Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.1
(Vers. 1, 2.) Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum hujus mundi.
PL 17, 376D(第1・2節)「そして汝らは、汝らの罪〔delictum〕と罪とによって死んでいたとき、かつてそれらの中を、この世界の世に従って歩んでいた」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.2
Mortuos dicit, quia errores saeculi sequuntur; quidquid enim ab unius Dei professione recedit, mortuum habetur; quia non manet in radice, ex qua trahit originem. Secundum principem potestatis aeris hujus, spiritum qui nunc operatur in filiis diffidentiae.
PL 17, 376D彼が「死んでいる」と言うのは、世の誤りに従っているからである。実に、唯一の神の告白から離れるものはすべて、死んだものとみなされる。そこから起源を得る根にとどまらないからである。「この空気の権能の支配者、今、不信仰の子らのうちに働いている霊に従って」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.3
Principem potestatis, id est, diabolum, significat saeculi intelligentiam corrupisse; ut ab uno Deo recederent, multorum deorum opinionem suscipientes, ut socios illos suae conspirationis efficeret, dum in eadem impietate inveniuntur, negantes unum Deum.
PL 17, 377A「権能の支配者」とは悪魔のことであり、彼は、悪魔が世の知性を腐敗させたことを示している。それは、人々が唯一の神から離れて多くの神々という考えを受け入れるようにし、唯一の神を否定して同じ不敬虔のうちに見いだされる彼らを、自らの共謀の仲間とするためであった。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.4
Principem ergo hunc erroris ideo aeris dicit spiritum, ut ostendat quia hanc partem sibi usurpavit ad exercendam dominationem. Aliud est enim aer, et aliud princeps: sed quia in mundo vel in aere dominatur, spiritus aeris appellatur.
PL 17, 377Aこうして、誤りのこの支配者を彼が空気の霊と呼ぶのは、悪魔がこの部分を、支配を行使するために自分のものとしたことを示すためである。実に、空気と支配者は別のものである。しかし、この世界において、すなわち空気において支配するので、空気の霊と呼ばれる。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.5
(Vers. 3.) In quibus et nos aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et consiliorum ejus: et eramus natura filii irae, sicut et caeteri. Perfidiam significat, dum desideria carnis memorat.
PL 17, 377A(第3節)「その中で我々もまた、かつて自らの肉の欲望のうちに生き、肉とその企てが望むことを行っていた。そして我々は、ほかの者たちと同じく、本性によって怒りの子であった」。彼は「肉の欲望」を思い起こすとき、背信を示している。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.6
Voluntas enim carnis est visibilibus oblectari, ut elementa quae Deus gubernacula mundi instituit, deos appellet; cum hoc nomen uni Deo debeatur, ex quo sunt omnia; ut sicut nullum participem habet ex his in virtute, ita nullum habeat consortem in nomine.
PL 17, 377B実に、肉の意志とは、見えるものを楽しみ、その結果、神が世界の舵として立てた諸元素を神々と呼ぶことである。この名は、万物がそこから出る唯一の神にこそ帰されるべきである。それは、唯一の神が、これらのうちに力を分け持つ者を誰も持たないように、名においても共有者を誰も持たないためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.7
Christo autem idcirco hoc nomen non negatur, quia sicut communis eis natura est, ita erit et nomen.
PL 17, 377Bしかしキリストにこの名が拒まれないのは、父と子には本性が共通であるように、名もまた共通となるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.8
Hoc tamen inter Patrem et Filium interest, quia Pater a nullo hoc accepit: Filius autem per generationem omnia Patris accepit; ut in virtute et substantia et nomine nihil distet Filius a Patre.
PL 17, 377Bそれでも、父と子のあいだにはこの違いがある。父はこれを誰からも受けなかったが、子は生まれによって父のすべてを受けた。それゆえ、力においても、実体においても、名においても、子は父と何ら隔たらない。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.9
Unde dicit: Omnia quae habet Pater, mea sunt; et mea Patris (Joan. XVI, 15) . Non ergo indignum neque contrarium est, si et Christus Deus dicatur, sed de Deo Patre; ut unius Dei auctoritas conservetur.
PL 17, 377Bそれゆえ彼は言う。「父が持つものはすべて私のものであり、私のものは父のものである」(ヨハネ16:15)。したがって、キリストが神と呼ばれることは、不当でも矛盾でもない。ただし、父なる神から出た神として、である。唯一の神の権威が保たれるためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.10
Nam si quis aliud putat significare, cum voluntatem carnis flagitat, sciat et Apostolum mundam vitam habuisse; quia secundum justitiam Legis conversatus est sine querela.
PL 17, 377C実に、もし誰かが、彼が「肉の意志」を非難するとき、〔パウロは〕別のことを意味していると考えるなら、使徒もまた清い生活を送っていたこと、律法の正義に従って非難されるところなく生きていたことを、知れ。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.11
Sed quia persecutus est fidem Christi, idcirco conversati, inquit, sumus in desideriis carnis nostrae. Omne enim peccatum caro dicitur, maxime perfidia, quae est totius sceleris mater.
PL 17, 377Cしかし彼はキリストへの信仰を迫害したので、そのゆえに、「我々は自らの肉の欲望のうちに生きた」と言うのである。実に、あらゆる罪が肉と呼ばれるが、とりわけ背信がそうであり、これはあらゆる悪行の母である。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.12
Nulli opera bona et castitas proderit, si sit perfidus; perfidia enim haec omnia maculat. Hinc est, quod subdidit: Et eramus natura filii irae, sicut et caeteri.
PL 17, 377C背信の者であるなら、善い業も貞潔も、誰にも益をもたらさない。背信はこれらすべてを汚すからである。ここから、彼は付け加えた。「そして我々は、ほかの者たちと同じく、本性によって怒りの子であった」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.13
Naturae enim cum mala voluntas supponitur, fit natura irae, id est, quae ultioni subjicienda sit, immutata non substantia, sed mala voluntate. Hoc enim deputatur naturae, quod sequitur; unde ait in Esaia: Semen pessimum (Esai. I, 4) .
PL 17, 377C実に、本性に悪しき意志が付されると、怒りの本性となる、すなわち、報復に服すべきものとなる。実体によってではなく、悪しき意志によって変えられたのである。実に、本性には、それが従うものが帰せられるのである〔Hoc enim deputatur naturae, quod sequitur の意味は取りにくい。本性は、それが従うもの(悪しき意志)によって評価される、の意に取った〕。それゆえ彼はイザヤにおいて言う。「最悪の種」(イザヤ1:4)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.14
Et quare sit semen pessimum, subjecit: Reliquistis enim Dominum, ait, et ad iracundiam incitastis Sanctum Israel; ut natura quae deserit Deum, pessimum semen dicatur.
PL 17, 377Cなぜ最悪の種なのかを、彼は付け加えた。「実に、汝らは主を捨て、イスラエルの聖なる者を怒りに駆り立てた」と彼は言う。神を捨てる本性が、最悪の種と呼ばれるためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.15
Degenerare enim est ab auctore recedere: et cum malum exemplum caeteris praebet, malum est semen; fructus enim pessimos facit.
PL 17, 377D実に、本性を失うとは、創造者から離れることである。そして他の者たちに悪い手本を示すとき、それは悪しき種である。最悪の実を結ぶからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.16
Si vero redeat ad Auctorem, bona erit natura, secundum Apostolum, qui immutatus dum agnoscit Creatorem suum, vas electionis appellatur (Act. IX, 15) .
PL 17, 377Dしかし、もし創造者のもとに帰るなら、その本性は善いものとなる。使徒の場合がそうである。使徒は、変えられて自らの創造者を認めたとき、「選びの器」と呼ばれた(使徒言行録9:15)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.17
(Vers. 4.) Deus autem, qui dives est in misericordia propter multam charitatem suam, qua misertus est nostri.
PL 17, 377D(第4節)「しかし神は、自らの大きな愛のゆえに、慈しみに富む者であり、その愛によって我々を憐れんだ」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.18
Hae verae divitiae sunt misericordiarum, ut non quaerentibus ultro misericordia praestaretur, sicut dicit Esaias: Palam factus sum non quaerentibus me (Esai. LXV, 1) ; hoc enim est abundare misericordia, ut et non postulantibus tribuatur.
PL 17, 378Aこれらこそ慈しみの真の富である。慈しみが、求めない者たちにもおのずから与えられるからである。イザヤが言うとおりである。「私は、私を求めない者たちに明らかになった」(イザヤ65:1)。実に、慈しみにあふれるとは、願わない者たちにも与えられることである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.19
Haec tamen charitas Dei est erga nos, ut quia fecit nos, nolit perire nos; diligit enim opus suum. Ideo enim fecit, ut amaret, quod fecit; nemo enim laborem suum odio habet.
PL 17, 378Aさて、これが我々に対する神の愛である。神は我々を作ったのだから、我々が滅びることを望まない。実に、自らの業を愛するのである。神が作ったのは、作ったものを愛するためである。誰も、自らの労苦を憎まないからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.20
(Vers. 5.) Et cum mortui essemus peccatis, convivificavit nos in Christo. A Deo alienati mortui eramus: gratia autem sua revocavit nos, hoc est, vivificavit nos in Christo.
PL 17, 378A(第5節)「そして、罪によって死んでいた我々を、キリストにおいて、ともに生かした」。神から疎外されて、我々は死んでいた。しかし神は自らの恩寵によって我々を呼び戻した、すなわち、キリストにおいて生かした。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.21
Quia enim per ipsum nos fecit, iterum per ipsum nos reformavit in ipso, id est, ut ejus membra simus; ipse est autem caput nostrum; ipsum enim habemus, Deo praestante, auctorem vitae nostrae, sicut dicit Petrus apostolus: Auctorem vero vitae interfecistis (Act. III, 15) .
PL 17, 378A実に、神は彼を通して我々を作ったので、再び彼を通して、彼のうちに我々を作り直した。すなわち、我々が彼の肢体となるためである。彼は我々の頭である。実に、神が与えることにより、我々は彼を我々の生命の創始者として持っている。使徒ペトロが言うとおりである。「汝らは生命の創始者を殺した」(使徒言行録3:15)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.22
(Vers. 6.) Cujus gratia salvi facti estis. Huic dono addit et gentes; significans salvatos nos esse gratia Christi.
PL 17, 378B(第6節)「その恩寵によって、汝らは救われた者となった」。この賜物に、彼は異邦人たちをも加え、我々がキリストの恩寵によって救われたことを示している。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.23
(Vers. 7.) Et simul suscitavit, et simul consedere fecit in coelestibus in Christo Jesu. Hoc dicit, quod supra memoravi, illic futuros sanctos etiam ex gentibus, ubi et Christus est caput eorum.
PL 17, 378B(第7節)「そして、ともに復活させ、ともに天において、キリスト・イエスのうちに座らせた」。これは、私が先に述べたこと、すなわち、異邦人のうちからも聖なる者たちが、彼らの頭であるキリストのいるそこに、いることになる、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.24
(Vers. 8.) Ut ostenderet in saeculis supervenientibus superabundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Jesu.
PL 17, 378B(第8節)「それは、続いて来る世々において、キリスト・イエスにおいて我々に向けられた善意のうちに、自らの恩寵のあふれる富を示すためである」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.25
Hoc significat, quia in futuro saeculo immortale donum Dei apparebit in remuneratione fidelium; quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus eum (I Cor. II, 9) .
PL 17, 378Bこれは、来たるべき世において、神の不死の賜物が、信徒たちへの報いにおいて現れることを意味する。それは「目が見ず、耳が聞かず、人の心に上らなかったもの、神が彼を愛する者たちに備えたもの」である(一コリント2:9)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.26
Hae sunt superabundantes divitiae, ut tantum detur credentibus, quantum investigare non potest mens.
PL 17, 378Cこれらがあふれる富である。精神が探り出せないほどのものが、信じる者たちに与えられるということである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.27
(Vers. 9, 10.) Gratia enim salvi facti estis per fidem. Gratia fidei data est, ut credentes salventur. Et hoc non ex vobis; Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur.
PL 17, 378C(第9・10節)「実に、恩寵によって、汝らは信仰を通して救われた者となった」。信仰の恩寵が与えられたのは、信じる者たちが救われるためである。「そして、これは汝らからのものではない。神の賜物だからである。業からではない、誰も誇ることのないためである」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.28
Nam ipsius sumus figmentum, creati in Christo Jesu in opera bona; quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus.
PL 17, 378C「実に、我々は彼の作品であり、キリスト・イエスにおいて、善い業のために造られた。神は、我々がその中を歩むようにと、それを備えた」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.29
Verum est, quia omnis gratiarum actio salutis nostrae ad Deum referenda est, qui misericordiam suam nobis praestat; ut revocaret errantes ad vitam, et non quaerentes verum iter.
PL 17, 378C我々の救いに対するあらゆる感謝は神に帰せられねばならない、というのは真実である。神は、迷う者たち、真の道を求めない者たちを生命へと呼び戻すために、我々に慈しみを与えるのである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.30
Ideoque non est gloriandum nobis in nobis ipsis; sed in Deo, qui nos regeneravit nativitate coelesti per fidem Christi, ad hoc ut bonis operibus exercitati, quae Deus nobis jam renatis decrevit, promissa mereamur accipere.
PL 17, 378Cそれゆえ、我々は自分自身において誇るべきではなく、神において誇るべきである。神は我々をキリストへの信仰によって、天上の生まれにより新たに生んだ。それは、すでに新たに生まれた我々に神が定めた善い業によって鍛えられ、約束されたものを受けるにふさわしい者となるためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.31
(Vers. 11, 12.) Memoria retinentes, vos qui aliquando eratis gentes, in carne, qui dicimini praeputium, ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta; quoniam eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, et promissionis eorum spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
PL 17, 378D(第11・12節)「記憶にとどめつつ――かつて肉において異邦人であり、手で造られた肉における割礼と呼ばれるものから無割礼と呼ばれている汝らが、そのころキリストなく、イスラエルの生き方から疎外され、諸契約の客人であり、その約束の望みを持たず、この世において神なき者であったことを」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.32
Commonet gentes, ut reminiscentes quid fuerint (erant enim carnales, et sine spe, nullam promissionis communionem habentes Judaeorum in Christo; Judaeis enim promissus erat Christus, non gentibus, ut propensius gratias agant Deo per Christum, qui misericordia sua fecit illos participes spiritalium, cum essent carnales.
PL 17, 378D異邦人に、自分がかつて何者であったかを思い起こすよう促す(彼らは肉的で、望みがなく、キリストにあるユダヤ人たちの約束とのいかなる交わりも持たなかった。キリストはユダヤ人たちに約束されたのであって、異邦人にではなかったからである)〔底本はここに閉じ括弧を欠く。「異邦人にではなかったからである」の後で閉じると解した〕。それは、彼らがキリストを通していっそう神に感謝するためである。神は〔qui は直前のキリストとも取れる。神と取った〕慈しみによって、彼らが肉的であったのに、霊的なものにあずかる者としたのである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.33
Ideo tamen circumcisio, ait, in carne manufacta, ut significaret aliam non manufactam spiritalem.
PL 17, 379Aそれでも割礼は「肉において手で造られた」ものだと使徒は言う。それは、手で造られたのではない別の霊的な割礼を示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.34
(Vers. 13.) Nunc autem in Christo Jesu vos qui aliquando longe eratis, facti estis prope per sanguinem Christi.
PL 17, 379A(第13節)「しかし今や、キリスト・イエスにあって、かつて遠くにいた汝らは、キリストの血によって近い者となった」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.35
Adhuc donum et gratiam Dei commendat, cui nos semper velut obnoxios gratias vult referre; idcirco enim in sanguine Christi proximos nos Deo factos memorat, ut quantum affectum circa nos habeat Deus, ostenderet, qui pro nobis Filium suum mori permisit; ut et nos in fide ejus durantes, omnibus exitiis pro illo nobis illatis non cedamus, scientes plus illum de nobis mereri, quam quaecumque ab inimicis possunt inferri: ille enim cum sit Dominus, et nullius egeat, obtulit se pro nobis; ut non illi, sed nobis proficeret.
PL 17, 379A使徒はなお神の賜物と恩寵を推奨する。我々がいわば恩義を負う者として、つねに神に感謝を返すことを彼は望む。キリストの血によって我々が神に近い者とされたと彼が述べるのは、我々のために自らの子が死ぬのを許した神が、我々にどれほどの情愛を抱いているかを示すためである。それは、我々もまた彼への信仰にとどまり、彼のゆえに我々に加えられるあらゆる破滅にも屈しないためである。彼が我々に対して果たした功は、敵が加えうるどんなことよりも大きいと知っているからである。彼は主であって何ものをも必要としないのに、我々のために自らを献げた。それは彼のためではなく、我々のためになるようにとであった。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.36
Nos enim etiamsi nobis non proficeret, forte cogeremur mori pro ipso domino servi: quanto magis cum non solum illius, sed et nostra mors nobis praestet effectum!
PL 17, 379B我々は、たとえそれが我々のためにならなかったとしても、おそらく僕として、主人である彼自身のために死ぬことを強いられたであろう。まして、彼の死だけでなく、我々の死もまた我々に成果をもたらすのであれば、なおさらである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.37
(Vers. 14.) Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua. Pacem fecit inter circumcisionem et praeputium passio Salvatoris.
PL 17, 379B(第14節)「実に彼は我々の平和であり、両者を一つにし、垣の中間の壁を、すなわち敵意を、その肉において解いた」。救い主の受難が、割礼と無割礼のあいだに平和をもたらした。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.38
Inimicitiam enim, quae velut paries media erat, et dividebat circumcisionem a praeputio, et praeputium a circumcisione, hanc solvit Salvator, dans legem ut neque Judaeus praesumens de circumcisione reprobaret gentilem, neque gentilis fidus de praeputio, id est, de paganitate, abominaretur Judaeum: sed ut ambo innovati, unius Dei fidem sequerentur in Christo.
PL 17, 379B実に、いわば中間の壁のようであって、割礼を無割礼から、無割礼を割礼から分けていたその敵意を、救い主は解いた。それは、ユダヤ人が割礼を頼みにして異邦人を退けることなく、異邦人も無割礼、すなわち異教の身分を頼みとしてユダヤ人を忌み嫌うことなく、双方が新たにされて、キリストにある唯一の神への信仰に従うようにという法を与えてのことである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.39
Omnia enim quae docuit Salvator, tunc firmavit, cum resurrexit a mortuis. Parietem tamen, qui medius erat, dividens inter legem factorum et gentilitatem, maceriam sive sepem significavit, id est, non parietem stabilem, neque robustum; quia neque gentilitas firma res erat, quasi ab homine inventa, neque circumcisio, et neomeniae, escarum, et sacrificiorum vel sabbatorum stabilis et fixa observatio; sic enim data sunt, ut cessarent, adveniente Christo.
PL 17, 379C救い主が教えたすべてのことを、彼は死者のうちから復活したときに確かなものとした。ただし、業の法と異邦の身分とを分けて中間にあった壁を、彼は垣、すなわち生け垣と呼んだ。つまり、安定した頑丈な壁ではないということである。異邦の身分はいわば人間が考え出したものであって確固たるものではなく、割礼も、新月の祭りも、食物と犠牲と安息日の遵守も、安定して固定したものではなかったからである。これらはキリストが到来すれば終わるように、そのように与えられたのである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.40
Quamvis enim Deus haec dederit, sed ad tempus: fidei autem firma et sine successore est praedicatio.
PL 17, 379C神がこれらを与えたとはいえ、それは一定の時のためであった。これに対し、信仰の宣教は堅固であり、後継者を持たない。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.41
(Vers. 15.) Legem mandatorum in decretis evacuans ut duos conderet in seipso, in uno novo homine faciens pacem.
PL 17, 379D(第15節)「掟の律法を諸規定において無効にしたのは、二つの者を自らのうちに創って、一つの新しい人において平和をつくるためであった」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.42
Hoc est quod supra summatim memoravi; quia legem, quae data erat Judaeis in circumcisione, et in neomeniis, et in escis, et in sacrificiis, et in sabbato, evacuavit, hoc est, cessare jam jussit; quia oneri erant, et sic fecit pacem.
PL 17, 379Dこれは、先に要約して述べたことである。すなわち、割礼と新月の祭りと食物と犠牲と安息日をもってユダヤ人に与えられていた律法を、彼は無効にした。つまり、もはや終わるよう命じたのである。それらが重荷であったからであり、こうして彼は平和をつくった。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.43
Unde Petrus apostolus dicit in Actis apostolorum: Quid imponitis jugum supra cervicem fratrum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare (Act. XV, 10) ?
PL 17, 379Dそこで使徒ペトロは使徒言行録で言う。「我々の父祖も我々も担うことができなかった軛を、なぜ汝らは兄弟たちの首に負わせるのか」(使徒言行録15:10)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.44
(Vers. 16.) Ut exhiberet et reconciliaret ambos in uno corpore Deo per crucem. Sublata inimicitia, morte sua Christus prius populos inter se reconciliavit, deinde Deo Patri pacificos fecit; ut homines naturae unius, quia diversi facti fuerant per errorem, membra efficerentur unius corporis novi, cujus caput Christus est.
PL 17, 379D(第16節)「それは、両者を一つの体において、十字架によって神に差し出し、和解させるためであった」。敵意が取り除かれて、キリストは自らの死によってまず諸民を互いに和解させ、次いで父なる神に対して平和を保つ者たちとした。それは、本性が一つである人間たち――誤りによって分かれてしまった者たち――が、頭がキリストである一つの新しい体の肢とされるためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.45
(Vers. 17, 18.) Interficiens inimicitias in semetipso, et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe, et pacem iis, qui juxta; quia per ipsum habemus accessum utrique in uno Spiritu ad Patrem.
PL 17, 380A(第17・18節)「その敵意を自らのうちに滅ぼし、来て、遠くにいた汝らに平和を、近くにいた者たちにも平和を、福音として告げた。彼によって我々は両者とも、一つの霊において父に近づく道を得ているからである」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.46
Idem sensus est; interfecit enim inimicitiam in se, dum pro omnibus tam Judaeis quam gentilibus mortuus est. Omnibus enim proficit mors Salvatoris; resurgens enim a mortuis, damnata morte, quae tenebat omnes, ostendit quam spem haberent credentes in eum.
PL 17, 380A意味は同じである。すなわち彼は、ユダヤ人にも異邦人にも、すべての人のために死んで、敵意を自らのうちに滅ぼした。救い主の死はすべての人のためになる。彼は死者のうちから復活して、すべての者を捕らえていた死を断罪し、彼を信じる者たちがどれほどの望みを持つかを示したからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.47
Hinc mandavit praedicationem, qua omnes convocarentur ad Deum Patrem in unitate Spiritus, scissa discordia, ut sive Judaei (qui prope ideo dicuntur, quia ipsorum patribus facta promissio est), sive gentiles (qui ideo longe dicuntur, quia Dei legem non receperunt datam per Moysen), sublato praeterito ritu, susciperent fidem Christi, per quam efficerentur unum.
PL 17, 380Aこうして彼は、不和が断たれ、すべての人が霊の一体性において父なる神へと召し集められるための宣教を命じた。ユダヤ人(彼らが近い者と呼ばれるのは、彼らの父祖たちに約束がなされたからである)であれ、異邦人(彼らが遠い者と呼ばれるのは、モーセを通して与えられた神の律法を受け入れなかったからである)であれ、過去の儀礼が取り除かれて、キリストへの信仰を受け入れ、それによって一つとされるためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.48
(Vers. 19.) Ergo jam non estis hospites et incolae, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei.
PL 17, 380B(第19節)「それゆえ、もはや汝らは客人でも寄留者でもなく、聖なる者たちの市民、神の家の者である」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.49
Admonet illos, ut memores sint beneficiorum Dei; quia cum longe essent a cognitione et timore Dei, misericordia ejus adjuncti sunt; ut fierent participes eorum, qui prope Deum erant, concives facti filiorum Dei.
PL 17, 380B使徒は彼らに、神の恩恵を心に留めるよう戒める。彼らは神を知ることからも神への畏れからも遠かったのに、神の慈しみによって結び合わされ、神の子らの同市民となって、神の近くにいた者たちの仲間とされたのだからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.50
Sicut enim quaecumque gens Romanorum pacem sequi desideravit, oblatis donis suscepta est; ut essent cives Romani, quemadmodum Tharso-Cilicienses, unde Apostolus civem Romanum se dicit (Act. XXII, 26) : ita et quicumque fidei se christianae sociaverit, fit civis sanctorum et domesticus Dei.
PL 17, 380Bローマ人の平和に従うことを望んだ民は、どの民であれ、贈り物を差し出して受け入れられ、ローマ市民となった。タルソスのキリキア人たちがそうであり、それゆえ使徒は自分をローマ市民と言う(使徒言行録22:26)。同じように、キリスト教の信仰に加わる者は誰でも、聖なる者たちの市民、神の家の者となる。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.51
(Vers. 20.) Superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu. Hoc est supra novum et vetus Testamentum collocati.
PL 17, 380C(第20節)「使徒たちと預言者たちの土台の上に建て増しされ、その最も高い隅の石はキリスト・イエスである」。これは、新約と旧約の上に据えられたということである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.52
Quod enim apostoli praedicaverunt, prophetae futurum dixerunt; quamvis dicat ad Corinthios: Deus, inquit, primum posuit in Ecclesia apostolos, secundo prophetas (I Cor. XII, 28) .
PL 17, 380C使徒たちが宣べ伝えたことを、預言者たちは来たるべきこととして語ったのである。もっとも、彼はコリントの人々にはこう言っている。「神は教会において第一に使徒たちを、第二に預言者たちを立てた」(一コリント12:28)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.53
Sed hi alii prophetae sunt; illo enim loco de ordinatione Ecclesiae disputat, hic vero de fundamento Ecclesiae: prophetae enim disposuerunt; nam apostoli fundamenta jecerunt.
PL 17, 380Cしかし、これは別の預言者たちである。あの箇所では教会の秩序について論じ、ここでは教会の土台について論じているからである。預言者たちは設計し、使徒たちが土台を据えたのである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.54
Unde dicit Dominus ad Petrum: Super istam petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18) , hoc est, in hac catholicae fidei confessione statuam fideles ad vitam; nam et David disposuit domum Dei, et signavit locum ubi fieret: Salomon vero fundavit eam.
PL 17, 380Cそれゆえ主はペトロに言う。「私はこの岩の上に私の教会を建てる」(マタイ16:18)。これは、公同の信仰のこの告白において、信じる者たちを生命へと立てるということである。ダビデも神の家を設計し、それが建つ場所に印を付けたが、ソロモンがそれの土台を据えたのである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.55
(Vers. 21, 22.) In quo omnis structura, compacta, crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in spiritu. Hic sensus est, unde Dominus ait: super istam petram aedificabo Ecclesiam meam.
PL 17, 380D(第21・22節)「彼にあって、全構造は組み合わされ、主にあって聖なる神殿へと成長し、彼にあって汝らも共に建てられ、霊において神の住まいとなる」。主が「私はこの岩の上に私の教会を建てる」と言うのは、この意味による。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 2.56
Duos enim populos in se suscepit Salvator, et fecit unum in Domino, sicut et lapis angularis duos parietes continet, in unitate domus firmatos; fideles enim superficies sunt templi Dei, in spiritu conversantes; ut possint haeredes fieri coelestis habitationis.
PL 17, 380D救い主は二つの民を自らのうちに受け入れ、主にあって一つにした。それは、隅の石が二つの壁をつなぎ、家の一体性のうちに固めるのと同じである。信じる者たちは、実に神の神殿の上部構造であって、霊において過ごしている。それは、彼らが天上の住まいの相続人となることができるためである。