Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.1
(Vers. 1.) Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei sanctis omnibus, qui sunt Ephesi; et fidelibus in Christo Jesu. Solito more scribit, apostolum enim se esse Christi Jesu Dei voluntate testatur.
PL 17, 373A(第1節)「パウロ、神の意志によるキリスト・イエスの使徒が、エフェソにいるすべての聖なる者たちへ、またキリスト・イエスにある信徒たちへ」。彼はいつもの仕方で書いている。神の意志によって自分がキリスト・イエスの使徒であることを証ししているからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.2
Non solum fidelibus scribit, sed et sanctis; ut tunc vere fideles sint, si fuerint sancti in Christo Jesu. Bona enim vita tunc prodest ac creditur sancta, si sub nomine Christi habeatur: alioqui contaminatio erit; quia ad injuriam proficit creatoris.
PL 17, 373A彼は信徒たちにだけでなく、聖なる者たちにも書き送っている。キリスト・イエスにあって聖なる者である場合にはじめて、まことに信徒であるからである。善い生活は、キリストの名のもとにあるときにはじめて益をもたらし、聖なるものと信じられる。そうでなければ汚れとなる。創造者への侮辱に資するからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.3
(Vers. 2.) Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratiam Dei cum sanctis dicit esse et fidelibus, quem Patrem nostrum appellat; quia ab ipso sunt omnia et condita et restaurata: Christum autem Dominum nostrum, quia redemit nos, offerens se pro nobis.
PL 17, 373B(第2節)「恩寵と平和が汝らにあるように、我々の父なる神と、主イエス・キリストから」。彼は、神の恩寵が聖なる者たちとともに、また信徒たちとともにあると言い、その神を我々の父と呼ぶ。万物が神によって創られ、また回復されたからである。またキリストを我々の主と呼ぶのは、我々のために自らを献げて、我々を贖ったからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.4
(Vers. 3.) Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos omni benedictione spiritali, id est, non mundana, sed coelesti benedictione: neque corruptibili, sed aeterna; quia gloria christianorum non in terra, sed in coelo est, et est in Christo.
PL 17, 373B(第3節)「祝福されよ、我々の主イエス・キリストの神にして父は。彼は、あらゆる霊的な祝福をもって我々を祝福した」。すなわち、この世界の祝福ではなく天の祝福であり、朽ちるものではなく永遠のものである。キリスト教徒の栄光は地上ではなく天にあり、キリストのうちにあるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.5
Omne enim donum gratiae Dei in Christo est; ut si quis, spreto Christo, benedici se a Deo putet, errare se sciat. Aliter tamen benedicitur Deus, et aliter homines.
PL 17, 373B実に、神の恩寵の賜物はすべてキリストのうちにある。したがって、キリストを退けておきながら、神に祝福されていると思う者は、自分が誤っていると知れ。ただし、神が祝福される仕方と、人々が祝福される仕方は異なる。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.6
Unum quidem benedictionis nomen est, sed pro merito personae debet intelligi; nam et facere dicitur Deus, et homines faciunt: sed Deus nutu solo impassibiliter facit; homines autem manu, conatu, labore, sudore efficiunt.
PL 17, 373C祝福という名は一つであるが、その人物の立場にふさわしく理解されねばならない。実に、神も行うと言われ、人々も行うが、神はただ意志の一動によって、苦しむことなく行うのに対し、人々は手と、努力と、労苦と、汗をもって成し遂げる。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.7
Deus ergo benedicitur, cum laudibus dignis extollitur: homines autem sic benedicit Deus, ut donum gratiae suae eis impertiat, non secundum merita eorum, sed secundum misericordiam suam.
PL 17, 373Cこうして神は、ふさわしい賛美によって高められるときに祝福される。他方、神が人々を祝福するのは、彼らに自らの恩寵の賜物を分け与えることによってであり、それは彼らの功績によらず、自らの慈しみによる。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.8
Et ideo dixit: Qui nos benedixit in benedictione spiritali; ut ostenderet perfectam benedictionem dari coelestium credentibus in Christo, ut pleni sint gloria coelesti, supra potestates subvecti coelorum. Quia ubi ego, inquit, ero, illic et minister meus erit (Joan. XII, 26) .
PL 17, 373Cそれゆえ彼は言った。「霊的な祝福をもって我々を祝福した者」。これは、天のものの完全な祝福が、キリストを信じる者たちに与えられ、彼らが天の栄光に満たされて、諸天の権能の上に引き上げられることを示すためである。主は言う。「私がいる所に、私に仕える者もいるであろう」(ヨハネ12:26)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.9
(Vers. 4.) Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati coram eo in charitate.
PL 17, 373C(第4節)「それは、彼が世界の創設の前に、彼のうちに我々を選んだとおりである。我々が愛において、彼の前で聖なる者、傷のない者となるために」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.10
Praescius omnium Deus scit qui credituri essent in Christum, sicut dicit ad Romanos: Quos praesciit et vocavit nos (Rom. VIII, 29) : non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus.
PL 17, 373D万物を予知する神は、誰がキリストを信じることになるかを知っている。ローマの人々に宛てて彼が言うとおりである。「予め知り、我々を召した者たちを」(ローマ8:29)〔底本は quos praesciit et vocavit nos。ローマ8:29–30 に、ローマ9:24「我々を召した。ユダヤ人からだけでなく、異邦人からも」が重なっているらしい。文が整わないが、刷られたまま写した〕。ユダヤ人からだけでなく、異邦人からもである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.11
Quos ergo Deus vocare dicitur, perseverant in fide: hi sunt quos elegit ante mundum in Christo; ut sint incontaminati coram Deo in charitate, hoc est, ut amor Dei sanctam illis faciat conversationem. Nemo enim melius alicui obtemperat, quam qui ex charitate obsequitur.
PL 17, 373Dそれゆえ、神が召すと言われる者たちは、信仰にとどまる。彼らこそ、神がキリストにおいて世界の前に選んだ者たちである。それは、彼らが愛において神の前で汚れなき者となるため、すなわち神の愛が彼らに聖なる生き方をさせるためである。実に、愛から従う者ほどよく誰かに従う者はいない。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.12
(Vers. 5.) Praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum. Hoc dicit decrevisse Deum, ut credentes in Christum adoptarentur in filios a Deo; ut caput ipsorum sit Christus verus Dei Filius.
PL 17, 374A(第5節)「イエス・キリストを通して、彼へと、我々を子とされることに予定して」。これは、キリストを信じる者たちが神によって子とされるように神が定めたことを言う。彼らの頭が、神のまことの子キリストであるためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.13
(Vers. 6.) Secundum placitum voluntatis suae in laudem claritatis suae. Tale placitum dicit Deum habuisse; ut ad laudem claritatis ejus proficeret gratia data hominibus; ut salus nostra gloria Dei sit. Qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.
PL 17, 374A(第6節)「自らの意志の善しとするところに従い、自らの栄光〔claritas〕の賛美へと」。このような善しとするところを神は持ったと彼は言う。人々に与えられた恩寵が神の栄光の賛美に資し、我々の救いが神の栄光となるためである。「その恩寵によって、彼は愛する自らの子において、我々に恩寵を施した」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.14
Deus nobis gratiam dedit, propter quod credidimus in Filium ejus Christum; diligens enim unigenitum suum amatoribus ejus divina munera largitur.
PL 17, 374A神は我々に恩寵を与えた。我々がその子キリストを信じたからである。実に、神は独り子を愛するゆえに、独り子を愛する者たちに神の贈り物を惜しみなく与える。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.15
(Vers. 7.) In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum. Duplicem gratiam flagitat; quia et redemit nos sanguine suo, et peccata nobis non imputavit, id est, redemit et manumisit.
PL 17, 374B(第7節)「彼において、我々は彼の血による贖いを、罪の赦しを得ている」。パウロは二重の恩寵を力説している。自らの血で我々を贖い、また我々に罪を負わせなかったからである。すなわち、贖い、解放したのである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.16
(Vers. 8.) Secundum divitias gratiae suae, quae sùperabundavit in nobis, in omni sapientia et prudentia. Addit ad gratiam; quia post supra memorata beneficia donum accedit sapientiae et prudentiae rerum spiritualium.
PL 17, 374B(第8節)「彼の恩寵の富に従って。その恩寵は、あらゆる知恵と思慮において、我々のうちにあふれた」。彼は恩寵にさらに付け加えている。先に挙げた恩恵のあとに、霊的な事柄についての知恵と思慮の賜物が加わるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.17
(Vers. 9, 10.) Ut notum nobis faciat mysterium voluntatis suae, juxta beneplacitum suum, quod proposuit in eum, in dispensationem adimpletionis temporum; restaurans omnia in Christo, quae in coelis sunt, et quae in terra.
PL 17, 374B(第9・10節)「自らの意志の奥義を我々に知らせるために。彼のうちに定めた、自らの善しとするところに従い、時が満ちることの経綸において。天にあるものも、地にあるものも、キリストにおいてすべて回復して」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.18
Hoc placuit Deo, cujus consilium retractari non potest; ut ostenderet in Christo mysterium voluntatis suae tempore, quo revelari illud voluit in agnitionem creaturae.
PL 17, 374Cこれは神が善しとしたことであり、その意図は覆されえない。それは、自らの意志の奥義を、キリストにおいて、それが被造物の認識に啓示されることを神が欲した時に、示すためであった。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.19
Voluntas autem ejus haec fuit, ut tunc propitius fieret omnibus, qui in errore erant, sive in coelis, sive in terris, quando Christum manifestavit hoc donum esse credentium, ne illis imputarentur peccata suscipientibus fidem Christi.
PL 17, 374C神の意志とはこうであった。キリストがこの信じる者たちの賜物であることを現したとき、誤りのうちにいたすべての者、天にいる者にも地にいる者にも、そのときに寛大になること、そして、キリストへの信仰を受け入れる者たちに罪が負わされないようにすることであった。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.20
Omnis ergo creatura in coelis et in terris, dum discit agnitionem Christi, restauratur ad id quod est condita.
PL 17, 374Cこうして、天と地にあるすべての被造物は、キリストの認識を学ぶとき、創られたそのものへと回復される。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.21
Cum enim ad unius Dei fidem imbuitur, cognito mysterio Salvatoris, ab errore quem coeperat, restauratur, pro certo habens creatorem suum unum esse Deum et Dominum.
PL 17, 374C実に、唯一の神への信仰へと教え込まれるとき、救い主の奥義を知ることによって、自らが始めた誤りから回復され、自分の創造者が唯一の神にして主であることを確信する。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.22
Hinc est unde et Joannes in Apocalypsi dicit: Vidi Michael et Angelos ejus in coelo pugnare cum dracone et cum exercitu ejus (Apoc. XII, 7) . Haec repugnantia partim de errore est, partim de usurpatae tyrannidis praesumptione.
PL 17, 374Cここから、ヨハネも黙示録で言うのである。「私は、ミカエルとその天使たちが、天において竜とその軍勢と戦うのを見た」(黙示録12:7)。この抗争は、一部は誤りから、一部は簒奪した暴政の僭越から生じる。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.23
(Vers. 11, 12.) In quo et nos sortiti sumus, praedestinati secundum propositum Dei, qui universa creavit secundum consilium voluntatis suae; ut simus in laudem gloriae ejus nos, qui ante speravimus in Christo.
PL 17, 374D(第11・12節)「彼において、我々もまた相続分を得た。すべてを自らの意志の意図に従って造った神の計画に従って、予定された者としてである。先にキリストに望みを置いた我々が、彼の栄光の賛美となるために」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.24
Hoc est, quod dicit, quia dispensatio praedicationis his decreta est a Deo; qui ex Judaeis crediderunt in Christum.
PL 17, 374Dこれが彼の言うことである。すなわち、宣教の経綸は、キリストを信じたユダヤ人たちのために神によって定められた、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.25
Unde nullus ex gentibus ad apostolatum electus est; dignum enim erat ex his eligi praedicatores, qui ante speraverunt salutem, quae illis promissa erat in Christo.
PL 17, 375Aそれゆえ、異邦人のうちからは誰も使徒職に選ばれなかった。実に、宣教者は、キリストにおいて自分たちに約束されていた救いを先に望んだ者たちのうちから選ばれるのがふさわしかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.26
(Vers. 13, 14.) In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis Evangelii salutis vestrae, credentes signati estis Spiritu promissionis sancto; qui est pignus haereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis in laudem gloriae ipsius.
PL 17, 375A(第13・14節)「彼において、汝らもまた、汝らの救いの福音である真理の言葉を聞いて、信じ、約束の聖なる霊によって証印を押された。この霊は我々の相続の保証であり、〔神が〕獲得した者の贖いのため、彼の栄光の賛美のためである」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.27
Laus gloriae Dei est, cum multi acquiruntur ad fidem, sicut gloria medici est, si multos curet.
PL 17, 375A神の栄光の賛美とは、多くの者が信仰へと獲得されることである。医者の栄光が、多くの者を癒すことにあるのと同じである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.28
Ideoque ad gloriam Dei pertinet, quia gentes vocavit, ut salutis suae medelam consequerentur per fidem promissam Judaeis, signum habentes redemptionis atque haereditatis futurae, Spiritum sanctum datum post baptismum.
PL 17, 375Aしたがって、神が異邦人を召したことは神の栄光に関わる。それは、異邦人がユダヤ人に約束された信仰を通して自らの救いの癒しを得、贖いと来たるべき相続のしるしとして、洗礼のあとに与えられた聖なる霊を持つためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.29
Redempti enim haeredes designati sunt, si in regeneratione perdurent; ut fides prima veniam, sancta vero conversatio perdurans cum fide, coronam mereatur.
PL 17, 375B実に、贖われた者たちは、再生にとどまるなら、相続人に指名されている。それは、信仰がまず赦しに、信仰とともにとどまる聖なる生き方が冠に、ふさわしい者となるためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.30
(Vers. 15, 16.) Propterea et ego, audita fide vestra in Domino Jesu, et dilectione in omnes sanctos, non cesso gratias agendo pro vobis, commemorationem vestri facere in orationibus meis.
PL 17, 375B(第15・16節)「このゆえに私もまた、主イエスにおける汝らの信仰と、すべての聖なる者たちへの愛を聞いて、汝らのために感謝することをやめず、私の祈りの中で汝らを思い起こしている」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.31
Quoniam juxta decretum Dei, quo statuit gentes participes fieri promissionis Judaeorum, audito Ephesii verbo Dei, susceperunt fidem Christi, diligentes omnes sanctos, sicut mandavit Dominus; hac causa Deo gratias agit pro conversione et charitate eorum, qui dignatus est gentes concorporare Judaeis.
PL 17, 375B神の決定に従い、神は、異邦人がユダヤ人の約束にあずかる者となることを定めた。エフェソの人々は神の言葉を聞いて、キリストへの信仰を受け入れ、主が命じたとおり、すべての聖なる者たちを愛した。この理由で、彼は、異邦人をユダヤ人と一つの体にすることを良しとした神に、彼らの回心と愛のゆえに感謝している。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.32
(Vers. 17, 18, 19.) Ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater claritatis, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione ejus, illuminatos habere oculos cordis vestri; ad hoc ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae haereditatis gloriae ejus in sanctis.
PL 17, 375B(第17・18・19節)「我々の主イエス・キリストの神、栄光〔claritas〕の父が、汝らに、彼を知るための知恵と啓示の霊を与え、汝らの心の目が照らされた状態であるようにしてくれるように。それは、汝らが、彼の召しの望みがどのようなものか、聖なる者たちのうちにある彼の栄光の相続の富がどのようなものかを知るためである」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.33
Manifestum est quia ideo se orare dicit pro eis, ut fidei suae spem cognoscant in remuneratione coelesti; quia cum plene scierint qui fructus est credentium, propensiores fient circa excolendam religionem.
PL 17, 375C明らかに、彼が彼らのために祈ると言うのは、彼らが自らの信仰の望みを天の報いにおいて知るためである。信じる者たちの実りがいかなるものかを十分に知れば、信心を養うことにいっそう進んで励むようになるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.34
Jam enim in hujusmodi profectus fore videtur, quia si antequam sciant promissionis gloriam, tam devoti sunt; propensiores fient necessario, cum cognoverint. Claritatis tamen Patrem vocat Deum, et Christi Deum, cum verus Pater Christi sit Deus, et Deus creaturae.
PL 17, 375Cすでにこのようなことにおいて進歩があると見える。約束の栄光を知る前でさえこれほど献身しているのだから、知ったときにはいっそう進んで励むようになるのは必然だからである。ただ、彼は神を栄光の父と呼び、またキリストの神とも呼んでいる。神はキリストのまことの父であり、また被造物の神でもあるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.35
Sed et ipse Dominus eadem dicit: Vado ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX, 17) . Totius ergo claritatis Pater est; quia ab ipso est omnis claritas, et potestas, et dignitas.
PL 17, 375Cしかし、主自身も同じことを言う。「私は、私の父にして汝らの父、私の神にして汝らの神のもとへ行く」(ヨハネ20:17)。それゆえ神はすべての栄光の父である。すべての栄光、権能、尊厳は、神に由来するからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.36
Est et Pater Christi, sed aliter; quia hic verus Filius est, et Deus omnium, sed non ita Christi Deus est.
PL 17, 375D神はキリストの父でもあるが、その仕方は異なる。キリストはまことの子であり、神は万物の神であるが、キリストの神である仕方は同じではない〔hic と Deus omnium の係りは定かでない。hic をキリスト、Deus omnium を父なる神と取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.37
Sic enim Deus Christi est; quia Deus de Deo Christus est: caeterorum autem Deus est causa terroris, sicut ipse dicit in Malachia propheta: Si Deus ego sum, ubi est timor meus (Malac. I, 6) ?
PL 17, 375D実に、神がキリストの神であるのは、キリストが神からの神だからである。他方、その他の者たちにとって、神は恐れの原因である。神自らが預言者マラキを通して言うとおりである。「もし私が神であるなら、私への畏れはどこにあるのか」(マラキ1:6)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.38
(Vers. 20, 21.) Et quae est excelsa magnitudo virtutis ejus in vos, qui creditis, secundum operationem potentiae fortitudinis ejus, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et collocavit ad dexteram sibi in coelestibus super omnem Principatum et Potestatem, et Virtutem, et Dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed et in futuro.
PL 17, 375D(第20・21節)「また、信じる汝らに向けた彼の力の際立った偉大さは何か。それは、彼がキリストにおいて働かせた、彼の能力と強さの働きに従うものであり、彼を死者のうちから復活させて、天において自らの右に座らせ、あらゆる支配と、権能と、力と、主権の上に、またこの世においてだけでなく来たるべき世においても名づけられるあらゆる名の上に〔置いた〕」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.39
Exemplum salutis credentium et gloriae in resurrectione Salvatoris consistere profitetur, ut ex ea cognoscant fideles, quid eis promissum est.
PL 17, 376A彼は、信じる者たちの救いと栄光の模範が、救い主の復活のうちにあることを表明する。それによって信徒たちが、自分たちに何が約束されたかを知るためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.40
Simili enim modo extollentur supra coelos futuri cum Christo; sicut ipse dicit: Pater, volo ut ubi fuero, et hi mecum sint, et videant gloriam meam (Joan. XVII, 24) .
PL 17, 376A実に、彼らもまた、キリストとともにいることになる者として、同じ仕方で諸天の上に高められるであろう。主自身が言うとおりである。「父よ、私がいる所に、この者たちも私とともにいて、私の栄光を見ることを、私は望む」(ヨハネ17:24)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.41
Hoc propter incarnationem Filii Dei, ut etiam homo factus super omnes coelos esse dicatur, et super cunctam creaturam sedens ad dexteram Dei, habens nomen Dei per naturam, non per adoptionem; ut cognoscant illum esse Filium Dei, qui illum crucifixerunt.
PL 17, 376Aこれは神の子の受肉のゆえである。人となった者もすべての天の上にあると言われ、被造物すべての上に、神の右に座し、子とされることによらず本性によって神の名を持つと言われる。彼を十字架につけた者たちが、彼が神の子であると知るためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.42
Honor enim quem illi dedit Pater per generationem, tunc manifestatus est, cum natus homo passus est, et victa morte resurrexit, ascendens unde descenderat, super omnes coelos. Unde dictum est, quia veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12) .
PL 17, 376A実に、父が生まれによって彼に与えた栄誉は、人として生まれた者が苦しみを受け、死に打ち勝って復活し、降った所から、すべての天の上に昇ったときに、現された。それゆえ、「真理は地から生じた」と言われたのである(詩篇84:12)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.43
Quia enim omne judicium Pater Filio dedit (Joan. V, 22) , idcirco ad dexteram Dei sedere dicitur, quasi judex. Denique ipse dicit ad discipulos: Usque modo nihil petistis in nomine meo: petite, et ego faciam (Ibid. XVI, 24) .
PL 17, 376B父がすべての裁きを子に与えた(ヨハネ5:22)からこそ、子は裁き主として神の右に座すと言われる。実に、彼は弟子たちに言う。「今まで、汝らは私の名によって何も求めなかった。求めよ、そうすれば私が行う」(ヨハネ16:24)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.44
Unde ait Judaeis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei, et venientem cum nubibus coeli (Matth. XXVI, 64) . Ex eo enim quod innotuit, adiri coepit, et postulari, quasi judex.
PL 17, 376Bそれゆえ、彼はユダヤ人たちに言った。「今からのち、人の子が神の力の右に座り、天の雲とともに来るのを、汝らは見るであろう」(マタイ26:64)。実に、彼が知られるようになったことから、裁き主として、人々が彼に近づき、求め始めたのである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.45
(Vers. 22, 23.) Et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.
PL 17, 376B(第22・23節)「そして、すべてを彼の足の下に服従させ、彼自身を、すべての教会の上に立つ頭として与えた。教会は彼の体であり、すべてにおいてすべてをもって満たされる者の満ちあふれである」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.46
Patrem dicit Filio omnem creaturam subjecisse; ut quia omnia per ipsum fecit (Joan. I, 3) , ipse omnium caput sit et Dominus. Tunc illi omnia subjecit, quando illum ante omnia genuit; ut per ipsum faceret, quae non erant.
PL 17, 376C彼は、父が子にあらゆる被造物を服従させたと言う。父が万物を子を通して作った(ヨハネ1:3)ので、子がすべてのものの頭にして主であるためである。父が万物を子に服従させたのは、万物に先立って子を生んだときであり、それは、存在していなかったものを子を通して作るためであった。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.47
Omnem Ecclesiam dicens, summatim totum comprehendit, quod in coelo est et in terra; ut in novum hominem membra ejus efficiantur, dum confitentur hunc esse, per quem facti a Deo sunt.
PL 17, 376C「すべての教会」と言うことで、彼は、天にあるものも地にあるものも、要約して全体を含めている。それは、彼らが、神によって作られたのはこの者を通してであると告白するとき、新しい人における彼の肢体となるためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.48
Snbjiciuntur enim illi quasi capiti membra, ex quo trahunt originem; ut omnia in omnibus, adimpleantur.
PL 17, 376C実に、肢体は〔底本は Snbjiciuntur。Subjiciuntur と読む〕、頭に服従するように、そこから起源を得る者に服従する。すべてのものがすべてにおいて満たされるためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 1.49
Cum enim regressi fuerint ad confessionem unius Dei, flectentes genu Christo, adimpletur in omnibus ut sit omnia; quia ab ipso sunt: ac per hoc ipse in eis est, quia virtute ejus subsistunt; recedentes enim a Deo, evacuare illum videntur. Unde alio loco dicit: Ut crescant omnia in incrementum Dei (Coloss. II, 19) .
PL 17, 376C実に、唯一の神の告白に立ち帰り、キリストに膝をかがめるとき、すべてにおいて満たされ、彼がすべてとなる。万物は彼から出ているからである。したがって、彼は彼らのうちにいる。彼らは彼の力によって存立するからである。神から離れる者は、彼を空しいものにしているように見える。それゆえ、別の箇所で彼は言う。「万物が神の成長へと成長するように」(コロサイ2:19)。