アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Ephesios

Caput III 第III章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Ephesios · PL 17, 381A · 58 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.1

1

(Vers. 1.) Hujus rei gratia ego Paulus vinctus Christi Jesu pro vobis fratribus. Quoniam dispositionem divinae clementiae, quae fuerit ante mundum erga salutem gentium ostendit; nunc se legatione hujus doni fungi Dei provisione, Christo mittente, declarat.

PL 17, 381A

(第1節)「このことのゆえに、キリスト・イエスの囚人である私パウロは、兄弟である汝らのために」。使徒は、世の前から異邦人の救いに向けて存した神の寛大さの定めを示したので、今やこの賜物の使節の務めを、神の配慮によって、キリストの派遣のもとで果たしていることを宣言する。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.2

2

Dominus enim post resurrectionem suam apostolos suos vice sua misit praedicare (Matth. XXVIII, 19) , hunc dirigens ad conversionem gentium; sic enim dixit ad eum: Vade, ego longe ad gentes mittam te (Act. XXII, 21) . Dominico ergo usus verbo est, cum dicit: Pacem vobis qui longe, et iis qui juxta.

PL 17, 381A

主は、復活ののち、自らの使徒たちを自らの代理として宣べ伝えに遣わしたが(マタイ28:19)、この人を異邦人の回心へと差し向けた。実際、主は彼にこう言った。「行け。私は汝を遠く異邦人のもとへ遣わす」(使徒言行録22:21)。それゆえ彼は、こう言うとき、主の言葉を用いたのである。「遠くにいた汝らに平和を、近くにいた者たちにも」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.3

3

(Vers. 2, 3, 4.) Si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est nobis in vos. Vult eos scire quia Dei judicio a Christo missus est praedicare gentibus mysterium gratiae Dei.

PL 17, 381B

(第2・3・4節)「もし汝らが、汝らのために我々に与えられた神の恩寵の経綸を聞いたのであれば」。彼は、自分が神の判断によってキリストから遣わされ、異邦人に神の恩寵の奥義を宣べ伝えるのだということを、彼らに知らせようとする。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.4

4

Secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut antea scripsi in modico, prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi.

PL 17, 381B

「啓示によって、奥義が私に知らされた。先に私が手短に書いたとおりである。それを読めば、キリストの奥義における私の思慮を、汝らは理解することができる」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.5

5

Ostensam sibi significat revelationem mysterii Dei, de quo prius breviter se memorat scripsisse, hoc est, temperate prout poterant capere prudentiam Apostoli in sacramento Christi.

PL 17, 381B

彼は、神の奥義の啓示が自分に示されたことを意味しており、それについては先に手短に書いたと述べる。すなわち、使徒の思慮をキリストの秘義において彼らが受け取れる限りに合わせて、控えめに書いたということである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.6

6

(Vers. 5, 6.) Quod in aliis saeculis non fuit notum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis ejus et prophetis in spiritu, gentes esse cohaeredes et concorporatas et participes promissionis ejus in Christo Jesu.

PL 17, 381B

(第5・6節)「それは、他の世にあっては人の子らに知られていなかったが、今や、その聖なる者たちと預言者たちに霊において啓示された。すなわち、異邦人が、キリスト・イエスにあって、共に相続する者、同じ体に連なる者、その約束にあずかる者であるということである」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.7

7

Hoc asserit ostensum a Deo tempore Christi, quod latebat; quia gentes participes futurae essent gratiae promissae in Lege. Quod ostensum dicit praedicatoribus sanctis et prophetis, id est, apostolis et Legis explanatoribus, non prophetis veteribus.

PL 17, 381B

彼は、隠れていたこのこと、すなわち異邦人が律法において約束された恩寵にあずかる者となるということが、キリストの時に神によって示されたと言う。彼がこれを示されたと言うのは、聖なる宣教者たちと預言者たち、すなわち使徒たちと律法を解き明かす者たちに対してであって、古い預言者たちに対してではない。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.8

8

Quamvis enim admitterentur prius ad Legem gentiles, sed circumcidi jubebantur; et prophetae scierunt gentes participes futuras doni Dei (nam et hoc significaverunt multis in locis); sed hoc latuit, quod sine circumcisione, et sabbatis, et neomeniis, et caeteris talibus, gratiae Dei futurae essent participes, et absque Lege susciperent fidem Christi, et salvarentur.

PL 17, 381C

たしかに異邦人は、以前から律法に受け入れられてはいたが、割礼を受けるよう命じられていた。そして預言者たちは、異邦人が神の賜物にあずかる者となることを知っていた(これもまた多くの箇所で示したからである)。しかし、隠れていたのは次のことであった。すなわち、異邦人が、割礼も安息日も新月の祭りもその他この種のものも抜きにして神の恩寵にあずかる者となり、律法なしにキリストへの信仰を受け入れて救われるということである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.9

9

Hoc est, quod dicit: In spiritu esse gentes cohaeredes et concorporatas, et participes promissionis ejus in Christo. Qui enim spiritu Deum colit, opere Legis opus non habet.

PL 17, 381C

これは彼が言うこと、すなわち「霊において、異邦人が共に相続する者、同じ体に連なる者、キリストにあってその約束にあずかる者である」ということである。霊において神を礼拝する者は、律法の業を必要としない。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.10

10

(Vers. 7.) Per Evangelium ejus factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis ejus. Per praedicationem ministerii sui cognitum asserit donum, quod disposuit Deus gentibus juxta virtutis suae operationem.

PL 17, 381D

(第7節)「彼の福音によって、私は仕える者となった。それは、神の恩寵の賜物に従ってであり、その恩寵は、彼の力の働きに従って私に与えられたものである」。彼は、自分の務めの宣教を通して、神が自らの力の働きに従って異邦人のために定めた賜物が知られたと主張する。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.11

11

Operatio enim virtutis ejus est, quia Christum suscitavit a mortuis, devicta morte, in qua omnes salvavit. Dispensatio tamen Evangelii ejus haec est, qua agnita est voluntas Dei; quia gentes sine opere Legis salvare decrevit.

PL 17, 381D

彼の力の働きとは、キリストを死者のうちから復活させ、死を打ち破って、そこにおいて〔qua の先行詞は定かでない。「その働き」と取った〕すべての者を救ったことだからである。そして彼の福音の経綸とはこれであり、これによって神の意志が知られた。すなわち、神が異邦人を律法の業なしに救おうと定めたということである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.12

12

(Vers. 8.) Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec. Humiliat se, cum se minimum dicit, sciens humilitatem profectum habere.

PL 17, 382A

(第8節)「すべての聖なる者たちのうち最も小さい私に、この恩寵が与えられた」。彼は、自分を最も小さい者と言うとき、へりくだっている。謙遜が進歩をもたらすと知っているからである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.13

13

Nam tantam gratiam sibi datam dicit; ut donum hoc quod ante ignotum fuit praeteritis saeculis, sibi asserat concessum, ut hoc manifestaret gentibus. Unde enim minimus sanctorum omnium videri potest, qui antequam baptizaretur, vas electionis appellatus est?

PL 17, 382A

実際、彼は、これほど大きな恩寵が自分に与えられたと言い、過ぎ去った世々には知られていなかったこの賜物が、異邦人に明らかにするために自分に許されたと主張するほどである。洗礼を受ける前に選びの器と呼ばれた者が、どうして聖なる者たちすべてのうち最も小さい者と見えようか。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.14

14

Ut in nationibus evangelizem inaestimabiles divitias Christi (Act. IX, 15) . Electum se probat ad praedicandum donum Dei in divitiis incomprehensibilibus Christi, quas gentibus jam desperatis largiri dignatus est; ut sine opere salvarentur per fidem.

PL 17, 382A

「それは、私が諸民族のなかで、キリストの計り知れない富を福音として告げるためである」(使徒言行録9:15)〔引かれた句はエフェソ3:8 の続き。刷られた使徒言行録9:15 は、前の節の「選びの器」の出どころである〕。彼は、自分が、キリストの測り難い富にある神の賜物を宣べ伝えるために選ばれたことを証明する。神はその富を、すでに望みを失っていた異邦人に与えることをよしとし、彼らが業なしに、信仰によって救われるようにしたのである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.15

15

Et manifestum est quia nemo egregium et maximum munus per indignam mittit personam. Ostendens ergo quantum a Deo mereatur, humiliat tamen se, ut meritum ejus concrescat.

PL 17, 382A

また、これほどすぐれた最大の贈り物を、ふさわしくない人物を通して送る者はいないことも明らかである。それゆえ彼は、自分が神からどれほどの功を認められているかを示しながらも、自分をへりくだらせて、その功がいっそう増すようにしている。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.16

16

(Vers. 9.) Et illuminem omnes, quae dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui universa creavit.

PL 17, 382B

(第9節)「そして私がすべての人を照らすためである。それは、万物を造った神のうちに、世々のあいだ隠されていた奥義の経綸である」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.17

17

Missum se dicit duplici modo docere gentes mysterium, quod fuit in Deo, ex quo sunt omnia; ut per eum discant ac intelligant Christum semper in Deo, et apud Deum, et quia sine circumcisione et caeteris Legis mandatis disposuit salvare gentes.

PL 17, 382B

彼は、二重の仕方で、異邦人に、神のうちにあった奥義、すなわちそこからすべてのものが出る神のうちにあった奥義を教えるために遣わされたと言う。それは、異邦人が彼を通して、キリストが常に神のうちに、神のもとにあることを学び悟り、また神が割礼と律法のその他の戒めなしに異邦人を救おうと定めたことを学び悟るためである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.18

18

Indigni enim inventi sunt Judaei tantum ac talem habere doctorem; sic enim Judaei credebant in Christum, ut Legem tamen servarent; quod odibile est apud Deum.

PL 17, 382B

実際、ユダヤ人は、これほどの、またこのような教師を持つのにふさわしくない者と認められた。ユダヤ人はキリストを信じながら、それでも律法を守っていたからである。これは神のもとで憎むべきことである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.19

19

Denique dicunt apostoli ad coapostolum suum Paulum: Vides, frater, quot millia sunt in Judaeis credentium, et omnes isti aemulatores sunt Legis (Act. XXI, 20) .

PL 17, 382B

実に、使徒たちは同僚の使徒パウロにこう言う。「兄弟よ、ユダヤ人のうちに信じる者が何千人いるか、汝は見ているであろう。その者たちはみな律法に熱心な者である」(使徒言行録21:20)。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.20

20

Unde factum est, ut vas electionis ad gentes docendas missus esset, ut vel ipsi fidei suae spem plenam haberent, nihil de Lege, sed in solo Christo sperantes.

PL 17, 382C

こうして、選びの器が異邦人を教えるために遣わされることになった。それは、少なくとも異邦人自身が、律法には何も頼らず、ただキリストのみに望みを置いて、自らの信仰の望みを十分に持つためである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.21

21

Manifestato enim sacramento, Christi tale donum datum est, quod perfectae salutis haberet effectum; sicut enim in magna vota maxima dantur apophoreta; ita et magnifico manifestato mysterio, gaudii et laetitiae causa tam egregio munere donati sunt homines, quod illis satis sit ad copiam salutarem.

PL 17, 382C

というのは、秘義が明らかにされたので、キリストのこの賜物は、完全な救いの成果をもたらすものとして与えられたのである。大きな祝いに際して〔底本は in magna vota。崩れではなく、in と対格で「大きな祝い(誓願の祭り)に際して」の意。ミーニュの脚注は、古い版と多くの写本に従ってこの形を採り、ローマ版は in magnis votis、一部の写本は in magna vita と読むと伝える〕最大の引き出物〔apophoreta〕が与えられるように、偉大な奥義が明らかにされたので、喜びと歓びのしるしとして、これほどすぐれた贈り物が人々に授けられたのである。それは、彼らにとって救いの豊かさに足りるものである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.22

22

(Vers. 10.) Ut nota fiat Principibus et Potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientiae Dei.

PL 17, 382C

(第10節)「それは、天上にある諸支配と諸権能に、教会を通して、神の多様な知恵が知られるようになるためである」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.23

23

Tam bene de hoc sensit Deus, ut non solum gentibus hunc magistrum daret; verum etiam ut per eum veritas Christi innotescat spiritibus in coelestibus, qui sunt Principes et Potestates.

PL 17, 382C

神はこのことをこれほど善しとしたので、異邦人にこの教師を与えただけでなく、天上にある霊たち、すなわち諸支配と諸権能に、彼を通してキリストの真理が知られるようにもした。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.24

24

Potestates ideo, quia potentiores sunt inter caeteros spiritus: Principes autem, eo quod principentur Potestatibus; ut agnoscentes per Ecclesiam, quae multifarie ad vitam attracta est, in Christo unius Dei manere mysterium, desinant ab errore.

PL 17, 382D

権能と呼ばれるのは、ほかの霊たちのなかでより力ある者だからである。支配と呼ばれるのは、権能たちを支配するからである。それは、彼らが教会を通して――教会は多くの仕方で生命へと引き寄せられたのだが――唯一の神の奥義がキリストにおいてとどまることを悟り、誤りをやめるためである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.25

25

Id enim agitur, ut praedicatio ecclesiastica etiam his proficiat, et deserant assensum tyrannidis diaboli, qua se adversus Dei unius fidem impia praesumptione armavit.

PL 17, 382D

目指されているのは、教会の宣教が彼らにも益となり、悪魔の暴政への同意を捨てることである。悪魔はその暴政によって、不敬虔な僭越をもって、唯一の神の信仰に敵対して武装したのである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.26

26

Qui sensus psalmo vigesimo tertio praescriptus est, ubi Deus universitatis Dominus demonstratur, dicente Dei Spiritu per David: Domini est terra, et plenitudo ejus, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo (Psal. XXIII, 1) .

PL 17, 383A

この意味は、詩篇第23篇にあらかじめ記されている。そこでは、万物の主が神であることが示されており、神の霊がダビデを通してこう言う。「地とそこに満ちるもの、全地、そこに住むすべての者は、主のものである」(詩篇23:1)。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.27

27

Et in subjectis: Tollite portas Principis vestri, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quis est iste Rex gloriae? Dominus virtutum ipse est Rex gloriae (Ibid., 7 et seq.) .

PL 17, 383A

またその続きで、こう言う。「汝らの君の門を取り去れ。永遠の門よ、高く上げられよ。栄光の王が入る。この栄光の王とは誰か。力ある主こそ栄光の王である」(詩篇23:7以下)。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.28

28

Dicitur ergo his Principibus, qui in errore sunt in coelestibus, sive ministris ejus in terris, ut auferant portas principis sui, id est, diaboli de mentibus suis, per quas multorum deorum asserendorum error intravit.

PL 17, 383A

それゆえ、天上にあって誤りの中にある、これらの支配たち、あるいは地上にあるその奉仕者たちに言われているのである。自分たちの君、すなわち悪魔の門を、自分たちの精神から取り除けと。その門を通って、多くの神々を主張する誤りが入ったのである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.29

29

Sunt enim temporales; quia omnis fallacia tempore clauditur: Iter enim impiorum peribit (Psal. I, 6) . Ut autem aeternas portas elevent, hortante justitia, admonentur; quia veritas in sempiterna saecula perseverat.

PL 17, 383A

それらの門は一時的である。偽りはすべて時のうちに閉ざされるからである。実に「不敬虔な者たちの道は滅びる」(詩篇1:6)。そして、永遠の門を高く上げるように、正義に促されて戒められている。真理は永遠にとどまるからである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.30

30

Unde ait in psalmo centesimo decimo septimo: Haec porta Domini, justi intrabunt per eam (Psal. CXVII, 20) .

PL 17, 383B

それゆえ彼は、第117篇でこう言う。「これは主の門である。義人たちはこれを通って入る」(詩篇117:20)。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.31

31

Manifestum est enim quia justi per fidem intrant in coelos, in regnum Dei, quod numquam corrumpitur, sicut Daniel propheta testatur, dicens inter caetera: Exsurget regnum aliud incorruptibile (Dan. II, 44) : impii autem propter incredulitatem intrant infernum tartareum.

PL 17, 383B

義人たちが信仰によって天に入ること、すなわち決して朽ちない神の国に入ることは明らかである。預言者ダニエルも、他のことのなかでこう言って証言している。「別の朽ちない国が起こる」(ダニエル2:44)。他方、不敬虔な者たちは不信仰のゆえに、タルタロスの冥界に入る。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.32

32

Hic ergo Rex gloriae Christus est, qui devicta morte resurgens apparet Dominus esse et Rex gloriae.

PL 17, 383B

それゆえ、この栄光の王とはキリストであり、彼は死を打ち破って復活し、主であり栄光の王であることを現す。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.33

33

Virtute enim potestatis suae, qua subegit inferos, manifestatur; quia ipse est Filius Dei, qui unius Dei regnum in coelis et in terris esse ad condemnationem tyrannidis diaboli praedicavit.

PL 17, 383B

彼は、冥界を服させた自らの権能の力によって現れるからである。彼こそ神の子であって、唯一の神の国が天にも地にもあることを、悪魔の暴政を断罪するために宣べ伝えたのである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.34

34

(Vers. 11, 12.) Secundum propositum saeculorum in Christo Jesu Domino nostro, in quo habemus libertatem in confidentia per fidem ipsius.

PL 17, 383C

(第11・12節)「諸世の計画に従って、我々の主キリスト・イエスにおいて。彼にあって我々は、彼への信仰によって、確信をもって自由を得ている」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.35

35

Manifestatum dicit Christum saeculo, quo proposuit Deus ostendere mysterium suum pro salute humana, ut cognitio mysterii Dei mortalibus conferret salutem; ut quasi dedicatio regni Christi hanc gratiam credentibus pro apophoretis largiretur. Licet enim jam olim factum sit, novum tamen videtur ignoranti creaturae.

PL 17, 383C

彼は、神が自らの奥義を人間の救いのために示そうと定めた世において、キリストが明らかにされたと言う。それは、神の奥義の認識が、死すべき者たちに救いをもたらすためであり、いわばキリストの国の落成の祝いとして、この恩寵が、信じる者たちに引き出物〔apophoreta〕として惜しみなく与えられるためである。それが実はとうの昔になされたことであっても、知らない被造物には新しく見えるのである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.36

36

(Vers. 13.) Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae sunt in gloria vestra. Manifestata spe, quae est in mysterio Christi, commonet ne scandalum patiantur propter tribulationes, quae sanctis a perfidis irrogantur.

PL 17, 383C

(第13節)「それゆえ私は願う、汝らのための私の苦難のゆえに、汝らが落胆しないように。それは汝らの栄光である」。使徒は、キリストの奥義にある望みが明らかにされたので、背信の者たちによって聖なる者たちに加えられる苦難のゆえに、つまずきを受けることのないように促す。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.37

37

Ad gloriam enim pertinet illorum, si in tribulatione magistri non fuerint scandalizati discipuli, hac spe firmati; quia fidelium pressurae futuri saeculi gloria erigentur; haec enim fidelium probatio est, si fidei suae spem advertant.

PL 17, 383D

師の苦難のなかで弟子たちが、この望みに固められてつまずかないなら、それは彼らの栄光に属するからである。信じる者たちの苦難〔pressurae〕は、来たるべき世の栄光によって立ち上がらされる。自らの信仰の望みに目を向けるかどうかが、信じる者たちの試しだからである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.38

38

(Vers. 14, 15, 16.) Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur; ut det vobis secundum divitias majestatis suae virtutem confirmari in Spiritu suo.

PL 17, 383D

(第14・15・16節)「このことのゆえに、私は我々の主イエス・キリストの父に向かって膝をかがめる。天と地におけるすべての父たることは、彼から名づけられる。それは、その威光の富に従って、汝らに、その霊において強められる力を与えるためである」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.39

39

Hoc flexis genibus precari se dicit, ut quia dignatus est advocare gentes ad cognoscendum mysterium voluntatis ejus, hoc etiam donet, quia dives est, ut nutu ejus firmentur in Spiritu, hoc est, ut non illos perturbent carnalia exitia illata a perfidis: sed sint stabiles, exspectantes in futuro hujus rei mercedem.

PL 17, 383D

彼は膝をかがめて祈ると言う。神は、自らの意志の奥義を知らせるために異邦人を呼び寄せることをよしとしたのだから、豊かであるゆえに、このこともまた与えてほしいと彼は願う。すなわち、彼の意向によって彼らが霊において強められ、背信の者たちが加える肉の破滅に動揺させられることなく、堅く立って、来たるべきときにこのことの報いを待ち望むことである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.40

40

(Vers. 17.) In interiore homine Christum habitare per fidem in cordibus vestris. In eo petit eos magis firmari, ut non ambigant, sed magis credant Christum habitare in se, quem non vident his oculis; ut Spiritus datus hoc eis per Dei donum infundat, ut certi sint de Christo quod vivit, et Filius Dei est, et habitat per fidem in cordibus nostris, ut cum fidem ejus habemus in cordibus nostris, ipsum habere videamur.

PL 17, 384A

(第17節)「内なる人において、キリストが信仰によって汝らの心に住むように」。彼はこの点において、彼らがいっそう強められるよう願う。すなわち、疑わず、この目では見ていないキリストが自分たちのうちに住むことをいっそう信じ、与えられた霊が神の賜物によってこれを彼らに注ぎ込み、キリストが生きており、神の子であり、信仰によって我々の心に住むということについて、確信を持つように、ということである。我々は、彼への信仰を心に持つとき、彼自身を持っていると見なされるのである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.41

41

Quod eo proficit, ut securi simus de auxiliis ejus; quia non deserit nos, sed semper adest propter fidem suam, quam videt in nobis: quippe cum ideo Spiritus ejus, qui et Dei Patris est, detur nobis; ut vice ejus tutos praestet nos, si ei assentiamus, ut et occulta revelet; per quem utique ipsum in nobis habitare ambigere non debemus.

PL 17, 384A

これは、我々が彼の助けについて安心するという益をもたらす。彼は我々を見捨てず、我々のうちに見る、自らへの信仰〔suam。「彼自身の信実」とも取れる。我々のうちに見るとあるので、彼への信仰と取った〕のゆえに、つねに共にいるからである。実際、父なる神の霊でもある彼の霊が我々に与えられるのは、我々が彼に同意するなら、その霊が彼に代わって我々を守り、隠れたことをも明らかにするためである。この霊によって、彼が我々のうちに住むことを、我々は決して疑ってはならない。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.42

42

Est enim hic alius paraclitus, inter quos personarum distantia est, non naturae; quia et de eo accipit, et a Deo procedit (Joan. XV, 26) .

PL 17, 384B

実に、これは別のパラクレートス〔弁護者・助け手〕であり、両者のあいだには本性の区別ではなくペルソナの区別がある。彼は子からも受け、神からも出るからである(ヨハネ15:26)。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.43

43

In quibus enim naturae unitas est, invicem sui sunt; unde dicit Dominus: Omnia Patris mea sunt, et mea omnia Patris (Joan. XVI, 15) .

PL 17, 384B

本性の一体性がある者たちは、互いのものだからである。それゆえ主は言う。「父のものはすべて私のものであり、私のものはすべて父のものである」(ヨハネ16:15)。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.44

44

(Vers. 18.) Ut in charitate radicati et fundati, possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum.

PL 17, 384B

(第18節)「それは、汝らが愛に根ざし、基礎を据えられて、すべての聖なる者たちとともに、幅と長さと高さと深さとは何かを把握することができるためである」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.45

45

Hoc praestare dicit habitantem Christum vel Spiritum in nobis, ut fundati simus in charitate Dei, devincti beneficiis ejus, et possimus cum sanctis, qui sunt apostoli et prophetae, immensum et inaestimabilem cognoscere Deum, omnia excedentem majestate virtutis suae.

PL 17, 384B

彼は、我々のうちに住むキリスト、あるいは霊が、これを与えると言う。すなわち、我々が神の愛に基礎を据えられ、神の恩恵に結ばれて、聖なる者たち、すなわち使徒たちと預言者たちとともに、測り知れず計り知れない神、その力の威光であらゆるものを超える神を知ることができるためである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.46

46

Cum enim dicit: Latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum; hoc utique significat, ut sicut in sphaera tanta longitudo est, quanta latitudo, et tanta altitudo, quantum et profundum; ita et in Deo omnia aequalia sunt immensitate infinitatis.

PL 17, 384C

彼が「幅と長さと高さと深さ」と言うとき、それは明らかに、球においては長さが幅と等しく、高さが深さと等しいように、神においても、すべてが無限の測り知れなさによって等しいということを意味している。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.47

47

Sphaera enim definito modo concluditur: Deus autem non solum implet omnia, sed et excedit; nec enim clauditur, sed omnia intra se habet, ut solus ineffabilis et infinitus habeatur: et gratiae huic insufficienter agantur, quia cum tantus sit, dignatus est per Christum hominem visitare peccatis et morti subjectum.

PL 17, 384C

球は定められた限度のうちに閉じ込められる。しかし神は、すべてを満たすだけでなく、それを超えている。閉じ込められることなく、すべてを自らのうちに持ち、ただ一人、語り得ず無限な者とされるのである。またこの者には、十分に感謝することができない〔gratiae huic … agantur。huic は神を指し、「この者には感謝がなされても足りない」の意と取った〕。これほどの者でありながら、キリストを通して、罪と死に服する人間を訪れることをよしとしたからである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.48

48

(Vers. 19.) Cognoscere quoque supereminentem scientiae charitatem Christi. Post Dei Patris infinitam et incomprehensibilem cognitionem et inenarrabilem clementiam, Christi quoque agnoscere nos vult charitatem; quia supereminentis est scientiae, et subintelligitur humanae; ut super scientiam hominum habeatur dilectio Christi.

PL 17, 384C

(第19節)「知識を超えるキリストの愛をも知ることである」。使徒は、父なる神の無限で捉えがたい認識と、語り尽くせない寛大さのあとで、我々がキリストの愛をも知ることを望む。それは知識を超えており、その知識は人間の〔知識〕と解されるからである。人間の知識を超えるものとして、キリストの愛が考えられるためである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.49

49

Quis enim potest colligere mysterii hujus charitatis rationem, ut et Deus hominis causa homo nasceretur, deinde moreretur pro hominibus, pro servis dominus, pro creatura creator, pro impiis pius?

PL 17, 384D

神が人間のために人間として生まれ、さらに人間たちのために死ぬ――僕たちのために主が、被造物のために創造者が、不敬虔な者たちのために慈しみ深い者〔pius〕が死ぬ――というこの愛の奥義の道理を、誰が把握できようか。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.50

50

Propter quid ita dilexit nos? aut ut quid nostrum haberet, qui nullius indiget? numquid non charitas haec super scientiam hominum est? aut quis hominum hanc poterit charitatem alicui exhibere; quamquam impar sit, ac per hoc supereminet humana commenta?

PL 17, 384D

何のために彼は我々をこのように愛したのか。何も必要としない者が、我々のものを何か得るためであろうか。この愛は人間の知識を超えているではないか。人間のうちの誰が、この愛を誰かに示すことができようか。たとえそれが釣り合わないものであり、それゆえ人間の考案を超えているとしても。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.51

51

Hoc ergo vult nos scire, quia sensus noster assequi non potest, nec perspicere profunditatem beneficiorum Christi erga nos; ut perinde semper ei simus supplices et devoti, et qui debitis nulla ratione satisfacere possumus, vel in fide ejus usque ad mortem perseveremus.

PL 17, 385A

それゆえ彼は、我々が知ることを望む。すなわち、我々の思いは、キリストが我々に注いだ恩恵の深みに達することも見通すこともできない。それゆえ我々は、つねに彼に嘆願し、献身する者となり、負債にいかなる仕方でも応えることのできない者として、せめて彼への信仰に死に至るまでとどまるように、ということである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.52

52

Ille enim pro magnificentia majestatis suae ea gessit pro nobis, quae sibi indigna sunt; ut et nos in quantum possumus, ei famulemur. Ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

PL 17, 385A

彼は、その威光の壮大さのゆえに、自らにふさわしくないことを我々のために行った。それは、我々もできる限り彼に仕えるためである。「それは、汝らが神のあらゆる満ちあふれにまで満たされるためである」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.53

53

Quia fides neque in solo Patre integra est, neque in solo Filio perfecta, ideo adjecit: Ut impleamini in omnem plenitudinem Dei; ut confessione et gratiarum actione sicut Patri, ita et Filio honorificentia reservetur: et omnia quae a Deo Patre sunt, per Filium facta et restaurata credantur; ut sit plena perfectio divinitatis in professione credentium.

PL 17, 385A

信仰は、父だけにあっても完全でなく、子だけにあっても完全でないので、彼はこう付け加えた。「それは、汝らが神のあらゆる満ちあふれにまで満たされるためである」。それは、告白と感謝において、父に対してと同じように子にも誉れが保たれるため、また、神なる父から出るすべてのものが、子を通して作られ回復されたと信じられるため、すなわち、信じる者たちの告白において神性の完全な完成があるためである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.54

54

Nihil enim deerit christiano, quando Deum Patrem per omnia immensum esse cognoscit: charitatem quoque Christi ineffabilem, et supereminentem scientiae humanae profitetur.

PL 17, 385B

キリスト教徒には何も欠けることがない。神なる父がすべてにおいて測り知れないことを知り、またキリストの愛が語り得ず、人間の知識を超えていることを告白するときには。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.55

55

(Vers. 20, 21.) Ei vero qui potest omnia facere, et superabundantius, quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis: ipsi gloria in Christo Jesu, et in Ecclesia, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 17, 385B

(第20・21節)「しかし、我々が願うことや悟ることよりもはるかに豊かに、我々のうちに働く力に従って、すべてを成すことのできる者に。その者に、キリスト・イエスにおいて、教会において、世々限りなく、栄光〔があるように〕。アーメン」。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.56

56

Ad Patris personam haec refert; ut quia melius scit quae utilia, et quae non petenda sunt, et quando danda, et qualia, et quanta opus sint; ipse gubernet providentia et virtute sua sibi credentes.

PL 17, 385B

使徒はこれを父のペルソナに帰する。何が有益であり、何が願うべきでないか、いつ、どのようなものを、どれほど与えるべきかを、父がよりよく知っているので、父自らが、その摂理と力によって、自らを信じる者たちを導くようにということである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.57

57

Cui ideo gloria in Christo Jesu, quia per ipsum omnia praestat nobis: et quia honor Patris in Filio est, et in Ecclesia, id est, in populo, quem sibi adoptare dignatus est.

PL 17, 385C

彼に栄光が、キリスト・イエスにおいてあるのは、彼によってすべてを我々に与えるからである。また、父の誉れは子にあり、また教会、すなわち、神が自らの子として迎えることをよしとした民にあるからである。

Commentaria in Epistolam ad Ephesios 3.58

58

In claritate enim filiorum gloria patris est, dicente Domino (Matt. V, 16) : Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum, qui in coelis est. In saecula saeculorum. Amen, id est, in aeternum veritas.

PL 17, 385C

子らの栄光〔claritas〕において、父の栄光があるからである。主はこう言う。「このように、汝らの光を人々の前に輝かせよ。それは、彼らが汝らの善い業を見て、天にいる汝らの父を讃えるためである」(マタイ5:16)。「世々限りなく。アーメン」。アーメンとは、すなわち、永遠に真理である、ということである。