum fecerunt, et unius utique populi arbiter nemo est.
PL 17, 357Bしたがって、ガラテヤの人々の思いでは、キリストは調停者ではない。律法に導かれて、二つの民から一つの民をつくってしまったからである。そして、一つの民の調停者などというものは、決していない。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.69
Hunc eumdem sensum ad Ephesios prosequitur dicens: Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitiam in carne sua legem mandatorum in decretis evacuans; ut duos conderet in se uno novo homine, faciens pacem (Ephes. II, 14) .
PL 17, 357B彼はこの同じ意味を、エフェソの人々に宛てて続ける。「彼こそは我々の平和であり、双方を一つにし、隔ての壁である仕切りを取り壊し、自らの肉において敵意を、掟の法を規定とともに廃して、二つを自らにおいて一つの新しい人へと創り、平和をつくる」(エフェソ2:14)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.70
Si in uno novo homine facit pacem, ambobus utique abstulit, per quod dissidebant: et hoc eis statuit data sua lege, per quod essent pacifici. Hoc Galatae irruperunt conversi ad Judaismum: Deus vero unus est.
PL 17, 357Bもし一つの新しい人において平和をつくるなら、彼は、双方から、彼らを不和にしていたものを取り去ったことになる。そして、自らの法を与えて、彼らが平和であるための道を定めた。ガラテヤの人々はユダヤ教に転じて、これを打ち破った。「しかし神は一つである」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.71
Hoc dicit, ne Christum praedicando Deum, quem arbitrum dicit uni Deo, praedicasse putaretur contra Legem et prophetas.
PL 17, 357Cこれは、キリストを神として宣べ伝えながら、唯一の神に対する調停者と呼ぶことによって、律法と預言者に反して宣べ伝えたと思われないように、ということを言っている。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.72
Arbitrum ergo hunc per assumptionem carnis intelligi docet, sicut dicit ad Timotheum: Arbiter Dei, et hominum homo Jesus Christus (II Tim. V, 2) : juxta autem quod Deus est, a Patre hunc non separari, sed unum esse cum Patre.
PL 17, 357Cしたがって彼は、この調停者が肉を取ったことによって理解されるべきだと教える。テモテに宛てて言うとおりである。「神と人間との調停者である、人イエス・キリスト」(二テモテ5:2)〔引かれた句は一テモテ2:5 である〕。しかし神であるかぎりにおいては、彼は父から分けられず、父とともに一つである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.73
Sive enim Pater, sive Filius, Deus unus est; Deus enim naturae nomen est et potestatis, quam in Patre et Filio individuam manere ipsa nominum ratio docet.
PL 17, 357C父であれ子であれ、神は一つである。神とは、本性と権能の名であり、それが父と子において分かたれずにとどまることは、名前そのものの道理が教えているからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.74
(Vers. 21.) Lex igitur adversus promissa Dei? Absit. Absit utique, quia non est Lex inimica promissionis; quippe cum confirmet eam. Nam primus Moyses dicit: Prophetam vobis excitabit Deus de fratribus vestris (Deut. XVIII, 15) .
PL 17, 357C(第21節)「では、律法は神の約束に反するのか。決してそうではない」。決して反しはしない。律法は約束の敵ではなく、むしろそれを確証するからである。実際、最初にモーセが言う。「汝らのために、汝らの兄弟たちのうちから、神は預言者を立てる」(申命記18:15)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.75
Hoc de Christo dictum Petrus apostolus probat in Actis apostolorum. Etenim si data esset Lex, quae posset vivificare, vere ex Lege esset justitia (Act. III, 22) .
PL 17, 357D使徒ペトロは、このことがキリストについて言われたものだと、使徒言行録で証明している。「実に、もし生かすことのできる律法が与えられていたなら、まことに正義は律法から出ていただろう」(使徒言行録3:22)〔使徒言行録3:22 はモーセの語る預言者の句で、この見出し語ではなく前の文に当たる〕。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.76
Justitiam hanc dicit, quae apud Deum imputatur justitia, id est, fidei, quia et Lex habuit justitiam, sed ad praesens, non quae justificaret apud Deum.
PL 17, 357D彼がここで言う正義とは、神のもとで正義として帰せられるもの、すなわち信仰の正義である。律法も正義を持っていたが、それは当座のものであり、神のもとで義とするものではなかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.77
Remittere enim peccata non potuit, ut de peccatoribus faceret justos; sed ad hoc data est, ut terrori esset provocans homines ad bonam vitam, irreverentes puniens. Ideoque non est data Lex, quae posset vivificare, sed condemnare.
PL 17, 357D律法は罪を赦すことができず、罪人を義人にすることができなかった。それは、人々を善い生活へ促す畏れとなり、不遜な者を罰するために与えられたのである。だから律法は、生かすことのできるものとしてではなく、断罪するものとして与えられた。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.78
(Vers. 22.) Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Hunc sensum et ad Romanos posuit, dicens: Conclusit Deus omnia sub peccato; ut omnium misereatur (Rom. XI, 32) .
PL 17, 358A(第22節)「しかし聖書はすべてを罪のもとに閉じ込めた。約束がイエス・キリストへの信仰によって、信じる者たちに与えられるためである」。この意味を、彼はローマの人々に宛てても記して言う。「神はすべてを罪のもとに閉じ込めた。それはすべての者を憐れむためである」(ローマ11:32)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.79
Hoc dixit quod supra memoravi, quia Lex ad hoc data est, ut peccatores reos se scirent apud Deum.
PL 17, 358A彼が言ったのは、先に私が述べたこと、すなわち、律法は、罪人たちが自分を神のもとで罪責ある者と知るために与えられた、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.80
Manifestatis enim peccatis suis, conclusi sunt, ut se excusare non possent, sed quaererent misericordiam; ut veniens qui promissus erat Abrahae, fidem solam ab eis posceret, quam habuit Abraham; ut et malorum suorum veniat, et justificationem mererentur.
PL 17, 358A自分の罪が明らかにされて、彼らは閉じ込められ、自らを弁護することができず、慈しみを求めるようになった。それは、アブラハムに約束された者が来て、アブラハムが持っていた信仰だけを彼らに求め、彼らが自分たちの悪の赦しと、義とされることとを受けるにふさわしくなるためである。〔底本は malorum suorum veniat。veniam(赦し。justificationem と並んで mererentur の目的語となる対格)の誤りと見て、悪の赦しと解した〕
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.81
Hoc enim manifestaverat Deus per Esaiam prophetam, dicens: Veniet ex Sion, qui eripiat et avertat impietatem ab Jacob; et hoc erit illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Esai. LIX, 20) .
PL 17, 358A神はこのことを預言者イザヤを通して明らかにしていた。「シオンから来る者が、救い出し、ヤコブから不敬虔を遠ざける。これが彼らにとって、私からの契約となる、私が彼らの罪を取り去るとき」(イザヤ59:20)。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.82
(Vers. 23.) Prius enim quam veniret fides, sub Lege custodiebamur, conclusi in eamdem fidem, quae incipiebat revelari. Hoc est, quod dicit, quia antequam veniret Salvator, sub Legis custodia agebamus, ne peccaremus: ut veniente promissione digni essemus. Hac enim spe Lex tutos praestabat nos, ut venienti Christo offerret nos, id est, Judaeos.
PL 17, 358B(第23節)「信仰が来る前、我々は律法のもとで見張られ、啓示されようとしていた同じ信仰へと閉じ込められていた」。これは、救い主が来る前、我々は罪を犯さないように律法の見張りのもとにいた、ということを言っている。約束が来たとき、我々がふさわしい者となるためである。この望みによって律法は我々を守り、来たキリストに我々を、すなわちユダヤ人たちを、献げようとしていたのである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.83
(Vers. 24.) Itaque Lex paedagogus noster fuit in Christo Jesu, ut ex fide justificaremur. Idem sensus est, quia sub cura Legis eramus, donec veniret Christus, qui nos credentes justificaret.
PL 17, 358B(第24節)「こうして、律法はキリスト・イエスにおける我々の養育係であった。我々が信仰によって義とされるためである」。同じ意味である。我々は、信じる我々を義としてくれるキリストが来るまで、律法の保護のもとにいた。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.84
(Vers. 25, 26.) Veniente autem fide, jam non sub paedagogo sumus; omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu. Sub paedagogo qui agit, potestatis suae non est; parvulus enim et lubricus ad peccandum sub paedagogi cura habetur.
PL 17, 358C(第25・26節)「しかし信仰が来たので、我々はもはや養育係のもとにはいない。汝らは皆、キリスト・イエスにある信仰によって、神の子だからである」。養育係のもとにある者は、自分の権限のうちにはいない。幼く、罪を犯しやすい者は、養育係の保護のもとに置かれるからである。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.85
Veniente autem Christo, qui quasi de minoribus facit majores, liberati de potestate paedagogi, per ablutionem peccatorum facti sumus filii Dei, cum essemus servi peccati.
PL 17, 358Cしかしキリストが来たとき、彼は、いわば小さな者たちを大きな者とするので、我々は養育係の権限から解放され、罪の洗いによって、神の子となった。それまでは罪の僕であったのに。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.86
(Vers. 27.) Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Hoc dicit, quia credentes dum immutantur, Christum induunt; quando hoc appellantur, quod credunt.
PL 17, 358C(第27節)「キリストにあって洗礼を受けた汝らは皆、キリストを着たからである」。これは、信じる者たちが変えられるとき、キリストを着るのだ、ということを言っている。自分が信じるものの名で呼ばれるときである〔キリストを信じてキリスト教徒と呼ばれることを言うらしい〕。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.87
(Vers. 28.) Non est Judaeus, neque Graecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina; omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
PL 17, 358C(第28節)「ユダヤ人もギリシア人もない。奴隷も自由人もない。男も女もない。汝らは皆、キリスト・イエスにおいて一つだからである」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.88
Nullam distantiam dicit credentium, ut nulli praejudicetur quid fuerit, antequam crederet; omnibus enim his unum decretum est donum. Apud Deum enim nulla discretio personarum est, nisi morum et vitae; ut homines unius fidei meritis distinguantur, non personis.
PL 17, 358D彼は、信じる者たちのあいだにいかなる隔たりもないと言う。信じる前に何であったかによって、誰も不利に判断されないためである。これらすべての者に、一つの賜物が定められているからである。神のもとでは、人物の区別はなく、あるのは品行と生き方の区別だけである。人々は、同じ一つの信仰の功績によって区別されるのであって、人物によってではない。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.89
(Vers. 29.) Si ergo vos omnes unum estis in Christo Jesu, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes.
PL 17, 358D(第29節)「それゆえ、汝らが皆キリスト・イエスにおいて一つであるなら、汝らはアブラハムの子孫であり、約束による相続人である」。
Commentaria in Epistolam ad Galatas 3.90
Semen Abrahae sunt omnes credentes, quia Abraham pater est omnium credentium; et si filii sunt, necessario et promissionis ejus haeredes; ut consequantur per fidem, quod promissum est Abrahae, ut participes simus justificationis ejus in regno coelorum.
PL 17, 358Dアブラハムの子孫とは、すべての信じる者である。アブラハムはすべての信じる者の父だからである。そして、子であるなら、必然的に彼の約束の相続人でもある。信仰によって、アブラハムに約束されたものを得て、天の国における彼の義とされることにあずかる者となるためである。