De Isaac et anima 8.1
Eadem anima refugiens coram laudari, ait se descendisse in hortum nucis, etc., quibus amaritudines ac tentationes designantur. In his illa se non cognoscit, sed a Christo cognoscitur ac regitur, dum perveniat ad palmam.
PL 14, 526B同じ魂は、面前でほめられることを避け、クルミの園へ下ったと言う。これらによって苦味と誘惑が示される。この中で彼女は自分を知らないが、キリストによって知られ、導かれて、ついに勝利のシュロに至る〔palma は「シュロ」であり、勝利の賞としてのシュロの枝をも指す〕。
De Isaac et anima 8.2
Hujus in ipsam reclinatio tria significat, institutionem, progressum, perfectionem. Quae sequitur ad charitatem exhortatio.
PL 14, 526B彼〔花婿〕が彼女に身を傾けることは、三つのことを意味する。養成、進展、完成である。続くのは、愛への勧めである。
De Isaac et anima 8.3
64. Dum laudatur a sponso, verecunde refugiens coram laudari, deinde sponsi amore revocata ait: In hortum nucis descendi videre in nativitate torrentis (Cant. VI, 10) . Ubi enim est Ecclesia, nisi ubi virga et gratia floret sacerdotalis?
PL 14, 526C64. 魂は花婿からたたえられると、慎み深く、面前でほめられることを避ける。次いで花婿の愛に呼び戻されて言う。「私はクルミの園へ下った、谷川の生じるところを見るために」(雅歌6:10)。教会がどこにあるかといえば、祭司の杖と恩寵が花咲くところにほかならないからである。
De Isaac et anima 8.4
Ibi est frequenter, ut in amaritudinibus et tentationibus probetur. Per nucem amaritudines intelligimus, per torrentem tentationes, sed tamen tolerabiles, quia scriptum est: Torrentem pertransivit anima nostra (Ps. CXXIII, 5) .
PL 14, 526C教会はしばしばそこにあり、苦味と誘惑のうちに試される。クルミによって我々は苦味を、谷川によって誘惑を解する。ただしそれは堪えうるものである。書かれているからである。「我々の魂は谷川を渡った」(詩篇123:5)。
De Isaac et anima 8.5
Itaque descendit in locum amaritudinis, ubi floret vitis, et malorum granatorum specie diversus et multiplex fructus, qui velut uno tegmine totius corporis fide et charitate munitur.
PL 14, 526Cこうして彼女は苦味の場所に下った。そこにはブドウが花咲き、ザクロの姿をした多様で多彩な果実がある。その果実は、いわば全体を包む一つの覆いによってのように、信仰と愛によって守られている。
De Isaac et anima 8.6
In illa ergo amaritudine non cognovit se anima; corruptible enim corpus aggravat animam, et terrenum habitaculum cito inclinatur. Cognoscere autem semper se debet.
PL 14, 527Aだから、あの苦味の中で、魂は自分を知らなかった。朽ちゆく〔底本は corruptible。corruptibile と読む〕体は魂を重くし、地の幕屋はたちまち傾くからである。だが魂は常に自分を知らなければならない。
De Isaac et anima 8.7
Sed tentatus est et Petrus, et non se cognovit et Petrus; nam si cognovisset, non negavisset auctorem.
PL 14, 527Aしかしペトロも試みられ、ペトロも自分を知らなかった。もし知っていたなら、創造者を否まなかったであろう。
De Isaac et anima 8.8
Sed cognovit eum Christus: denique cognovit, qui etiam eum respexit (cognoscit enim Dominus qui sunt ipsius) et tamquam suum misericordiae suae frenis, ut bonus rector revocavit a lapsu. Rector ergo noster Christus est.
PL 14, 527Aだがキリストは彼を知っていた。実際、彼を顧みたのであるから、知っていたのである(主は自分に属する者を知っているからである)。そして、良き御者のように、慈しみの手綱によって、彼を自分のものとして堕落から呼び戻した。我々の御者はキリストである。
De Isaac et anima 8.9
65. Ideoque ait anima: Posuit me currus Aminadab (Cant. VI, 11) . Anima ergo currus qui bonum rectorem sustinet. Si currus est anima, habet equos vel bonos vel malos. Boni equi virtutes sunt animae: mali equi, passiones sunt corporis (Vid. S. August. contr. Jul.
PL 14, 527A65. それゆえ魂は言う。「アミナダブの馬車が私を据えた」(雅歌6:11)。魂とは、良き御者を乗せる馬車である。魂が馬車であるなら、善い馬か悪い馬かをつないでいる。善い馬とは魂の徳であり、悪い馬とは体の情念である(聖アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第2巻第5章、および第3巻第14章を見よ〔ミーニュはこの指示を一続きに刷るが、ここでは次の節にまたがるので、まとめて訳した〕)。
De Isaac et anima 8.10
Pelag., lib. II, cap. 5, et lib. III, c. 14) . Bonus ergo rector malos equos restringit et revocat, bonos incitat. Boni equi sunt quatuor, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia. Mali equi iracundia, concupiscentia, timor, iniquitas.
PL 14, 527B〔前の節のアウグスティヌスの指示の続き(ミーニュは一続きに刷る)。前の節にまとめて訳した〕それゆえ良き御者は、悪い馬を引き止めて呼び戻し、善い馬を駆り立てる。善い馬は四頭、思慮、節制、勇気、正義である。悪い馬は、怒り、欲望、恐れ、不正である。
De Isaac et anima 8.11
Interdum ipsi equi inter se dissident, et aut iracundia protendit, aut timor, et se invicem impediunt, et cursum retardant.
PL 14, 527Bときにはこの馬どうしが争い、怒りか恐れが前に出て、互いを妨げ合い、走りを遅らせる。
De Isaac et anima 8.12
At vero boni equi evolant, et a terris ad superiora se subrigunt, animamque elevant: maxime si jugum habeant suave, et onus leve dicentis: Tollite jugum meum super vos; jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth., XI, 29) .
PL 14, 527Bだが善い馬は飛ぶように走り、地から高みへ身を伸ばし、魂を持ち上げる。とりわけ、こう言う者の軛が柔らかく、荷が軽いときにはそうである。「私の軛を汝らの上に負え。私の軛は柔らかく、私の荷は軽いからである」(マタイ11:29)。
De Isaac et anima 8.13
Ipse rector est qui novit equos proprios gubernare, ut aequalis omnium cursus sit. Si velocior est prudentia, tardior justitia, admonet flagello proprio segniorem; si temperantia mansuetior, fortitudo durior, novit copulare discordes, ne forte currum suum dissipent.
PL 14, 527C御者自身が、自らの馬を御することを知る者であり、すべての馬の走りが等しくなるようにする。もし思慮が速く、正義が遅ければ、より鈍いほうを自らの鞭で促す。もし節制がより穏やかで、勇気がより荒ければ、不和の馬どうしをつなぎ合わせることを知っており、馬車を壊さぬようにする。
De Isaac et anima 8.14
Itaque licet intelligibili spectaculo videre unamquamque animam cum summo certamine ad coelum rapi, festinantes equos qui priores perveniant ad bravium Christi, quo prius imponatur palma cervicibus.
PL 14, 527Cだから、知性の光景として、一つ一つの魂が最大の競い合いをもって天へと運ばれ、馬が急ぎ、キリストの賞に先に達しようとして、先にシュロの枝がその首に載せられるようにするのを、見ることができる。
De Isaac et anima 8.15
Isti sunt equi subjecti fidei jugo, astricti vinculo charitatis, justitiae frenis, retinaculis sobrietatis. Pulchre ergo ait: Posuit me currus Aminadab, hoc est, pater populi: ipse autem qui pater populi, idem pater Naason, id est, serpentum.
PL 14, 527Cこれらの馬は、信仰の軛に服し、愛の紐で繋がれ、正義の轡と節度の手綱で抑えられている。したがって、「アミナダブの馬車が私を据えた」と言うのは適切である。アミナダブとは民の父のことである。そして民の父であるその人は、同じくナアソン、すなわち蛇たちの父でもある。
De Isaac et anima 8.16
Jam tu recole quis sicut serpens in cruce pependerit pro salute universorum, et intelligis illam animam esse pacificam, cui Pater Deus praesul sit, Christus agitator; quia scriptum est et hoc nomen in nostris: Pater, pater, agitator Israel (IV, Reg. II, 12) .
PL 14, 527Cさあ、あなたは思い起こせ。誰が蛇のようにすべての人の救いのために十字架に掛けられたかを。そうすれば、あなたはこの魂が平和をもたらす魂であると悟る。その魂には、父なる神が先導者であり、キリストが御者である。我々のもとでもこの名が書かれているからである。「父よ、父よ、イスラエルの御者よ」(列王記四2:12)。
De Isaac et anima 8.17
66. Hic ergo agitator dicit: Convertere, Sunamitis, convertere (Cant. VI, 12) . Bene et quasi agitator, et quasi ad currum dicit: Convertere, Sunamitis, hoc est, pacifica.
PL 14, 528A66. この御者が言う。「向き直れ、シュネムの女よ、向き直れ」(雅歌6:12)。御者として、また馬車に向かって、彼が「向き直れ、シュネムの女よ」、すなわち平和をもたらす者よ、と言うのは適切である。
De Isaac et anima 8.18
Quae enim pacifica est anima, cito se convertit et corrigit, etiamsi ante peccavit, et magis eam Christus ascendit, et regere dignatur, cui dicitur: Ascende in equos tuos, et equitatus tuus sanitas (Habac. III, 8) . Et alibi: Misi equos tuos Tharsis (Ibid., 15) .
PL 14, 528A平和をもたらす魂は、たとえ以前に罪を犯していても、すみやかに向き直り、自らを正す。キリストはその魂にいっそう乗り、これを御することをよしとする。その魂に向かって言われる。「汝の馬に乗れ、汝の騎行は救いである」(ハバクク3:8)。また別の所で、「私は汝の馬をタルシスに送った」(ハバクク3:15)。
De Isaac et anima 8.19
Hi sunt equi Christi. Ascendit ergo equos suos Christus, ascendit Verbum Dei animas pias. 67. Unde cognosce quia et istam ascendit, et perduxit eam ad locum palmae, quando et dicit ad eam: Quid pulchra et suavis facta es, charitas, in deliciis tuis?
PL 14, 528Aこれらがキリストの馬である。こうしてキリストは自らの馬に乗り、神の言葉は敬虔な魂たちに乗る。67. それゆえ知れ、彼はこの魂にも乗り、シュロの場所へ連れて行ったのである。彼は彼女に言う。「愛よ、汝は何と麗しく、甘やかになったことか、汝の楽しみのうちで」。
De Isaac et anima 8.20
Statura tua similis facta est palmae (Cant. VII, 6 et seq.) . Et ipsa ait: Dixi, ascendam in palmam. Sed etiam ipsa charitas palma est; ipsa est enim plenitudo victoriae. Plenitudo enim legis charitas est. Curramus ergo, ut comprehendamus: curramus, ut vincamus.
PL 14, 528B「汝の背丈はシュロに似た」(雅歌7:6以下)。そして彼女自身が言う。「私は言った、シュロに登ろう」。だが愛そのものがシュロである。愛は勝利の満ちあふれであるからである。愛は律法の完成だからである。だから走ろう、捕らえるために。走ろう、勝つために。
De Isaac et anima 8.21
Qui vicit, ascendit in palmam, et manducat fructus ejus. Qui vicit, jam non currit, sed sedet sicut scriptum est: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in sede mea, sicut et ego vici, et sedeo cum Patre meo in sede ipsius (Apoc. III, 21) .
PL 14, 528B勝った者はシュロに登り、その実を食べる。勝った者はもはや走らず、座る。書かれているとおりである。「勝つ者には、私とともに私の座に座ることを与えよう。私も勝って、私の父とともに、その座に座っているように」(黙示録3:21)。
De Isaac et anima 8.22
Hinc philosophi curulia illa animarum in suis libris expressere certamina, nec tamen ad palmam pervenire potuerunt; quoniam summitatem Verbi et altitudinem illorum animae nescierunt, quam cognovit haec anima, in qua erat Verbi conversio.
PL 14, 528Bそれゆえ哲学者たちは、魂のあの馬車の競い合いを自らの書に書き表したが、シュロに達することはできなかった。彼らの魂は、言葉の頂と高さを知らなかったからである。それを知っていたのが、このうちに言葉の向き直りがあった魂である。
De Isaac et anima 8.23
68. Sic enim ait: Ego fratri meo, et super me conversio ejus (Cant. VII, 10) . Hunc sensum tertio repetivit diverse in Canticis canticorum.
PL 14, 528B68. 彼女はこう言うからである。「私は私の兄弟のもの、彼の向き直りは私の上にある」(雅歌7:10)。この意味を、彼は雅歌の中で三度、形を変えて繰り返した。
De Isaac et anima 8.24
In principio ait: Frater meus mihi, et ego ei, qui pascit in liliis, usque dum aspiret dies, et amoveantur umbrae (Cant. II, 16 et 17) . Deinde ait: Ego fratri meo, et frater meus mihi, qui pascit inter lilia (Cant. VI. 2) .
PL 14, 528C初めに彼女は言う。「私の兄弟は私のもの、私は彼のもの。彼はユリの中で養う、日が息づき、影が去るまで」(雅歌2:16、17)。次に彼女は言う。「私は私の兄弟のもの、私の兄弟は私のもの、彼はユリの中で養う」(雅歌6:2)。
De Isaac et anima 8.25
In fine ait: Ego fratri meo, et super me conversio ejus. Primum ad institutionem animae, ideo et praemisit: Frater meus mihi; illo enim demonstrante se, etiam anima adhaerendi Deo sumpsit affectum: quod sequitur, secundum profectum: tertium, secundum perfectionem.
PL 14, 528C終わりには彼女は言う。「私は私の兄弟のもの、彼の向き直りは私の上にある」。第一は魂の養成に当たり、それゆえ彼女は「私の兄弟は私のもの」を先に置いた。彼が自らを示したので、魂も神に結びつこうとする思いを抱いたからである。続くものは進展に、第三は完成に当たる。
De Isaac et anima 8.26
In primo quasi in institutione adhuc umbras videt anima, necdum Verbi appropinquantis revelatione commota, sed ideo adhuc ei dies Evangelii non refulgebat: in secundo sine umbrarum confusione odores pios carpit: in tertio jam perfecta requiem in se Verbo ministrat; ut convertatur super eam, et caput suum reclinet, atque requiescat, meritumque jam tenens quae antea quaesitum invenire non poterat, invitat ad agrum suum dicens:
PL 14, 528C第一の、いわば養成の段階では、魂はなお影を見ており、近づく言葉の啓示にまだ心を動かされていない。それゆえ、福音の日はまだ彼女に輝いていなかった。第二の段階では、影の混乱なしに敬虔な香りを摘む。第三の段階では、すでに完全となって、自らのうちに言葉のための安らぎを備え、言葉が彼女の上に向き直り、頭を傾けて憩うようにする。そして、以前は探し求めても見いだせなかった者を、いまや功によって保っているので〔meritumque … tenens の係りが定まらない。「功によって(その者を)保っている」と取った〕、自らの野へ招いて言う。
De Isaac et anima 8.27
69. Veni, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis (Cant. VII, 11) . Supra ad hortum invitabat, hic ad agrum habentem non solum florum gratiam, sed etiam triticum et hordeum, hoc est, solidiorum firmamenta virtutum, ut fructus ejus aspiciat.
PL 14, 529A69. 「来よ、私の兄弟、野へ出よう、砦に憩おう」(雅歌7:11)。先には園へ招いていたが、ここでは、花の魅力だけでなく、コムギとオオムギをも、すなわちより堅固な徳の支えをも持つ野へ招く。彼がその実を見るためである。
De Isaac et anima 8.28
Requiescamus, inquit in castellis, ad quae Adam cum de paradiso ejectus esset, fuerat relegatus: in his requiescebat, sed terram operabatur.
PL 14, 529A「砦に憩おう」と彼女は言う。アダムが楽園から追い出されたとき、その砦に追いやられていた。彼はそこに憩ったが、地を耕していた。
De Isaac et anima 8.29
Qua autem ratione exire eum in agrum velit, intellectus manifestus est; ut quasi bonus pastor pascat gregem suum, lassos ablevet, revocet errantes. Nam etsi ista anima nova et vetera servavit ei; tamen sunt adhuc velut agni, qui lactis succo nutriendi sunt.
PL 14, 529Aだが、彼女がなぜ彼に野へ出ることを望むのか、その理解は明らかである。それは、善き羊飼いのように自分の羊の群れを養い、疲れた者たちの重荷を軽くし、迷う者たちを呼び戻すためである。というのも、この魂は彼のために新しいものも古いものも取っておいたが、それでもなお子羊のような者たちがいて、乳の汁で養われなければならないからである。
De Isaac et anima 8.30
Ergo quasi perfecta, non pro se, sed pro aliis intervenit, ut de sinu Patris exeat, ut procedat foras tamquam sponsus de thalamo egrediens suo, currat viam ut infirmos lucretur, non in illo secreto Patris solio, et in illa luce immoretur, quo invalidi sequi non queant: sed ut assumatur et inducatur in domum sponsae atque secretum.
PL 14, 529Bそれゆえ彼女は、完成した者として、自分のためではなく他の者たちのために執り成す。それは、彼が父の懐から出て、自分の寝室から出てくる花婿のように外へ進み出て、弱い者たちを得るために道を走るためである。弱い者たちがついて行けないような、父の秘められた座と、あの光の中にとどまっているためではなく、花嫁の家と奥まった所に迎え入れられ、導き入れられるためである。
De Isaac et anima 8.31
Sit foris sibi, ut nobis intus: sit medius nostrum, etsi non videatur a nobis. 70. Unde ait: Quis dabit te, frater, lactantem ubera matris meae? Inveniens te foris, osculabor te (Cant. VIII, 1) .
PL 14, 529B彼は自分にとっては外にあれ、我々にとっては内にあるように。たとえ我々に見られなくとも、我々の只中にいるように。70. だから彼女は言う。「兄弟よ、私の母の乳房を吸う汝を、誰が私に与えてくれるのか。外で汝を見つけたなら、私は汝に口づけしよう」(雅歌8:1)。
De Isaac et anima 8.32
Bona anima quae foris est, ut Verbum intus sit: illa extra corpus, ut Verbum habitet in nobis. 71. Assumam te, inquit, et inducam te (Ibid., 2). Recte assumitur et inducitur Verbum Dei; quia pulsat animam, ut aperiatur sibi ostium.
PL 14, 529B善き魂とは、言葉が内にあるようにと、外にある魂である。彼女は体の外にあり、言葉が我々の内に住むようにするのである。71. 「私は汝を迎え入れ、汝を導き入れよう」と彼女は言う(雅歌8:2)。神の言葉が迎え入れられ、導き入れられるのは正しい。言葉は魂の戸をたたき、自分に戸が開かれるようにするからである。
De Isaac et anima 8.33
Et nisi apertum sibi ostium invenerit, non intrat. Si quis autem aperuerit januam, intrat et coenat. Sic sponsa Verbum assumit, ut assumendo doceatur; unde non immerito ascendit adhuc ad superiores mansiones, et semper processum accipit.
PL 14, 529Cそして、自分のために戸が開かれているのを見いださなければ、入らない。しかし、誰かが戸を開けるなら、入って食事をともにする。このように花嫁は言葉を迎え入れ、迎え入れることによって教えられる。それゆえ、さらに高い住まいへと上ってゆくのも当然であり、つねに前進を受けるのである。
De Isaac et anima 8.34
72. Quod significant virtutes quae dicunt vel animae: Quae est haec quae ascendit candida innitens super fratrem suum (Ibid., 5) ? Superius dixerant: Quaenam est haec prospiciens tamquam diluculum, speciosa sicut luna, electa sicut sol (Cant. VI, 9) ?
PL 14, 529C72. このことを、諸力、あるいは〔ほかの〕魂たちが語る言葉が示している〔virtutes は天の諸力とも徳とも取れ、vel animae の係りも定かでない。「諸力、あるいは魂たち」と取った〕。「兄弟にもたれて、白くなって上ってくるこの者は誰か」(雅歌8:5)。先には彼らはこう言っていた。「暁のように見渡し、月のように麗しく、太陽のように選ばれたこの者は、いったい誰か」(雅歌6:9)。
De Isaac et anima 8.35
Hic plus quod adjiceretur inventum est, eo quod Verbo Dei innixa ascenderet. Perfectiores enim supra Christum recumbunt, sicut et Joannes in Christi pectore recumbebat.
PL 14, 529Cここでは、神の言葉にもたれて上ってゆくという点で、付け加えられるべきさらなるものが見いだされた。実際、より完全な者たちは、ヨハネがキリストの胸に身を横たえていたように、キリストにもたれて身を横たえるのである。
De Isaac et anima 8.36
Ita ergo et haec vel incumbebat in Christo, vel supra ipsum se reclinabat, aut certe quoniam de nuptiis loquimur, jam quasi tradita in Christi dextera, in thalamum ducebatur sponso.
PL 14, 529Dだからこの魂も、キリストにもたれかかり、あるいは彼の上に身をもたせかけていた。あるいは、我々は婚礼について語っているのだから、すでにキリストの右手に引き渡されたかのようにして、花婿の寝室へ導かれていたのである。
De Isaac et anima 8.37
73. Et quia jam copula charitatis est, blanditur ei sponsus, et dicit: Sub arbore mali elevavi te, illic parturivit te mater tua, illic parturivit te quae peperit te (Cant. VIII, 5) . Bona anima quae requiescit sub arbore fructuosa, et maxime boni odoris.
PL 14, 529D73. そして、すでに愛の結びつきができているので、花婿は彼女に甘く語りかけて言う。「リンゴの木の下で、私は汝を引き上げた。そこで汝の母は汝を産みの苦しみで産んだ。そこで、汝を産んだ者が汝を産みの苦しみで産んだ」(雅歌8:5)。善き魂とは、実り多く、とりわけ香りのよい木の下で憩う魂である。
De Isaac et anima 8.38
Nam si Nathanael bonus in quo dolus nullus erat, sub arbore fici visus est, utique bona quae sub arbore mali elevata est a sponso suo. Plus est enim elevari, quam videri, plus etiam a sponso elevari.
PL 14, 530A実際、偽りのない善き人ナタナエルがイチジクの木の下で見られたのなら、リンゴの木の下で自分の花婿によって引き上げられた魂は、なおのこと善き魂である。見られるよりも引き上げられるほうが大きいことであり、さらに花婿によって引き上げられるのはいっそう大きい。
De Isaac et anima 8.39
Nam etsi Nathanael videbatur sub arbore, tamen anima ejus sponsa non erat, qui occulte veniebat ad Christum, quia verebatur Judaeos. Non erat speciosa sicut luna, electa ut sol, quae erat in umbra, quia sponsa per diem nubit, publice confitetur.
PL 14, 530Aというのも、ナタナエルはたしかに木の下で見られたが、彼の魂は花嫁ではなかったからである。彼はユダヤ人を恐れて、人目を忍んでキリストのもとに来ていた〔福音書でひそかにキリストのもとに来た者はニコデモ(ヨハネ3:2)であるが、本文のままナタナエルのこととして訳す〕。影の中にいた者は、月のように麗しくも、太陽のように選ばれてもいなかった。花嫁は昼のうちに嫁ぎ、公然と〔信仰を〕告白するからである。
De Isaac et anima 8.40
Ideo ista sub arbore mali, illa sub ficu; quia haec confessionis suae odorem diffundebat longius: illa habebat puritatis et innocentiae suavitatem, flagrantiam spiritus non habebat.
PL 14, 530Aそれゆえ、この魂はリンゴの木の下に、あの魂はイチジクの木の下にいた。この魂は自らの告白の香りをいっそう遠くまで広げていたが、あの魂は清らかさと無垢の甘美さを持ってはいても、霊の芳香は持っていなかったからである。
De Isaac et anima 8.41
74. Illic, inquit, parturivit te mater tua, illic parturivit te quae peperit te; ibi enim nascimur, ubi renascimur. Parturiuntur autem in quibus Christi imago formatur. Unde et ille ait: Filioli mei quos ego parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19) .
PL 14, 530B74. 「そこで」と彼は言う、「汝の母は汝を産みの苦しみで産んだ。そこで、汝を産んだ者が汝を産みの苦しみで産んだ」。我々が生まれるのは、新たに生まれ直すその場所だからである。産みの苦しみで産まれるのは、キリストの像が形づくられる者たちである。だからあの人も言う。「私の幼子たちよ、キリストが汝らの内に形づくられるまで、私は汝らを産みの苦しみで産んでいる」(ガラテヤ4:19)。
De Isaac et anima 8.42
Parturit enim qui in utero accipit spiritum salutis, et aliis infundit. 75. Unde quoniam jam formatus in hac erat Christus, ait: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum (Cant. VIII, 6) .
PL 14, 530B産みの苦しみを負うのは、胎に救いの霊を受け、それをほかの者たちに注ぎ込む者だからである。75. だから、キリストがすでにこの魂の内に形づくられていたので、彼女は言う。「私を印として汝の心に置け、封印として汝の腕に置け」(雅歌8:6)。
De Isaac et anima 8.43
Signaculum Christus in fronte est, signaculum in corde. In fronte, ut semper confiteamur: in corde, ut semper diligamus; signaculum in brachio, ut semper operemur.
PL 14, 530Bキリストは、額においては印であり、心においても印である。額においては、我々が常に〔信仰を〕告白するため、心においては、常に愛するためである。腕における印は、常に行うためである。
De Isaac et anima 8.44
Luceat ergo imago ejus in confessione nostra, luceat in dilectione, luceat in operibus et factis; ut si fieri potest, tota ejus species exprimatur in nobis.
PL 14, 530B彼の像が、我々の告白において輝き、愛において輝き、業と行いにおいて輝くように。できることなら、彼の姿の全体が我々の内に刻み出されるように。
De Isaac et anima 8.45
Ipse sit caput nostrum, quia caput viri Christus: ipse oculus noster, ut per illum videamus Patrem: ipse vox nostra, per quem loquamur ad Patrem: ipse dextera, per quem Deo Patri sacrificium nostrum deferamus: ipse quoque est signaculum nostrum, quod est perfectionis et charitatis insigne, quia diligens Pater signavit Filium, sicut legimus: Quem Pater signavit Deus (Joan. VI, 27) .
PL 14, 530C彼が我々の頭であるように。男の頭はキリストなのだから。彼が我々の目であるように。彼を通して我々は父を見るのである。彼が我々の声であるように。彼を通して我々は父に語るのである。彼が右手であるように。彼を通して我々は、我々の犠牲を父なる神に捧げるのである。彼はまた我々の印でもあり、それは完成と愛のしるしである。父は子を愛して、子に印を押したからである。我々が読むとおりである。「父なる神が印を押した者」(ヨハネ6:27)。
De Isaac et anima 8.46
Charitas itaque nostra Christus. Bona charitas, quando obtulit morti se pro delictis nostris: bona charitas, quae peccata remisit.
PL 14, 530Cだから、我々の愛はキリストである。善い愛とは、彼が我々の罪のために死に自らを献げたときのものである〔ミーニュの脚注は、pro delictis(罪のために)をアンブロシウスの版とほぼすべての写本の読みとし、ほかの版と一、二の写本は pro dilectis(愛する者たちのために)とする〕。善い愛とは、罪を赦した愛である。
De Isaac et anima 8.47
76. Et ideo anima nostra induat charitatem, et charitatem hujusmodi quae sit valida ut mors; quia sicut mors finis peccatorum est, ita et charitas; quoniam qui diligit Dominum, peccare desinit: charitas enim non cogitat malum, neque gaudet super iniquitate, sed omnia sustinet.
PL 14, 530C76. だから、我々の魂は愛をまとえ。しかも、死のように強い、そのような愛をまとえ。死が罪の終わりであるように、愛もそうだからである。主を愛する者は、罪を犯すことをやめる。愛は悪を思わず、不義を喜ばず、すべてを耐え忍ぶからである。
De Isaac et anima 8.48
Nam qui ea quae sua sunt non quaerit, quomodo aliena quaeret? Est et mors illa valida per lavacrum, per quam peccatum omne sepelitur, et culpa dimittitur.
PL 14, 530D自分のものを求めない者が、どうして他人のものを求めるだろうか。洗礼の洗いによる強い死もある。これによってあらゆる罪が葬られ、咎が赦される。
De Isaac et anima 8.49
Talis erat charitas quam deferebat Evangelica illa mulier, de qua Dominus ait: Remissa sunt peccata ejus multa, quoniam dilexit multum (Luc VII, 47) .
PL 14, 531A福音書のあの女が携えていたのも、そのような愛であった。彼女について主は言った。「彼女の多くの罪は赦された。彼女が多く愛したからである」(ルカ7:47)。
De Isaac et anima 8.50
Est et illa mors sanctorum martyrum valida, quae culpam abolet superiorem; et ideo valida, cujus non impar est charitas, quae adaequatur martyrum passioni; ut auferat meritum delictorum.
PL 14, 531A聖なる殉教者たちの強い死もある。それは先立つ咎を消し去る。そして強いと言われるのは、その愛が劣らず、殉教者たちの受難に等しくされるからであり、それによって罪の報いを取り去るのである。
De Isaac et anima 8.51
77. Zelus quoque ut inferi (Cant. VIII, 6) ; quoniam qui zelum Dei habet, pro Christo nec suis parcit. Itaque et mortem habet charitas, et zelum habet charitas, et alas ignis habet charitas. Denique Christus diligens Moysen, in igne ei apparuit.
PL 14, 531A77. 「熱情もまた冥界のようである」(雅歌8:6)。神への熱情を持つ者は、キリストのために自分の身内さえ容赦しないからである。だから愛は死を持ち、熱情を持ち、火の翼を持つ。実際、キリストはモーセを愛して、火の中で彼に現れた。
De Isaac et anima 8.52
Et Hieremias habens in se donum divinae charitatis, dicebat: Et erat ignis inflammans in ossibus meis: et dissolutus sum undique, et ferre non possum (Jer. XX, 9) .
PL 14, 531Aまたエレミヤは、神的な愛の賜物を自らの内に持って言った。「私の骨の中には燃え上がる火があった。私はいたるところで力が抜け、耐えることができない」(エレミヤ20:9)。
De Isaac et anima 8.53
Bona igitur charitas habens alas ignis ardentis, quae volitat per pectora et corda sanctorum, et exurit quidquid materiale atque terrenum est: quidquid vero sincerum est, probat; et quod contigerit, suo igne meliorat.
PL 14, 531Bそれゆえ、燃える火の翼を持つ愛は善い。それは聖なる者たちの胸と心の中を飛び回り、物質的で地上のものであるものはすべて焼き尽くし、真に純粋なものは試して認め、触れたものを自らの火でいっそう善くする。
De Isaac et anima 8.54
Hunc ignem in terram misit Dominus Jesus, et refulsit fides, accensa est devotio, illuminata est charitas, justitia resplenduit.
PL 14, 531B主イエスはこの火を地に投じた。すると信仰が輝き、献身に火がともり、愛が照らされ、正義が輝き出た。
De Isaac et anima 8.55
Hoc igne inflammavit corda apostolorum suorum, sicut testatur Cleophas dicens: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret Scripturas (Luc. XXIV, 32) ? Alae igitur ignis flammae scripturae sunt divinae.
PL 14, 531Bこの火で、彼は自分の使徒たちの心を燃え上がらせた。クレオパが証しして言うとおりである。「彼が聖書を開いていたとき、我々の心は我々の内で燃えていたではないか」(ルカ24:32)。それゆえ、火の炎の翼とは、神的な聖書のことである。
De Isaac et anima 8.56
Denique aperiebat Scripturas, et ignis exibat, atque audientium corda penetrabat. Et vere alae ignis; quia eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum.
PL 14, 531B実際、彼が聖書を開くと、火が出て、聞く者たちの心を貫いた。まことに火の翼である。主の言葉は、清らかな言葉、火で試された銀だからである。
De Isaac et anima 8.57
Cum Paulus quoque assumeretur a Christo, vidit circumfulsisse super se lumen, et super eos qui simul erant, cecidit a pavore, et probatior resurrexit: denique apostolus factus est, qui persecutor advenerat.
PL 14, 531Cパウロもまた、キリストに迎え取られたとき、自分の上に、また同行していた者たちの上にも光が照り巡るのを見て、恐れのあまり倒れ、そして試された者としていっそう確かになって起き上がった。実際、迫害者として来た者が使徒となったのである。
De Isaac et anima 8.58
Spiritus quoque sanctus descendit, et replevit totam domum in qua erant plurimi sedentes, et visae sunt dispertitae linguae tamquam ignis. Bonae alae charitatis, verae alae quae volitabant per ora apostolorum, et alae ignis quae purgatum sermonem loquebantur.
PL 14, 531C聖なる霊もまた降り、大勢が座っていた家全体を満たし、分かれた舌が火のように見えた。それは善い愛の翼、使徒たちの口を飛び回っていたまことの翼、清められた言葉を語った火の翼である。
De Isaac et anima 8.59
His alis evolavit Enoch raptus ad coelum. His alis evolavit Elias curru igneo, et equis igneis ad superna translatus. His alis Dominus Deus per columnam ignis deducebat Patrum plebem.
PL 14, 531Cこの翼によって、天に取り去られたエノクは飛び去った。この翼によって、エリヤは火の馬車と火の馬で上方へ移されて飛び去った。この翼によって、主なる神は火の柱で父祖たちの民を導いた。
De Isaac et anima 8.60
Has alas habuit Seraphim, quando sumpsit carbonem ignis de altari et tetigit os prophetae, et iniquitates ejus abstulit, et peccata purgavit.
PL 14, 531Cセラフィムはこの翼を持っていた。祭壇から火の炭を取って預言者の口に触れ、彼の不義を取り去り、罪を清めたときである。
De Isaac et anima 8.61
Harum alarum igne purgati sunt filii Levi, et baptizantur populi nationum, sicut testificatur Joannes, dicens de Domino Jesu: Ipse vos baptizabit in spiritu et igne (Matt. III, 11) .
PL 14, 531Dこの翼の火によってレビの子らは清められ、諸国民の民は洗礼を受ける。ヨハネが主イエスについて証しして言うとおりである。「彼は汝らに、霊と火で洗礼を授ける」(マタイ3:11)。
De Isaac et anima 8.62
Merito uri renes suos volebat et cor suum David, quia alas igneas charitatis sciebat non esse metuendas. Merito Hebraei pueri in fornace ardenti non sentiebant ignis incendia; quia charitatis eos flamma refrigerabat.
PL 14, 531Dダビデが自分の腎と心を焼かれることを望んだのは、もっともである。愛の火の翼は恐れるべきものではないと知っていたからである。ヘブライの少年たちが燃える炉の中で火の焼けつきを感じなかったのも、もっともである。愛の炎が彼らを涼しくしたからである。
De Isaac et anima 8.63
Et ut plenius cognoscamus quia alas habebat perfecta charitas, audisti Dominum dicentem: Quoties volui congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas (Matth. XXIII, 27) !
PL 14, 531Dそして、完全な愛が翼を持っていたことをいっそう十分に知るために、あなたは主がこう言うのを聞いた。「雌鶏が雛を翼の下に集めるように、私は汝の子らを何度集めようとしたことか」(マタイ23:27)〔底本は23:27。23:37の誤りか〕!
De Isaac et anima 8.64
78. Sumamus igitur has alas, quae sicut flammae ad superiora dirigant. Exuat unusquisque animam suam involucris sordidioribus, et quasi aurum igne approbet detersam luto. Sic enim purgatur anima, velut aurum optimum.
PL 14, 532A78. それゆえ、炎のように上方へ導くこの翼を、我々は身につけよう。めいめいは、自分の魂をより汚れた覆いから脱がせ、泥を拭い去った魂を、金のように火で試すがよい。魂は、最上の金のように、そのようにして清められるからである。
De Isaac et anima 8.65
Pulchritudo autem animae sincera virtus, et decus verior cognitio supernorum; ut videat illud bonum ex quo pendent omnia, ipsum autem ex nullo. Eo igitur vivit, atque intellectum accipit.
PL 14, 532A魂の美しさは純粋な徳であり、その飾りは、天上のものについてのいっそう真実な認識である。それは、すべてがそれに依存し、それ自身は何ものにも依存しない、あの善を魂が見るためである。それゆえ魂はそれによって生き、知性を受ける。
De Isaac et anima 8.66
Vitae enim fons est summum illud bonum, cujus charitas nobis et desiderium accenditur, cui appropinquare et misceri voluptas est: quod ei qui non videt, desiderio est, et ei qui videt, inest; ideoque universa alia despicit, hoc uno mulcetur et delectatur.
PL 14, 532Aあの最高の善は生命の源であり、それへの愛と憧れが我々の内にともされる。それに近づき、それと混じり合うことは快楽である。それは、見ない者にとっては憧れの対象であり、見る者にとっては内にある。それゆえ〔見る者は〕ほかのすべてを見下し、この唯一のものによって心を和らげられ、喜ぶ。
De Isaac et anima 8.67
Hoc est quod subministrat universis substantiam: ipsum autem in semetipso manens dat aliis, nihil autem in se ex aliis suscipit. De quo Propheta ait: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2) .
PL 14, 532Bこれこそ、万物に実体を供給するものである。それ自身は自らのうちにとどまりつつ他に与え、他から自らのうちに何も受け取らない。これについて預言者は言う。「私は主に言った、汝は私の神である。汝は私の善きものを必要としないからである」(詩篇15:2)。
De Isaac et anima 8.68
Hoc solum videre desideravit, sicut ipse alibi ait: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae, et videam delectationem Domini, et considerem templum ejus (Psal. XXVI, 4) .
PL 14, 532B彼はこれだけを見ることを望んだ。自ら別の箇所で言うとおりである。「私は主に一つのことを願った。これを私は求める。私の生涯のすべての日、主の家に住み、主の喜びを見、その神殿を仰ぎ見ることを」(詩篇26:4)。
De Isaac et anima 8.69
Si quis igitur purum illud, et incorporeum summum illud videre meruerit, quid habeat aliud quod desideret? Denique Petrus in monte gloriam resurrectionis Christi vidit, et nolebat descendere dicens: Domine, bonum est nos hic esse (Matth. XVII, 4) .
PL 14, 532Bそれゆえ、あの純粋で非物体的な最高のものを見るにふさわしいとされた者に、望むべきほかの何があるだろうか。実際、ペトロは山の上でキリストの復活の栄光を見て、降りることを望まず言った。「主よ、我々がここにいることは善い」(マタイ17:4)。
De Isaac et anima 8.70
Et quanto incomparabilior est illa divinitatis gloria, et lux inaccessibilis, quam si quis viderit, quid aliud concupiscat? Non regna, non facultates, honores, gloriam, potestates.
PL 14, 532Cまして、神性のあの栄光、近づきえない光は、どれほど比べようもないことか。それを見た者が、ほかに何を欲するだろうか。王国でも、財産でも、名誉でも、栄誉でも、権力でもない。
De Isaac et anima 8.71
Illis enim uti nihil beatitudinis est, hoc uti beatum est; ut illa despiciens, ad hoc conversus maneat. Hanc igitur videns pulchram imaginem ingrediatur intus, foris relinquat vultum corporis.
PL 14, 532Cそれらを用いることには幸福は少しもなく、これを用いることは幸福だからである。それは、それらを見下してこれに向き直り、そこにとどまるためである。それゆえ、この美しい像を見る者は、内へ入るがよい。体の顔かたちは外に残すがよい。
De Isaac et anima 8.72
Nam qui intuetur corpora, non debet introrsum intueri; ne more mergentis in gurgite rapiatur atque absorbeatur, et quasi in profundum demersus nusquam appareat. Fugiamus ergo in patriam verissimam.
PL 14, 532C体を眺める者は、内側まで見入ってはならない〔introrsum の「内側」が体の内か魂の内かは定かでない。字句どおり訳した〕。渦巻く淵に沈む者のようにさらわれ、呑み込まれ、深みに沈められたかのように、どこにも現れなくなることのないためである。それゆえ、最もまことの故郷へ逃れよう。
De Isaac et anima 8.73
Illic patria nobis, et illic Pater a quo creati sumus, ubi est Hierusalem civitas quae est mater omnium. 79. Sed quae est fuga? Non utique pedum, qui sunt corporis. Isti enim quocumque currunt, in terra currunt, et de solo ad solum transeunt.
PL 14, 532Cそこに我々の故郷があり、そこに、我々がそれによって造られた父がいる。そこには、すべての者の母である都エルサレムがある。79. だが、その逃れるとは何か。足による逃れではない。足は体のものだからである。足はどこへ走っても地の上を走り、地面から地面へ移るだけである。
De Isaac et anima 8.74
Nec navibus fugiamus, aut curribus, aut equis qui obligantur et cadunt: sed fugiamus animo, et oculis, aut pedibus interioribus.
PL 14, 532D船で逃れてもならず、馬車や馬で逃れてもならない。それらは縛られ、倒れる。我々は魂と目で、あるいは内なる足で逃れよう。
De Isaac et anima 8.75
Assuescamus oculos nostros videre quae dilucida et clara sunt, spectare vultum continentiae et temperantiae, omnesque virtutes, in quibus nihil scabrum, nihil obscurum et tortuosum sit: et se ipsum spectet quis, et conscientiam suam: illum oculum mundet, ne quid sordium habeat.
PL 14, 532D我々の目を、明るく澄んだものを見ることに慣らそう。自制と節制の顔つきを、またあらゆる徳、すなわち粗いもの、暗いもの、曲がったものが何もないものを見つめるようにである。また、人はおのれ自身とおのれの良心を見つめ、その目を清め、少しの汚れも持たないようにせよ。
De Isaac et anima 8.76
Quod enim videtur, non debet dissonare ab eo qui videt, quoniam conformes nos Deus imaginis voluit esse Filii sui. Cognitum igitur nobis est illud bonum, nec longe est ab unoquoque nostrum: In ipso enim vivimus, et sumus, et movemur.
PL 14, 532D見られるものは、見る者と調和しないものであってはならない。神は我々を、自らの子の像に似た者にしようと望んだからである。それゆえ、あの善は我々に知られており、我々のひとりひとりから遠くない。「我々は彼の内に生き、存在し、動いているからである。」
De Isaac et anima 8.77
Ipsius enim et genus sumus (Act. XVII, 28) , ut Apostolus gentiles posuit significare. Ipsum est bonum quod quaerimus, et solum bonum. Nemo enim bonus, nisi unus Deus. Hic est oculus qui magnum illum et verum decorem intuetur.
PL 14, 533A「我々は彼の一族でもあるからである」(使徒言行録17:28)と、使徒は異邦人〔の詩人たち〕の言葉として示した〔gentiles posuit significare は構文が定かでない。使徒が異邦人の詩人の言葉として引いたことを言うと取った〕。我々が求めるのはこの善そのものであり、唯一の善である。「善い者は誰もいない、ただ一人の神のほかは」からである。これは、あの大いなるまことの美を見つめる目である〔Hic の指すものは定かでない。善を求める心の目を言うと取った〕。
De Isaac et anima 8.78
Solem nisi sanus et vigens oculus non aspicit; nec bonum potest videre nisi anima bona. Fiat ergo bonus qui vult videre Dominum, et quod est bonum. Hujus boni similes simus, et secundum id operemur quae bona sunt.
PL 14, 533A健やかで力ある目でなければ太陽を見ることはできず、善い魂でなければ善を見ることはできない。それゆえ、主を、そして善であるものを見ようと望む者は、善い者となるがよい。我々は、この善に似た者となり、それにしたがって善いことを行おう。
De Isaac et anima 8.79
Hoc est bonum quod supra omnem operationem est, supra omnem mentem atque intellectum: ipsum est quod semper manet, ad ipsum convertuntur omnia, in quo habitat plenitudo divinitatis, et per ipsum reconciliantur omnia in ipsum.
PL 14, 533Aこれこそ、あらゆる働きの上にあり、あらゆる精神と知性の上にある善である。常にとどまるのはそれであり、万物はそれに向き直り、その内に神性の充満が宿り、それによって万物はそれへと和解させられる。
De Isaac et anima 8.80
Et ut plenius definiamus quid sit bonum: VITA est bonum, quia semper manet, dans vivere et esse omnibus; quia fons est omnium vita Christus, de quo ait propheta: In umbra ejus vivemus (Thren. IV, 20) .
PL 14, 533Bそして、善とは何かをいっそう十分に定めるなら、善とは生命である。それは常にとどまり、すべての者に生きることと存在することを与えるからである。生命なるキリストは万物の源だからである。彼について預言者は言う。「その陰のもとで我々は生きるだろう」(哀歌4:20)。
De Isaac et anima 8.81
Nunc enim vita nostra abscondita in Christo est: cum autem apparuerit Christus vita nostra, tunc et nos cum illo apparebimus in gloria. Ergo non timeamus mortem; quoniam requies est corporis, animae autem vel libertas, vel absolutio.
PL 14, 534A今は我々の生命はキリストの内に隠されている。しかし、我々の生命であるキリストが現れるとき、そのとき我々も彼とともに栄光の内に現れるだろう。それゆえ、死を恐れまい。死は体にとっては安息であり、魂にとっては解放であり、あるいは解き放ちだからである。
De Isaac et anima 8.82
Nec vereamur eum qui potest carnem interficere, animam autem non potest; quia non timemus eum qui potest vestimentum auferre, non timemus eum qui potest nostra furari, nos autem non potest.
PL 14, 534A肉を殺すことはできても魂を殺すことのできない者を、恐れまい。衣を奪うことのできる者を我々は恐れず、我々のものを盗むことはできても我々自身を盗むことのできない者を恐れないからである。
De Isaac et anima 8.83
Nos igitur animae sumus, si volumus esse Hebraei de iis qui sunt socii Jacob, id est, imitatores ejus.
PL 14, 534Aそれゆえ我々は魂である、もし我々が、ヤコブの仲間である者たち、すなわち彼を見倣う者たちのうちのヘブライ人でありたいと望むなら。
De Isaac et anima 8.84
Nos animae sumus, nostra autem membra vestimenta sunt: servanda sunt quidem vestimenta, ne scindantur, ne inveterascant: sed ille magis, qui his utitur, servare se debet et custodire.
PL 14, 534A我々は魂であり、我々の肢体は衣である。衣は裂けないように、古びないように保たれるべきではある。だがそれ以上に、それらを用いる者こそ、自らを保ち、守らなければならない。