アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Ephesios

Caput VI 第VI章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Ephesios · PL 17, 399C · 45 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.1

1

(Vers. 1, 2.) Filii, obaudite parentibus vestris in Domino, hoc enim justum est: Honora patrem tuum et matrem. Lex datur filiis, ut quia parentibus auctoribus constant, obediant eis; justum enim est ut reverentiam exhibeant eis, per quos sunt.

PL 17, 399C

(第1・2節)「子らよ、主にあって汝らの親に聴き従え。これは正しいことだからである。『汝の父と母を敬え』」。律法は子らに与えられている。子らは親を存在の源として成り立っているのだから、親に従うようにというのである。自分がそれによって存在している者たちに敬意を示すのは正しいことだからである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.2

2

(Vers. 3.) Quod est mandatum primum promissionis, ut et bene sit tibi, et sis longaevus super terram. Promissio haec in Exodo continetur (Exod. XX, 12) , ut honorifici sint parentes; ut bene essent, et provectioris fierent aetatis.

PL 17, 399C

(第3節)「それは約束の第一の掟であり、『汝に善いことがあり、汝が地上で長寿となるように』というものである」。この約束は出エジプト記に含まれている(出エジプト記20:12)。親が敬われるものとなり、子らが幸いとなって、より高齢に至るようにというのである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.3

3

Quomodo tamen hoc primum mandatum dixit; cum constet primum mandatum ita contineri: Non sint tibi alii dii praeter me. Deinde: Non facies tibi similitudinem ullam eorum, quae sunt in coelo sursum, et in terra deorsum.

PL 17, 399C

それでは、どうして彼はこれを第一の掟と言ったのか。第一の掟は次のように含まれていることが知られているのに。「私のほかに、汝に他の神々があってはならない」。次に、「汝は、上は天にあり下は地にあるものの、いかなる似姿も自分のために作ってはならない」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.4

4

Tertium: Non sumes nomen Domini Dei tui in vanum. Quartum: Observabis, inquit, sabbata mea. Quintum autem: Honora patrem et matrem, etc. (Exod. XX, 3 et seq.) .

PL 17, 399D

第三に、「汝の神、主の名をみだりに口にしてはならない」。第四に、「私の安息日を守れ」と彼は言う。第五に、「汝の父と母を敬え」云々(出エジプト記20:3以下)。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.5

5

Sed quia prima quatuor mandata ad Deum pertinent, haec in prima tabula contineri subintelliguntur, caetera ad hominem ut honoret parentes, non occidat, non fornicetur, non furetur, non falsum testimonium dicat, neque quidquam proximi sui concupiscat.

PL 17, 399D

しかし、最初の四つの掟は神に関わるので、これらは第一の板に含まれていると解される。残りは人に関わる掟であり、親を敬うこと、殺さないこと、不品行をしないこと、盗まないこと、偽証をしないこと、隣人のものを何も欲しがらないことである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.6

6

Haec sex mandata in secunda tabula videntur scripta, quorum primum est: Honora patrem et matrem. Hac causa ergo dixit: Quod est mandatum primum in promissione; ut discerneret inter mandata quae ad Deum, et inter ea quae ad hominem pertinent.

PL 17, 399D

これら六つの掟は第二の板に書かれていると見え、その第一が「汝の父と母を敬え」である。それゆえ彼は「それは約束における第一の掟である」と言ったのである。神に関わる掟と、人に関わる掟とを区別するためである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.7

7

(Vers. 14.) Et vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

PL 17, 400A

(第14節)〔底本は「第14節」。第4節の誤りと解した〕「また汝ら、父たちよ、自分の子らを怒らせてはならない。むしろ、主の規律と戒めのうちに彼らを育てよ」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.8

8

Ut Lex possit servari, qua cautum est, ut filii honorificent parentes: parentibus quoque alia Lex ab Apostolo datur, ut sic imbuant filios, ne mandata Legis contemnant; quia si in timore Domini fuerint enutriti, poterunt observare quae praecepta sunt.

PL 17, 400A

律法が守られうるようにである。それによって子らが親を敬うべきことが定められているが、親たちにも、使徒によって別の法〔Lex〕が与えられている。こうして子らを導き、律法の掟を軽んじさせないようにするのである。主への畏れのうちに養われたなら、命じられたことを守りうるからである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.9

9

Nam si ad iram provocant filios, nec ipsi modum Legis custodiunt; cogere enim eos videntur, ut praevaricatores inveniantur. In ira enim nemo agnoscit quid sit utile; idcirco temperantiam parentum exemplo debent addiscere, ut quae utilia sunt, sectentur.

PL 17, 400A

実際、もし子らを怒りへと挑発するなら、親自身も律法の限度を守っていないことになる。子らに、背反者として見いだされるよう強いているように見えるからである。怒りのうちには誰も何が有益かを悟らない。それゆえ、子らは親の手本によって節制を学ばねばならず、そうして有益なことを追い求めるのである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.10

10

Meminisse enim debent patres, quia et ipsi fuerunt filii, et noluerunt utique exacerbari a patribus. Filii quoque cognoscere debent quod futuri sunt patres, et nollent inhonorari ab eis. Idcirco utrique exhibeant invicem, quod exquirunt ab invicem.

PL 17, 400A

父たちは、自分もまた子であったこと、そして父たちに苛立たされることを決して望まなかったことを思い起こさねばならない。子らもまた、自分がやがて父となること、そして子らから辱められることを望まないであろうことを知らねばならない。それゆえ両者は、互いに求めるものを互いに示すべきである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.11

11

(Vers. 5.) Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo.

PL 17, 400B

(第5節)「奴隷たちよ、肉による主人たちに、畏れと震えをもって、汝らの心の純真さにおいて、キリストに対するように従え」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.12

12

Quoniam omnium sublimior et sola potens est religio nostra, et quae credentibus coelorum regna pollicetur: ne hac igitur causa superbia nasceretur hominibus, omnes debita conditionum vel officiorum praesentium jubentur exsolvere; ut et magis incitent perfidorum animos ad culturam Dei, quam vident et justam et humilem.

PL 17, 400B

我々の宗教は、すべてのうちで最も高く、ただ一つ力あるものであり、信じる者たちに天の国々を約束するものである。それゆえ、そのために人々のうちに高ぶりが生じることのないよう、現在の身分や務めに伴う負うべきものを、皆が果たすように命じられている。それは、背信の者たちの心を、彼らが正しく、また謙遜と見るところの神の礼拝へと、いっそう促すためである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.13

13

Videntes enim domini meliorasse servos, et in reddendis obsequiis fideliter profecisse, quod merentur cum omni libertate exsolvunt.

PL 17, 400B

実際、主人たちは、奴隷たちがより良くなり、奉仕を果たすことにおいて誠実に進歩したのを見て、彼らにふさわしいものを、まったき自由をもって与える。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.14

14

Servi quoque dum cernunt mansuetudinem dominorum, omni aviditate concupiscunt fidem, cujus tam placidis retinaculis gubernantur humana officia.

PL 17, 400C

奴隷たちもまた、主人たちの温和さを見るとき、あらゆる熱意をもって信仰を欲する。その信仰の実にゆるやかな手綱によって、人の務めは治められているからである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.15

15

Nam et qui in conditione est, si habuerit famulum, non vult contemni ab eo; ideoque nec ipse debet contemnere dominum suum: et sicut vult agere secum dominum suum, ita et ipse agere debet cum servo, et sic poterit placere Deo.

PL 17, 400C

実際、従属の身分にある者でさえ、もし下僕を持てば、その者から軽んじられることを望まない。したがって、自分もまた自分の主人を軽んじてはならない。自分の主人が自分に対して振る舞ってほしいとおりに、自分も奴隷に対して振る舞わねばならず、こうして神を喜ばせうるであろう。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.16

16

(Vers. 6, 7, 8.) Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes: sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum benignitate servientes sicut Domino, et non ut hominibus; scientes quod unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc consequetur a Domino, sive servus, sive liber.

PL 17, 400C

(第6・7・8節)「目先だけで仕える者、人に気に入られようとする者のようにではなく、キリストの僕として、心から神の意志を行い、善意をもって、人にではなく主に仕えるように仕えよ。誰であれ、何か善を行えば、そのとおりのものを主から受けると知っているからである、奴隷であれ自由人であれ」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.17

17

Propter timorem Dei justa et fidelia vult hominibus exhiberi servitia; Deo enim servit, cujus jura in obsequiis domini carnalis custodit, quem sibi pro justis actibus in die judicii vicem reddere, et caeteris omnibus audit testari.

PL 17, 400C

神への畏れのゆえに、正しく誠実な奉仕が人々に果たされることを、使徒は望む。奴隷は神に仕えているのであり、肉による主人への奉仕において神の権利を守っているからである。その神が、審判の日に、正しい行いに対して自分に報いを返すと、また他のすべての者にもそう証しすると、奴隷は聞いている。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.18

18

Quae res potest proficere etiam ad salutem dominorum; videntes enim, quod difficile est, servos per Dei gratiam factos fideles ministros, potuerunt Dei gloriam collaudare.

PL 17, 400D

このことは、主人たちの救いにも役立ちうる。難しいことであるが、奴隷たちが神の恩寵によって誠実な仕える者となったのを見て、〔主人たちは〕神の栄光をともにたたえることができたからである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.19

19

(Vers. 9.) Et vos, domini, eadem facite ad illos, remittentes minas: scientes quod et vester et illorum Dominus est in coelis, et personarum non est acceptio apud eum.

PL 17, 400D

(第9節)「また汝ら、主人たちよ、彼らに同じことを行え、脅しを控えて。汝らの主でも彼らの主でもある主が天にいて、その主のもとでは人を偏り見ることがないと知っているのだから」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.20

20

Non ignorantes utique carnales domini Deum omnium dominum esse communem, talia exigant servitia, qualia a se exigi non ferant aegre. In qua enim quis mensura mensuraverit, remetietur illi (Matth. VII, 1) ; Dominus enim justus judex causas discernit, non personas.

PL 17, 400D

肉による主人たちは、万物の主である神が共通の主であることを決して知らないわけではないのだから、自分が求められても苦にしないような奉仕だけを求めるべきである。「人がどんな量りで量っても、その人にも同じ量りで量り返される」(マタイ7:1)〔引かれた句はマタイ7:2に当たる〕。主は正しい裁き主として、人物ではなく事案を見分けるからである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.21

21

(Vers. 10.) De caetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Post omnia monita et hortamenta, et disciplinae ordinem traditum religiose, et dispositionem mysterii manifestam, robustos illos vult esse in fide fiducia potestatis Dei; ut scientes firmam esse spem promissionis, prompti sint circa obsequia Dei, erigentes gubernacula contra fluctus excitos imprudentia inimici. Tempestatem enim Dei servis commovet, sed ipse naufragium facit.

PL 17, 401A

(第10節)「終わりに、兄弟たちよ、主にあって、またその力の能力において強められよ」。すべての訓戒と励まし、敬虔に伝えられた教えの秩序、明らかにされた奥義の配剤のあとで、使徒は彼らが、神の権能への確信によって、信仰において堅くあることを望む。約束への希望が確かであると知って、神への奉仕に機敏であり、敵の無分別によってかき立てられた波に向けて舵を立てるようにせよというのである。実に敵は神の僕たちに嵐を起こすが、難破するのは彼自身である。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.22

22

(Vers. 11, 12.) Induimini vos arma Dei, ut possitis stare adversus nationes. Arma Dei fides est stabilis, per quam solam semper victus est Satanas.

PL 17, 401A

(第11・12節)「汝ら、神の武具を身に着けよ、諸民族〔底本は nationes。machinationes(策略)の崩れらしい。古ラテン語訳はここを adversus machinationes diaboli とし、注解も続いて「悪魔のあらゆる策略」(omnia machinamenta diaboli)と言う。ミーニュの脚注は、ローマ版のみが adversus versutias diaboli(悪魔の奸計に対して)と読むと伝える。刷られたまま訳した〕に対して立ちうるように」。神の武具とは堅固な信仰であり、サタンは常に、ただそれのみによって打ち負かされた。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.23

23

Quoniam non est vobis lucta adversus carnem et sanguinem, sed adversus Principatus et Potestates hujus mundi, adversus tenebrarum harum rectores, adversus spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus.

PL 17, 401B

「汝らの格闘は、血肉に対するものではなく、この世の支配と権能に対し、これらの闇の指導者たちに対し、天上にある邪悪の霊的なものに対するものだからである」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.24

24

Certus Apostolus quia exitia, quae a perfidis Dei famulis irrogantur, auctore diabolo, ministrantur, cujus altitudo grandis et hominibus impossibilis est; monet adversus haec arma Dei sumenda, cujus solius virtute superantur et destruuntur omnia machinamenta diaboli.

PL 17, 401B

使徒は、背信の者たちによって神の僕たちに加えられる破滅が、悪魔を首謀者として行われることを確かに知っている。その高みは大きく、人間の及ぶところではない。それゆえ彼は、これらに対して神の武具を取るべきことを勧める。ただ神の力によってのみ、悪魔のあらゆる策謀は克服され、滅ぼされるからである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.25

25

Ipse est enim cujus satellites sunt, quos tenebrarum harum dicit rectores, spiritus nequissimi, qui degunt in coelestibus, in firmamento mundi. Hi sunt erroris duces, tenebrarum rectores, hoc est, ignorantiae et perfidiae praepositi.

PL 17, 401B

実に、使徒がこの闇の指導者と呼ぶ者たち、すなわち天上に、世界の天空に住む最も邪悪な霊たちは、この悪魔の手下である。これらは誤りの導き手、闇の指導者、すなわち無知と背信の長である。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.26

26

Rectores enim tenebrarum in perversum intelligendi sunt gubernare, quasi incredulitatis magistri.

PL 17, 401C

実に、闇の指導者とは、不信仰の教師として、ゆがんだ仕方で導く者と解すべきである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.27

27

(Vers. 13-17.) Ideo accipite universitatem armorum, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare, succincti lumbos vestros in charitate, et induti loricam justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis.

PL 17, 401C

(第13–17節)「それゆえ、武具の全体を取れ、悪しき日に抵抗しうるように、またすべてにおいて完全な者として立ちうるように。愛において〔底本は in charitate。続く注解は「真理において」(in veritate)と引く〕汝らの腰を締め、正義の胸当てを着け、平和の福音の備えにおいて足に履物を履き」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.28

28

Super his omnibus assumentes scutum fidei, in quo poteritis omnia tela maligni ignita exstinguere: et galeam salutis accipite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei.

PL 17, 401C

「これらすべての上に、信仰の盾を取れ。その盾によって、汝らは悪しき者のあらゆる火の矢を消すことができる。また救いの兜を取り、霊の剣、すなわち神の言葉を取れ」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.29

29

Quoniam contra atrocissimos hostes et omni tergiversatione callidos bellum gerimus, idcirco omni cautela et sollicitudine vigilare debemus; ut quaecumque tentaverint, munitos nos et praeparatos inveniant.

PL 17, 401C

我々は極めて残忍で、あらゆる言い逃れに長けた敵に対して戦いを交えているのだから、あらゆる用心と配慮をもって目を覚ましていなければならない。敵が何を試みようとも、我々が守りを固め、備えができているのを見いだすようにである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.30

30

Necesse est enim ut et Deus adjuvet, quos viderit in precibus vigilare, et de armis ejus exspectare victoriam. In hujusmodi autem bello sobria mente opus est, et pura conscientia, quia non contra carnalia nequitiae, sed adversus spiritualia dimicatur.

PL 17, 401C

祈りのうちに目を覚まし、神の武具から勝利を待ち望む者を、神もまた助けるのは必然である。この種の戦いには、節度ある精神と清い良心が必要である。邪悪の肉的なものに対してではなく、霊的なものに対して戦うからである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.31

31

Contra terrigenos enim hostes corpus sagina roboratur, et poculis mens incenditur, ut repugnandi sumat audaciam: adversus autem spiritalia nequitiae spiritaliter repugnandum est, et sobrietatis et abstinentiae arma sumenda sunt; ut infusi sancto Spiritu immundos et erraticos spiritus devincamus.

PL 17, 401D

地に生まれた敵に対しては、体は滋養で強められ、精神は杯で燃え立たされて、闘う大胆さを得る。だが邪悪の霊的なものに対しては、霊的に闘わねばならず、節度と禁欲の武具を取らねばならない。聖なる霊を注がれて、汚れた、さまよう霊どもを打ち負かすためである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.32

32

Sic itaque succingemus lumbos nostros in veritate, si parati sumus errori resistere. Omnis enim qui operari vult, subcingit se; ut ablato impedimento, diligentius operetur.

PL 17, 402A

こうして、誤りに抵抗する備えがあるなら、我々は真理において腰を締めるであろう。実に、働こうとする者は誰でも身を締める。妨げが取り除かれて、いっそう入念に働くためである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.33

33

(Vers. 18, 19, 20.) Per omnem orationem et precem orantes in omni tempore, in spiritu, et in ipsum vigilantes in omni perseverantia et obsecratione pro omnibus sanctis, et pro me; ut detur mihi sermo in apertione oris mei exerte notum facere mysterium Evangelii, pro quo legatione fungor in catena; ut in ipso exerta libertate utar, prout oportet me loqui.

PL 17, 402A

(第18・19・20節)「あらゆる祈りと願いをもって、あらゆる時に霊において祈り、まさにそのことのために、あらゆる忍耐と懇願をもって目を覚まし、すべての聖なる者たちのために、また私のために祈れ。私が口を開くときに言葉が与えられ、福音の奥義をはっきりと知らせることができるように。そのために私は鎖につながれたまま使節の務めを果たしている。その奥義について、私が語るべきとおりに、あらわな自由を用いるためである」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.34

34

Si recte conversamur, Spiritus sanctus manet in nobis, et quod postulamus, possumus impetrare. Hoc est ergo in spiritu omni tempore orare, munda conscientia et fide integra precem ad Deum dirigere.

PL 17, 402A

我々が正しく生きているなら、聖なる霊は我々のうちにとどまり、我々は願うものを得ることができる。したがって、あらゆる時に霊において祈るとは、清い良心と損なわれない信仰をもって、神に向けて願いを捧げることである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.35

35

In carne enim orat, qui polluta mente precatur, iterum peccaturus, non de eventu aut subreptione, sed de proposito.

PL 17, 402A

実に、肉において祈るのは、汚れた精神で願い、再び罪を犯そうとする者である。それも、偶発や不意の過ちからではなく、計画的に犯すのである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.36

36

Sed potest non peccari ad mortem, si perseveranter oretur; ut animus sedula mente intentus sit semper in Dei Legem, ea meditans die nocteque quae amat Deus.

PL 17, 402B

しかし、粘り強く祈るなら、死に至る罪を犯さずにいることはありうる。そうして心は、神が愛するものを昼も夜も思いめぐらしつつ、たゆまぬ精神をもって、常に神の法に向けられているのである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.37

37

Tunc et pro sanctis possunt orare; non est enim indignum ut pro invicem sollicita sint membra: nec temerarium poterit videri, si pro magistro discipuli idonei interpellent, adjuvantes eum, ut postpositis impedimentis libertate utatur ad praedicandum, sicut traditum est ab auctore; ne pressus vi tribulationum, ipsa formidine acumen doctrinae obtundat, amissa severitate.

PL 17, 402B

そのとき、聖なる者たちのためにも祈ることができる。肢体が互いのために心を配るのは、ふさわしくないことではないからである。また、適した弟子たちが教師のためにとりなすのも、無謀とは見えないであろう。教師が妨げを退け、創始者から伝えられたとおりに、宣べ伝えるために自由を用いることができるよう、助けるのである。苦難の力に押しつぶされて、その恐れのために教えの鋭さを鈍らせ、厳格さを失うことのないようにである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.38

38

Duplici igitur genere pro se orandum hortatur; ut et sensus ejus impleatur spiritu ad eloquendum plene mysterium, et facultas illi detur audaciae in asserendo, quam utique precem libenter audit Deus; videt enim legationem suam in Apostolo suo despici, unde utique indignatus in causa sua non negabit effectum.

PL 17, 402B

こうして彼は、二重の仕方で自分のために祈るよう勧める。すなわち、彼の思いが霊で満たされて、奥義を十分に語りうるように、また主張するにあたって、大胆さの力が彼に与えられるように。この願いを、神は喜んで聞く。神は、自分の使節の務めが自分の使徒において軽んじられるのを見て、憤り、自分の訴えのために、その成就を否まないからである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.39

39

Si enim consuetudo et lex est legatis hominum non inferre exitia: qua praesumptione et audacia legatis Dei non solum exitia, sed et mors irrogatur! Quare et dicit: Pro quo legatione fungor in catena.

PL 17, 402C

もし、人の使節に破滅を加えないことが習慣であり法であるならば、いかなる思い上がりと大胆さをもって、神の使節には破滅だけでなく死までもが加えられるのか。それゆえ彼は言う。「そのために私は鎖につながれたまま使節の務めを果たしている」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.40

40

Non enim permittebatur libere loqui, sed in subjectione et necessitate verba Dei referens, vinculis, plagis, subjiciebatur, et mortibus: et lapidatus est enim et ad bestias pugnavit Ephesi (I Cor. XV, 32) .

PL 17, 402C

実際、彼は自由に語ることを許されず、服従と強制のもとで神の言葉を伝え、鎖と鞭と死にさらされた。石で打たれ、またエフェソで獣と戦ったからである(一コリント15:32)。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.41

41

(Vers. 21, 22.) Ut autem sciatis et vos ea, quae circa me sunt; quid agam plene notum faciet vobis Tychicus dilectus frater, et fidelis minister in Domino: quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra.

PL 17, 402C

(第21・22節)「また、汝らもまた私の身辺のことを知るように、私が何をしているかを、愛する兄弟、主にあって忠実な仕える者ティキコが、汝らに十分に知らせる。私はまさにそのために彼を汝らのもとへ遣わした。汝らの身辺のことを彼が知り、汝らの心を慰めるためである」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.42

42

Per Tychicum Ephesii discunt quid agat Apostolus, et idem cognoscit quid agerent Ephesii. De Apostolo, quia divina erant, quae agebat, dubium non erat: sed hoc sciendum erat de eo, quid ageret inter perfidos, et insidias eorum.

PL 17, 402D

ティキコを通じて、エフェソの人々は使徒が何をしているかを学び、同じ者が、エフェソの人々が何をしているかを知る。使徒については、彼の行っていたことが神的であったから、疑いはなかった。ただ、背信の者たちのただなかで、その者たちの謀略のもとで彼がどうしているかは、知られねばならなかった。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.43

43

De Ephesiis vero hoc cognoscendum, si proficerent, necne. Ut ergo obedirent, et libenter audirent verba Tychici, hunc commendat, et fratrem istum dilectissimum vocans, et ministrum Dei idoneum.

PL 17, 402D

一方、エフェソの人々については、進歩しているかどうかが知られねばならなかった。それゆえ、彼らが従い、ティキコの言葉を喜んで聞くように、使徒は彼を推薦して、この者を最愛の兄弟と呼び、神の適格な仕える者と呼ぶのである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.44

44

Pax fratribus, et charitas cum fide a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Pacem quae est janua dilectionis, optat esse cum fratribus, et charitatem cum fide; ut ingressi per pacem, possint manere in charitate, quae est ex fide. Haec est enim Dei Patris et Filii ejus Domini nostri Jesu Christi.

PL 17, 403A

「兄弟たちに平和と、信仰を伴う愛とがあるように、我々の父なる神と主イエス・キリストから」。平和は愛の門である。使徒は、平和が兄弟たちとともにあるよう、また信仰を伴う愛がともにあるよう願う。平和を通じて入った者が、信仰に由来する愛にとどまりうるようにである。これは実に、父なる神と、その子である我々の主イエス・キリストのものである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 6.45

45

Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen. Praescius Apostolus multos futuros desperatae fidei sensum habentes de Domino nostro Jesu Christo, cum iis aeternam gratiam dicit mansuram, qui diligunt Christum, recte de illo, et cum Dei Patris voluntate sentientes; qui enim degenerem hunc dicunt, data illis gratia auferetur.

PL 17, 403A

「恩寵が、朽ちることなく我々の主イエス・キリストを愛するすべての者とともにあるように。アーメン」。使徒は、我々の主イエス・キリストについて、見放された信仰の思いを抱く者が多く現れることを予知して、キリストを愛し、彼について正しく、また父なる神の意志に沿って思う者たちとともに、永遠の恩寵がとどまると言う。彼を劣った生まれの者と呼ぶ者たちは、与えられた恩寵を取り去られるからである。