Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.1
(Vers. 1.) Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi. Hoc est quod supra dixit, quia Dei Patris imitatores esse jubemur hac exhortatione; ut si obaudiverimus, filii Dei charissimi habeamur. Hic enim charissimus patris est filius, qui bonorum ejus imitator est.
PL 17, 393D(第1節)「それゆえ、汝らは最愛の子として神にならう者となれ」。これは先に言ったことである。すなわち、この勧めによって、我々は父なる神にならう者となるよう命じられており、従うなら最愛の神の子と見なされるであろう。実に、父の最愛の子とは、その善きことにならう者である。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.2
(Vers. 2.) Et ambulate in dilectione, sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis hostiam et oblationem Deo in odorem suavitatis.
PL 17, 394A(第2節)「そして愛のうちに歩め。キリストが我々を愛し、我々のために自らを、神への芳しい香りとなる犠牲、献げ物として渡したように」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.3
Sicut Dei Patris imitatores nos esse vult in benignitate et misericordia, ita et Christi filii ejus in dilectione; ut sicut ille dilexit nos, tradens se pro nobis, ita et nos invicem pro nobis etiam animas ponere debeamus.
PL 17, 394A彼は、我々が親切と慈しみにおいて父なる神にならう者となることを望むように、その子キリストにならう者として愛のうちにあることを望む。すなわち、彼が我々のために自らを渡して我々を愛したように、我々もまた互いのために命をさえ捨てるべきである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.4
Quod etiam Joannes apostolus dixit, exemplo Domini pro fratribus animas ponendas (1 Joan. III, 16) . Si itaque Christi mors in odorem suavitatis est Deo, mortem ejus libenter Deus accepit.
PL 17, 394A使徒ヨハネもまた、主の模範によって兄弟たちのために命を捨てるべきだと言った(一ヨハネ3:16)。したがって、キリストの死が神への芳しい香りであるなら、神は彼の死を喜んで受け入れたのである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.5
Quod si verum est, non peccaverunt qui illum secundum Dei voluntatem crucifixerunt. Sed non ita est, quia Christus Deo se dicitur obtulisse, dum occidi se passus est, in Dei Patris sui voluntate perdurans; quia qui juste occiditur diabolo se offerens, voluntatem ejus facit, ut occidi mereatur.
PL 17, 394Aこれが真実なら、神の意志に従って彼を十字架につけた者たちは罪を犯さなかったことになる。だが、そうではない。キリストが神に自らを献げたと言われるのは、父なる神の意志にとどまりつつ、殺されることを受け入れたときだからであり、正当に殺される者は、悪魔に自らを献げて、その意志を行うことにより、殺されるにふさわしくなるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.6
Ita et Christus dum Dei voluntati adhaeret, diabolo displicuit, et ideo illum occidit, quia Deo se obtulit, justitiam exsequendo. In oblatione enim justitia signatur et veritas; hanc enim respicit Deus, et hoc est ejus sacrificium acceptum.
PL 17, 394B同じくキリストは、神の意志に付き従うがゆえに悪魔に疎まれ、それゆえ悪魔は彼を殺した。彼が正義を行いつつ、神に自らを献げたからである。実に、献げ物においては、正義と真理が印づけられる。神が目を注ぐのはこれであり、これこそが神に受け入れられる犠牲だからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.7
Itaque immeritus, qui occiditur, placet Deo; non quia occiditur, sed quia usque ad mortem justitiam conservavit.
PL 17, 394Bそれゆえ、殺されるに値しないのに殺される者が神に喜ばれるのは、殺されるからではなく、死に至るまで正義を保ったからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.8
Suscepit enim hanc mortem Christus ad vitam; unde et odor suavitatis appellatur Deo: ad Romanos tamen dicit quia Deus illum tradidit pro nobis omnibus (Rom. VIII, 32) .
PL 17, 394B実に、キリストはこの死を生命のために受けた。それゆえ神への芳しい香りと呼ばれる。ただしローマの人々への書簡では、神が彼を我々すべてのために渡したと言っている(ローマ8:32)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.9
Nunc quaerendum est quomodo illum Deus tradidit, aut quomodo se ipse obtulit Deo; nam hoc quantum ad verba pertinet, videtur contrarium.
PL 17, 394Bここで問われねばならないのは、神がどのように彼を渡したのか、あるいは彼がどのように自らを神に献げたのかである。言葉に関する限り、両者は矛盾して見えるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.10
Deus illum tradidisse dicitur, dum illum occidi permisit, sicut dicit Dominus ad Pilatum: Non haberes adversum me potestatem, nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX, 11) .
PL 17, 394C神が彼を渡したと言われるのは、彼が殺されるのを許したときのことである。主がピラトに言うとおりである。「汝は、上から与えられていなければ、私に対して何の権能も持たないであろう」(ヨハネ19:11)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.11
Data est enim ei, sed volenti, potestas, hoc est, permissum est illi facere quod voluit, et hoc est tradere: dum enim dissimulat, tradit; si enim noluisset permittere, non fuisset occisus.
PL 17, 394C実に、権能は彼に与えられたが、それは望む者にであった。すなわち、彼が望んだことを行うことが許されたのであり、これが「渡す」ということである。見過ごすことで渡すのである。もし許すことを望まなかったなら、彼は殺されなかったであろう。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.12
Permisit ergo occidi eum, sed ab eis qui eum volebant non coacte, sed sponte occidere. Non ergo immunes a poena sunt, quia hoc eis permissum est, quod volebant; damnatio enim in eo competit, quia voluerunt.
PL 17, 394Cそれゆえ神は、彼を殺すことを望む者たちが、強いられてでなく自ら進んで殺すことによって殺されるのを許した。したがって彼らは刑罰を免れない。望んでいたことが彼らに許されたのであり、断罪は、彼らが望んだという点で彼らにふさわしいからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.13
Quod ideo tamen permisit Deus; quia scivit istum adversum diabolum futurum pro multis. Dignum enim fuit ut quod inimicus impraescius futurorum contra se, quasi pro se facere putabat, permitteretur ei; ut impraescientiam suam sibi imputans, facti sui poenitentia torqueretur.
PL 17, 394Cそれでも神がこれを許したのは、この者が悪魔に対して多くの者のためになすであろうことを知っていたからである。実に、敵が、将来のことを予知せず、自分に逆らうことを自分のためのことと思ってなそうとしたことは、敵に許されるにふさわしかった。それは、自らの予知の無さを自らに帰して、その行いへの悔いに苦しめられるためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.14
Quod autem Christus ipse se obtulit, aut Deus illum tradidit, unum est; quia amborum una voluntas est.
PL 17, 394Dキリスト自身が自らを献げたことと、神が彼を渡したこととは、一つのことである。両者の意志は一つだからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.15
(Vers. 3.) Fornicatio autem, et omnis immunditia aut avaritia, nec nominetur inter vos, sicut decet sanctos. Manifesta sunt quae dicit.
PL 17, 394D(第3節)「だが不品行も、あらゆる汚れや貪欲も、聖なる者たちにふさわしく、汝らの間で名さえ挙げられてはならない」。彼が言うことは明らかである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.16
Quam tamen gravis res sit avaritia, a qua dissimulamus, quando fornicationi et immunditiae comparatur, et sic a nobis videtur, quasi quaedam culpa nullius momenti, cum sit grave peccatum. Sancti ergo esse non possunt, in quibus aliquid horum quae prohibet, fuerit repertum.
PL 17, 394D貪欲がいかに重大なことであるかは、不品行や汚れと並べられるときにわかるが、我々はそれを見過ごし、重大な罪であるのに、取るに足りない一種の咎であるかのように見ている。したがって、彼が禁じるこれらのうち何かが見いだされる者たちは、聖なる者ではあり得ない。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.17
(Vers. 4.) Aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinent; sed magis gratiarum actio.
PL 17, 395A(第4節)「恥ずべきこと、愚かな話、下品な冗談は、事に関わりのないものである。むしろ感謝を」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.18
Quoniam quidam solent aliquid turpe agere, aut stultiloquiis jocum movere, quasi non sit peccatum, hoc prohibet, quia Dei servi semper sobrii et modesti debent videri; per stultiloquia enim peccatur.
PL 17, 395Aある者たちは、恥ずべきことをなしたり、愚かな話で笑いを起こしたりして、それが罪ではないかのように思うのが常である。彼はこれを禁じる。神の僕は常に節度があり慎み深いと見られねばならないからである。実に、愚かな話によって罪は犯される。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.19
Unde Salomon: Stultus, inquit, per risum agit mala (Prov. X, 23) . Et Dominus in Evangelio dicit: quia omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36) .
PL 17, 395Aここからソロモンは言う。「愚か者は笑いながら悪を行う」(箴言10:23)。また主は福音において言う。「人々が語るあらゆる無益な言葉について、彼らは裁きの日にそれの申し開きをする」(マタイ12:36)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.20
Nec inulta possunt discerni, quae idcirco dicuntur, ut ad alicujus pertineant contumeliam; ideo ad rem salutarem non pertinent haec.
PL 17, 395Aまた、人を辱めるために語られる言葉は、報いを受けずに済むとは見なされ得ない。それゆえこれらは救いの事柄に関わらない。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.21
Quare haec agenda et loquenda monet, quae ad utilitatem proficiant nostram, et Dei laudem, in cujus lege meditandum est die ac nocte; sicut scriptum est in psalmo (Psal. I, 2) .
PL 17, 395Bそれゆえ彼は、我々の益と神への賛美に資することを行い語るよう戒める。詩篇に書かれているように、神の法を昼も夜も思いめぐらさねばならない(詩篇1:2)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.22
Ex conversatione enim et moribus Dei servi etiam tacentes intelligendi sunt; ut quantum distat verum a falso, tantum distent Dei servi a servis diaboli.
PL 17, 395B実に、神の僕は、黙っていても、その生き方と振る舞いによって見分けられねばならない。真実と偽りがどれほど隔たっているか、それだけ神の僕たちは悪魔の僕たちから隔たるべきだからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.23
(Vers. 5.) Hoc enim scitote, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idololatria, non habet haereditatem in regno Dei et Christi.
PL 17, 395B(第5節)「汝らは知れ。すべて不品行の者、あるいは汚れた者、あるいは貪欲な者は——それは偶像崇拝である——神とキリストの王国に相続を持たない」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.24
Qua causa amovenda sint haec, ostendit; quia qui talis fuerit, partem in regno coelorum non habebit, quod est Patris et Filii. Ut avaritiam tamen rem periculosam esse doceret, idololatriam hanc nuncupat, qua nullum peccatum majus est.
PL 17, 395B何ゆえにこれらが取り除かれねばならないかを、彼は示す。そのような者は、天の王国、すなわち父と子の王国に分け前を持たないからである。さらに、貪欲が危険なものであると教えるために、彼はこれを偶像崇拝と呼ぶ。偶像崇拝より大きな罪は無い。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.25
Videamus ergo cur avaritia idololatria dicatur. Idololatria Dei honorificentiam usurpat, et vindicat creaturae, cum in nomine deitatis, quod soli conditori competit, participem illi asserit ejus facturam.
PL 17, 395Cでは、なぜ貪欲が偶像崇拝と呼ばれるのかを見よう。偶像崇拝は神の栄誉を奪い取り、被造物に帰する。創り主のみにふさわしい神性の名のもとに、その作ったものを創り主と並ぶ者であると主張するからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.26
Avaritia autem idcirco huic exaequata est, quia similiter ea quae Dei sunt, sibi usurpat et recondit avarus; ut quae usibus omnium concessit communiter, avaritia deneget; quando idcirco haec congregat apud se, ne alii utantur; quae res facit, ut caro venumdentur, ne pauperes vivant; si enim minime reconderentur, abundantia omnium rerum faceret utilitatem: denique apud veteres quia avaritia non erat, nec charitas.
PL 17, 395C貪欲が偶像崇拝と同列に置かれるのは、貪欲な者もまた同様に、神のものを自分のものにし、蓄え込むからである。神がすべての者の共通の用のために許したものを、貪欲は拒む。これを自分のもとに集めるのは、他の者が用いないようにするためである。この事は、貧しい者が生きられないほどに、物が高値で売られることを生む。もしそれが蓄えられなければ、あらゆる物の豊かさがすべての者に益をもたらすであろう。実に、昔の人々には貪欲が無かったので、値の高さ〔charitas。ここでは「愛」でなく物の値の高さを言う〕も無かった。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.27
Recte ergo idololatriae comparata est, quia multos laedit. Creatori similiter inimica; vult enim Deus ac jubet de iis quae creavit, subveniri pauperibus, avaritia contradicit. Vide an sine diabolo possit esse.
PL 17, 395Cそれゆえ貪欲が偶像崇拝になぞらえられるのは正しい。多くの者を傷つけるからである。創造主にも同様に敵対する。神は、自ら造ったものから貧しい者が助けられることを望み命じるのに、貪欲はそれに逆らうからである。貪欲が悪魔なしにあり得るかどうか、あなたは見よ。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.28
(Vers. 6, 7.) Nemo vos seducat inanibus verbis; propterea enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici participes eorum. Inanes sermones vani sunt; vanitas autem idolorum cultura est, quae utique non ex Deo initium habet, sed de errore.
PL 17, 395D(第6・7節)「誰もむなしい言葉で汝らを惑わしてはならない。そのゆえに、神の怒りは不信仰の子らの上に臨む。ゆえに、彼らと分かち合う者となるな」。むなしい言葉とは空しいものであり、空しさとは偶像の礼拝であって、それは神からではなく誤りから始まったものである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.29
Docet ergo ne horum verbis assensus praebeatur; perstrepunt enim semper, et seductione quadam fallaciae contra fidem consuetudinem antiquitatis obtendunt, rationem praesentium, non spem futurorum asserendam judicantes.
PL 17, 395Dそれゆえ彼は、そのような者たちの言葉に同意を与えないよう教える。彼らは常に騒ぎ立て、ある種の偽りの誘惑によって、信仰に逆らって古さの習慣をかざし、主張すべきは来るべきものへの希望ではなく現在の道理であると考えるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.30
Ideo venit super hos vindicta de coelis, ut sciant verum esse, quod credere noluerunt. A qua vanitate Dei servos longe docet debere discretos esse, ne participes fiant poenae illorum.
PL 17, 396Aそれゆえ、天から彼らの上に報復が臨み、信じることを望まなかったことが真実であると知らされる。この空しさから神の僕たちが遠く隔てられねばならないと彼は教える。彼らの刑罰に与る者とならないためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.31
(Vers. 8.) Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Tenebrae ignorantia sunt; quia nemo videt in tenebris: ignorantia vero gentilitas est, sive perfidia a qua Dei gratia ad fidem tracti sunt, facti lux, id est, veritas; quia in luce manifestantur, quae sunt.
PL 17, 396A(第8節)「汝らはかつて闇であったが、今は主において光である」。闇とは無知である。闇の中では誰も見ないからである。無知とは異邦人の世界、すなわち背信であり、神の恩寵によってそこから信仰へと引き出されて、光、すなわち真理となった。光の中では、あるものが明らかになるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.32
Denique pagani in tenebris mystica sua celebrantes in spelaeo velatis oculis illuduntur. Ex his christiani facti cognita veritate filii lucis dicuntur, quia Deus lux est, cujus fidem in veritate suscipiunt.
PL 17, 396A実に、異教徒は闇の中で自らの秘儀を行い、洞窟の中で目を覆われて弄ばれる。彼らからキリスト教徒となった者は、真理を知って光の子らと呼ばれる。神は光であり、彼らはその信仰を真理のうちに受け入れるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.33
(Vers. 9.) Ut filii lucis ambulate, nam fructus lucis in omni bonitate, et justitia, et veritate est. Hoc dicit ut sic conversentur, ut non immerito filii lucis dicantur.
PL 17, 396B(第9節)「光の子らとして歩め。光の実はあらゆる善良さと正義と真理のうちにあるからである」。これを彼は、光の子らと呼ばれて不当でないように生きるようにと言う。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.34
Opera enim lucis palam sine timore fiunt; tenebrarum autem opera in occulto, quia illicita sunt; omne enim peccatum palam fieri timet.
PL 17, 396B実に、光の業は人前で恐れなく行われ、闇の業は禁じられているので隠れて行われる。あらゆる罪は、公にされることを恐れるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.35
(Vers. 10.) Probate quid sit, quid placet Deo. Ex magnificentia sanctitatis et bonitatis perpendi potest, quibus Deus operibus delectetur; ipse enim dixit: Sancti estote, sicut et ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. XIX, 2) .
PL 17, 396B(第10節)「何が神に喜ばれるかを吟味せよ」。神がどのような業を喜ぶかは、聖さと善良さの壮大さから推し量ることができる。神自身が言ったからである。「聖なる者であれ。私、汝らの主なる神が聖なる者であるように」(レビ記19:2)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.36
Et Dominus: Estote, ait, misericordes sicut et Pater vester (Luc. VI, 36) . Haec placent Deo; in sanctitate enim purificatio, in misericordia vero plena et perfecta justitia est.
PL 17, 396Bまた主は言う。「汝らの父が慈しみ深いように、慈しみ深くあれ」(ルカ6:36)。これらは神に喜ばれる。実に聖さには浄化があり、慈しみにはまったく完全な正義があるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.37
(Vers. 11.) Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum. Monet ne malorum actibus per consensum polluamur; quia sunt infructuosi erga bonum, et quaestuosi ad malum.
PL 17, 396C(第11節)「闇の実りのない業と交わるな」。悪い者たちの行いに、同意によって汚されないようにと戒める。それらは善に対して実りが無く、悪に対して利得があるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.38
(Vers. 12) . Magis autem et objurgate; nam quae in occulto ab eis fiunt, turpe est etiam dicere. Non solum alienos vult eos esse a malis actibus, sed et arguere mala facta eorum, qui in occulto turpiter operantur.
PL 17, 396C(第12節)「むしろ咎めさえせよ。彼らによって隠れて行われることは、口にするのも恥ずかしいからである」。彼は、彼らが悪い行いと無縁であるだけでなく、隠れて恥ずべきことを行う者たちの悪い行いを責めることをも望む。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.39
Tunc enim probantur peccata, si arguantur; ut admirentur filios lucis, a quibus cum juste arguuntur, contradicere non poterunt, sed magis eos reverebuntur. Omnia autem cum objurgantur, a lumine manifestantur.
PL 17, 396C実に、罪は咎められてはじめて明らかにされる。光の子らが驚嘆されるためである。正当に咎められるとき、人々は彼らに反論することができず、むしろ彼らを畏れるであろう。「すべては、咎められるとき、光によって明らかにされる」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.40
Verum est, quia tunc videntur peccata, cum objurgantur; quia qui peccat, quamdiu non corripitur, minime sibi videtur peccare. Omne enim quod manifestatur, lux est. In manifesto ambiguitas non est, neque excusari potest, quod palam delictum est.
PL 17, 396C真実である。罪は咎められるときに見えるようになる。罪を犯す者は、咎められないかぎり、自分が罪を犯しているとはほとんど思わないからである。「実に、明らかにされるものはすべて光である」。明らかなことには曖昧さが無く、公然となった罪〔delictum〕は弁解され得ない。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.41
Sicut enim apparente sole, diem esse jam negari potest; ita et manifestato peccato, objurgatio falsa videri.
PL 17, 396D実に、太陽が現れたとき、昼であることがなお否定され得るだろうか。同じく、罪が明らかにされたとき、咎めが偽りと見えることがあり得るだろうか〔底本は疑問符を欠き、videri に potest が無い。疑問と解し、potest を補って読んだ〕。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.42
(Vers. 14.) Propter quod dicit: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et continges Christum. Dormitionem hanc stuporem mentis significat, quae alienatur a vera via.
PL 17, 396D(第14節)「それゆえ彼は言う。『眠る者よ、起きよ、死者のうちから立ち上がれ。そうすれば汝はキリストに触れるであろう』」。この眠りは、真の道から疎外された精神の麻痺を示している。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.43
Alienatio vero haec species mortis est, ex qua resurgere commonetur; ut resipiscens agnoscat veritatem, quae est Christus.
PL 17, 396Dこの疎外は死の一種であり、そこから起き上がるようにと戒められている。正気に返って、キリストである真理を認めるためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.44
Perfidi ergo et vitiosi demersi in coenum sub desperatione vitae, ut resurgant sive emergant admonentur, et habeant partem cum Christo; ut de tenebris transeant ad lucem et a morte ad vitam.
PL 17, 397Aそれゆえ、背信の者や悪徳の者は、生命への絶望のもと泥に沈められているので、起き上がり、浮かび上がって、キリストとともに分け前を持つようにと勧められる。闇から光へ、死から生命へと移るためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.45
(Vers. 15, 16.) Videte ergo quomodo caute ambuletis, non ut insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
PL 17, 397A(第15・16節)「されば、汝らはどのように注意深く歩むかを見よ。愚かな者としてではなく賢い者として、時を贖いつつ。日々は悪いからである」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.46
Quoniam superius perfidiam et vitia vitae a Dei servis arguenda mandavit, nunc ut prudenter ea ipsa arguantur propter scandalum, subjecit; ut inter perfidos cum prudentia conversandum sit, maxime tempore quo perfidi regnant, praesumentes de rege profano; ut si viderit christianus inquietum et iracundum contradictorem, dissimulet ab eo, et ne eum quidem incitet ad blasphemiam et tempestatem movendam; illic autem verba faciat, ubi datur facultas.
PL 17, 397A彼は先に、背信と生の悪徳が神の僕たちによって咎められるべきことを命じたので、今や、躓きを避けるために、それらが賢明に咎められるべきことを付け加えた。背信の者たちの間では賢明さをもって生きねばならず、とりわけ、背信の者たちが支配し、不敬な王を恃んで増長している時代にはそうである。キリスト教徒は、落ち着きがなく怒りっぽい反対者を見たなら、その者に関しては見過ごし、冒瀆と嵐を引き起こすよう彼を煽ることさえしてはならない。語る機会が与えられるところにおいて語るのがよい。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.47
Quomodo enim inter potentes perfidos interrogatus quid sit, tacere non debet, nec negare quod est; ita et si metus est inter eos disputare, dissimulandum est; quippe cum detrimentum sit seminare supra spinas.
PL 17, 397B実に、力ある背信の者たちの間では、自分が何者であるかを問われたなら、黙っていてはならず、その事実を否定してもならないように、彼らと論じ合うことが恐ろしいのなら、見過ごさねばならない。茨の上に種を蒔くのは損失だからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.48
Hoc est enim prudentis, scire quemadmodum unicuique respondeat; est enim qui quamvis perfidus sit, non tamen penitus intractabilis est, ut nec audire se patiatur verba fidei.
PL 17, 397B実に、人ごとにどう答えるかを知るのが賢い者の務めである。背信の者であっても、信仰の言葉を聞くことすら許さぬほどには、まったく手に負えないわけではない者がいるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.49
Est iterum in quo sic fervet zelus perfidiae, ut non tantum non cum illo sed nec praesente illo tractetur de fide; perstrepente enim illo, et blasphemante, multis fit scandalum.
PL 17, 397Bまた一方、背信への熱情がたぎっていて、その者とだけでなく、その者のいるところでも信仰について論じ得ない者がいる。彼が騒ぎ立てて冒瀆すれば、多くの者に躓きが生じるからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.50
Unde Paulus et Barnabas cum adversum se blasphemantes audirent, excutientes vestimenta sua, recesserunt ab eis (Act. XIII, 46) .
PL 17, 397Bここからパウロとバルナバは、自分たちに逆らって冒瀆する者たちの言葉を聞いて、衣の塵を払って、彼らのもとから去った(使徒言行録13:46)〔引かれた句は使徒言行録13:51と18:6に近い〕。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.51
(Vers. 17.) Ideo nolite effici imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Domini. Dominus Jesus paci studendum esse monet. Et vas electionis: Si potest, inquit, fieri quod ex vobis est, cum omnibus pacem habentes (Rom. XII, 18) .
PL 17, 397C(第17節)「それゆえ、汝らは思慮のない者となるな。主の意志が何であるかを悟る者となれ」。主イエスは平和に努めるべきだと戒める。また選ばれた器は言う。「できることなら、汝らに関する限り、すべての人と平和を保て」(ローマ12:18)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.52
Et ad Timotheum: Servum, ait, Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes (II Tim. II, 24) .
PL 17, 397Cまたテモテに向かって言う。「主の僕は争ってはならず、すべての人に柔和でなければならない」(二テモテ2:24)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.53
Haec est voluntas Domini, ut quae agenda sunt a servis ejus, cum modestia agantur; perturbatio enim et strepitus, sive contentio cum animositate inimicitiam generat.
PL 17, 397Cこれが主の意志である。その僕たちによってなされるべきことが、慎みをもってなされることである。動揺と騒ぎ、あるいは敵意に満ちた争いは、敵対を生むからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.54
Haec ergo propter superiora subdidit, in quibus vult Dei servos corripere delicta hominum peccatorum; ut quia per hoc solet oriri dissensio et rixa, cum temperantia et mansuetudine arguant peccatores; ne ad iracundiam provocati, insiliant ad litem. Ideoque prudenter istud curandum monet, ut sit profectus.
PL 17, 397Cそれゆえ彼は、先の事柄のためにこれを付け加えた。先の箇所で彼は、神の僕たちが罪人たちの罪を咎めることを望んでいる。これによって対立と争いが生じるのが常なので、節度と柔和をもって罪人たちを咎め、怒りに挑発されて論争に飛びかかることのないようにするためである。それゆえ彼は、これが賢明に気を配られるべきだと戒める。前進があるようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.55
(Vers. 18.) Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Sobrii possunt habere fiduciam arguendi; bona enim conversatio terrorem incutit delinquenti: nec poterit qui arguitur, aspere ferre quia reprehenditur, quando scit optimam conversationem monentis se.
PL 17, 397D(第18節)「ぶどう酒に酔うな。そこには放蕩がある」。節度ある者は、咎める確信を持つことができる。善い生き方は、過ちを犯す者に畏れを抱かせるからである。咎められる者は、自分を戒める者の生き方が最善だと知っているとき、咎められることを苛酷に受け止めることはできないであろう。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.56
Nam ubi ebrietas, ibi et luxuria est: luxuria vero provocat turpitudinem. Quamobrem sobrios eos esse convenit, ut bonae conversationis jura serventur.
PL 17, 397D実に、酩酊のあるところには放蕩もあり、放蕩は恥ずべきことを呼び起こす。それゆえ、節度ある者であることが必要である。善い生き方の定めが守られるためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.57
(Vers. 19.) Sed impleamini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis, in psalmis et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Deo.
PL 17, 397D(第19節)「むしろ聖なる霊に満たされよ。汝ら自身に語りつつ、詩篇と賛歌と霊的な歌をもって、心の中で神に向かって歌い、讃えよ」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.58
Rationabilem vitam diligit Spiritus sanctus; quia si bene vixerimus, implebimur eo, ut memorat, ad confitendum et extollendum Dei donum diverso vocis canore; ut laus in Deum omni lingua canatur.
PL 17, 398A聖なる霊は理にかなった生を愛する。善く生きるなら、彼が述べるとおり、我々は霊に満たされて、さまざまな声の調べをもって神の賜物を告白し、高く掲げるようになるからである。それは、あらゆる舌で神への賛美が歌われるためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.59
In quo enim est Spiritus, semper spiritualia meditatur; ut non in labiis tantum sit, sed de corde prorumpat propter vetus dictum Domini per prophetam. Ait enim: Plebs haec labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13) .
PL 17, 398A実に、霊がいる者は、常に霊的なことを思いめぐらす。それは唇にあるだけでなく、心からあふれ出る。預言者を通して語られた主の古い言葉のゆえである。主は言う。「この民は唇で私をあがめるが、その心は私から遠く離れている」(イザヤ29:13)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.60
(Vers. 20, 21.) Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, subjecti invicem in timore Christi.
PL 17, 398A(第20・21節)「すべてのことについて、いつも我々の主イエス・キリストの名において神、父に感謝しつつ、キリストへの畏れのうちに互いに服しつつ」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.61
Deo gratias in omnibus donis ejus agere jubemur, qui etiam adoptare nos dignatus est per Christum Filium proprium, per quem cognovimus eum, et didicimus in Spiritu Deum (quia Deus spiritus est) adorandum, alter alteri se subjiciens propter timorem Christi, qui humilitatem exsequendam mandavit (Joan. IV, 24) .
PL 17, 398A我々は、神に、その賜物のすべてについて感謝するよう命じられている。神は、自らの子キリストによって我々を子とすることをも良しとした。我々は彼によって神を知り、神は霊において礼拝されるべきこと(神は霊だからである)を学んだ。互いに身を服させるのは、キリストへの畏れのゆえである。彼は、謙遜を行うよう命じた(ヨハネ4:24)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.62
(Vers. 22, 23, 24.) Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino; quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est Ecclesiae, ipse salvator coporis ejus. Sed ut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis subditae sint in omnibus.
PL 17, 398B(第22・23・24節)「妻たちは、主に従うように自分の夫に従え。夫は妻の頭であり、それはキリストが教会の頭であり、その体〔底本は coporis。corporis と読む〕の救い主であるのと同じである。だが、教会がキリストに従うように、妻たちもすべてにおいて自分の夫に従え」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.63
Mulieres subditae esse viris naturali lege jubentur, quia mulieris auctor vir est; unde sicut Domino, inquit, ita viris subditae esse debent. Hinc Sara dominum vocabat Abraham (Gen. XVIII, 12) ; sicut enim caput Ecclesiae Christus est, ita et vir mulieris.
PL 17, 398B妻たちは自然の法によって夫に従うよう命じられている。妻の創始者は夫だからである。それゆえ「主に従うように」と彼は言い、同じように夫に従うべきである。ここからサラはアブラハムを主と呼んだ(創世記18:12)。実に、キリストが教会の頭であるように、夫は妻の頭だからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.64
A Christo enim Ecclesia sumpsit initium, unde subjecta est illi; ita et viro mulier, ut sit subdita. In eo tamen distat, quia mulier consubstantialis viro est: Ecclesia autem in nomine potest, non in natura participari Christo.
PL 17, 398C実に、教会はキリストから始まりを得た。それゆえ教会は彼に従う。同じく妻も夫に従うのである。ただし、次の点で違いがある。妻は夫と同一実体のものであるが、教会は名においてキリストに与り得るのであって、本性においてではない。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.65
(Vers. 25-28.) Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea; ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo: ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi: sed ut sit sancta et immaculata.
PL 17, 398C(第25–28節)「夫たちよ、汝らの妻を愛せ。キリストが教会を愛し、教会のために自らを渡したように。彼は、教会を聖とするために、言葉による水の洗いによってこれを清め、しみも皺もそのようなものも何も持たない栄光ある教会を自らに差し出すために、すなわち教会が聖く汚れなきものとなるために、そうしたのである」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.66
Ita et viri debent diligere uxores suas. Mulieres esse jubentur subditae, et reverentiam habere virorum: viri vero ita diligere mulieres suas admonentur; ut etiam animas suas pro illis ponant, causa dilectionis zelum habentes circa affectum earum et disciplinam, ut religiosae et sanctae sint.
PL 17, 398C同じく、夫たちも自分の妻を愛すべきである。妻たちは従い、夫への敬意を持つよう命じられ、夫たちは、妻を愛するよう戒められる。それは、妻たちのために命をさえ捨て、愛のゆえに、彼女たちの心の向きと規律に熱意を注ぎ、彼女たちが敬虔で聖なる者となるようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.67
Suum corpus diligit, qui uxorem suam diligit. Naturali ratione mulier portio corporis viri est, ac per hoc vir in muliere se ipsum diligit; quomodo si fornicetur, in se ipsum peccat, quia duo in carne una sunt.
PL 17, 398D「自分の妻を愛する者は、自分の体を愛する」。自然の道理によって、妻は夫の体の一部であり、それゆえ夫は妻において自分自身を愛する。同じく、もし〔夫が〕不品行をなすなら、自分自身に対して罪を犯すことになる。二人は一つの肉となっているからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.68
Non ergo personae substantiam dividunt, ut per personas numerus fiat naturae: sed sunt in unitate naturae.
PL 17, 398Dそれゆえ、人物たちが実体を分けて、人物によって本性の数が生じるということはない。人物たちは本性の一体性のうちにある。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.69
(Vers. 29.) Nemo enim umquam carnem suam odit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus Ecclesiam. Exemplo Salvatoris viros uxores suas diligere hortatur: sicut Christus corpus suum nutrit et fovet; ita et vir mulierem, quia caro ejus est.
PL 17, 398D(第29節)「誰も自分の肉を憎んだことはなく、むしろ養い、いたわる。キリストが教会をそうするように」。救い主の模範によって、夫たちが自分の妻を愛するようにと彼は勧める。キリストが自らの体を養いいたわるように、夫も妻をそうする。妻は夫の肉だからである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.70
(Vers. 30.) Quoniam membra sumus corporis ejus, et de carne ipsius, et de ossibus ejus. Hoc spiritaliter intelligendum est; ideo enim dixit nos esse membra ejus, quia caput est ipse totius Ecclesiae; ut quia per ipsum esse coepimus, caput nostrum dicatur, quasi ex quo omne corpus subsistat; ut membra ejus omnis spiritalis creatura sit: si tamen in nomine ejus genu flectat.
PL 17, 399A(第30節)「我々は彼の体の肢体であり、彼の肉から、彼の骨からのものだからである」。これは霊的に理解されねばならない。彼が我々を彼の肢体であると言ったのは、彼が教会全体の頭だからである。我々は彼によって存在し始めたので、彼は我々の頭と言われる。それは、全身が彼から成り立つかのようである。こうして、霊的な被造物はすべて彼の肢体となる。ただし、彼の名によってひざをかがめるならばである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.71
(Vers. 31, 32.) Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II, 24) .
PL 17, 399A(第31・32節)「このゆえに、人は父と母を離れ、その妻に結ばれ、二人は一つの肉となる」(創世記2:24)。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.72
Ad unitatem commendandam unitatis dedit exemplum; ut sicut vir et mulier unum sunt per naturam, ita et Christus et Ecclesia unum intelligantur esse per fidem. Mysterium hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
PL 17, 399A彼は、一体性を勧めるために、一体性の例を挙げた。夫と妻が本性によって一つであるように、キリストと教会も信仰によって一つであると理解されるためである。「この奥義は大きい。だが私はキリストと教会について言う」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.73
Mysterii sacramentum grande in unitate viri ac feminae esse significat. Nec hoc prodit, sed aliam causam, quae non discordet a memorato mysterio flagitat, quam scit ad profectum humani generis pertinere, hoc est, Ecclesiae et Salvatoris; ut sicut relictis parentibus, homo uxori suae adhaeret, ita et relicto omni errore, Ecclesia adhaereat et subjiciatur capiti suo, quod est Christus.
PL 17, 399B奥義という秘義〔Mysterii sacramentum。係りは定かでなく、「奥義という秘義」と取った〕は大きく、男と女の一体性のうちにあると彼は示している。だが彼はこれを明かすのではなく、先に述べた奥義と食い違わない別の理由を要求する。彼はそれが人類の前進、すなわち教会と救い主の前進に関わると知っている。それは、人が両親を離れて自分の妻に結ばれるように、教会もあらゆる誤りを離れて、自分の頭、すなわちキリストに結ばれ、服するためである。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.74
Verumtamen et vos singuli, unusquisque suam uxorem ut se diligat: mulier autem ut timeat virum.
PL 17, 399B「それにしても、汝ら各々も、各人が自分の妻を自分自身のように愛せ。妻は夫を畏れよ」。
Commentaria in Epistolam ad Ephesios 5.75
Quoniam una natura in viro et femina est, idcirco vir quasi se ipsum, ita mulierem diligere commonetur, mulier autem quia persona inferior est conditionis causa, non naturae, viro subjecta timere eum jubetur.
PL 17, 399B男にも女にも一つの本性があるので、夫は妻を、いわば自分自身のように愛するようにと戒められ、妻は、人物として〔夫より〕低い立場にあるが、それは境遇のゆえであって本性のゆえではないから、夫に従い、彼を畏れるよう命じられる。