Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.1
(Vers. 1.) Obsecro itaque vos, fratres, ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis. Hortatur eos, ut recte incedentes in praeceptis Domini, ad promissam gloriam possint pervenire.
PL 17, 385C(第1節)「それゆえ、兄弟たちよ、主において囚人である私は、汝らに懇願する。汝らが召された召しにふさわしく歩むように」。彼は、彼らが主の戒めのうちに正しく進んで、約束された栄光に至りうるように促す。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.2
Sicut enim peritus medicus obsecrat infirmos, ut bene se agentes possint salutarem recipere valetudinem; ita et magister gentium hortatur, ut fidei suae digna opera facientes, possint percipere quae promissa sunt sanctis, sciens gloriae suae esse hujus rei profectum.
PL 17, 385D熟練した医者が、病む者たちが身を慎んで健やかな健康を取り戻せるように懇願するのと同じように、異邦人の教師もまた、彼らが自らの信仰にふさわしい業を行って、聖なる者たちに約束されたものを受けることができるように促す。この事の進展が自分の栄光であると知っているのである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.3
(Vers. 2, 3.) Cum omni humilitate animi et modestia, cum magnanimitate, sufferentes invicem in charitate, sollicite servantes unitatis spiritum in vinculo pacis.
PL 17, 385D(第2・3節)「あらゆる心の謙遜と慎みをもって、寛大な心をもって、愛において互いに忍び合い、平和のきずなによって一体性の霊を熱心に守りつつ」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.4
Nunc dissensionem prohibet, charitati autem studendum monet; ne spiritum unitatis et pacis amittant: ac per hoc ut invicem se sufferant cum patientia.
PL 17, 385D今、彼は不和を禁じ、愛に励むよう戒める。一体性と平和の霊を失わないためであり、したがって、互いに忍耐をもって忍び合うためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.5
Modestia enim profectum parit; quia cum se invicem tolerant, cum lenitate animi monentes, corriguntur ad effectum, et pax in eis manebit, per quam Filii Dei non immerito vocabuntur; quia dixit Dominus: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9) .
PL 17, 386A慎みは進歩を生むからである。互いに耐え合い、穏やかな心で戒め合うとき、彼らは実効をもって正され、彼らのうちに平和がとどまる。この平和によって、彼らは当然のこととして神の子らと呼ばれる。主が「平和をつくる者は幸いである。彼らは神の子と呼ばれるからである」と言ったからである(マタイ5:9)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.6
Perturbatio enim vel inquietudo contentionem facit, quae solet etiam ea, quae mala novit, velle defendere; ne cedere videatur. Hinc oritur discordia, quae corrumpit pacis foedera.
PL 17, 386A動揺ないし落ち着きのなさは争いを生み、争いは、悪いと知っているものまでも、譲ったと見られないために擁護しようとしがちだからである。ここから不和が生じ、不和は平和の盟約を損なう。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.7
(Vers. 4.) Unum corpus, et unus spiritus, ita ut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Propter pacem et concordiam haec subjecit; ut quia unum corpus est Ecclesia, unum sapiat populus; quia unum est, quod creditur.
PL 17, 386A(第4節)「一つの体、一つの霊。汝らが召されたとおり、汝らの召しの一つの望みのうちに」。彼は平和と一致のためにこれらを付け加えた。教会は一つの体であるから、民は一つのことを思うように。信じられているものは一つだからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.8
(Vers. 5, 6.) Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes est, et per omnes, et in omnibus nobis. Adhuc unitatem commendat, ut quia unitas est ad quam vocamur, in nullo dissentiamus.
PL 17, 386B(第5・6節)「一人の主、一つの信仰、一つの洗礼、すべての者の一人の神、また父。彼はすべての者の上にあり、すべての者を通じ、我々すべてのうちにある」。彼はなお一体性を推奨する。我々が召されているのは一体性へであるから、何事においても不一致にならないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.9
Si enim unus est Dominus, id est, Christus, sicut et ipse ait in Evangelio: Quia magister vester unus est Christus (Matth. XXIII, 10) ; una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnia est, et per omnes, et in omnibus credentibus unus debet esse et animus, et cor populi; quia haec quae enumerat, unitatis sunt, concordant enim in omnibus.
PL 17, 386Bというのは、主が一人、すなわちキリストであり、彼自身が福音書で「汝らの師は一人、キリストだからである」(マタイ23:10)と言うとおりであるなら、また信仰が一つ、洗礼が一つ、すべてのものの上にあり、すべての者を通じ、信じる者すべてのうちにある、すべての者の一人の神、また父があるなら、民の心〔animus〕も胸中〔cor〕も一つでなければならないからである。彼が数え上げるこれらは一体性に属し、あらゆる点で一致しているからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.10
Patrem tamen Deum, quia nulli debet quod est, super omnia esse dixit, et per omnes. Ideo per omnes, quia ex eo omnes: et necesse est ut super haec omnia sit, quae ex eo sunt. Et in omnibus nobis, id est, fidelibus.
PL 17, 386Bしかし彼は、父なる神については、自らがあるものを誰にも負わないので、万物の上にあり、すべての者を通じてあると言った。すべての者を通じてというのは、すべての者が彼から出るからであり、彼から出るこれらすべてのものの上にあることは必然である。「我々すべてのうちに」とは、すなわち信じる者たちのうちにということである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.11
In nobis est enim per confessionem; quia eum fatemur, et quia spiritum suum dedit nobis, per quem sine dubio in nobis est: in paganis non est; quia Pater Christi negatur esse ab illis.
PL 17, 386C彼は告白によって我々のうちにある。我々が彼を告白するからであり、また彼が自らの霊を我々に与えたからで、その霊によって疑いなく我々のうちにある。異教徒のうちにはいない。キリストの父であることが彼らによって否定されているからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.12
(Vers. 7.) Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Domini nostri Jesu Christi.
PL 17, 386C(第7節)「しかし我々のひとりひとりに、我々の主イエス・キリストの賜与の量に従って、恩寵が与えられた」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.13
Nunc ne, quia diversa in hominibus dona sunt, putarentur officere unitati, hoc purgat non esse contrarium; quia in donis officiorum diversitas est, non naturae.
PL 17, 386C今、人々のあいだで賜物が多様であることが一体性を損なうと考えられないように、彼はこれが反対ではないと弁明する。賜物においてあるのは務めの多様であって、本性の多様ではないからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.14
Unicuique autem tantum dicit dari gratiae, quantum donare dignatus fuerit Dominus; non tamen sine aequitatis mensura, quia unicuique pro viribus tribuit; ut tantum hauriat, quantum sitit.
PL 17, 386C彼は、各人に、主が与えることをよしとした分だけ恩寵が与えられると言う。しかし、公平の量りなしにではない。主は各人に力に応じて与えるのであり、渇いた分だけ汲むようにするのである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.15
(Vers. 8.) Propter quod dicit (Psal. LXVII, 19) : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Hoc est scriptum in psalmo sexagesimo septimo.
PL 17, 386C(第8節)「それゆえ彼は言う(詩篇67:19)。『高いところに上り、捕囚を連れ去り、人々に賜物を与えた』」。これは第67篇に書かれている。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.16
Dona tamen haec post triumphos coepit largiri; vincens enim mortem, exaltatus est in cruce, sicut ipse dixerat. Ait enim: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 32) .
PL 17, 386Dしかし、彼はこれらの賜物を、勝利のあとに与え始めた。死に勝って十字架に上げられたのであり、それは彼自身が言ったとおりである。彼は言う。「私が地から上げられるとき、私はすべてのものを私のもとへ引き寄せる」(ヨハネ12:32)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.17
Exspoliavit inferos, cum captivos quos ex praevaricatione Adae, aut propriis captos peccatis in conditione tenebant, abstulit consentientes sibi, et ascendens inde in coelos induxit (Matth. XXVII, 52) .
PL 17, 386D彼は冥界から奪い取った。冥界は、アダムの背反によって、あるいは自らの罪によって捕らえられた捕囚たちを、捕らわれの身分のうちにとどめていたが、彼は、自分に同意する者たちを奪い去り、そこから天に上って、彼らを導き入れたのである(マタイ27:52)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.18
Ex quibus aliquanti resurgentes in corporibus, multis apparuerunt ad testimonium evictae mortis; ut qui forte Christi resurrectionem credituri non essent, ex horum resurrectione, quos mortuos scirent, rei fierent; hos enim viderunt, quos agnoscerent dudum vixisse.
PL 17, 386D彼らのうちの何人かは、体をもってよみがえり、打ち負かされた死の証しとして多くの人に現れた。それは、キリストの復活を信じようとしない者がいたとしても、死んだと知っていた者たちの復活によって、咎ある者とされるためである。彼らが見たのは、かつて生きていたと認めうる者たちだったからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.19
Quamvis captivi, inviti et alieni ducantur; Salvator tamen et suos duxit, et voluntarios. Apparentia enim sua dum lacessit desiderantes liberari, cepisse illos dicitur.
PL 17, 387A捕囚とは、不本意に、他人の者として連れ去られるものである。しかし救い主は、自らの者たち、しかも自発的な者たちを連れ去った。実に、自らが現れることによって、解放を望む者たちを引き寄せたので、彼らを捕らえたと言われるのである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.20
(Vers. 9.) Quod autem ascendit, quid est, nisi quia etiam descendit prius in inferiora terrae? Verum est quia ideo descendit, ut ascenderet; et non sicut homines, qui ad hoc descenderunt, ut illic remanerent.
PL 17, 387A(第9節)「上ったとは、先に地の低いところへ降ったことのほかに何であろうか」。彼が降ったのは上るためであったというのは真実であり、そこにとどまるために降った人々のようではなかった。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.21
Ex sententia enim tenebantur apud inferos, quae sententia Salvatorem tenere non poterat; quia vicit peccatum. Triumphato ergo diabolo, descendit in cor terrae; ut ostensio ejus praedicatio esset mortuorum, et quotquot cupidi ejus essent, liberarentur.
PL 17, 387A実に彼らは判決によって冥界にとどめられていたが、その判決は救い主をとどめることができなかった。救い主は罪に勝ったからである。それゆえ、悪魔に勝利して、地の心臓に降った。それは、彼が現れることが死者たちへの宣教となり、彼を切に望む者がいれば、誰であれ解放されるためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.22
Nec poterat non ascendere, quia ad hoc descenderat; ut vi potestatis suae, calcata morte, cum captivis quorum causa pati se permisit, resurgeret.
PL 17, 387B彼が上らないことはありえなかった。そのために降ったのであって、自らの権能の力で死を踏みつけ、自分が苦しむことを許した相手である捕囚たちとともに、復活するためだったからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.23
(Vers. 10.) Qui descendit, ipse est qui et ascendit super omnes coelos, ut impleret omnia.
PL 17, 387B(第10節)「降った者は、万物を満たすために、すべての天の上に上った者と同じである」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.24
Hoc est, quod dicit Dominus: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo. (Joan. III, 13.) Quod quidem et in psalmo continetur; ait enim: A summo coelo egressio ejus, et regressus ejus usque ad summum ejus (Psal. XVIII, 7) .
PL 17, 387Bこれは主が言うことである。「天から降った者、天にいる人の子のほかには、誰も天に上った者はいない」(ヨハネ3:13)。これは詩篇にも含まれており、彼は言う。「最も高い天から彼の出で立ちがあり、彼の帰還はその頂にまで至る」(詩篇18:7)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.25
Hic ergo descendens e coelis in terram, homo natus est: post mortuus descendit ad inferos, ex quibus tertio die resurgens, ante omnes mortales ascendit super cunctos coelos; ut illusam mortem ostenderet creaturae.
PL 17, 387Bそれゆえ、この者は天から地へ降って人として生まれ、のち死んで冥界に降り、そこから三日目に復活して、すべての死すべき者に先立って、すべての天の上に上った。それは、あざけられた死を被造物に示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.26
(Vers. 11, 12.) Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, quosdam vero pastores et magistros ad consummationem sanctorum in opus ministerii.
PL 17, 387C(第11・12節)「そして彼自身が、ある者たちを使徒として、ある者たちを預言者として、またある者たちを福音宣教者として、またある者たちを牧者また教師として与えた。聖なる者たちの完成のため、奉仕の業のためである」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.27
Apostoli episcopi sunt (Act. XI, 26) ; prophetae vero explanatores sunt Scripturarum; quamvis inter ipsa primordia fuerint prophetae, sicut Agabus, et quatuor virgines prophetantes (Act. XXI, 9) , sicut continetur in Actibus apostolorum propter rudimenta fidei commendanda (Act. VII, 2 et seq.) : nunc autem interpretes prophetae dicuntur.
PL 17, 387C使徒は司教である(使徒言行録11:26)〔引かれた句は、アンティオキアで弟子たちが初めてキリスト教徒と呼ばれたことを述べる〕。預言者は聖書を解き明かす者である。もっとも、最初期には、アガボのような預言者たち、また預言する四人のおとめ(使徒言行録21:9)がいた。それは使徒言行録に含まれており、信仰の初歩を推奨するためであった(使徒言行録7:2以下)。しかし今は、解釈者が預言者と呼ばれる。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.28
Evangelistae diaconi sunt, sicut fuit Philippus; quamvis non sint sacerdotes, evangelizare tamen possunt sine cathedra, sicut et beatus Stephanus et Philippus memoratus (Act. VIII, 5) .
PL 17, 387C福音宣教者は助祭である。フィリポがそうであった。彼らは祭司〔sacerdotes〕ではないが、座〔cathedra〕なしに福音を告げることができる。福なるステファノと、先に述べたフィリポがそうであった(使徒言行録8:5)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.29
Pastores possunt esse lectores, qui lectione saginent populum audientem; quia non in pane tantum vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit ex ore Dei (Matth. IV, 4) .
PL 17, 387D牧者は朗読者でありうる。朗読によって、聞く民を養うからである。「人はパンだけで生きるのではなく、神の口から出るあらゆる言葉で生きる」からである(マタイ4:4)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.30
Magistri vero exorcistae sunt, quia in Ecclesia ipsi compescunt et verberant inquietos: sive ii qui litteris et lectionibus imbuendos infantes solebant imbuere, sicut mos Judaeorum est, quorum iraditio ad nos transitum fecit, quae per negligentiam obsolevit.
PL 17, 387D教師は祓魔師である。教会において、落ち着かない者たちを制し、打つのは彼らだからである。あるいは、ユダヤ人の習いにあるように、幼い子どもたちに文字と朗読を仕込むのを常としていた者たちである。その伝統〔底本は iraditio。traditio と読む〕は我々にまで及んだが、怠慢によって廃れた。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.31
Inter istos post episcopum plus esse intelligitur, qui propter reseratum occultum Scripturarum sensum prophetare dicitur; praesertim quia futurae spei verba depromit, qui ordo nunc potest esse presbyterii.
PL 17, 388Aこれらの者のうち、司教に次いで最も重んじられると解されるのは、聖書の隠れた意味を開いて示すゆえに、預言すると言われる者である。ことに、来たるべき望みの言葉を引き出すからであり、この位は今や司祭の位でありうる。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.32
Nam in episcopo omnes ordines sunt: quia primus sacerdos est, hoc est, princeps est sacerdotum, et propheta, et evangelista, et caetera adimplenda officia Ecclesiae in ministerio fidelium.
PL 17, 388Aというのは、司教にはすべての位があるからである。司教は第一の祭司〔sacerdos〕、すなわち祭司たちの長〔princeps sacerdotum〕であり、また預言者、福音宣教者であり、信じる者たちへの奉仕において果たされるべき教会のその他の務めを担う。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.33
Tamen postquam in omnibus locis Ecclesiae sunt constitutae, et officia ordinata, aliter composita res est, quam coeperat.
PL 17, 388Aしかし、あらゆる場所に諸教会が設立され、務めが定められてのちは、事態は始まりのときとは違って整えられた。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.34
Primum enim omnes docebant, et omnes baptizabant, quibuscumque diebus vel temporibus fuisset occasio; nec enim Philippus tempus quaesivit, aut diem quo eunuchum baptizaret (Act. VIII, 38) , neque jejunium interposuit: neque Paulus et Silas tempus distulerunt, quo Optionem carceris baptizarent cum omnibus ejus (Act. XVI, 33) ; neque Petrus diaconos habuit, aut diem quaesivit, quando Cornelium cum omni domo ejus baptizavit (Act. X, 48) : nec ipse, sed baptizare jussit fratribus, qui cum illo ierant ad Cornelium ab Joppe; adhuc enim praeter septem diaconos nullus fuerat ordinatus.
PL 17, 388A最初は、すべての者が教え、すべての者が洗礼を授けた。機会があれば、どの日、どの時であってもよかった。実際、フィリポは宦官に洗礼を授けるのに、時や日を求めず(使徒言行録8:38)、断食を挟むこともなかった。パウロとシラスも、牢の看守〔底本は Optionem。optio(下級指揮官)、すなわち看守と取った〕とその家の者すべてに洗礼を授けるのに、時を延ばさなかった(使徒言行録16:33)。ペトロも、助祭を持たず、日を求めることもなく、コルネリウスとその家の者すべてに洗礼を授けたのである(使徒言行録10:48)。彼自身が授けたのではなく、ヨッパから彼とともにコルネリウスのもとへ行った兄弟たちに、授けるよう命じた。当時はまだ、七人の助祭のほかには、誰も叙階されていなかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.35
Ut ergo cresceret plebs et multiplicaretur, omnibus inter initia concessum est et evangelizare, et baptizare, et Scripturas in Ecclesia explanare; at ubi omnia loca circumplexa est Ecclesia, conventicula constituta sunt, et rectores, et caetera officia in Ecclesiis sunt ordinata; ut nullus de clericis auderet, qui ordinatus non esset, praesumere officium, quod sciret non sibi creditum vel concessum.
PL 17, 388Bそれゆえ民が成長し増えるために、初めのうちはすべての者に、福音を告げることも、洗礼を授けることも、教会で聖書を解き明かすことも許されていた。だが教会があらゆる場所を覆うに至ると、集会所が設けられ、指導者たちやその他の務めが諸教会で秩序づけられた。それは、聖職者のうち、叙階を受けていない者が、自分に委ねられても許されてもいないと知っている務めを、あえて引き受けることのないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.36
Et coepit alio ordine et providentia gubernari Ecclesia; quia si omnes eadem possent, irrationabile esset et vulgaris res, et vilissima videretur.
PL 17, 388Cこうして教会は別の秩序と配慮によって治められ始めた。すべての者が同じことをなし得るなら、それは理に合わず、卑俗なものとなり、きわめて安っぽく見えるであろうからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.37
Hinc ergo est, unde nunc neque diaconi in populo praedicant, neque clerici vel laici baptizant, neque quocumque die credentes tinguntur, nisi aegri.
PL 17, 388Cそれゆえ今日、助祭たちが民の前で宣教せず、聖職者も平信徒も洗礼を授けず、病人を除いては、信じる者たちがいつでも浸礼を受けるわけではないのは、ここに由来する。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.38
Ideo non per omnia conveniunt scripta Apostoli ordinationi, quae nunc in Ecclesia est; quia haec inter ipsa primordia sunt scripta.
PL 17, 388Cだから使徒の書いたものは、今日教会にある秩序とあらゆる点で一致するわけではない。これらは教会の発端そのものの時期に書かれたからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.39
Nam et Timotheum presbyterum a se creatum episcopum vocat; quia primi presbyteri episcopi appellabantur; ut recedente eo, sequens ei succederet. Denique apud Aegyptum presbyteri consignant, si praesens non sit episcopus.
PL 17, 388C実際、使徒はテモテをも、自らが任じた司祭でありながら司教と呼ぶ。最初の司祭たちが司教と呼ばれていたからである。それは、彼が去るとき、後に続く者が彼の跡を継ぐためであった。実に、エジプトでは、司教が居合わせないとき、司祭たちが証印を押す。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.40
Sed quia coeperunt sequentes presbyteri indigni inveniri ad primatus tenendos, immutata est ratio, prospiciente Concilio, ut non ordo, sed meritum crearet episcopum, multorum sacerdotum judicio constitutum, ne indignus temere usurparet, et esset multis scandalum.
PL 17, 388Cだが、後に続く司祭たちが首位を保つにふさわしくない者と見いだされ始めたので、会議の配慮により方式が改められ、位の順ではなく功績が司教を立てることになった。その司教は多くの司教〔sacerdos〕の判断によって定められる。ふさわしくない者が軽率に〔その座を〕奪い取り、多くの者の躓きとなることのないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.41
In Lege nascebantur sacerdotes ex genere Aaron Levitae (Exod. XXVIII, 43) : nunc autem omnes ex genere sunt sacerdotali, dicente Petro apostolo: Quia estis genus regale et sacerdotale; ideoque ex populo potest fieri sacerdos (I Petr. II, 9) .
PL 17, 388D律法のもとでは、祭司はアロンの血筋のレビ人から生まれた(出エジプト記28:43)。だが今は、使徒ペトロが「汝らは王の血筋、祭司の血筋である」と言うとおり、すべての者が祭司の血筋に属している。それゆえ民のうちから祭司〔sacerdos〕となることができる(一ペトロ2:9)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.42
In aedificationem corporis Christi. Ecclesiae ordinationem ad compaginationem humani corporis in professionis unitate dicit compositam; ut diversi dignitate in Christo omnes sint unum, unum caput habentes Christum, hoc est, auctorem vitae.
PL 17, 389A「キリストの体を造り上げるために」。教会の秩序は、告白の一体性のうちに、人の体の組み合わせにならって構成されていると彼は言う。それは、品位においては異なる者たちが、キリストにおいてすべて一つとなり、唯一の頭、すなわち生命の創始者であるキリストをいただくためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.43
(Vers. 13) . Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei. Tamdiu dicit manere ordinationem, quamdiu cuncti destinati ad vitam unius sint fidei in cognitionem Christi. In virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
PL 17, 389A(第13節)「我々皆が、信仰の一体性と神の子の認識に到達するまで」。生命へと定められた者たちすべてが、キリストを知ることにおいて一つの信仰に立つに至るまで、秩序は続くと彼は言う。「完全な人へと、キリストの満ちあふれの年齢の度量へと」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.44
Ita elaborandum hortatur, ut perfectio fidei apprehendatur: cujus haec ratio est, ut Christum perfectum et plenum Deum teneat fides, nec mensura humana metiatur, sed in plenitudine divinitatis quasi perfectus Deus habeatur.
PL 17, 389A完全な信仰に至るよう努めねばならない、と彼は勧める。その趣旨はこうである。信仰はキリストを完全で十全な神として保つべきであり、人間の度量で測ってはならず、神性の満ちあふれにおいて、いわば完全な神として持たれるべきである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.45
Nec enim perfectum dicens, virum temporali aetate et mensura significat: sed per hoc dictum perfectos nos vult fieri in plenitudine intellectus divinitatis Filii Dei.
PL 17, 389A「完全な」と言うとき、彼は、時間的な年齢や身の丈の人を指しているのではない。この言葉によって、神の子の神性を理解するその満ちあふれにおいて、我々が完全な者となることを望んでいるのである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.46
(Vers. 14.) Ut ultra non simus parvuli, neque fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia, ad remedium erroris.
PL 17, 389B(第14節)「もはや我々が幼子であることなく、揺れ動く者でもなく、人々の邪悪のうち、悪賢さのうちにあって、教えのあらゆる風に巡り運ばれることなく、誤りの手立て〔remedium は通常「救い・治療」の意だが、後の注解の用法(「偽りの手立て」)から「手立て」と取った〕へと〔引かれ〕ないように」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.47
Fundatos et stabiles esse nos vult in disciplina fidei catholicae, quam Petrus apostolus, revelante Deo, professus est (Matth. XVI, 16) , nec ventilari nos oberrantes per diversarum haeresum pestilentiosas asseverationes nequitia humana inventas; ut per has fallentis inimici sub veri nomine error possit afferri.
PL 17, 389B我々が公同の信仰の教えに基礎を据えられて堅固であることを、彼は望む。その信仰は、使徒ペトロが神の啓示を受けて宣言したものである(マタイ16:16)。また、さまざまな異端の有害な主張によって、我々がさまよい揺さぶられることのないことを望む。それらの主張は、これらを通して欺く敵の誤りが真理の名のもとに持ち込まれ得るようにと、人間の邪悪が考え出したものである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.48
Hoc enim remedium est falsitatis, ut sub praetextu veritatis inducat errorem: et non solum sub veri nomine, sed et ne, sicut ante acceptam fidem sensu humiles vagabamur per diversos errores, fideles facti discurreremus fragiles, et dubii de spe promissa, commonet; quia jam christiani facti, fundati esse debent, quia ambiguitas in fide nostra non est; commendatur enim virtute prodigiorum.
PL 17, 389B実に、偽りの手立てとは、真理の口実のもとに誤りを引き入れることである。彼は、真理の名のもとにというだけでなく、さらに、信仰を受ける前に思いが卑しくてさまざまな誤りの間をさまよっていたように、信者となってからも、もろく、約束された希望を疑って、あちこち走り回ることのないようにと戒める。すでにキリスト教徒となった以上、基礎を据えられていなければならず、我々の信仰には曖昧さが無いからである。実に、それは数々の不思議な業の力によって裏づけられている。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.49
(Vers. 15.) Veritatem autem facientes in charitate, augeamur in ipso per omnia, qui est caput Christus.
PL 17, 389C(第15節)「愛のうちに真理を行いつつ、すべてにおいて彼のうちに成長しよう、頭であるキリストのうちに」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.50
Hanc dicit esse veritatem, ut amorem Christi respicientes, quo dilexit nos, et tradidit se pro nobis, omnia subjiciamus ei, scientes quia omnium auctores vitae, ut quasi capiti membra subdantur; ut si alii errore vel malevolentia non fatentur omnia caput habere Christum, quia ab ipso facta sunt voluntate Patris; nos tamen qui catholicae fidei adhaeremus, hoc omni devotione et cura agere debemus, ut huic fidei non damnum, sed lucrum afferamus, perseverantes in hac asseveratione; ut comprimantur pravae mentis colloquia adversus veritatem armata.
PL 17, 389Cこれが真理であると彼は言う。すなわち、我々を愛し我々のために自らを渡したキリストの愛に目を注いで、〔彼が〕万物の生命の創始者であると知り〔底本は omnium auctores vitae。本文が崩れているらしく、キリストについて言うと解した〕、肢体が頭に従うように、すべてを彼に服させることである。たとえ他の者たちが誤りや悪意のために、万物がキリストを頭とすること、万物が父の意志によって彼によって作られたことを認めなくとも、公同の信仰に付き従う我々は、あらゆる献身と配慮をもってこれをなさねばならない。この信仰に損でなく益をもたらし、この主張に堅くとどまることによって、真理に対して武装した邪な心の語らいが抑えられるようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.51
(Vers. 16.) Ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscujusque partis, incrementum corporis facit ad aedificationem sui in charitate.
PL 17, 389D(第16節)「彼から、全身は、あらゆる節々の供給により、各部分の度量に応じた働きに従って結び合わされ連結されて、愛のうちに自らを造り上げるために体の成長をもたらす」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.52
Qua ratione Christum caput esse omnium dixerit, docet; ex ipso enim, inquit, totum corpus, id est, omnis chorus Archangelorum et Potentiarum, Principatuum et Potestatum subsistit.
PL 17, 389Dどのような理由でキリストを万物の頭と言ったのかを、彼は教える。すなわち、「実に彼から全身は」と彼は言う。つまり、大天使たち、力ある者たち、支配、権能の全合唱が成り立つのは、彼によるのである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.53
Quamvis enim singula haec numeros proprios habeant, et sint legiones, ut ipse Dominus dixit (Matth. XXVI, 53) ; quia tamen ab uno et per unum sunt, simul omnia unum corpus appellat.
PL 17, 390A実に、これらの一つ一つにはそれぞれの数があり、主自身が言ったように軍団であるが(マタイ26:53)、それでも一者から、一者によって存在するので、彼はそれらすべてをまとめて一つの体と呼ぶ。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.54
Sicut enim membra cum sint unius corporis, diversa tamen sunt actu et dignitate: et ita creatura condita est a Deo per Christum, ut a Cherubim et Seraphim potentiis, quae sub sede Dei sunt, et Angelis quos ipse Dominus sanctos appellat (Marc. VIII, 38) , quasi quaedam concatenatio sit, usque ad firmamentum ordinata descendens; ut totum et junctum sit et meritis tamen discernatur: meritis dico non solum officiorum, sed et naturarum.
PL 17, 390A実に、肢体は一つの体のものでありながら、働きと品位において異なっている。それと同じく、被造物は神によってキリストを通して創られた。神の座の下にあるケルビムとセラフィムの力ある者たちから、主自身が聖なる者と呼ぶ天使たち(マルコ8:38)に至るまで、いわば一種の連鎖が、天空に至るまで秩序づけられて降りてゆくようにである。こうして全体は結び合わされていながら、功績によって区別される。功績とは、務めの功績だけでなく、本性の功績をも言う。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.55
Nec enim quia juncta dicit omnia, unius erunt naturae: sed quod in corpore membra faciunt discreta officiis, non natura; ita et in his omnibus non membra, sed naturae ipsae faciunt distinctiones.
PL 17, 390A彼がすべてを結び合わされたものと言うからといって、それらが一つの本性になるわけではない。体において肢体が、本性ではなく務めによって区別をなすのとは違い、これらすべてにおいては、肢体ではなく本性そのものが区別をなすのである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.56
Hoc est ergo quod laboratur, ut ad unum sensum redigatur creatura, et in sensu unum sit corpus, dum omnium una professio est, ut concordet in charitate Creatoris ad suum profectum; reaedificat enim se in templum Domini, destructa enim fuerat dementia et furore diaboli.
PL 17, 390Bそれゆえ、骨折っているのはこのこと、すなわち被造物が一つの思いへと連れ戻され、思いにおいて一つの体となること、すべての者の告白が一つであって、創造主の愛において自らの前進のために調和することである。実に被造物は自らを主の神殿として建て直す。それは悪魔の狂気と憤激によって壊されていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.57
(Vers. 17, 18.) Hoc ergo dico et testor in Domino, ut non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intellectu, alienati a fide Dei propter ignorantiam, quae est in ipsis.
PL 17, 390B(第17・18節)「されば私は言い、主において証言する。汝らは、異邦人たちが自らの精神の空しさの中に歩むように歩んではならない。彼らは理解において暗くされ、自らのうちにある無知のゆえに、神への信仰から疎外されている」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.58
Manifestato creatore, et ratione ostensa, quam sequi debeat creatura, in fide Dei sui dumtaxat, contestatur illos in Deum, ut non aliter incedant vel sentiant, quam docentur; ne similes gentilibus inveniantur, qui nec fidem recipiunt, nec conversationem, quam mandat Lex, obscurum habentes sensum, ne contemplentur divini nominis veritatem.
PL 17, 390B創造主が示され、被造物が従うべき道が、ただ自らの神への信仰においてのみ明らかにされたので、彼は神を証人として彼らに訴える。教えられたのと異なって歩んだり考えたりしてはならない、と。それは、信仰も、律法が命じる生き方も受け入れない異邦人に似た者と見られないためである。彼らは暗い思いを持ち、神の名の真理を見つめることがない。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.59
Vana enim sectantes, quae sunt idololatria, infrenantur a diabolo; ne unius Dei iter incedant, ut socios illos suae perditionis efficiat.
PL 17, 390C実に、偶像崇拝である空しいものを追い求める者は、悪魔によって手綱をかけられる。唯一の神の道を歩ませず、彼らを自らの滅びの仲間とするためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.60
(Vers. 19.) Et caecitatem cordis illorum, qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiis in operationem immunditiae omnis, et avaritiae. Gentiles futurae resurrectionis desperatione caecitatem cordis habere significat.
PL 17, 390C(第19節)「そして彼らの心の盲目のゆえに〔caecitatem は前節の propter(ゆえに)に続く〕。彼らは絶望して、自らを放縦に、あらゆる汚れと貪欲の働きに渡した」。異邦人が、来るべき復活への絶望のゆえに、心の盲目を持っていることを、彼は示している。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.61
Quasi enim ultra non futuri vitam suam contaminant turpissima operatione, nolentes se subjicere legi fidei; quia prohibet voluptatem propter spem vitae futurae, quam hi idcirco ridendam censent, ut jure dehonestare se, et aliena appetere avida cupiditate videantur, quasi post hanc transpunctionem nulla sit vita.
PL 17, 390C実に、彼らは、もはや存在しなくなる者であるかのように、最も恥ずべき行いで自らの生を汚し、信仰の法に服することを望まない。その法は、来るべき生命への希望のゆえに快楽を禁じるからである。彼らはその希望を笑うべきものとみなし、そうして、自らを辱め、他人のものを貪欲に求めても正当であると見えるようにする。あたかもこの過ぎゆき〔底本は transpunctionem。語義が定かでなく、この世の生の終わりを指すと解した〕の後には、生命が無いかのように。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.62
(Vers. 20, 21.) Vos autem non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis, et in illo edocti estis, sicut est veritas in Jesu.
PL 17, 390D(第20・21節)「だが汝らはそのようにキリストを学んだのではない。もし彼について聞き、彼にあって教えられたのなら。真理がイエスにあるとおりに」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.63
Manifestum est christianos non desperationem post mortem hanc didicisse, sed spem ad utrumque; fidelibus enim vita, perfidis vero promittitur mors, quae est poena aeterna; ut sive mors, sive vita in Christo discatur; quia qui eum sequitur, per eum resurget ad vitam: qui vero discernit se ab eo, per eum mancipabitur gehennae; ipso enim judicante, damnabitur.
PL 17, 390Dキリスト教徒たちは、この死の後の絶望を学んだのではなく、双方についての希望を学んだことは明らかである。信じる者たちには生命が、背信の者たちには死が約束される。その死は永遠の刑罰である。こうして死であれ生であれ、キリストにおいて学ばれる。彼に従う者は彼によって復活して生命に至り、彼から自らを分かつ者は彼によってゲヘナに引き渡される。実に、彼が裁くのであって、彼によって罪に定められるのである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.64
Et quoniam sunt quidam in Ecclesia, qui sub nomine Christi non sequuntur Christi veritatem, ideoque: Sicut est, inquit, veritas in Jesu; ut si ita docti sunt, ut est veritas in Jesu, tunc Christum didicisse, et illum audisse, et in illo edocti esse videantur: Christus enim de se docet quid sit, et quantus credendus sit, et quae spes in eo sit et quales debeant esse credentes.
PL 17, 391Aさらに、教会の中には、キリストの名のもとにキリストの真理に従わない者たちがいる。それゆえ彼は「真理がイエスにあるとおりに」と言う。もし彼らがイエスにある真理のとおりに教えられているのなら、そのときはキリストを学び、彼について聞き、彼にあって教えられたと見られるのである。実に、キリストは自らについて、彼が何者であるか、どれほど大きな者と信じられるべきか、彼にどのような希望があるか、信じる者たちがどのようであるべきかを教える。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.65
Qui enim didicit Christum, scit illum a mortuis resurrexisse; ut forma esset fidelibus, ideoque magna spes est pro ista morte amantibus Deum.
PL 17, 391A実に、キリストを学んだ者は、彼が死者のうちから復活したことを知っている。それは信じる者たちの模範となるためであり、それゆえ、この死に対して、神を愛する者たちには大きな希望がある。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.66
(Vers. 22.) Ut deponatis secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Qui Christum audivit, hoc didicit; ut recederet a conversatione pristina, quam veterem hominem nuncupat propter praeteritum ignorantiae tempus.
PL 17, 391A(第22節)「汝らが、先の生き方に従って、誤りの欲望によって朽ちていく古い人を脱ぎ捨てるように」。キリストについて聞いた者は、このことを学んだ。すなわち、以前の生き方から退くことである。彼は、過ぎ去った無知の時のゆえに、その生き方を古い人と呼ぶ。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.67
Homo itaque unus atque idem est, qui, si pristina vitia sequitur, vetus dicitur: si autem in novitate vitae ambulat, alienus a saeculari errore, qui est sive in actu, sive in sensu, rudis dicitur; non utique substantia carnis aut animae, sed intellectu et conversatione vitae. Corruptus tamen vetus homo dicitur, propter adulterum sensum, et turpem vitam.
PL 17, 391Bしたがって、人は一人の同じ者であり、以前の悪徳に従うなら古いと言われ、新しい生にあって歩み、行いにおいても思いにおいても世の誤りと無縁であるなら、新しい者〔rudis。本来「未熟な、手の加わっていない」の意の語だが、vetus(古い)に対して「新しい」と取った〕と言われる。肉や魂の実体のことではなく、理解と生活の仕方のことである。だが朽ちている古い人と言われるのは、偽りの思いと恥ずべき生のゆえである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.68
(Vers. 23, 24.) Renovamini autem sensu mentis vestrae, et induimini novum hominem, qui secundum Deum creatus est in veritate et justitia.
PL 17, 391B(第23・24節)「だが汝らは、汝らの精神の思いにおいて新たにされ、神に従って真理と正義のうちに造られた新しい人を着よ」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.69
Justum et verum est rectam viam sequi: hic autem rectam viam sequitur, qui devotus creatori suo in voluntate ejus ambulat, quam gentilitas nescit.
PL 17, 391B正しく真実なことは、まっすぐな道に従うことである。だが、まっすぐな道に従うのは、創造主に献身し、異邦人の世界が知らないその意志のうちを歩む者である。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.70
Innovatus enim spiritu mentis novum hominem dicitur indutus, qui est Christus; Christum enim induitur, qui per fidem renatus in Christo, aemulus est vitae, quam tradidit Christus; ut juxta Deum creatus videatur: in eo enim quis creatus est, in quo sapit; et ideo veritas et justitia Dei a gentilibus ignoratur.
PL 17, 391C実に、精神の霊において新たにされた者は、新しい人、すなわちキリストを着たと言われる。信仰によってキリストにおいて新しく生まれた者はキリストを着るのであり、キリストが伝えた生に熱心である。それは、神に従って造られた者と見られるためである。実に人は、自らが思いを向けるものにおいて造られたのであり、それゆえ神の真理と正義は異邦人に知られない。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.71
Cum enim credentes Deum agnoscunt creatorem, servantes mandata ejus, in justitia et veritate creantur.
PL 17, 391C実に、信じる者たちが神を創造主と認め、その掟を守るとき、彼らは正義と真理のうちに造られる。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.72
(Vers. 25.) Propter quod deposito mendacio, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo (Zach. VIII, 16) ; quoniam sumus invicem membra.
PL 17, 391C(第25節)「それゆえ偽りを捨てて、汝らは各々その隣人と真理を語れ(ゼカリヤ8:16)。我々は互いに肢体だからである」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.73
Quia in veritate et justitia creati sumus, renati in baptismate; idcirco ut in eo maneamus, mendacium deponere jubemur, assumpta veritate, nec dolo aliquid cum fratre agere; ut quia unius corporis membra sumus, causis nostris in veritate invicem faveamus.
PL 17, 391C我々は真理と正義のうちに造られたからである。洗礼によって新しく生まれた者として、そこにとどまるために、我々は偽りを捨てるよう命じられている。真理を身につけ、兄弟に対して何事も欺きをもって行わないためであり、我々が一つの体の肢体である以上、我々の事柄において、真理のうちに互いに好意を示し合うためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.74
(Vers. 26.) Irascimini et nolite peccare. Quoniam irasci quis non potest prohiberi (quippe cum ira motus sit naturalis, conceptus ex causis, qui solet ad profectum pertinere delinquentis) idcirco irascendum dicit (Psal. IV, 5) , sed commonet ne per iram peccetur.
PL 17, 391D(第26節)「怒れ、しかし罪を犯すな」。人は怒ることを禁じられ得ないので(怒りは、原因から生じる自然の動きであり、過ちを犯す者の益に資するのが常だからである)、彼は怒るべきだと言うが(詩篇4:5)、怒りによって罪を犯さぬようにと戒める。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.75
Solemus enim modum egredi, dum irascimur et invenimur ipsi peccare, qui peccantes arguimus, dum plus irascimur, et amplius oneramus peccantem, quam meretur.
PL 17, 391D実に、我々は怒るとき、節度を越えるのが常で、罪を犯す者を咎めながら、自らが罪を犯していることになる。怒りが募れば募るほど、罪を犯す者に、値する以上の重荷を負わせるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.76
Hoc ergo docet, ut ipsa ira cum moderatione sit neque nimium quis justum se praebeat delinquenti: quia solent quidam sic peccare, ut tantis plagis afficiendi videantur, quantas non possunt ferre: et qui poterat forte corrigi, tollitur de vita, non sine peccato irascentis.
PL 17, 392Aだから彼は、怒りそのものが節度をもってあるべきこと、過ちを犯す者に対して度を過ぎて自らを正しい者として示すべきでないことを教える。ある者たちは、耐えられないほどの打撃を受けるに値すると見えるような罪の犯し方をするのが常であり、おそらく矯正され得たはずの者が、怒る者の罪なしにではなく、生命から取り去られるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.77
Hinc est unde Salomon: Noli, inquit, justus esse multum; quia est qui perit in suo justo (Eccles. VII, 17) .
PL 17, 392Aソロモンが「正しい者であろうとしすぎるな。自らの正しさのうちに滅びる者がいるからである」と言うのも、ここからである(コヘレトの言葉7:17)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.78
Sed imitatores Dei esse debemus qui temperatam habet justitiam; cum enim justum esset plecti iniquos, patientia sua suffert eos, ut aliqui ex eis corrigantur. Nos ipsos servos suos peccantes patitur, nec cito aliquem percutit.
PL 17, 392Aだが我々は、節度ある正義を保つ神にならう者でなければならない。不法な者たちが打たれるのが正しいときにも、神は自らの忍耐によって彼らを耐え、彼らのうち幾人かが矯正されるようにする。神は、罪を犯す自らの僕である我々をさえ耐え、すぐに誰かを打つことをしない。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.79
(Vers. 27.) Sol non occidat super iracundiam vestram: nolite locum dare diabolo. Iram transire vult, nec retineri in pectore, ut die orta, cum die decidat, quia si in animo manserit, dat occasionem diabolo gloriandi.
PL 17, 392B(第27節)「汝らの憤りの上に日が沈んではならない。悪魔に場所を与えるな」。怒りは過ぎ去ることを彼は望み、胸のうちにとどめられることを望まない。日が昇って生じた怒りは、その日とともに沈むべきである。心にとどまれば、悪魔に誇る機会を与えるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.80
Necesse est enim iratus animus mala cogitet, quod cupit diabolus; invenit enim mentem paratam ad malum, cui se inserens, affectu suo decipit hominem factum ad vitam; quia hominis cogitare est, diaboli implere.
PL 17, 392B実に、怒った心は必ず悪いことを考える。悪魔が望むのはそれである。悪魔は悪へと備えた精神を見いだし、そこに入り込んで、自らの情動によって、生命のために作られた人を欺く。考えるのは人の側であり、成し遂げるのは悪魔の側だからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.81
(Vers. 28.) Qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus quod bonum est; ut habeat, unde tribuat necessitatem patientibus.
PL 17, 392B(第28節)「盗んでいた者は、もう盗んではならない。むしろ、手で善いことを行って労働し、困窮する者に分け与えるものを持つように」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.82
Ut novi hominis conversatio maneat, hortatur ne rursum ad praeterita vitia et peccata redeatur; nam nihil proderit novum dici, quando vetus esse homo malis operibus approbatur.
PL 17, 392B新しい人の生き方がとどまるように、彼は、再び過去の悪徳と罪に戻らぬようにと勧める。悪い行いによって人が古い者と認められるとき、新しいと言われても何の役にも立たないからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.83
Non solum ergo christianus aliena non tollere jubetur, sed et de labore suo penuriam patientibus subministrare; ut bonis operibus deditus, rependat quae prius abstulerat, et de caetero thesaurizet sibi in futurum; qui enim cessat a furto, veniam potest habere, non gloriam.
PL 17, 392Cしたがって、キリスト教徒は、他人のものを取らないよう命じられているだけでなく、自らの労働から、欠乏している者たちに供給するよう命じられている。善い行いに専心して、以前に奪っていたものを返し、さらにその後は将来のために自らに宝を積むためである。盗みをやめる者は赦しを得ることはできるが、栄光を得ることはできないからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.84
Quid enim magnum, aut cujus meriti est ab alienis temperare? Ad meritum enim proficit, cum quis de proprio tribuit egenis.
PL 17, 392C実に、他人のものを控えることに、何の大きさがあり、どれほどの功績があろうか。人が自分のものから貧しい者に分け与えるときにこそ、功績に資するのである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.85
(Vers. 29.) Omnis sermo malus de ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. In Dei servo omnia debent bona videri, nec ex aliqua parte puritas ejus debet maculari.
PL 17, 392C(第29節)「悪い言葉はすべて、汝らの口から出てはならない。むしろ、信仰を造り上げるために善いものがあれば、聞く者たちに恩寵を与えるように」。神の僕においては、すべてが善いものと見えるべきであり、その清さはどの面でも汚されてはならない。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.86
Quid enim prodest mundam vitam habere, et os sordidum; cum dicat Dominus quod unusquisque verbis suis aut justificabitur, aut condemnabitur (Matth. XII, 37) ? Nec credibile potest videri bene vivere eum, qui male loquatur; male enim loqui ad multa trahit vitia.
PL 17, 392C清い生を持ちながら口が汚れていることに、何の益があろうか。主は、人は各々自らの言葉によって義とされ、あるいは罪に定められると言うのに(マタイ12:37)。また、悪く語る者が善く生きていると信じられることはあり得ない。悪く語ることは多くの悪徳へと引き込むからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.87
Potest enim male loqui, qui turpiter fatur, et qui bonis detrahit, et qui cum dolo fabulatur, et qui mentitur.
PL 17, 392D実に、悪く語り得るのは、恥ずべきことを言う者、善い者たちを中傷する者、欺きをもって話す者、偽りを言う者である。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.88
Haec horrorem praestant; bonae enim et sobriae fabulae dant gratiam, et exemplum audientibus; ut honorificent Deum in verbis ejus, aedificati in fide Christi.
PL 17, 392Dこれらは嫌悪を催させる。善く節度ある語らいは、聞く者に恩寵と模範を与え、彼らがキリストの信仰において造り上げられて、その言葉〔ejus(その)が神を指すか語る者を指すか定かでない〕において神をあがめるようにするからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.89
(Vers. 30.) Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.
PL 17, 392D(第30節)「神の聖なる霊を悲しませるな。この霊において汝らは贖いの日に向けて証印を押された」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.90
Cum bene agimus, gaudet in nobis Spiritus sanctus, datus nobis, videns monita sua proficere utilitatibus nostris, sicut dictum est a Domino: Ita gaudium erit in coelo in uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10) .
PL 17, 393A我々が善く行うとき、我々に与えられた聖なる霊は我々のうちで喜ぶ。自らの勧告が我々の益となるのを見るからである。主によって、こう言われているとおりである。「このように、悔い改めを行う一人の罪人のことで、天に喜びがある」(ルカ15:10)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.91
Gaudet ergo Spiritus sanctus saluti nostrae, non sibi, qui non indiget laetitia; ita, e contrario, si obedientes ei non fuerimus, contristatur, quia non habet profectum in nobis; vult enim nos pertinere ad vitam.
PL 17, 393Aこうして聖なる霊は、我々の救いを喜ぶのであって、喜びを必要としない自分自身のためにではない。反対に、我々が霊に従わないなら、霊は悲しむ。我々のうちに前進が無いからである。霊は、我々が生命に属することを望む。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.92
Non tamen sic contristatur, ut patiatur, quippe cum impassibilis sit: sed cum eum contristatum dicit, nostri causa hoc significat; quia deserit nos eo quod laeserimus eum, contemnendo monita ejus.
PL 17, 393Aそれでも、霊は苦しむほどに悲しむのではない。霊は苦しみを受け得ないからである。だが霊が悲しむと彼が言うとき、それは我々のゆえにそう示している。我々が霊の勧告を軽んじて霊を傷つけたために、霊が我々を見捨てるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.93
Contristatio itaque ejus indignitas nostra est, quae filios nos Dei prohibet appellari; ipse enim est Spiritus sanctus, qui sanctificat filios Dei, manens in nobis.
PL 17, 393Aしたがって、霊の悲しみとは我々のふさわしさの無さであり、それが我々を神の子と呼ばれることから妨げる。実に、神の子らを聖とするのは、我々のうちにとどまる聖なる霊だからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.94
(Vers. 31.) Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia.
PL 17, 393B(第31節)「あらゆる苦々しさ、怒り、憤慨、叫び、冒瀆は、あらゆる悪意とともに汝らから取り去られよ」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.95
Omnia haec quae perniciem possunt praestare animis, amovenda memorat; per iram enim fit indignatio, per indignationem clamor, quasi vox insanientis, quae aliena est a Dei servo: per clamorem subrepit blasphemia, quae non potest non mala esse, Haec amaram praestat vitam, trahens ad mortem: ideoque ab his omnibus cavendum; timor enim Dei temperare debet et modum imponere accidentibus causis.
PL 17, 393B心に破滅をもたらし得るこれらすべてを、取り除くべきものとして彼は挙げる。怒りから憤慨が、憤慨から叫び、すなわち狂った者の声のようなものが生じ、それは神の僕とは無縁だからである。叫びから冒瀆が忍び込み、それは悪くないものではあり得ない。これは苦い生をもたらし、死へと引きずる。それゆえ、これらすべてから身を守らねばならない。神への畏れが、起こってくる事柄に節度を与え、限度を課すべきだからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.96
Sed quia possunt aliqui pressa, in animo ira et clamore, retinere malitiam ad retributionem nacta occasione; idcirco subjecit haec auferri cum omni malitia; quia non solum blasphemare malitia est, verum etiam fingere pacem in facie, et in animo meditari discordiam.
PL 17, 393Bだが、怒りや叫びを心の中に押さえ込んで、機会を得たなら報復のために悪意を保ち続ける者もあり得る。それゆえ彼は、これらがあらゆる悪意とともに取り去られると付け加えた。冒瀆することだけが悪意なのではなく、顔では平和を装いながら心では不和を思いめぐらすことも悪意だからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.97
(Vers. 32.) Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes vobis invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
PL 17, 393C(第32節)「互いに親切で、慈しみ深い者となり、神がキリストにおいて汝らに赦したように、互いに赦し合え」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.98
Exemplo Dei Patris benignos et misericordes invicem fieri exhortatur, sicut et Dominus: Estote, inquit, misericordes, ut similes sitis Patris vestri, qui in coelis est (Luc. VI, 36) .
PL 17, 393C彼は、父なる神の模範によって、互いに親切で慈しみ深くなるよう勧める。主もまた、こう言う。「慈しみ深い者となれ。天にいる汝らの父に似た者となるためである」(ルカ6:36)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.99
Si enim Dominus per Filium suum servorum misertus est; quanto magis servi ipsi invicem sui debent misereri, et donare, si alter in alterum peccet?
PL 17, 393C実に、主が自らの子によって僕たちを憐れんだのなら、僕たち自身は互いにいかにいっそう憐れみ合い、一方が他方に対して罪を犯したときに赦し合うべきではないか。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 4.100
Haec praecepta ejus sunt, qui miseratus est: qui si in his contemptus fuerit, sine dubio revocabit sententiam, per quam misericordiam dederat: et ita eveniet, sicut ait Dominus in Evangelio de eo qui, accipiens a Domino misericordiam, in conservum suum impius deprehensus est (Matth. XVIII, 33) .
PL 17, 393Cこれらは、憐れんだ者の命令である。彼がこれらにおいて軽んじられるなら、疑いなく、慈しみを与えたその判断を撤回するであろう。そして、福音において主が、主から慈しみを受けながら、仲間の僕に対して無慈悲であると見いだされた者について述べたとおりのことが起こる(マタイ18:33)。