De Isaac et anima 2.1
Quid sit homo, et in qua potissimum parte consistat; qualisve sit anima ejus tam secundum sui naturam, quam per irrationabilem sui partem, qua obnoxia fit corruptioni. 3. Intuere igitur, o homo, qui sis, quo salutem tuam, vitamque tuearis. Quid est itaque homo?
PL 14, 503C人間とは何か、またその最も主要な部分はどこにあるか。また、魂は、その本性においても、その理性なき部分によっても、どのようなものか。その部分によって魂は腐敗に服する。3. それゆえ、人よ、あなたが何者であるかを見よ、また何によってあなたの救いと命を守るかを見よ。それでは、人間とは何か。
De Isaac et anima 2.2
Utrum anima, an caro, an utriusque copula? Aliud enim nos sumus, aliud nostrum: alius qui induitur, et aliud vestimentum. Legimus in Veteri Testamento: Omnes animae quae descenderunt in Aegyptum (Gen. XLVI, 26) , de hominibus dictum.
PL 14, 503C魂か、肉か、それとも両者の結合か。我々自身と我々のものとは別のものだからである。衣をまとう者と衣とは別である。我々は旧約聖書に読む。「エジプトに下ったすべての魂」(創世記46:26)。これは人間について言われている。
De Isaac et anima 2.3
Et alibi dictum est: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam carnes sunt (Gen. VI, 3) . De alterutro ergo legitur, quia homo dicitur et de anima et de carne.
PL 14, 504Aまた別の箇所では言われている。「私の霊は、この人間たちのうちに留まらない。彼らは肉だからである」(創世記6:3)。それゆえ、人間は魂についても肉についても言われるのだから、どちらについても読まれる。
De Isaac et anima 2.4
Sed illa discretio est, quod ubi anima pro homine ponitur, Hebraeus significatur Deo adhaerens, non corpori, ut est illud: Anima benedicta omnis simplex (Prov. XI, 20) .
PL 14, 504Aしかし、そこには区別がある。魂が人間の代わりに置かれるときは、体ではなく神に結びつくヘブライ人が意味されている。「単純な魂はみな祝福される」(箴言11:20)とあるとおりである。
De Isaac et anima 2.5
Ubi autem caro pro homine nuncupatur, peccator exprimitur, ut est illud: Ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato; quod enim operor, non cognosco. Non enim quod volo, ago: sed quod odi, illud facio (Rom. VII, 14 et 15) . Hoc jam posterius et de utroque.
PL 14, 504Aしかし、肉が人間の代わりに呼ばれるときは、罪人が表される。「しかし私は肉的であり、罪の下に売られている。私は、自分の行っていることを知らない。私は欲することを行うのではなく、憎むことを行っているからである」(ローマ7:14, 15)とあるとおりである。これはすでに後のことであり、両者について言われる〔後の箇所で、魂と肉の両方について言われている、の意か〕。
De Isaac et anima 2.6
Alius est enim qui vult, alius qui odit, alius qui facit. Denique addidit: Si ergo quod odi, hoc facio, consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem jam non ego illud operor, sed quod habitat in me peccatum (Ibid., 16 et 17) .
PL 14, 504A欲する者と、憎む者と、行う者とは別だからである。さらに、こう加えた。「それゆえ、私が憎むことを行うなら、私は律法に同意している。それは善いものだからである。しかし今は、それを行うのはもはや私ではなく、私のうちに住む罪である」(ローマ7:16, 17)。
De Isaac et anima 2.7
Illud quoque expressius: Video legem carnis meae repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati. (Ibid., 23) .
PL 14, 504Bさらに、いっそう明確な言葉がある。「私は、私の肉の法が、私の精神の法に逆らい、私を罪の法のうちに捕らえているのを見る」(ローマ7:23)。
De Isaac et anima 2.8
Et tamen cum utrumque in se concertantem hominem declarasset, hoc est, interiorem et exteriorem, in animae magis quam in corporis parte se maluit constituere, quod anima sua traheretur captiva ad peccatum, in qua esse se mallet, et esse confirmat dicens: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus (Ibid., 24) ?
PL 14, 504Bそれでもパウロは、内なる者と外なる者、すなわち両者が自分のうちで争っていると宣言しながら、体の側よりも魂の側に自分を置くことを望んだ。自分の魂が罪へと捕らわれて引かれていても、そのうちにこそ自分はいたいと望んだのであり、そのうちにいることを、こう言って確かにしている。「私は何と惨めな人間か。この死の体から、誰が私を解放するだろうか」(ローマ7:24)。
De Isaac et anima 2.9
Tamquam ab extraneo hoste, ita se desiderat liberari a carne. 4. Non ergo sanguis anima, quia carnis est sanguis: neque harmonia anima, quia et hujusmodi harmonia carnis est: neque aer anima, quia aliud est flatilis spiritus, aliud anima: neque ignis est anima, neque ἐντελέχεια: anima sed anima est vivens; quia factus est Adam in animam viventem (Gen. II, 7) ; eo quod insensibile atque exanime corpus anima vivificet et gubernet.
PL 14, 504B外の敵から解放されるように、肉から解放されることを彼は願う。4. それゆえ、血は魂ではない。血は肉のものだからである。調和も魂ではない。この種の調和も肉のものだからである。空気も魂ではない。吹く息と魂とは別だからである。火も魂ではなく、エンテレケイア(完成態)でもない。魂とは〔底本の句読は不自然だが、「魂はほかならぬ生きている魂である」と解した〕生きている魂である。「アダムは生きる魂となった」(創世記2:7)とあるとおりである。それは、感覚も息もない体を、魂が生かし、導くからである。
De Isaac et anima 2.10
Est et praestantior homo, de quo dicitur: Spiritalis autem dijudicat omnia: ipse autem a nemine judicatur (I Cor. II, 15) . Hic est praestantior caeteris.
PL 14, 504Cさらに優れた人間もいる。その人について言われている。「霊的な者はすべてを判断するが、自分は誰からも判断されない」(一コリント2:15)。これがほかの者よりも優れた者である。
De Isaac et anima 2.11
Unde et David dicit: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis, nisi quod visitas eum (Psal. VIII, 5) ? . . . Homo vanitati similis factus est (Ps. CXLIII, 4) .
PL 14, 504Cそれゆえ、ダビデも言う。「人間とは何か。汝が彼を覚えているとは。人の子とは、汝が彼を訪れる、ということのほかに何であろうか」(詩篇8:5)。……「人間は空しさに似たものとなった」(詩篇143:4)。
De Isaac et anima 2.12
Non ille secundum imaginem Dei homo vanitatis est: sed qui illud amisit, et in peccatum decidit, et in materialia ista dilapsus est, iste homo est vanitatis.
PL 14, 504C神の像に従う人間は、空しさの人間ではない。それを失い、罪に落ち、これらの物質的なものへと滑り落ちた者、これが空しさの人間である。
De Isaac et anima 2.13
5. Anima igitur secundum sui naturam optima est: sed plerumque per irrationabile sui obnoxia fit corruptioni, ut inclinetur ad voluptates corporis, et ad petulantiam, dum mensuram rerum non tenet, aut fallitur opinione, atque inclinata ad materiam agglutinatur corpori.
PL 14, 504C5. それゆえ魂は、その本性においては最善である。しかし多くの場合、その理性なき部分によって腐敗に服し、体の快楽や放縦へと傾き、物事の尺度を守らず、あるいは思い込みに欺かれ、物質へと傾いて体に貼りつく。
De Isaac et anima 2.14
Sic invisibile ejus impeditur, et malitia repletur; quia dum intendit malitiae, ejus se vitiis replet, et fit defectu bonitatis intemperantior.
PL 14, 505Aこうして、その見えざるものは妨げられ、悪意で満たされる。悪意に向かうあまり、その悪徳で自らを満たし、善の欠如のために、いっそう節制を欠くようになる。