ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Isaac et anima

Caput VI 第VI章

Ambrose of Milan · De Isaac et anima · PL 14, 519B · 48 sectiones

De Isaac et anima 6.1

1

Tribus superioribus perfectae animae processibus strictim repetitis de quarto fusius disputat. In hoc anima dormiens a sponso excitatur. Sed dum moras trahit in surgendo, transit Verbum.

PL 14, 519B

先の三つの、完全な魂の進みを手短に繰り返したうえで、第四の進みについて、より詳しく論じる。この進みで、眠っている魂は花婿によって目覚めさせられる。だが起き上がるのに手間取っているうちに、言葉は通り過ぎてしまう。

De Isaac et anima 6.2

2

Ipsa vero exiens, per vulnera charitatis requisitum vix tandem invenit, atque ita tenet, ut jam amplius non amittat.

PL 14, 519B

彼女は外に出て、愛の傷を通して、求めていた者をようやくのことで見いだし、もはや二度と失わぬほどに、これを捕らえる。

De Isaac et anima 6.3

3

50. Audiens haec anima hausit mysteriorum ebrietatem coelestium, et velut soporata a vino, et quasi in excessu vel stupore posita dicit: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2) .

PL 14, 519C

50. これを聞いて魂は、天の奥義の酔いを飲み、酒にまどろんだかのように、また恍惚か茫然のうちに置かれたかのように言う。「私は眠っているが、私の心は目覚めている」(雅歌5:2)。

De Isaac et anima 6.4

4

Tum verbi praesentis lumine percussa, cum oculis requievisset inflexis, excitatur a Verbo. Quartus autem hic processus est animae. Primo etenim charitatis impatiens, et Verbi moras non ferens rogabat, ut oscula mereretur, et meruit desideratum videre.

PL 14, 519C

そののち、現にそこにある言葉の光に打たれ、目を伏せて静まっていたところを、言葉によって呼び覚まされる。これが魂の第四の進みである。まず、愛に堪えかね、言葉が遅れるのを忍べずに、口づけを得ることを願い、そして望んだものを見るにふさわしいとされた。

De Isaac et anima 6.5

5

Secundo introducta quoque in cubiculum regis, cum mutua misceret alloquia, in umbra ejus requievit, et subito Verbum ei de medio sermone discessit; quaerenti tamen non diu abfuit, sed saliens supra montes et transiliens super colles advenit.

PL 14, 519C

第二に、王の寝室へも導き入れられ、互いに言葉を交わしていたとき、彼女は王の陰に憩い、にわかに言葉は語りのさなかに彼女から去った。それでも、探し求める彼女から長くは離れず、山々の上を跳び、丘々を越えて来た。

De Isaac et anima 6.6

6

Nec multo post quasi capreolus, aut cervorum hinnulus dum affatur dilectam, exsilivit et reliquit.

PL 14, 519D

それから間もなく、言葉は、小さなノロジカか、シカの子のように、愛する者に語りかけながら跳び出し、去って行った。

De Isaac et anima 6.7

7

Terito cum in cubili, et noctibus, in civitate, in foro, et in plateis quaesitum non reperisset, aliquando orationibus suis gratiaque revocavit, adeo ut etiam propius vocaretur a sponso.

PL 14, 520A

第三に〔底本は Terito。Tertio と読む〕、寝室で、夜に、町で、広場で、通りで探しても見いださなかったが、やがてその祈りと恩寵によって呼び戻し、花婿からいっそう近くへ呼ばれるまでになった。

De Isaac et anima 6.8

8

Quarto ipsa jam ab eo dormiens excitatur, quamvis corde vigilaret, ut continuo vocem pulsantis audiret.

PL 14, 520A

第四に、彼女はすでに彼によって、眠っていながら――心は目覚めていたが――呼び覚まされ、戸を叩く者の声をたちまち聞く。

De Isaac et anima 6.9

9

Sed moram passa dum surgit, quia velocitatem Verbi non poterat comprehendere, dum aperit ostium, transivit Verbum, et ipsa exivit in verbo ejus, et per vulnera requisitum, sed vulnera charitatis, vix tandem invenit, et tenuit, ut postea non amitteret.

PL 14, 520A

しかし起き上がるのに手間取った。言葉の速さを捕らえることができなかったからである。戸を開けているうちに言葉は通り過ぎ、彼女は言葉の後を追って出て行った。そして傷を通して、すなわち愛の傷を通して、求めていた者をようやくのことで見いだし、捕らえた。のちに失わぬためである。

De Isaac et anima 6.10

10

Ad summam haec compendioso sermone perstriuxi (Sup. cap. 3, 4 et 5) . Nunc discutiamus singula. 51. Et si dormias, si modo devotionem animae tuae noverit Christus, venit, et pulsat ejus januam, et dicit: Aperi mihi, soror mea (Cant. V, 2) .

PL 14, 520A

以上を、私は簡潔な言葉で要約した〔底本は perstriuxi。perstrinxi と読む〕(上の第3、4、5章を見よ)。今や一つ一つを検討しよう。51. あなたが眠っていても、あなたの魂の献身をキリストが知っているならば、彼は来て、その戸を叩き、言う。「私の妹よ、私に開けよ」(雅歌5:2)。

De Isaac et anima 6.11

11

Bene soror, quia nuptiae spiritales sunt Verbi atque animae. Neque enim animae norunt conjugiorum foedera, et usus copulae corporalis, sed sunt sicut angeli in coelo.

PL 14, 520B

「妹」というのは適切である。言葉と魂との婚姻は霊的なものだからである。魂は婚姻の契りも、体の交わりの営みも知らず、天にある天使たちのようである。

De Isaac et anima 6.12

12

Aperi, inquit, mihi, sed extraneis claude: claude saeculo, claude mundo, neque ipsa foras ad illa materialia prodeas, neque tuum relinquens lumen, alienum requiras; quia materiale lumen tenebrosam infundit caliginem, ut non videatur lumen verae gloriae.

PL 14, 520B

彼は言う。私に開けよ、だが他の者には閉ざせ。世に対して閉ざせ、世界に対して閉ざせ。あなた自身も、あの物質的なものを求めて外へ出て行くな。自分の光を捨てて他人の光を求めるな。物質の光は暗い闇を注ぎ、まことの栄光の光が見えなくなるからである。

De Isaac et anima 6.13

13

Aperi ergo mihi, noli aperire adversario, neque locum des diabolo. Aperi ipsam te mihi, noli coarctari, sed dilatare, et adimplebo te.

PL 14, 520B

だから私に開けよ。敵対する者に開けるな。悪魔に場所を与えるな。あなた自身を私に開け。縮こまるな、広がれ。私があなたを満たそう。

De Isaac et anima 6.14

14

Et quia decurso orbe terrarum, plus molestiarum et offensionis reperi, nec facile habui ubi requiescerem: ideo tu aperi, ut in te Filius hominis reclinet caput, cui non est requies nisi supra humilem et mansuetum.

PL 14, 520B

また、私は地の円を巡り歩いて、いっそうの煩いと憤りを見いだし、安らぐ場所を容易には得られなかった。それゆえあなたが開けよ。人の子が、へりくだり柔和な者の上以外には安らぎのない彼が、あなたのうちに頭を横たえるためである。

De Isaac et anima 6.15

15

52. Audiens anima: Aperi mihi . . . . et caput roris plenum (Ibid.) , hoc est, tentationibus saecularibus, subito turbata, et quasi surrectura quae surgere jubebatur, ait, cum aloem redoleret et myrrham insignia sepulturae: Exui tunicam meam, quomodo induam eam?

PL 14, 520C

52. 魂は「私に開けよ……頭は露に満ちている」(雅歌5:2)、すなわち世の誘惑に満ちている、と聞いて、にわかに動転し、起き上がるよう命じられたので起き上がろうとするかのように、埋葬のしるしであるアロエと没薬を香らせながら言う。「私は衣を脱いだ。どうしてまた着られようか」。

De Isaac et anima 6.16

16

Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos (Ibid., 3) ? Veretur enim ne iterum in tentationes resurgat, ne iterum in culpam redeat atque peccatum, et egressus suos virtutumque processus terrenis incipiat vestigiis inquinare.

PL 14, 520C

「私は足を洗った。どうしてまた汚せようか」(雅歌5:3)。彼女は、再び誘惑に陥り、再び咎と罪に戻り、自分の歩みと徳の進みを地の足跡で汚し始めはしまいかと恐れているのである。

De Isaac et anima 6.17

17

Certe etiam hoc modo perfectionem virtutis suae indicat, quae tantam Christi meruerit charitatem; ut ad eam veniat, et pulset januam ejus, et veniat cum Patre, et coenet cum eadem anima, et ipsa cum eo, sicut in Apocalypsi dixit Johannes (Apoc. III, 20) .

PL 14, 520C

確かに彼女はこの言葉によっても、自らの徳の完全さを示している。その徳は、キリストの愛をこれほどに受けるにふさわしかった。それゆえキリストは彼女のもとに来て、その戸を叩き、父とともに来て、この魂と食事をともにし、魂もまた彼とともにするのである。ヨハネが黙示録で言ったとおりである(黙示録3:20)。

De Isaac et anima 6.18

18

Etenim cum in superioribus audisset: Ades huc a Libano sponsa, ades huc a Libano (Cant. IV, 8) ; et cum adverteret in carne se Christo adesse non posse, sed tunc adesse, si adesset in spiritu; conformans se ad ejus voluntatem, ut esset et ipsa conformis imagini Christi, jam non sentit carnis exuvias; jam quasi spiritus exuit se corporis conjunctionem; jam quasi oblita, et quae si velit, copulae illius meminisse non possit, ait: Exui tunicam meam, quomodo induam eam?

PL 14, 520D

実際、先に「レバノンからここへ来よ、花嫁よ、レバノンからここへ来よ」(雅歌4:8)と聞き、肉にあってはキリストのもとにいることができず、霊にあってはじめていることになると悟ったとき、彼女は自らをその意志に合わせて、自分もキリストの像に似たものとなろうとして、もはや肉の脱け殻を感じない。霊のように、体との結びつきを脱ぎ捨て、すでに忘れたかのようで、望んでもあの結合を思い出せないほどになって言う。「私は衣を脱いだ。どうしてまた着られようか」。

De Isaac et anima 6.19

19

Exuit enim tunicam illam pelliceam, quam acceperunt Adam et Eva post culpam, tunicam corruptelae, tunicam passionum. Quomodo induam eam? Non requirit ut induat: sed ita significat abjectam, ut jam indumento sibi esse non posset.

PL 14, 521A

彼女は、アダムとエバが罪ののちに受けたあの皮の衣、朽ちゆきの衣、情念の衣を脱いだのである。「どうしてまた着られようか」。彼女は着ることを求めているのではなく、それをすでに自分の衣とはなり得ないほどに脱ぎ捨てたことを示しているのである。

De Isaac et anima 6.20

20

Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? Hoc est, vestigia mea lavi, dum egrederer, ac me elevarem de corporis contubernio, de illa connexione et familiaritate carnalis amplexus, quomodo inquinabo ea; ut in corporis claustrum, et illum tenebrosum passionum ejus carcerem revertantur?

PL 14, 521A

「私は足を洗った。どうしてまた汚せようか」とは、私は出て行くとき、体との同居から身を引き上げるとき、肉の抱擁との結びつきと慣れ親しみから離れるときに、私の足跡を洗った、どうしてそれを汚して、体の囲いと、情念の暗い牢獄へ戻らせようか、ということである。

De Isaac et anima 6.21

21

53. Dum haec illa dicit, misit operationem suam Verbum tamquam per cavernam, non adhuc facie ad faciem, misit tamquam manum: Et venter, inquit, meus conturbatus est super eum. Et surrexi ego aperire fratri meo.

PL 14, 521A

53. 彼女がこう言っているあいだに、言葉は洞穴を通すようにして、まだ顔と顔を合わせるのではなく、自らの働きを送った。手のように送ったのである。「私のはらわたは彼のために騒いだ。私は起き上がって、私の兄弟に開けようとした」。

De Isaac et anima 6.22

22

Manus meae distillaverunt myrrham, digiti mei myrrha pleni sunt super manus clausurae (Cant. V, 4 et 5) . Quid hoc significet consideremus.

PL 14, 521B

「私の手は没薬をしたたらせ、私の指は、閂の取っ手の上で没薬に満ちた」(雅歌5:4、5)。これが何を意味するか考えよう。

De Isaac et anima 6.23

23

Primum operibus suis videtur, ut dixi, Deus Verbum tamquam per cavernam, non plene atque perfecte: deinde augetur amor, et conceptus adolescit, atque ex seminibus ejus quae quodam utero intelligibili susceperit anima, totam plenitudinem divinitatis ejus habitantem in eo corporaliter, ut legimus, videre desiderat.

PL 14, 521B

まず、すでに言ったように、神である言葉は洞穴を通すようにその業によって見られ、満ち足りて完全に見られるのではない。次に愛が募り、懐胎が育ち、魂は知性の何らかの胎に彼の種を受け入れて、読むとおり、彼のうちに体をもって宿る神性の満ちあふれるものをことごとく見たいと願う。

De Isaac et anima 6.24

24

Surrexit, ut propius illud Dei Verbum videret. Et in hoc ipso processus ejus significatur, quod surrexit per vigorem atque virtutem.

PL 14, 521B

彼女は、あの神の言葉をいっそう近くで見るために起き上がった。そして、彼女が気力と力によって起き上がったという、まさにこのことに、彼女の進みが示されている。

De Isaac et anima 6.25

25

Praesentia enim Verbi hausit anima virtutem, sicut praesentia Mariae, cum utero gravis esset, erudivit Joannem in utero constitutum, adeo ut exsiliret in utero, et exsultaret Domini praesentiam recognoscens.

PL 14, 521C

魂は言葉の臨在から力を汲み取ったからである。それは、マリアが身ごもっていたときの臨在が、胎内にいたヨハネを教え、胎内で跳ね、主の臨在を認めて喜び躍るほどにさせたのと同じである。

De Isaac et anima 6.26

26

Surrexit aperire, et opera ejus et facta mortificata sunt mundo. Talis enim debet esse anima quae Verbum est receptura, ut moriatur mundo, et consepeliatur Christo. Sic enim Christus invenitur, et tale sibi quaerit hospitium.

PL 14, 521C

彼女は開けようと起き上がり、その業と行いは世に対して死んだものとなった。言葉を迎えようとする魂は、世に対して死に、キリストとともに葬られるようなものでなければならない。キリストはこのようにして見いだされ、このような宿をみずから求めるからである。

De Isaac et anima 6.27

27

Deinde ipsa ministeria operationum, id est, manus et digiti quibus comprehenditur Christus, mortificantur, quos digitos velut eminentia factorum nostrorum opera possumus aestimare.

PL 14, 521C

さらに、業の務めそのもの、すなわちキリストを捕らえる手と指が殺される。この指を、我々は我々の行いのすぐれた業になぞらえて推し量ることができる。

De Isaac et anima 6.28

28

Itaque velut e complexu suo cum jam extenderet intelligibiles manus suas et digitos, ut comprehenderet Verbum transisse sibi illud, non tamen adhuc pertransisse anima pia dicit.

PL 14, 521C

こうして、敬虔な魂は、いわば自らの抱擁から、知性の手と指をすでに伸ばして言葉を捕らえようとしたのに、それが自分のそばを通り過ぎた、しかしまだ通り抜けてはいない、と言うのである。

De Isaac et anima 6.29

29

Et hoc processum habet, quando transit et pertransit animam Verbum Dei; quia scriptum est: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35) .

PL 14, 521D

これにも進みがある。神の言葉が魂のそばを通り過ぎ、さらに通り抜けるときである。書かれているからである。「汝自身の魂をも剣が貫く。多くの人の心の思いが現れるためである」(ルカ2:35)。

De Isaac et anima 6.30

30

Hic adhuc transitur, non pertransitur: ut Maria in posterioribus forte pertransitur, ubi tamquam signaculum ponitur in medio ejus Dominus Jesus.

PL 14, 521D

ここではなお通り過ぎるだけで、通り抜けてはいない。のちの段階では、魂もマリアのように、おそらく貫かれるであろう〔ut Maria in posterioribus forte pertransitur の係りは定かでない。魂がのちの段階でマリアのように貫かれる、と取った〕。そこでは主イエスが封印のようにその真ん中に置かれる。

De Isaac et anima 6.31

31

54. Denique statim alius profectus Verbi transeuntis; quia exivit anima in verbo ejus, hoc est, verbum ejus secuta exivit de corpore, elevans se de ejus habitaculo, et peregrinam se faciens ei, ut adesset Deo, et esset civis sanctorum.

PL 14, 521D

54. そして、ただちに通り過ぎる言葉のもう一つの進展がある。魂が彼の言葉の中に出て行ったからである。すなわち、その言葉に従って体から出て行き、体の住まいから身を引き上げ、体にとって寄留者となり、神のもとにいて聖なる者たちの市民となるためである。

De Isaac et anima 6.32

32

Simul enim et carnis domestici, et Dei esse non possumus. Ergo in hoc loco exire significatur, ut dixi, anima, quando abducit se a corporis voluptatibus. Denique scriptum est: Exi de Babylone, fugiens a Chaldaeis (Esai. XLVIII, 20) .

PL 14, 522A

我々は肉の家の者であると同時に神の者であることはできないからである。したがって、すでに言ったように、この箇所で魂が出て行くとは、魂が体の快楽から身を引き離すときのことである。それゆえ書かれている。「バビロンから出よ、カルデア人から逃れよ」(イザヤ48:20)。

De Isaac et anima 6.33

33

Non utique ut regionem Babylonis Hebraeus fugiat, sed ut mores, prophetico admonetur alloquio; siquidem sint qui in Babylone sint Hebraei, et de Babylone exisse moribus doceant.

PL 14, 522A

ヘブライ人がバビロンの地を逃れよというのではなく、その習わしを逃れよと、預言者の語りかけによって戒められているのである。バビロンにいながら、習わしにおいてはバビロンから出ていることを示すヘブライ人たちもいるからである。

De Isaac et anima 6.34

34

Nam et illi de quibus dicit Propheta quod sedebant super flumina Babylonis, sedebant quidem in regione Babylonis, sed in ejus non erant vitiis et confusione (Psal. CXXXVI, 1) .

PL 14, 522A

預言者が、バビロンの川のほとりに座っていたと言うあの人々も、バビロンの地に座ってはいたが、その悪徳と混乱の中にいたのではなかった(詩篇136:1)。

De Isaac et anima 6.35

35

Nam quomodo erant in illa confusione vitiorum, qui flebant gerentes poenitentiam quod de arca devotionis, ac fidei, et virtutis paternae meritis excidissent? Quae autem in Verbo exit anima, Verbum requirit.

PL 14, 522A

献身と信仰と父祖の徳の功の櫃から落ちたことを悔い改めて泣いていた者たちが、どうして悪徳の混乱の中にいただろうか。言葉の中に出て行く魂は、言葉を求める。

De Isaac et anima 6.36

36

55. Unde et ista cum quaereret, incidit in custodes qui circumeunt civitatem: Percusserunt, inquit, me, et vulneraverunt me, tulerunt pallium a me custodes murorum (Cant. V, 7) .

PL 14, 522B

55. それゆえこの魂も探し求めているとき、町を巡る見張りたちに出会った。「彼らは私を打ち、私を傷つけた。城壁の見張りたちが、私の外套を私から奪い取った」(雅歌5:7)。

De Isaac et anima 6.37

37

Bene quidem quasi sponsa veniebat cum pallio quo obnuberet caput suum cum sponsus occurreret.

PL 14, 522B

実際、花嫁としての彼女は、花婿が迎えに来たときに頭を覆うための外套をまとって来ていた、というのは適切である。

De Isaac et anima 6.38

38

Sicut Rebecca quae cognito quod Isaac sibi veniret obvius, descendit de camelo, et pallio se operuit (Gen. XXIV, 65) : ita et haec anima nuptialis vestis praeveniebat insignia; ne forte rejiceretur, quasi vestem non habens nuptialem; vel ut caput velaret propter angelos.

PL 14, 522B

イサクが自分を迎えに来ると知ったリベカが、ラクダから降りて外套で身を覆った(創世記24:65)ように、この魂も婚礼の衣の標を先に身につけていた。婚礼の衣を持たない者として退けられることのないように、あるいは天使たちのために頭を覆うために。

De Isaac et anima 6.39

39

Sed illi percusserunt eam, ut amplius probaretur. Exercentur enim animae tentationibus. Tulerunt ei pallium, quaerentes si verum decorem nudae virtutis afferret: vel quia sine integumento quis in illam coelestem civitatem debeat introire, nulla deferens secum operimenta fucorum.

PL 14, 522B

しかし彼らは、彼女がさらに試されるように、彼女を打った。魂は誘惑によって鍛えられるからである。彼らが彼女から外套を奪ったのは、彼女が裸の徳のまことの美しさを携えているかどうかを探るためであり、また、あの天の町には覆いなしに入るべきであって、偽りの飾りの覆いを何一つ携えてはならないからでもある。

De Isaac et anima 6.40

40

Sunt etiam qui requirant, ne qua anima exuvias secum vehat carnalis illecebrae, et concupiscentiam corporalem. Nudatur pallio, cum ejus conscientia manifestatur.

PL 14, 522C

また、どの魂も肉の誘惑の脱け殻や体の欲望を携えて行かぬよう、探る者たちもいる。魂の良心が明らかにされるとき、外套は剥ぎ取られる。

De Isaac et anima 6.41

41

Sed est et quae bene nudatur, cui licet imitari dicentem: Venit enim princeps hujus mundi, et in me inveniet nihil (Joan. XIV, 30) ; quia certe in illo solo nihil invenit, qui peccatum non fecit.

PL 14, 522C

しかし、裸にされることがよいこともある。それは、こう言う者にならうことを許された魂である。「この世の君が来る。しかし彼は私のうちに何も見いださないであろう」(ヨハネ14:30)。罪を犯さなかったあの者においてのみ、彼は確かに何も見いださなかったからである。

De Isaac et anima 6.42

42

Beata et illa est in qua non gravia aut multa invenit: sed invenit in ea amictum fidei, et sapientiae disciplinam.

PL 14, 522C

この世の君が、重いものも多くのものも見いださず、かえってそのうちに信仰の衣と知恵の訓練を見いだす魂もまた、幸いである。

De Isaac et anima 6.43

43

56. Itaque sine dispendio sui (quia etsi volet quis, non potest veram auferre sapientiam: etsi adversarius obstrepat, ibi tamen vera innoxiae conversationis elucet integritas), sine dispendio ergo transivit custodes, et filiabus illius coelestis civitatis admixta Verbum requirit, et quaerendo ejus in se excitat charitatem, et ubi Verbum quaerat agnoscit.

PL 14, 522C

56. こうして彼女は、損なわれることなく――たとえ誰かが望んでも、まことの知恵を奪い去ることはできず、敵対する者がわめいても、そこにこそ、害を与えぬ生き方のまことの無傷が輝くからである――損なわれることなく、見張りたちを通り過ぎ、あの天の町の娘たちに交じって言葉を求め、探し求めることによって、自らのうちに言葉への愛を呼び起こし、言葉をどこで求めるかを悟る。

De Isaac et anima 6.44

44

Quod inter orationes sanctorum moretur, et quod ipsis inhaereat, novit, et quod Ecclesiam suam, vel animas justorum suorum inter lilia pascat, intelligit.

PL 14, 522D

言葉が聖なる者たちの祈りのただ中にとどまり、彼らに結びついていることを彼女は知り、また言葉がその教会を、すなわち自らの義人たちの魂を、ユリの中で養っていることを悟る。

De Isaac et anima 6.45

45

Hoc mysterium tibi in Evangelio Dominus demonstravit (Luc. VI, 1) , cum in sabbato duceret per seminata discipulos.

PL 14, 522D

この奥義を、主は福音書であなたに示した(ルカ6:1)。安息日に弟子たちを麦畑の中を通らせたときである。

De Isaac et anima 6.46

46

Moyses per desertum duxit populum Judaeorum (Deut. XXIX, 5) : Christus per seminata ducit, Christus per lilia ducit; quia et per passionem ejus desertum floret ut lilium.

PL 14, 522D

モーセはユダヤ人の民を荒れ野を通って導いた(申命記29:5)。キリストは麦畑を通って導き、キリストはユリの中を通って導く。その受難によって、荒れ野はユリのように花咲くからである。

De Isaac et anima 6.47

47

Sequamur ergo, ut in die sabbati, illius magni sabbati, in quo requies magna est, fructus colligamus. Nec verearis ne Pharisaei accusent seminata colligentem.

PL 14, 523A

だから我々は従おう。安息日に、すなわち大いなる安らぎのあるあの大いなる安息日に、実りを集めるためである。麦畑の穂を摘む者をファリサイ派が咎めるのではないかと恐れるな。

De Isaac et anima 6.48

48

Etsi illi accusent, sed Christus excusat, et similes facit quas vult animas se sequentes David illius, qui supra legem panes propositionis manducabat, novae gratiae sacramenta prophetica jam tunc mente prospiciens (I Reg. XXI, 6) .

PL 14, 523A

彼らが咎めようとも、キリストは弁護し、自らに従う魂を、あのダビデに似たものにする。ダビデは律法を超えて供えのパンを食べ、新しい恩寵の預言的な秘跡を、すでにそのとき心に見通していたのである(サムエル記上21:6)。