De Isaac et anima 7.1
Anima laudatur a sponso, quod eum tam bene constanterque requisierit: quod fidelis, quod verbo potens, quod una ut columba; denique quod sit fecunda virtutibus, ac vitiis careat.
PL 14, 523A魂は花婿からたたえられる。彼をこれほど善く、揺るぎなく求めたからであり、忠実であり、言葉において力があり、ハトのようにただ一つであるからである。さらには、徳に実り豊かであり、悪徳を欠いているからである。
De Isaac et anima 7.2
57. Laudatur itaque a sponso quod tam bene et constanter requisierit eum (Cant. VI, 3) ; ideoque jam non solum soror dicitur, sed etiam beneplacita nominatur, quasi ei complacita qui complacuit Patri; et speciosa sicut Hierusalem, sicut admiratio ordinata, quod civitatis aeternae universa habeat mysteria, et admirationi sit omnibus videntibus eam; quia plena ut aequitas atque perfecta est, et fulgorem de Verbi lumine mutuata, dum id semper intendit; fit etiam terribilis ordine quodam ad summum provecta virtutum.
PL 14, 523B57. こうして彼女は、彼をこれほど善く、揺るぎなく求めたゆえに、花婿からたたえられる(雅歌6:3)。それゆえ彼女はもはや「妹」と呼ばれるだけでなく、「喜ばれる者」とも名づけられる。父の心にかなった者に喜ばれる者、ということである。また、「エルサレムのように麗しく、整えられた驚嘆のようである」。永遠の町の奥義をことごとく持ち、彼女を見る者すべての驚嘆の的となるからである。彼女は正しさに満ち、完全であり、言葉の光から輝きを借りて、常にそこへ心を向けているからである。ある秩序を踏んで徳の頂へと進んだので、彼女は「恐るべき」ものともなる。
De Isaac et anima 7.3
Ideoque quasi perfectae dicit: Averte oculos tuos a me, noli contra me intendere (Ibid., 4) , devotione nimia ac fide possibilitatem naturae et conditionis propriae supergressa, quia lucem inaccessibilem e regione intueri est grave.
PL 14, 523Bそれゆえ彼は、完全な者に対してのように言う。「汝の目を私から背けよ、私に向かって目を向けるな」(雅歌6:4)。彼女は献身と信仰の大きさによって、自らの本性と境遇の可能性を超えており、近寄りがたい光を正面から見ることは堪えがたいからである。
De Isaac et anima 7.4
Averte, inquit, oculos tuos a me; eo quod plenitudinem divinitatis ejus, et splendorem veri luminis sustinere non possit. Possumus tamen et sic accipere: Averte oculos tuos a me. Etsi tu perfecta es, aliae mihi adhuc redimendae sunt animae, aliae fulciendae.
PL 14, 523C「汝の目を私から背けよ」と彼は言う。それは、彼女が彼の神性の満ちあふれるものと、まことの光の輝きに堪えられないからである。しかし、次のようにも受け取ることができる。「汝の目を私から背けよ」。あなたは完全であるが、私にはなお贖うべき別の魂があり、支えるべき別の魂がある。
De Isaac et anima 7.5
Elevas enim me videndo: ego autem ideo descendi, ut omnes elevem. Et si surrexi, et habeo Patris sedem, tamen orphanos vos non relinquam paterno quasi praesidio destitutos, sed praesentia mea vos confirmabo.
PL 14, 523Cあなたは私を見つめることで私を高める。だが私は、すべての者を高めるために降りたのである。私はよみがえって父の座にあるけれども、諸君を孤児として残しはしない。父のような守りを失った者としては捨てておかず、私の臨在によって諸君を堅くする。
De Isaac et anima 7.6
Habes in Evangelio hoc scriptum: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi (Matth. XXIII, 20) . Averte ergo oculos a me, quia me elevas. Quanto enim quis ad Dominum intendit, tanto amplius Dominum elevat, et ipse elevatur.
PL 14, 523Cあなたは福音書に、こう書かれているのを見いだす。「見よ、私は世の終わりまで汝らとともにいる」(マタイ23:20)〔底本は XXIII, 20。マタイ28:20の誤りか〕。だから私から目を背けよ、あなたは私を高めるからである。人は主に心を向ければ向けるほど、主をいっそう高め、自らも高められる。
De Isaac et anima 7.7
Unde et ille ait: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me (Psal. XXIX, 1) . Sanctus enim exaltat Dominum, peccator humiliat. Vult ergo avertere illam oculos, ne eam considerans quod jam ad superiora sequi possit, elevetur, et caeteras animas derelinquat.
PL 14, 523Dそれゆえあの人も言う。「主よ、私は汝をあがめる、汝が私を受け入れたからである」(詩篇29:1)。聖なる者は主をあがめ、罪人は主を卑しめるのである。だから彼は、彼女が目をそらすことを望む。彼女がすでに高みへ従うことができるのを見て、彼が高められ、ほかの魂を見捨ててしまわぬためである。
De Isaac et anima 7.8
Ideo et in Evangelio non omnibus discipulis (Matth. XVII, 1) , sed perfectioribus suam gloriam demonstravit.
PL 14, 523Dそれゆえ福音書でも、彼は自らの栄光をすべての弟子にではなく(マタイ17:1)、より完全な者たちに示した。
De Isaac et anima 7.9
Constitue nunc aliquem doctorem, qui rem obscuram velit aperire audientibus: quemadmodum etsi ipse potens in sermone sit et scientia, condescendat tamen ad eorum inscitiam qui non intelligunt, et simplici et planiore atque usitato sermone utatur, ut possit intelligi.
PL 14, 523Dいま、ある教師を想定せよ。彼は聴き手に、不明瞭な事柄を明らかにしようとしている。彼自身は語りにも知識にも力があるとしても、理解しない者たちの無知にまで身を低くし、理解されうるように、素朴で平易な、ありふれた言葉を用いる。
De Isaac et anima 7.10
Quisquis igitur inter audientes vivacior sensu sit, qui facile sequi possit, elevat eum atque excutit. Hunc videns doctor revocat, ut patiatur magis doctorem humilioribus et planioribus immorari, quo et caeteri sequi possint.
PL 14, 524Aところが聴き手の中に、感覚の敏い、たやすく付いて来られる者がいれば、その者は教師を高め、また奮い立たせる。教師はその者を見て、呼び戻す。その者が、教師がいっそう低く平易な事柄にとどまるのを許すようにと、ほかの者も付いて来られるようにするためである。
De Isaac et anima 7.11
58. Quod ait Aquila: Sonans ut revelata, sonantem ad admirationem dignam retulit, quasi magna et sonora habentem opera: revelata, ad operum claritatem; vel quod ejus animae opera luceant coram Patre qui in coelis est.
PL 14, 524A58. アクィラ〔旧約聖書のギリシア語訳者〕が「啓かれたもののように響く」と言うのは、響くものを、驚嘆に値するものへ向けたのである。大いなる響きわたる業を持つ者のようだ、ということである。「啓かれたもの」とは、業の輝きを指す。あるいは、この魂の業が、天にいる父の前で輝く、ということである。
De Isaac et anima 7.12
Unde non otiose pallium ejus sublatum intelligis, ut aperta meritis et nuda fulgeret. 59. Laudatur praeterea quod fidelis, quod verbo potens, quod fructibus fecunda diversis, quod una sicut columba habens spiritus unitatem, in qua sit pax, quae fecit utraque unum (Cant. V, 2) : et quae non sit composita ex diversis elementis discretae compugnantisque naturae (Cant. VI, 3) .
PL 14, 524Aそれゆえ、彼女の外套が取り去られたことを、あなたは理由なくではないと悟る。彼女が功をあらわにし、裸のまま輝くためである。59. さらに彼女は、忠実であり、言葉において力があり、さまざまな実りに豊かであり、ハトのようにただ一つであるとしてたたえられる。彼女は霊の一致を持ち、そこには、双方を一つにした平和がある(雅歌5:2)〔引照は底本のまま写した。「双方を一つにした」はエフェソ2:14の句と思われる〕。また彼女は、互いに隔たり争い合う本性の、異なる要素から成り立っているのではない(雅歌6:3)。
De Isaac et anima 7.13
Quid enim tam diversum quam ignis et aqua, aer et terra, ex quibus corporis nostri creatura consistit? Anima autem benedicta omnis simplex quae imitatur dicentem: Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21) .
PL 14, 524B火と水、空気と地、これらから我々の体の被造物は成り立っているが、これほど異なるものがほかにあろうか。だが単一な魂はみな祝福されており〔箴言11:20の句。第2章でも引かれた〕、こう言う者にならう。「彼らすべてが一つであるように。父よ、汝が私のうちに、私が汝のうちにいるように、彼らも我々のうちで一つであるように」(ヨハネ17:21)。
De Isaac et anima 7.14
Haec est enim consummatio atque perfectio. Unde et addidit: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus: ego in his, et tu in me, ut sint consummati in unum (Ibid., 23) .
PL 14, 524Bこれが完成であり完全だからである。それゆえ彼はこう付け加えた。「彼らが一つであるように、我々が一つであるように。私は彼らのうちに、汝は私のうちに。彼らが完全に一つとなるように」(ヨハネ17:23)。
De Isaac et anima 7.15
Haec est ergo anima columba una atque perfecta, quae simplex atque spiritualis, neque hujus turbatur corporis passionibus, in quo foris pugnae, intus timores sunt.
PL 14, 524Bこうして、この魂は、一羽の完全なハトである。単一で霊的であり、この体の情念に乱されることがない。この体には、外には戦いがあり、内には恐れがある。
De Isaac et anima 7.16
Denique hoc verbo unitatis concordiam et pacem significari Scriptura nos docet dicens: Multitudo autem credentium habebat cor unum, et animam unam, et non erat separatio in eis ulla (Act. IV, 32) .
PL 14, 524Cさらに、この「一つ」という語が、一致と平和を意味することを、聖書は我々に教えて言う。「信じる者の群れは、心も一つ、魂も一つであって、彼らのうちに分かれはなかった」(使徒言行録4:32)。
De Isaac et anima 7.17
60. Nec otiose fecunditatis laudatur anima, non solum quod sit fecunda virtutibus; sed etiam quod nihil habeat in se mali. Illud enim decorum atque speciosum est, in quo nihil sit mali. Decorum enim quod bonum: quod autem indecorum, hoc malum.
PL 14, 524C60. 魂が実り豊かさについてたたえられるのは、理由のないことではない。徳に実り豊かであるだけでなく、自らのうちに悪を何も持たないからである。悪が何もないものは美しく麗しい。美しいものは善であり、美しくないものは悪だからである。
De Isaac et anima 7.18
Speciosa fecunditas est bonorum operum: contraria ergo speciositati sterilitas; quoniam qui privatur specie vel decore, in eo est malum: quod autem malum, hoc sterile et infecundum. Cujus rei quod evidentius indicium quam natura est?
PL 14, 524C善い業の実り豊かさは麗しい。したがって、麗しさに反するのは不毛である。麗しさや美しさを奪われた者のうちには悪があり、悪であるものは不毛で実りがないからである。このことの証拠で、自然より明白なものがあろうか。
De Isaac et anima 7.19
Terra enim quae bona est, fertilis atque fecunda: quae autem mala, ea jejuna atque sterilis: quae vero fertilis, haec et decora.
PL 14, 524C善い地は肥えていて実り豊かであり、悪い地は痩せて不毛であり、肥えた地は美しいからである。
De Isaac et anima 7.20
Quid enim pleno agro pulchrius, cum seges fluctuat, cum poma irrutilant, vel cum uvarum serta dependent, aut baccis onusta olea curvescit, vel viridanti gramine montium vertices, vallium humilia vestiuntur?
PL 14, 524D満ち足りた野より美しいものがあろうか。麦畑が波打ち、果実が赤く輝き、ブドウの房が連なって垂れ、あるいはオリーブが実の重みでたわみ、あるいは山々の頂や谷の低みが若草の緑に覆われているときに。
De Isaac et anima 7.21
Et ut Scripturae utamur testimonio (Gen. XXVII, 27) , Jacob decorus erat; et ideo erat odor agri pleni: Esau hispidus erat et indecorus (Ibid., 11) ; et ideo agrestis erat, qui fructus ullos habere non posset.
PL 14, 524D聖書の証言を用いるなら(創世記27:27)、ヤコブは美しかった。それゆえ満ち足りた野の香りがあった。エサウは毛深く、美しくなかった(創世記27:11)。それゆえ野の者であって、何の実りも持つことができなかった。
De Isaac et anima 7.22
De ipso quoque Domino posteaquam Ecclesiae fecunditatem fecit assurgere, pulchre dictum est: Dominus regnavit, decorem induit (Psal. XCII, 1). Et alibi: Confessionem, et speciem induisti (Ps. CIII, 2) .
PL 14, 524D主自身についても、教会の実り豊かさを興したのちに、見事に言われている。「主は王となり、麗しさをまとった」(詩篇92:1)。また別の所では、「汝は告白と麗しさをまとった」(詩篇103:2)〔この句はウルガタでは詩篇103篇1節の後半に当たる。引照は底本のまま写した〕。
De Isaac et anima 7.23
Liquet igitur decorum id esse, quod fecundum: indecorum, quod infecundum. Similis est causa animae soli; quia ea decora anima, quae fecunda sit meritis, fecunda consiliis: ea indecora quae sterilis.
PL 14, 525Aだから、実り豊かなものは美しく、実りのないものは美しくないことは明らかである。魂だけについても事情は同じである。功に実り豊かで、思慮に実り豊かな魂は美しい魂であり、不毛な魂は美しくない魂だからである。
De Isaac et anima 7.24
Infirmitates etenim animae sunt sterilitas et materia; namque eam sterilitas fructu defraudat suo, inopiam infert, timorem incutit, adolet cupiditates, et vanas opiniones: sic anima cadit.
PL 14, 525A魂の弱さとは、不毛と質料だからである。不毛は魂からその実りを奪い、欠乏をもたらし、恐れを植えつけ、欲望と空しい思いを燃え立たせる。こうして魂は倒れる。
De Isaac et anima 7.25
Quid ergo est malitia, nisi boni indigentia (Vid. S. August. lib. I contr. Jul. Pelag., cap. 9) ? Suo enim defraudatur, atque alienis indiget, exinanitur atque repletur sine ulla mensura et modo. Materialia autem vitia animae obumbrant gratiam.
PL 14, 525Aでは、悪とは、善の欠如でなくて何であろうか(聖アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第1巻第9章を見よ)。魂は自分のものを奪われ、他人のものを必要とし、空にされ、また際限も節度もなく満たされるからである。質料に属する悪徳は、魂の恩寵に影を落とす。
De Isaac et anima 7.26
Ignorantia et concupiscentia animae sunt aegritudines: sed ad speciem magis quam ad materiam referuntur. Materia est caro, species est ignorantia et concupiscentia. Cur igitur caro accusatur, cum tantae sint in specie labes? Quia nihil species potest sine materia.
PL 14, 525A無知と欲望は魂の病であるが、それらは質料よりも形相に帰せられる。質料は肉であり、形相は無知と欲望である。ではなぜ、形相にこれほどの汚れがあるのに、肉が責められるのか。形相は質料なしには何もなしえないからである。
De Isaac et anima 7.27
Denique nihil species securis sine materia facit. Quid enim esset concupiscentia, nisi eam caro inflammaret? Friget in senibus, in pueris quoque, quia in his corpus infirmum est: ardet in adolescentibus in quibus vis corporis fervet.
PL 14, 525B実際、斧の形相は質料なしには何もしない。肉が燃え立たせなければ、欲望とは何であろうか。それは老人のうちでは冷め、子供のうちでも冷めている。彼らのうちでは体が弱いからである。体の力が煮えたぎる青年のうちでは燃える。
De Isaac et anima 7.28
Ex bonis igitur mala orta sunt; non enim mala sunt, nisi quae privantur bonis (Vid. S. Aug., Ibid.) . Per mala tamen factum est, ut bona eminerent.
PL 14, 525Bこうして悪は善から生じた。善を奪われたもの以外は、悪ではないからである(聖アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第1巻第9章を見よ)。しかし、悪を通して、善が際立つことになった。
De Isaac et anima 7.29
Ergo indigentia boni malitia est, et definitione boni malitia deprehenditur, quoniam per disciplinam boni malum reperitur.
PL 14, 525Bしたがって、善の欠如が悪であり、悪は善の定義によって捕らえられる。善を学ぶことを通して悪が見いだされるからである。
De Isaac et anima 7.30
Bonum autem nullius eget, sibi abundat, mensuram, et perfectionem, finem quoque tribuit omnibus, in quo universa constant, et de quo omnia pendent. Haec boni natura est, quae mentem replet.
PL 14, 525B一方、善は何ものをも必要とせず、自らに満ち足り、すべてに節度と完全と終わりをも与える。その善のうちにすべては存立し、その善にすべては懸かっている。これが、精神を満たす善の本性である。
De Isaac et anima 7.31
61. Circa hoc versatur anima pura, hoc introspicit, et Deum cernit, bonis omnibus abundat. Unde et ait: Fauces ejus dulcedines, et totus desiderium (Cant. V, 16) . Omnium enim bonorum auctor est Deus; et quae sunt, ejus profecto omnia sunt.
PL 14, 525C61. 清い魂はこの善のまわりをめぐり、これを見つめ、神を見いだし、あらゆる善に満ちる。それゆえ彼女は言う。「彼の喉は甘さ、すべてが慕わしい」(雅歌5:16)。あらゆる善の創造者は神であり、存在するものはことごとく、確かに神のものだからである。
De Isaac et anima 7.32
Nusquam illic malum; et si in illo mens nostra maneat, malum nescit. Anima igitur quae in Deo non manet, ipsa sibi auctor malorum est; itaque peccat: anima autem quae peccat, ipsa morietur.
PL 14, 525Cそこにはどこにも悪はない。もし我々の精神が神のうちにとどまるなら、悪を知らない。だから、神のうちにとどまらない魂は、自分自身が悪の創始者であり、それゆえに罪を犯す。そして、罪を犯す魂は、自ら死ぬのである。
De Isaac et anima 7.33
Aureis enim vinculis soluta virtutum prona fertur praecipitio, et labitur ad inferiora. Anima autem beata est, quam nulla adversa corporis praelia expugnant. Haec anima sicut passer laqueo contrito, evolat. Escae enim malorum sunt voluptates corporeae.
PL 14, 525C徳の金の鎖を解かれて、魂は真っ逆さまに突き落とされ、低いところへ滑り落ちる。一方、体のいかなる敵対する戦いにも攻め落とされない魂は、幸いである。この魂は、罠が砕かれたスズメのように飛び立つ。悪の餌は体の快楽だからである。
De Isaac et anima 7.34
His quisquis intendit, laqueo innectit animam suam. 62. Qui autem ab escis ejus temperat, et de tenebris ejus exit, ejus anima fulget, ut diluculum, de qua dicitur: Quaenam haec est prospiciens tamquam diluculum, speciosa sicut luna (Cant. VI. 9) ?
PL 14, 526Aこれに心を向ける者は、自分の魂を罠に絡め取る。62. 一方、その餌から身を慎み、その闇から出る者の魂は、曙のように輝く。その魂について言われている。「曙のように見渡し、月のように麗しいのは誰か」(雅歌6:9)。
De Isaac et anima 7.35
Prospicit enim tamquam de domo libera. Nec dicit: Tenebrae cooperiunt me, et parietes circumdant me, et quis scit si videt Altissimus (Eccli. XXIII, 26) ?
PL 14, 526A彼女は、自由な家からのように見渡すからである。「闇が私を覆い、壁が私を取り巻いている。いと高き者が見ているかどうか、誰が知ろうか」(集会の書23:26)とも言わない。
De Isaac et anima 7.36
Sed ipsa magis lucem expetit tamquam in superioribus domus suae, id est, corporis sui, et supra mundum posita divina intuetur, et ad aeterna se elevat, ut Deo adsit, jam lumen suorum operum sicut luna orbem suum toto orbe circumferens.
PL 14, 526Aむしろ彼女自身が、いわば自分の家の、すなわち自分の体の高い所にいるかのように光を求め、世界の上に置かれて神的なものを見つめ、永遠のものへと自らを高めて神のもとにいる。すでに、月がその円盤を満月のまま運ぶように、自らの業の光を携えて。
De Isaac et anima 7.37
63. Quod autem Aquila ait: Sonans sicut sol, videtur illa axis coelestis conversio, solisque et lunae et stellarum cursus, concentusque globorum exprimi: quibusdam etiam nostris videtur; qui quoniam fidem non invenit, saltem propter gratiam suavitatis non videtur alienus.
PL 14, 526B63. アクィラが「太陽のように響く」と言うのは、天の軸のあの回転、太陽と月と星々の運行、天球の調和が表されていると見える。我々の仲間のある者たちにもそう見える。この調和〔の説〕は〔qui は concentus(調和)を受けると取った〕、信用を得なかったとはいえ、少なくともその心地よさの魅力のゆえに、無縁とは見えない。