De Isaac et anima 4.1
Introducitur in cubiculum Regis perfecta anima. Cui corporis se contagione fuscatam querenti, ut se cognoscat, exeat, etc. Christus praecipit. Eadem equae Solomonis comparatur. Ad haec putei quos fodit Isaac, quid significent?
PL 14, 507C完全な魂は王の寝室に導き入れられる。体の汚れによって黒ずんだと嘆くこの魂に、自分を知るようにと、「出よ」などと、キリストは命じる。同じ魂は、ソロモンの雌馬になぞらえられる。これに続いて、イサクが掘った井戸は何を意味するか。
De Isaac et anima 4.2
Et quo pacto demum Christus revocatus ab anima, saliens redeat, nec non ipsi adblandiatur? 11. Secundus animae processus. --Denique ait: Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I, 3) . Beata anima, quae Verbi ingreditur penetralia.
PL 14, 507Cそして、魂に呼び戻されたキリストは、ついにはどのようにして躍りながら戻り、魂に優しく語りかけるのか。11. 魂の第二の進み。――そして彼女は言う。「王は私を自分の寝室に導き入れた」(雅歌1:3)。言葉の奥の間に入る魂は幸いである。
De Isaac et anima 4.3
Insurgens namque de corpore ab omnibus fit remotior quae intra semet ipsam divinum illud si quo modo assequi possit, scrutatur et quaerit. Quod cum potuerit comprehendere, ea quae sunt intelligibilia supergressa, in illo confirmatur, atque eo pascitur.
PL 14, 507Dというのも、体から身を起こした魂は、あらゆるものからいっそう遠ざかり、自分自身の内に、あの神的なものを、どうにかして捉えうるなら、と調べ、探し求めるからである。それを捉えることができたときには、知性的なものを越えて、そのうちに堅固にされ、それによって養われる。
De Isaac et anima 4.4
Talis erat Paulus qui sciebat se raptum in paradisum: sed sive extra corpus raptum, sive in corpore, nesciebat.
PL 14, 508Aこのような者がパウロであった。彼は、自分が楽園に引き上げられたことを知っていたが、体の外に引き上げられたのか、体の内にいたまま引き上げられたのかは知らなかった。
De Isaac et anima 4.5
Assurrexerat enim anima ejus de corpore, et se a visceribus et vinculis carnis abduxerat atque elevaverat; factusque a semetipso alienus, intra semetipsum tenuit verba ineffabilia quae audivit, et vulgare non potuit; quia advertit ea loqui homini non licere.
PL 14, 508A彼の魂は体から立ち上がり、肉の内臓と枷から自らを引き離して高く挙げていたからである。自分自身から離れた者となって、彼は自分の内に、聞いた言い表しがたい言葉を保ち、それを広めることはできなかった。人間がそれを語ることは許されないと気づいたからである。
De Isaac et anima 4.6
Anima ergo bona contemnit visibilia et sensibilia, nec consistit in eis, nec in despiciendis his immoratur et residet: sed ascendit ad illa aeterna et invisibilia, et plena miraculis, puro sensu se piae mentis attollens.
PL 14, 508Aそれゆえ、善き魂は、見えるものと感覚されるものを軽んじ、それらのうちにとどまらず、軽んじるべきものにぐずぐずと居座ることもない。かえって、敬虔な精神の純粋な感覚で自らを持ち上げ、あの永遠で見えず、驚異に満ちたものへと上る。
De Isaac et anima 4.7
Etenim perfectioni studens, solum illud bonum Divinitatis intendit, nec aliud quidquam requirendum putat; quia tenet quod summum est. Itaque vir hujusmodi, in quo est animae pulchritudo, solus sibi abundat, quia ipse sibi est satis.
PL 14, 508A完全さを求める者は、神性のあの善だけを目指し、ほかに求めるべきものは何もないと考える。最高のものを保持しているからである。それゆえ、魂の美しさのあるこのような人は、自分だけで満ち足りている。自分にとって自分で十分だからである。
De Isaac et anima 4.8
Nec solus aliquando est, cui praesul Dominus adest. 12. Denique in illud divini illius introducta secretum: Exsultemus, inquit, et laetemur in te, et diligamus ubera tua super vinum (Cant. I, 3) .
PL 14, 508B主が先に立って傍らにいる者は、決してひとりではない。12. こうして、あの神的な秘密の内に導き入れられて、彼女は言う。「我々は汝のうちで躍り上がり、喜ぼう。汝の乳房を酒にまさって愛そう」(雅歌1:3)。
De Isaac et anima 4.9
Non enim in divitiis, et auri argentique thesauris, non in possessionum fructibus, non in potestatibus, non in conviviis, sed in solo Deo justus exsultat.
PL 14, 508B義人は、富や金銀の宝、所有地の実り、権力、宴ではなく、ただ神のうちにのみ躍り上がるからである。
De Isaac et anima 4.10
13. Eadem tamen anima cognoscens se corporis societate fuscatam, dicit ad alias animas, vel ad illas coelestes et appositas sacro ministerio potestates: Nolite aspicere me quod obfuscata sum; quoniam non est intuitus me sol.
PL 14, 508B13. それでも、同じ魂は、自分が体との交わりによって黒ずんでいることを知って、ほかの魂たちに、あるいは聖なる奉仕に就くあの天上の力ある者たちに言う。「私が黒ずんでいるのを見るな。太陽が私を見なかったからである」。
De Isaac et anima 4.11
Filii matris meae pugnaverunt adversum me (Ibid., 5) , hoc est, impugnaverunt me corporis passiones, carnis illecebrae coloraverunt; ideo mihi sol justitiae non refulsit: quo viduata praesidio, devotionem meam, et observantiam plenam servare non potui; hoc est enim: Vineam meam non custodivi (Ibid.) , quia spinas et non uvam attuli, id est, faciens peccata pro fructibus.
PL 14, 508B「私の母の子らが私に戦いを挑んだ」(雅歌1:5)。すなわち、体の情念が私を攻撃し、肉の誘惑が私を染めた。それゆえ、正義の太陽は私に輝かなかった。その守りを奪われて、私は自分の献身と、満ちた順守を保つことができなかった。「私は私のブドウ畑を守らなかった」(雅歌1:5)とはこのことである。私はブドウではなくイバラをもたらした、すなわち、実りの代わりに罪をなしたからである。
De Isaac et anima 4.12
14. Et cum de Verbo loquitur, irradiante sibi Verbi splendore conversa ad ipsum dicit: Ubi pascis? Ubi manes in meridiano (Ibid., 6) ? Recte dicit: Ubi pascis? quia regale est Dei Verbum: Ubi manes, quia morale: In meridiano, quia mysticum.
PL 14, 508C14. 彼女は言葉について語るとき、自分に差し込む言葉の輝きに照らされ、彼に向き直って言う。「どこで養うのか。どこで正午にとどまるのか」(雅歌1:6)。「どこで養うのか」と言うのは正しい。神の言葉は王にふさわしいからである。「どこでとどまるのか」と言うのは、それが道徳に関わるからである。「正午に」と言うのは、それが神秘に関わるからである。
De Isaac et anima 4.13
Siquidem meridie Joseph cum fratribus suis in convivio constitutus futurorum temporum mysteria revelabat.
PL 14, 508C実際、ヨセフは正午に、兄弟たちとともに宴席に着いて、来るべき時代の奥義を明らかにしていた。
De Isaac et anima 4.14
Sed etiam David ait: Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet: et educet sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem (Psal. XXXVI, 5) .
PL 14, 508Cダビデもまた言う。「主に汝の道を明らかにし、彼に望みを置け。彼自らが成し遂げる。彼は汝の正義を光のように、汝の裁きを正午のように現す」(詩篇36:5)。
De Isaac et anima 4.15
Et ipse Paulus circumfulsisse sibi lumen meridie asseruit (Act. IX, 3) , quando a persecutione est conversus ad gratiam. Queritur ergo quod derelicta sit, quod destituta sit pauper ex divite.
PL 14, 508Dパウロ自身も、正午に光が自分の周りを照らしたと断言した(使徒言行録9:3)。迫害から恩寵へと向き直ったときのことである。それゆえ魂は、見捨てられたこと、富める者から貧しい者となって見放されたことを嘆く。
De Isaac et anima 4.16
Abundabat enim munere gratiarum: sed egere coepit, ubi divinae praesentiae sibi copia denegata est; et ideo vel quasi mercenaria haberi postulat, quae ante sibi pretiosioris copulae gratiam vindicabat.
PL 14, 508D恩寵の賜物に富んでいたのに、神の臨在の豊かさが拒まれると、乏しくなり始めたからである。それゆえ、せめて雇い人のように扱ってほしいと求める。それまで、より貴い結びつきの恩寵を自分のものと主張していた魂が。
De Isaac et anima 4.17
15. Cui respondit Verbum Dei: Nisi cognoscas te, decora inter mulieres (Cant. I, 7) ; quae quereris quod relicta sis, nisi te cognoscas, nisi te poeniteat lapsus tui, nisi intentionem devotionis approbes, nisi fides tua et sinceritas augeatur, querela nihil proderit.
PL 14, 509A15. 彼女に神の言葉は答えた。「汝が汝自身を知らないなら、女たちのうちで麗しい者よ」(雅歌1:7)。見捨てられたと嘆くあなたよ、あなたが自分自身を知らないなら、自分の堕落を悔いないなら、献身の志を是としないなら、あなたの信仰と誠実が増し加えられないなら、嘆きは何の役にも立たない。
De Isaac et anima 4.18
Aut sic: Nisi cognoscas te quia decora es, nisi pulchritudinem naturae tuae serves, et corporis te illecebrae non demergant, nec impedimenta detineant, nihil tibi creaturae melioris nobilitas suffragabitur.
PL 14, 509Aあるいはこう〔読める〕。あなたが麗しいことを知らず、あなたの本性の美しさを保たず、体の誘惑があなたを沈めないようにも、妨げがあなたを引き留めないようにもしないなら、より優れた被造物の気高さも、あなたの助けにならない。
De Isaac et anima 4.19
16. Cognosce igitur te, et naturae tuae decorem, et exi quasi exuta vinculis pedem, et nudo exserta vestigio; ut carnalia integumenta non sentias: vestigium mentis tuae corporalia vincula non implicent; ut pes tuus speciosus appareat.
PL 14, 509A16. それゆえ、あなた自身を知り、あなたの本性の麗しさを知れ。そして、枷を脱いだ足のように、素足の歩みで出ていけ。肉の覆いを感じないように。あなたの精神の足跡を、体の枷が絡めとらないように。あなたの足が麗しく現れるように。
De Isaac et anima 4.20
Tales enim sunt qui ad regnum coelorum annuntiandum eliguntur a Domino, de quibus dictum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem (Esai. LII, 7) !
PL 14, 509B天の国を告げ知らせるために主に選ばれるのは、このような者たちであり、彼らについて言われている。「平和を福音として告げる者たちの足は、何と麗しいことか」(イザヤ52:7)。
De Isaac et anima 4.21
Talis Moyses, cui dicitur: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) ; ut vocaturus populum ad Dei regnum, prius carnis exuvias deponeret, et nudo spiritu, vestigioque mentis incederet.
PL 14, 509Bこのような者がモーセであり、彼に向かってこう言われている。「汝の足の履き物を脱げ」(出エジプト記3:5)。それは、民を神の国へと呼ぼうとして、まず肉の脱け殻を捨て、裸の霊と精神の足跡で進むためであった。
De Isaac et anima 4.22
Hoc est ergo quod ait: Exi tu in calcaneis regum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum (Cant. I, 7) ; quia per greges regnum intelligimus, eo quod potestatis sit gregibus praesidere.
PL 14, 509Bそれゆえ、こう言うのである。「汝は群れの踵のあとに出て〔底本は regum(王たちの)。続く「群れによって我々は王国を解する」から、gregum(群れの)の誤りらしく、こう読んだ〕、羊飼いたちの天幕で汝の子山羊を養え」(雅歌1:7)。群れによって我々は王国を解するからであり、群れを治めるのは権能のあることだからである。
De Isaac et anima 4.23
Praesidet autem unusquisque sibi quadam potestate regali, si coerceat in se corporis luxus, et servituti redigat carnem suam. Ideoque dictum est: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21) .
PL 14, 509B各人は、体の放縦を抑え、自分の肉を隷従に服させるなら、王的な権能によって自分を治める。それゆえ言われている。「神の国は汝らの中にある」(ルカ17:21)。
De Isaac et anima 4.24
Unde pulchre ait ad animam: Exi, id est, exi a servitio, exi a carnis imperio atque dominatu: et exi non in carne, sed in spiritu: exi ad regimen potestatis. Ideoque addidit. Pasce haedos tuos.
PL 14, 509Bそれゆえ、魂に向かって美しくこう言う。「出よ」、すなわち、隷従から出よ、肉の支配と主権から出よ。肉においてではなく霊において出よ。統治の権能へと出よ。それゆえこう加えた。「汝の子山羊を養え」。
De Isaac et anima 4.25
Rege ea quae in sinistra tua sunt; nam si non regantur, facile labuntur. Coerce petulantiam, lasciviam tui corporis, et luxuriam irrationabilem: edoma leves motus, pasce eos non in corporeis tabernaculis, sed in tabernaculis pastorum, qui regere gregem norunt.
PL 14, 509Cあなたの左にあるものを治めよ。治められなければ、容易に滑り落ちるからである。あなたの体の放縦と淫奔、理性なき放蕩を抑え、軽い動きを調教せよ。それらを体の天幕ではなく、群れを治めることを知る羊飼いたちの天幕で養え。
De Isaac et anima 4.26
Sunt enim amabilia tabernacula Israel sicut nemora obumbrantia super flumen, in quibus anima tamquam in procinctu bellico sita bonam exercet militiam, incursus explorat hostiles, virtutis labore quaerit victoriam; ut possit equae illi quae Salomonis est, comparari, velox ad currendum, habilis ad partum (Cant. I, 8) ; quoniam fecunditas animae desideratur et quaeritur.
PL 14, 509Cイスラエルの天幕は愛すべきもので、川の上に陰を落とす森のようである。その中で魂は、戦陣に就いた者のように善き戦いを戦い、敵の襲来を探り、徳の労苦によって勝利を求める。それは、ソロモンのあの雌馬、走るのが速く、産むのに適した雌馬になぞらえられうるためである(雅歌1:8)。魂の豊かな実りが望まれ、求められているからである。
De Isaac et anima 4.27
17. Haec ergo equa pretiosa est, et currus Pharao veloces; quod aliqui ad Ecclesiam referunt et ad populum. Sed de hoc mysterio alibi saepius diximus, et maxime in Psalmo centesimo octavo decimo (Serm. 2 in Psal. CXVIII) .
PL 14, 509D17. それゆえ、この雌馬は貴く、ファラオの戦車は速い。これをある者たちは教会と民に当てはめる。しかしこの奥義については、ほかの所で何度も語ってきた。とくに詩篇第118篇について語った(『詩篇118篇講解』第2説教)。
De Isaac et anima 4.28
Hoc autem loco de anima dicendum suscepimus. Hujus equae similis aestimatur haec anima, hoc est, propheticae vel apostolicae virtutis, quod in eorum annumeretur grege, qui fecunditate praedicationis suae totius orbis terrarum spatia referserunt; et quamvis in corpore constituti, nulla tamen cursus spiritalis sensere dispendia.
PL 14, 509Dしかし、この箇所では魂について語ることを引き受けた。この雌馬に似ていると見なされるのは、この魂、すなわち預言者や使徒の徳を持つ魂である。それは、説教の実りによって全世界の広がりを満たした人々の群れの中に数えられるからである。そして、体のうちに置かれていながら、霊的な走りの損失を少しも感じなかった。
De Isaac et anima 4.29
Ideoque laudatur quod coelesti sibi illuminante praecepto, jam speciosa, jam pulchra sit, quae vultu praeferat castitatis decorem, et redimicula cervicis attollat, in qua sunt patientiae et humilitatis insignia.
PL 14, 510Aそれゆえ、天上の命令に照らされて、すでに端麗で、すでに美しいと称えられる。その顔には貞潔の美しさが現れ、首の飾り帯を高く掲げ、そこには忍耐と謙遜の印がある。
De Isaac et anima 4.30
Talis animae diligebat Isaac verus decorem, humilitatem, patientiam; et ideo partus ejus avide requirebat. 18. Concepit autem Rebecca, et patientia sua nodum sterilitatis absolvit.
PL 14, 510A真のイサクは、このような魂の美しさ、謙遜、忍耐を愛した。それゆえ、その産むものを熱心に求めていた。18. リベカは身ごもり、その忍耐によって不妊の結び目を解いた。
De Isaac et anima 4.31
Quid autem pariat prophetica atque apostolica anima consideremus, et quomodo pariat: Abiit, inquit, interrogare Dominum (Gen. XXV, 22) , quia exsultabant infantes in utero ejus.
PL 14, 510A預言者的で使徒的な魂が何を産むか、またどのように産むかを考えよう。「彼女は主に尋ねに行った」と言う(創世記25:22)。胎内で子らが躍っていたからである。
De Isaac et anima 4.32
Et responsum accepit: Duae gentes in utero tuo sunt (Ibid., 23) ; eo quod nihil sponte praesumat: sed in omnibus summum Deum praesulem poscat suorum consiliorum: simul plena pacis atque pietatis duos populos sua fide et praedicatione connectat, et tamquam utero suo claudat.
PL 14, 510Bそして彼女は答えを得た。「二つの国民が汝の胎内にいる」(創世記25:23)。それは、何ひとつ自分から思い上がって企てず、あらゆることで最高の神を自らの計らいの導き手として求めるからである。同時に、平和と敬虔に満ちた彼女は、二つの民を自らの信仰と宣教で結びつけ、いわば自分の胎内に閉じ込める。
De Isaac et anima 4.33
19. Quae non immerito soror magis quam uxor appellatur, eo quod mitis atque pacifica anima communis magis pietatis quam specialis copulae nomen accipiat; et quia universis magis quam uni se existimet obligatam.
PL 14, 510B19. 彼女が妻と呼ばれるよりもむしろ姉妹と呼ばれるのは、理由のないことではない。穏やかで平和を好む魂は、特別な結びつきの名よりも、共通の敬虔の名を受け、また、ひとりに対してよりもすべての人に対して自分が義務を負っていると考えるからである。
De Isaac et anima 4.34
20. Fodit autem puteos Isaac; et plurimos quidem, quos foderat pater ejus, et repleverant illos post mortem Abrahae patriis illius, alienigenae.
PL 14, 510B20. イサクは井戸を掘る。それも、彼の父が掘った井戸の非常に多くを〔掘り直す〕。アブラハムの死後、異国の者たちがそれらを塞いでいたのである〔底本は「repleverant illos … patriis illius, alienigenae」。「patriis illius」の語形と係りが定かでない。ミーニュの脚注は、ローマ版が「patris ejus」(彼の父の)と読むとする。創世記26:15に従い、異国の者たちが父の掘った井戸を埋めたと解した〕。
De Isaac et anima 4.35
Prae caeteris tamen fodit hos puteos, unum in convalle Gerarum, et invenit ibi puteum aquae vivae: et litem fecerunt pastores Gerarum cum pastoribus Isaac; eo quod aquam sibi ejus putei quasi propriam vindicabant, et vocavit nomen ejus Injustitiam.
PL 14, 510Cしかし、ほかにもまして、次の井戸を掘った。一つはゲラルの谷にあり、彼はそこに生ける水の井戸を見いだした。ゲラルの羊飼いたちはイサクの羊飼いたちと争った。その井戸の水を自分たちのものであるかのように主張したからである。彼はその名を「不正義」と呼んだ。
De Isaac et anima 4.36
Et fodit alium puteum, in quo orta est disceptatio; et imposuit illi nomen Inimicitias. Et fodit tertium, in quo lis nulla inter pastores commissa est, et vocavit eum Latitudinem.
PL 14, 510C彼はもう一つの井戸を掘り、その井戸で論争が起こった。彼はそれに「敵意」と名を付けた。さらに第三の井戸を掘り、その井戸については羊飼いたちの間に争いが何も起こらず、彼はそれを「広さ」と呼んだ。
De Isaac et anima 4.37
Fodit et puteum Juramenti, et non invenit in eo aquam; et vocavit eum puteum Juramenti.
PL 14, 510Cまた「誓い」の井戸を掘ったが、そこには水を見いださなかった。彼はそれを「誓い」の井戸と呼んだ。
De Isaac et anima 4.38
21. Quis haec legens, terrena magis quam spiritalia opera esse arbitretur, quod vel Abraham fodit puteos, vel Isaac, tanti videlicet patriarchae, vel etiam Jacob, sicut et in Evangelio (Joan. IV, 12) reperimus, velut fontes quidam generis humani, et specialiter devotionis ac fidei.
PL 14, 510C21. これを読む者は誰が、アブラハムが、あるいはイサクが――すなわちこれほどの族長たち、いわば人類の、とくに敬虔と信仰の泉である者たちが――、さらにはヤコブも、福音書(ヨハネ4:12)に我々が見いだすとおり、井戸を掘ったことを、霊的な業というより地上的な業と考えるだろうか。
De Isaac et anima 4.39
Quid est enim puteus aquae vivae, nisi profundae altitudo doctrinae? Unde et Agar ad puteum angelum vidit, et Jacob ad puteum Rachel sibi invenit uxorem: Moyses quoque secus puteum futuri locavit merita prima conjugii.
PL 14, 510D生ける水の井戸とは、深遠な教えの奥深さでなくて何であろうか。それゆえ、ハガルは井戸のそばで天使を見、ヤコブは井戸のそばでラケルを妻として見いだした。モーセもまた、井戸のかたわらで来るべき結婚の最初の功を据えた。
De Isaac et anima 4.40
22. A puteo igitur visionis, aperire Isaac adorsus est puteos, et bono ordine; ut ejus putei aqua primum rationabile animae, oculumque ejus dilueret et foveret, quo visum ejus faceret clariorem. Fodit etiam alios puteos plures.
PL 14, 511A22. それゆえ、イサクは、幻の井戸から井戸を開くことに着手し、それは良い順序であった。その井戸の水がまず魂の理性的な部分とその目を洗い、いたわり、その視力をいっそう明らかにするためである。彼はほかにも多くの井戸を掘った。
De Isaac et anima 4.41
Unde et scriptum est: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. V, 15) . Quanto plures fuerint, tanto est uberior redundantia gratiarum.
PL 14, 511Aそれゆえ、こう書かれている。「汝の器から水を飲め、汝の井戸の泉から飲め」(箴言5:15)。井戸が多ければ多いほど、恩寵の溢れは豊かである。
De Isaac et anima 4.42
Fodit tamen puteum, quem foderat pater ejus Abraham, de quo litem fecerunt pastores Gerarum, hoc est, maceriae. Ubi enim maceria, ibi divisio inter repugnantes, ibi injustitia; et ideo vocavit Injustitiam.
PL 14, 511Aしかし彼は、父アブラハムが掘った井戸を掘った。その井戸をめぐって、ゲラルの羊飼いたち、すなわち石垣の〔羊飼いたち〕が争った。石垣のあるところ、そこには争う者たちの間の分断があり、そこには不正義があるからである。それゆえ彼は「不正義」と呼んだ。
De Isaac et anima 4.43
Alium quoque fodit, et orta dissensione, vocavit eum Inimicitias. In quibus videtur elucere doctrina moralis; eo quod sublato pariete maceriae, solutae sint in carne hominis inimicitiae, et facta sint utraque unum in figura per Isaac, in veritate per Christum; meritoque postea pura aqua in eo puteo sit reperta, tamquam doctrina moralis utilis ad hauriendum.
PL 14, 511A彼は別の井戸も掘り、争いが起こったので、それを「敵意」と呼んだ。ここには道徳的な教えが際立つように見える。石垣の壁が取り去られたので、人間の肉において敵意が解かれ、二つのものは、イサクによって象りにおいて、キリストによって真実において一つとなったからである。また、のちにその井戸に清い水が見いだされたのも当然であり、それは汲むのに役立つ道徳的な教えのようである。
De Isaac et anima 4.44
Puteus quoque Latitudinis quid aliud significat nisi de naturalibus disciplinam? Qua causa et Latitudo dicitur, quia sine contentione, sine lite, jam quietus atque securus est, qui mundana haec et sensibilia fuerit supergressus.
PL 14, 511B「広さ」の井戸もまた、自然についての教えでなくて何を意味するだろうか。それゆえ「広さ」と言われる。この世の感覚されるものを超えた者は、争いなく、論争なく、すでに安らかで安全だからである。
De Isaac et anima 4.45
Unde superatis jam adversantibus et alienigenis cogitationibus (quid enim tam alienum quam omnia saecularia, quae perpetua esse non possunt) potest sapiens dicere: Dilatavit Dominus nobis, et auxit nos super terram (Gen. XXVI, 22) , quia terrena transcendit.
PL 14, 511Bそれゆえ、敵対する異国の思いをすでに打ち破って(世のものはすべて永続しえないのだから、これほど縁遠いものがあるだろうか)、賢者は言うことができる。「主は我々を広げ、地の上に我々を増やした」(創世記26:22)。地上のものを超えたからである。
De Isaac et anima 4.46
Ultimus est puteus Juramenti, in quo ei visus est Deus, et ait ei: Noli timere, tecum enim sum (Ibid., 24) . Et benedixit eum. Haec doctrina jam mystica est.
PL 14, 511B最後は「誓い」の井戸であり、そこで神は彼に現れ、言った。「恐れるな。私は汝とともにいるからである」(創世記26:24)。そして彼を祝福した。これはすでに神秘的な教えである。
De Isaac et anima 4.47
23. Habes haec in Salomone; quia Proverbia ejus moralia; Ecclesiastes naturalis, in quo quasi vanitates istius despicit mundi; mystica ejus sunt Cantica canticorum.
PL 14, 511C23. あなたはこれらをソロモンのうちに持つ。『箴言』は道徳的であり、『コヘレトの言葉』は自然的で、そこで彼はこの世の空しさをいわば軽んじている。『雅歌』は神秘的である。
De Isaac et anima 4.48
Habes et in propheta: Seminate vobis ad justitiam, vindemiate ad fructum vitae, illuminate vobis lumen cognitionis (Ose. X, 12) . Hoc est enim lumen cognitionis, habere charitatis perfectionem. Ideoque dictum est: Noli timere; charitas enim timorem excludit foras.
PL 14, 511Cあなたは預言者にもこれを持つ。「汝ら自身のために正義に向けて種を蒔け、命の実りのためにブドウを摘め。汝ら自身のために認識の光を灯せ」(ホセア10:12)。認識の光とは、愛の完成を持つことだからである。それゆえ、「恐れるな」と言われているのである。愛は恐れを外に追い出すからである。
De Isaac et anima 4.49
Ut cognoscamus autem quia et Salomon ita hos interpretatus est puteos, ut ad moralem doctrinam, et naturalem referret, et mysticam, in singulis libris suis quos de moralibus, vel naturalibus, vel mysticis scripsit, posuit hos puteos.
PL 14, 511Cソロモンもまたこれらの井戸をこのように解釈し、道徳的な教え、自然的な教え、神秘的な教えに関連づけたことを我々が知るために、彼は道徳について、あるいは自然について、あるいは神秘について書いた自分の各書のそれぞれに、これらの井戸を置いた。
De Isaac et anima 4.50
24. Nam et in Proverbiis cum declinandam speciem diceret saecularis illecebrae, ait: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus, et superfluant tibi aquae de tuo fonte (Prov. V, 15) .
PL 14, 511D24. 『箴言』においても、世の誘惑の姿を避けるべきだと言うとき、彼は言う。「汝の器から水を飲め、汝の井戸の泉から飲め。汝の泉から、汝のもとに水があふれるように」(箴言5:15)。
De Isaac et anima 4.51
Et infra: Fons aquae tuae sit tibi proprius, et jucundare cum uxore (Ibid., XVIII) ; eo quod adversus tentamenta mundi remedio nobis vera sapientia sit.
PL 14, 511Dさらに先では、「汝の水の泉は汝自身のものであれ。汝の妻とともに喜べ」(箴言5:18)。真の知恵が、世の誘惑に対して我々にとっての薬だからである。
De Isaac et anima 4.52
Moralis quoque doctrina, quae imaginem mundanae voluptatis meretriciis quibusdam illitam fucis irriguo suo diluat, et fluento sui fontis abstergat.
PL 14, 512A道徳的な教えもまた、遊女の化粧を塗りたくった世の快楽の像を、自らの灌水で洗い流し、自らの泉の流れで拭い去るものである。
De Isaac et anima 4.53
25. De naturalibus quoque habes in Ecclesiaste dictum: Feci mihi piscinas aquarum ad irrigandum ex his saltum germinantem (Eccles. II, 6) .
PL 14, 512A25. 自然についても、あなたは『コヘレトの言葉』に言われているのを読む。「私は、芽吹く森に水をそそぐために、水の池を自分のために造った」(コヘレトの言葉2:6)。
De Isaac et anima 4.54
Neque te moveat quod pro puteo piscinas posuit; quia et Moyses puteum Latitudinis dixit, eo quod a sollicitudine omni et angustiis absolvitur, qui mundum hunc pia mente transcenderit.
PL 14, 512A井戸の代わりに池と置いていることに、あなたは動揺するな。モーセも「広さ」の井戸と言ったのは、敬虔な精神でこの世を超えた者は、あらゆる心配と窮屈から解き放たれるからである。
De Isaac et anima 4.55
Non immerito ergo piscinas habet Ecclesiastes, qui vidit nullam abundantiam esse sub sole: sed si quis abundare velit, in Christo abundet.
PL 14, 512Aそれゆえ、日の下にいかなる豊かさもないことを見たコヘレトが池を持つのは当然である。しかし、豊かでありたい者は、キリストにおいて豊かであれ。
De Isaac et anima 4.56
26. Et de mysticis puteus superest nobis, quem etiam ipsum reperimus in Canticis Canticorum, dicente Scriptura: Fons hortorum, puteus aquae vivae, et impetu descendens a Libano (Cant. IV, 15) .
PL 14, 512A26. 神秘的なものについては、井戸が我々に残されている。それをも我々は『雅歌』に見いだす。聖書はこう言う。「園の泉、生ける水の井戸、レバノンから激しく下る流れ」(雅歌4:15)。
De Isaac et anima 4.57
Etenim si mysteriorum altitudinem persequaris, puteus tibi videtur tamquam in profundo sita mystica esse sapientia: si vero haurire velis affluentiam charitatis quae major et uberior est quam fides et spes, tunc tibi fons est.
PL 14, 512B実際、あなたが奥義の深さを追うなら、神秘的な知恵は深みに据えられているように、あなたには井戸と見える。しかし、信仰と希望より大きく豊かな愛のあふれを汲もうとするなら、そのときあなたには泉である。
De Isaac et anima 4.58
Exuberat enim charitas, ut et haurire eam cominus, et rigare ejus affluentia hortum tuum possis spiritalibus fructibus redundantem.
PL 14, 512B愛はあふれ出るので、それを近くで汲み、その流れで、霊の実りにあふれるあなたの園を潤すことができる。
De Isaac et anima 4.59
Et quia ultra ipsum puteum Latitudinis est, qui charitatem habet; ideo dixit, quia ubi charitas est, ibi impetus magnus descendit a Libano.
PL 14, 512B愛を持つ者は「広さ」の井戸そのものをも越えている。それゆえ彼は、愛のあるところには、レバノンから大きな激流が下ると言ったのである。
De Isaac et anima 4.60
Ne quid autem moveat quod et puteum et fontem eumdem dixit, etiam Evangelium te instruat, in quo scriptum est: Quia venit Jesus in civitatem Samariae, quae dicitur Sychar, juxta praedium quod dedit Jacob Joseph filio suo, Erat autem ibi fons Jacob.
PL 14, 512Bまた、彼が井戸と泉を同じものとして言ったことが何も動揺させないよう、福音書もあなたを教えるとよい。そこにはこう書かれている。「イエスは、サマリアのシカルと呼ばれる町に来た。ヤコブがその子ヨセフに与えた土地のそばである。そこにはヤコブの泉があった。」
De Isaac et anima 4.61
Et fatigatus, inquit, sedebat sic super puteum (Joan. IV, 5 et 6) . Unde ad mysticam doctrinam hunc referri puteum etiam ibi cognoscimus quia ibi Samaritana illa, id est, custos (custos autem coelestium praeceptorum) hausit de puteo illo divina mysteria, cognoscens quia Deus spiritus est, et non in loco adoratur, sed in spiritu (Ibid., et seq. 24) ; et quia Messias Christus est.
PL 14, 512C「そして疲れて、と彼は言う、そのように井戸の上に座っていた」(ヨハネ4:5, 6)。ここからも、この井戸が神秘的な教えに関わることを我々は知る。そこで、あのサマリアの女、すなわち見張り(天上の掟の見張りである)は、その井戸から神的な奥義を汲み、神が霊であり、場所においてでなく霊において礼拝されること(ヨハネ4:24以下)、またメシアがキリストであることを悟ったからである。
De Isaac et anima 4.62
Et ideo qui adhuc exspectatur a Judaeis, jam venit. Quibus auditis, mulier illa quae speciem Ecclesiae gerit, legis sacramenta cognovit, et credidit.
PL 14, 512Cそれゆえ、ユダヤ人たちによってなお待たれている者は、すでに来た。これを聞いて、教会の姿を担うあの女は、律法の秘義を悟り、信じた。
De Isaac et anima 4.63
27. In ipso quoque Canticorum libro Salomon hanc triplicem sapientiam evidenter expressit; licet in Proverbiis dixerit (Prov. XXII, 20) , ut tripliciter sibi scriberet, qui sapientiam ejus vellet audire.
PL 14, 512C27. 『雅歌』の書そのものにおいても、ソロモンはこの三重の知恵を明らかに表した。もっとも彼は『箴言』において、自分の知恵を聞こうとする者は、三重に自分のために書き記せと言ったのであるが(箴言22:20)。
De Isaac et anima 4.64
Ait ergo in Canticis sponsa de sponso: Ecce es sponsus consobrinus meus equidem pulcher: acclinatio nostra opaca, trabes domorum nostrarum cedri, lacunaria nostra cupressi (Cant. I, 15 et 16) . Possumus hoc de moralibus accipere.
PL 14, 512Dそれゆえ、『雅歌』で花嫁は花婿について言う。「見よ、汝は私の従兄弟である花婿、まことに麗しい。我々の寝椅子は木陰、我々の家の梁はレバノンスギ、我々の天井板はイトスギ」(雅歌1:15, 16)。これを道徳的なものとして受け取ることができる。
De Isaac et anima 4.65
Ubi enim requiescit Christus et Ecclesia, nisi in operibus suae plebis? Denique ubi impudicitia, ubi superbia, ubi iniquitas erat, ibi ait Dominus Jesus: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20) .
PL 14, 512Dキリストと教会は、自分の民の業のうちでなくて、どこに憩うだろうか。実際、不貞があり、高慢があり、不正があったところで、主イエスは言う。「人の子には、頭を休める場所がない」(マタイ8:20)。
De Isaac et anima 4.66
28. De naturalibus autem quid accipimus? In umbra, inquit, ejus concupivi et sedi, et fructus ejus dulcis in faucibus meis (Cant. II, 3) .
PL 14, 513A28. 自然的なものについては何を受け取るか。「その陰に、と彼女は言う、私は望んで座り、その実は私の喉に甘い」(雅歌2:3)。
De Isaac et anima 4.67
Qui enim terrena supergreditur, et cui mundana moriuntur (quoniam crucifigitur ei mundus, et ipse mundo) omnia quae sunt sub sole refugit et contemnit. 29. De mysticis quoque ait: Introduc me in domum vini, constitue in me charitatem (Cant. II, 4) .
PL 14, 513A地上のものを超える者、世のものが彼にとって死んでいる者(世は彼に対して、彼は世に対して十字架につけられているのだから)は、日の下にあるあらゆるものを避け、軽んじる。29. 神秘的なものについても彼女は言う。「私を酒の家に導き入れ、私のうちに愛を据えよ」(雅歌2:4)。
De Isaac et anima 4.68
Etenim sicut vineam suam vitis, ita Dominus Jesus populum suum quasi vitis aeterna quibusdam brachiis charitatis amplectitur. 30. Considera singula. In moralibus flos est, et inter spinas lilium, sicut ipse ait: Ego flos campi, et lilium convallium (Ibid., I) .
PL 14, 513Aブドウの木が自分のブドウ畑を抱くように、主イエスは、永遠のブドウの木のように、自分の民を愛のいくつもの腕で抱く。30. 一つ一つを考えよ。道徳的なものにおいて、彼は花であり、イバラの間のユリである。彼自身が言うとおりである。「私は野の花、谷のユリ」(雅歌2:1)。
De Isaac et anima 4.69
In moralibus ergo flos est. In naturalibus sol justitiae, qui oriens et resurgens illuminat, occidens obumbrat. Cave ne tibi occidat, quia scriptum est: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26) .
PL 14, 513Bそれゆえ、道徳的なものにおいては花である。自然的なものにおいては正義の太陽であり、昇って再び昇るとき照らし、沈むとき陰を落とす。あなたに対して沈むことのないよう気をつけよ。「日が汝らの怒りの上に沈むことのないように」と書かれているからである(エフェソ4:26)。
De Isaac et anima 4.70
In mysticis charitas est, quia plenitudo legis est Christus. Et ideo Ecclesia quae diligit Christum, vulnerata est charitate.
PL 14, 513B神秘的なものにおいては愛である。キリストは律法の完成だからである。それゆえ、キリストを愛する教会は、愛に傷ついている。
De Isaac et anima 4.71
31. Hanc itaque charitatem suscitat, et resuscitat donec vocem ejus accipiat, et praesentiam ejus arcessiat; quia quaesitus non solum venit, sed etiam saliens venit: Saliens super montes, et transiliens super colles (Cant. II, 8) .
PL 14, 513B31. それゆえ彼女はこの愛を呼び起こし、また呼び覚まし、ついに彼の声を聞き、彼の臨在を招き寄せる。求められた彼は、来るだけでなく、躍りながら来るからである。「山々の上を躍り、丘々の上を跳び越えて」(雅歌2:8)。
De Isaac et anima 4.72
Super majoris gratiae animas salit, inferioris transilit. Vel sic: saliens quomodo venit? Saltu quodam venit in hunc mundum. Apud Patrem erat, in Virginem venit, et ex Virgine in praesepe transilivit.
PL 14, 513Bより大きな恩寵を受けた魂の上では躍り、より小さな魂は跳び越える。あるいは、こうである。躍りながらどのように来たのか。ある跳躍によってこの世に来たのである。父のもとにいて、おとめに来て、おとめから飼い葉桶へと跳び移った。
De Isaac et anima 4.73
In praesepi erat, et fulgebat in coelo, descendit in Jordanem, ascendit in crucem, descendit in tumulum, surrexit e tumulo, et sedet ad Patris dexteram.
PL 14, 513C飼い葉桶にいて、天で輝き、ヨルダン川に降り、十字架に上り、墓に降り、墓から復活し、父の右に座している。
De Isaac et anima 4.74
Inde quasi hinnulus cervorum, qui desiderat ad fontes aquarum, descendit ad Paulum, et circumfulsit eum, et exsilivit super Ecclesiam sanctam, quae est Bethel, quod dicitur domus Dei. Pauli enim vocatio Ecclesiae firmitudo est.
PL 14, 513Cそこから、水の泉を慕うシカの子のように、パウロのもとに降り、彼を照らし、神の家と言われるベテルである聖なる教会の上に跳び上がった。パウロの召しは教会の堅固さだからである。
De Isaac et anima 4.75
32. Venit ergo, et primo post parietem est, ut inimicitias animae et corporis solvat, sublato pariete qui impedimentum concordiae videbatur adferre. Deinde prospicit per fenestras.
PL 14, 513C32. それゆえ彼は来て、まず壁の後ろにいる。それは、魂と体の敵意を解くためであり、和合の妨げをもたらすように見えた壁を取り去るためである。次に、窓から覗く。
De Isaac et anima 4.76
Quae sint fenestrae audi prophetam dicentem: Fenestrae apertae sunt e coelo (Esai. XXIV, 18) . Prophetas utique significat, per quos Dominus genus respexit humanum priusquam in terras ipse descenderet.
PL 14, 513C窓が何であるかは、預言者の言うのを聞け。「窓が天から開かれた」(イザヤ24:18)。それはもとより預言者たちを意味する。主は、自ら地上に降る前に、彼らを通して人類を顧みた。
De Isaac et anima 4.77
33. Et hodie si qua eum anima multum requirat, multum merebitur misericordiae; quoniam qui multum requirit, plurimum debetur ei.
PL 14, 513D33. 今日もまた、ある魂が彼を大いに求めるなら、大いに慈しみを受けるにふさわしい。大いに求める者には、最も多くのものが負われているからである。
De Isaac et anima 4.78
Si qua ergo anima eum studiosius quaerat, longe audit vocem ejus: et quamvis ab aliis requirat, prae ipsis a quibus quaerit, audit vocem ejus.
PL 14, 513Dそれゆえ、ある魂が彼をいっそう熱心に求めるなら、遠くから彼の声を聞く。ほかの者たちを通して求めていても、彼女が求める当の者たちよりも先に、彼の声を聞く。
De Isaac et anima 4.79
Videt eum salientem ad se venire, id est, properantem atque currentem, et transilientem eos qui infirmo corde virtutem ejus capere non possunt; denique prospicientem per aenigmata prophetarum, legendo eos et tenendo eorum sermones videt eum prospicientem, sed quasi per fenestram, non adhuc quasi praesentem.
PL 14, 513D彼女は、彼が躍って自分のもとに来るのを見る。すなわち、急ぎ、走り、心の弱さのためにその力を受けとめられない者たちを跳び越えて来るのを。さらに、預言者たちの謎を通して覗くのを、預言者たちを読み、その言葉を保つことによって、彼が覗くのを見る。だが、窓を通してのようであって、まだ現在のようではない。
De Isaac et anima 4.80
Videt eminentem super retia. Quid est hoc, nisi forte quia illa retia nobis sunt, non illi. Retia sunt, eo quod adhuc illa anima intra sensibilia et mundana sit, quae mentem hominis capere, et quodam sinu proprio consueverunt involvere.
PL 14, 514A彼女は、彼が網の上に抜きん出ているのを見る。これは何か。おそらく、その網は我々にとっての網であって、彼にとっての網ではないということである。それが網であるのは、その魂がなお感覚されるものや世のものの内にいるからであり、それらは人間の精神を捕らえ、あるいは自らの懐に包み込むのを常としている。
De Isaac et anima 4.81
Posito ergo adhuc in saecularibus, sed tamen quaerenti eum per retia se ostendit. 34. Denique dicit ad animam ejusmodi: Exsurge, veni proxima mea (Cant. II, 10) , id est, exsurge a delectationibus mundi, exsurge a terrenis, et veni ad me, quae adhuc laboras, et onerata es, quia sollicita es quae sunt mundi.
PL 14, 514Aそれゆえ、なお世のことに置かれていながら、彼を求める者に、彼は網を通して自らを示す。34. こうして、このような魂に言う。「立て、私に近い者よ、来よ」(雅歌2:10)。すなわち、世の悦びから立て、地上のものから立て、私のもとに来よ、なお労し、重荷を負っている者よ。世のことを気遣っているからである。
De Isaac et anima 4.82
Veni supra mundum, veni ad me, quia ego vici mundum. Veni prope me jam pulchra aeternae vitae decore, jam columba, id est, mitis atque mansueta, jam tota plena gratiae spiritalis.
PL 14, 514A世の上に来よ、私のもとに来よ。私は世に勝ったからである。私の近くに来よ。すでに永遠の生命の美しさをまとって麗しく、すでにハトとなり、すなわち柔和で穏やかに、すでに霊的な恩寵に満ちて。
De Isaac et anima 4.83
Jure ergo jam retia timere non debet, cum is vocet ad se animam, qui tentamentis et retibus mundi non potuit capi. Nam cum nos homines ambulemus in medio laqueorum, per appetentiam escae retibus simul et laqueis obnoxii sumus.
PL 14, 514Bそれゆえ、世の誘惑と網に捕らえられえなかった者が魂を自分のもとに呼ぶのだから、魂はもはや当然に網を恐れなくてよい。我々人間は罠の只中を歩み、餌への欲求によって網にも罠にも服しているからである。
De Isaac et anima 4.84
Ille in corpore positus retia non timebat, sed eminebat super retia, id est, super tentamenta mundi, et corporis passiones; immo et alios eminere faciebat. Ideoque etiam hanc animam fundare volens dicebat: Exsurge, veni proxima mea, noli timere retia.
PL 14, 514B彼は体に置かれていながら網を恐れず、網の上に、すなわち世の誘惑と体の情念の上に抜きん出ていた。それどころか、ほかの者たちをも抜きん出させていた。それゆえ、この魂をも堅固にしようとして言っていた。「立て、私に近い者よ、来よ、網を恐れるな」。
De Isaac et anima 4.85
35. Jam praeteriit hyems (Ibid., 11) , id est, venit pascha, venit indulgentia, venit remissio peccatorum, cessavit tentatio, imber abiit, procella abiit et quassatio. Ante adventum Christi hyems est, post adventum ejus flores sunt.
PL 14, 514B35. 「すでに冬は過ぎた」(雅歌2:11)。すなわち、復活祭が来て、赦しが来て、罪の赦免が来て、誘惑はやみ、雨は去り、嵐と動揺は去った。キリストの到来の前は冬であり、その到来のあとは花である。
De Isaac et anima 4.86
Unde ait: Flores visi sunt in terra (Ibid., 12) . Ubi ante spinae, ibi nunc flores. Tempus, inquit, secandi advenit. Ubi ante desertum, ibi nunc messis est. Vox turturis audita est in terra nostra.
PL 14, 514Cそれゆえ彼は言う。「花が地に現れた」(雅歌2:12)。以前イバラのあった所に、今は花がある。「刈り取る時が来た」と彼は言う。以前荒れ野のあった所に、今は収穫がある。「ヤマバトの声が我々の地で聞こえた」。
De Isaac et anima 4.87
Bene addidit propheta, Nostra, quasi admirans quod ubi ante impudicitia, ibi nunc castitas. 36. Ficus protulit grossos suos (Ibid., 13) . Quae ante quasi infructuosa jubebatur excidi, haec fructus ferre jam coepit. Sed quid dubitas quia grossos dixit?
PL 14, 514C預言者が「我々の」と加えたのは適切である。以前は不貞があった所に、今は貞潔があることに驚くかのようである。36. 「イチジクはその早なりの実を結んだ」(雅歌2:13)。以前は実らぬものとして伐られるよう命じられたものが、今は実を結び始めた。しかし、「早なりの実」と言ったことを、なぜ疑うのか。
De Isaac et anima 4.88
Priores discutit, ut posteriores meliores adferat. Grossus sicut Synagogae fructus abjicitur: Ecclesiae autem renovatur.
PL 14, 514C彼は先のものを振り落とし、あとのものをより良く結ばせる。早なりの実は、会堂の実のように捨てられ、教会の〔実〕は新たにされる。
De Isaac et anima 4.89
37. Et quamvis plena tranquillitas sit, et adoleverint mysteria, iterum tamen dicit: Surge secura integumento petrae (Ibid., 14) , id est, tuta praesidio passionis meae, et fidei munimento. Suxerunt enim mel de petra, et oleum de firmissima petra.
PL 14, 514C37. 完全な静穏があり、奥義が成熟したのに、彼は再び言う。「岩の覆いに守られて立て」(雅歌2:14)、すなわち、私の受難の守りと信仰の砦に守られて。彼らは岩から蜜を、最も堅固な岩から油を吸ったのである。
De Isaac et anima 4.90
Hoc integumento animae piorum indutae, jam nudae non sunt, et haec illis est praemunitio. Ideoque et huic animae ait: Et veni tu, columba mea, integumento petrae juxta praemunitionem, ostende mihi faciem tuam, et insinua vocem tuam.
PL 14, 514D敬虔な者たちの魂は、この覆いをまとって、もはや裸ではなく、これが彼らの防壁である。それゆえ、この魂にも言う。「ハトである私の者よ、岩の覆いのもと、防壁のそばに来て、汝の顔を私に見せ、汝の声を私に聞かせよ」。
De Isaac et anima 4.91
Hortatur ad confidentiam, ut non erubescat crucem Christi, nec ejus signaculum. Hortatur ad confessionem, vult omnes insidias demoveri; ut bonus odor fidei spiret, ut dies fulgeat, ut adversae noctis umbra non noceat; quoniam qui juxta Christum est dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XXIII, 12) .
PL 14, 514D彼は確信を促し、キリストの十字架とその印を恥じないよう促す。告白を促し、すべての罠が取り除かれることを望む。それは、信仰の良い香りが漂い、昼が輝き、敵意ある夜の影が害を及ぼさないためである。キリストのそばにいる者が言うからである。「夜は進み、昼は近づいた」(ローマ23:12)〔底本は23:12。ローマ13:12の誤りか〕。
De Isaac et anima 4.92
Est et umbra saecularium quae praeteriit, et dies coelestium Christus qui sanctis suis lucet. Accipit haec anima bona pignora charitatis.
PL 14, 515A世のものの影は過ぎ去り、天上のものの昼とは、自分の聖なる者たちに輝くキリストである。この善き魂は、愛の良い証を受ける。