ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Isaac et anima

Caput I 第I章

Ambrose of Milan · De Isaac et anima · PL 14, 501A · 15 sectiones

De Isaac et anima 1.1

1

[0501] Commendatur sanctus Isaac tam ex paterna origine et gratia, quam ex Dominicae generationis et passionis praefiguratione, ac mysterium inter Christum per Isaac designatum, et animam repraesentatam per Rebeccam aperitur.

PL 14, 501A

聖なるイサクは、父方の出自と恩寵によって、また主の誕生と受難の予型によって称えられ、さらにイサクによって示されるキリストと、リベカによって表される魂との間の奥義が開かれる。

De Isaac et anima 1.2

2

1. In patre nobis sancti Isaac vel origo satis est expressa, vel gratia: cui ad omnem redundat gloriam, quod tanto et tam imitabili viro natus Abrahae patri praemium fuit. Neque vero illud mirabile, cum in eo Dominicae generationis et passionis figura praecesserit.

PL 14, 501A

1. 聖なるイサクの父において、我々には、その出自も恩寵も十分に表されている。これほどの、これほど倣うべき人の子として生まれ、父アブラハムへの報いとなったことは、彼にとってあらゆる栄光にあふれている。また、彼において主の誕生と受難の象りが先立っていたのだから、これは驚くべきことでもない。

De Isaac et anima 1.3

3

Siquidem et sterilis anus ex promissione Dei peperit eum; ut crederemus quod potens est Deus facere, ut posset et virgo generare, et oblatus unicus ad immolandum, qui et patri non periret, et impleret sacrificium.

PL 14, 501B

というのも、年老いた不妊の女が神の約束によって彼を産んだのであり、それは、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕もまた産むことができ、また屠るために献げられた独り子が父にとって滅びることなく、しかも生贄を成し遂げる、ということを神はなしうると我々が信じるためであった。

De Isaac et anima 1.4

4

Itaque ipso nomine figuram et gratiam signat, Isaac etenim risus Latine significatur, risus autem insigne laetitiae est.

PL 14, 502A

こうして、イサクはその名そのものによって象りと恩寵を示している。イサクとはラテン語で「笑い」を意味し、笑いは喜びの印だからである。

De Isaac et anima 1.5

5

Quis autem ignorat quod is universorum laetitia sit, qui mortis formidolosae vel pavore compresso, vel moerore sublato, factus omnibus est remissio peccatorum? Itaque ille nominabatur, et iste designabatur: ille exprimebatur, et iste annuntiabatur.

PL 14, 502A

恐るべき死の恐怖を抑え、あるいは悲しみを取り去って、すべての人にとって罪の赦しとなった者が万人の喜びであることを、誰が知らないだろうか。こうして、あの者〔イサク〕は名で呼ばれ、この者〔キリスト〕は指し示された。あの者は象られ、この者は告げ知らされた。

De Isaac et anima 1.6

6

Ipse est quem jam tunc persequebatur ancilla: ipse est propter quem jam tunc dicebatur: Expelle ancillam; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 10) . Ipse est cui pater alienigenam acquisivit sponsam.

PL 14, 502A

すでにあの時、女奴隷が迫害したのはこの者であり、すでにあの時、「女奴隷を追い出せ。女奴隷の子は、私の子イサクとともに相続人とはならないからである」と言われたのも、この者のゆえである(創世記21:10)。父が異国の花嫁を迎えたのも、この者のためである。

De Isaac et anima 1.7

7

Ipse est mitis, humilis, atque mansuetus, qui veniente Rebecca, hoc est, patientia, exivit in campum abalienare. Sapientis enim est segregare se a voluptatibus carnis, elevare animam, atque a corpore abducere; hoc est enim se hominem agnoscere.

PL 14, 502B

柔和で、謙遜で、穏やかなのはこの者であり、リベカ、すなわち忍耐が来たとき、野に出て〔世から〕離れた者である〔底本は abalienare。ミーニュの脚注は、これをすべての写本と古い版の読みとし(ローマ版のみ se exercere「身を鍛える」)、七十人訳の「思いを巡らす」にあたる語を訳したものとする。本来は心を重い思いから離して休ませる意であるが、アンブロシウスはこれを霊的に、世の煩いから天のことの黙想へと心を転じる意に取る、とする〕。賢者のなすべきは、肉の快楽から身を離し、魂を高く挙げ、体から引き離すことである。これこそ自らを人間と認めることだからである。

De Isaac et anima 1.8

8

Qui Chaldaeorum sermone Enos dicitur, latine homo. Enos autem qui assumpsit et speravit invocare Deum; et ideo creditur esse translatus. Non videtur itaque homo esse, nisi qui in Deum sperat.

PL 14, 503A

人間は、カルデア人の言葉ではエノスと言い、ラテン語ではホモ〔人〕と言う。エノスとは、神を呼ぶことを引き受け、望んだ者であり、それゆえ移されたと信じられている〔天に移されたと言われるのはエノク(創世記5:24)であるが、ここではエノスについて言われている〕。したがって、神に望みを置く者でなければ、人間とは見えない。

De Isaac et anima 1.9

9

Qui autem sperat in Deum, non degere in terris, sed quasi translatus adhaerere Deo, manifesta veri interpretatione signatur. 2. Bonus igitur Isaac verus, utpote plenus gratiae, et fons laetitiae. Ad quem fontem veniebat Rebecca, ut impleret hydriam aqua.

PL 14, 503A

そして、神に望みを置く者は、地上に暮らすのではなく、いわば移された者として神に結びつくのだと、真実の明白な解釈によって示されている。2. それゆえ、真のイサクは善き者であり、恩寵に満ち、喜びの泉である。リベカはこの泉に、水がめを水で満たすために来ていた。

De Isaac et anima 1.10

10

Dicit enim Scriptura, quia descendens ad fontem, implevit hydriam, et ascendit (Gen. XXIV, 16) .

PL 14, 503A

「泉に降りて水がめを満たし、上った」と聖書は言うからである(創世記24:16)。

De Isaac et anima 1.11

11

Descendit itaque ad sapientiae fontem vel Ecclesia, vel anima, ut totum vas impleret suum, et hauriret purae sapientiae disciplinas, quas haurire Judaei de fonte profluo noluerunt.

PL 14, 503A

それゆえ、教会か魂かが知恵の泉に降りたのは、自分の器をすべて満たし、純粋な知恵の教えを汲むためであった。ユダヤ人たちは、流れ出る泉からそれを汲むことを望まなかった。

De Isaac et anima 1.12

12

Quis iste fons sit, audi dicentem: Me dereliquerunt fontem aquae vivae (Hier. II, 13) . Ad hunc fontem currebat sitiens anima prophetarum, sicut et David dicit: Sitivit anima mea ad Deum vivum (Ps. XLI, 3) ; ut sitim suam ubertate divinae cognitionis expleret, et insipientiae sanguinem spiritualium rigatu dilueret fluentorum.

PL 14, 503B

この泉が何であるかは、語る者に聞け。「彼らは、生ける水の泉である私を捨てた」(エレミヤ2:13)。この泉に、預言者たちの渇いた魂は走った。ダビデもこう言う。「私の魂は生ける神を渇き求めた」(詩篇41:3)。神的な認識の豊かさによって自らの渇きを満たし、愚かさの血を霊の流れの灌水で洗い流すためであった。

De Isaac et anima 1.13

13

Hic est enim fluxus sanguinis, sicut significat lex (Levit. XX, 18) , qui deoperitur, quando vir sedenti in diebus sanguinis sui mulieri miscetur. Mulier est delectatio corporis et illecebrae.

PL 14, 503B

これこそ、律法が示す血の流れである(レビ記20:18)。男が血の日々に座している女と交わるとき、それが露わにされる。女とは、体の悦楽と誘惑である。

De Isaac et anima 1.14

14

Itaque cave ne vigor mentis tuae coitu quodam corporeae voluptatis inflexus emolliatur, atque in ejus amplexus omnis resolvatur, et fontem ejus aperiat, qui debet esse clausus et septus intentionis studio, et consideratione rationis; Hortus enim clausus, fons signatus (Cant. IV, 12) .

PL 14, 503B

それゆえ、あなたの精神の活力が、体の快楽のある種の交わりによって曲げられて軟弱になり、そのすべてが快楽の抱擁のうちに解けて、その泉を開くことのないよう警戒せよ。その泉は、志の熱意と理性の考察によって閉ざされ、囲われていなければならない。「閉ざされた園、封じられた泉」とあるとおりである(雅歌4:12)。

De Isaac et anima 1.15

15

Namque mentis vigore resoluto, sensus se corporalis delectationis effundunt, perniciosi nimis, et in appetentiam plenam gravis periculi proruentes: quos, si mentis vividae considerata mansisset custodia, refrenasset.

PL 14, 503C

精神の活力が解けると、感覚は体の悦楽へとあふれ出て、あまりに有害であり、大きな危険に満ちた欲求へと突き進む。生き生きとした精神の注意深い見張りが続いていたなら、それらを抑えていたであろうに。