De Isaac et anima 5.1
Sponsus denuo sublapsus ab anima in cubili in noctibus, etc., incassum quaeritur; et quare? Idem tamen postea invenitur; quomodo ipse teneri debeat?
PL 14, 515A花婿は魂から再び滑り去り、「寝床で、夜々に」などと、むなしく探される。それはなぜか。それでも彼は後で見いだされる。彼自身はどのようにして捕らえられるべきか。
De Isaac et anima 5.2
Hunc deinde cum sponsa e deserto ascendentem filiae Jerusalem mirantur, atque ad thalamum prosecutae epithalamio celebrant. Ipse quoque animam propius vocatam variis laudibus exornat.
PL 14, 515A次に、花嫁とともに荒れ野から上ってくる彼を、エルサレムの娘たちは驚き、寝室まで付き従って祝婚歌で祝う。彼自身もまた、より近くに呼んだ魂を、さまざまな賛辞で飾る。
De Isaac et anima 5.3
38. Tertius animae processus. --Sed quia semper solliciti esse debemus, semper intenti; et quia Verbum Dei sicut capreola exsilit, aut sicut hinnulus cervorum, semper vigilet anima, et praetendat quae requirit eum, et quae tenere desiderat.
PL 14, 515B38. 魂の第三の進み。――しかし、我々は常に気を配り、常に張りつめていなければならないので、また神の言葉は若いノロジカのように、あるいはシカの子のように跳ね出すので、魂は常に目覚めているがよい。彼を求める魂、捕らえたいと望む魂として、備えているがよい。
De Isaac et anima 5.4
Ideo quasi sublapsum sibi, In cubili, inquit, meo, in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea. Qui bene quaerit, in cubili quaerat, in noctibus quaerat, nec dies feriatus, neque noctes sit.
PL 14, 515Bそれゆえ、彼が自分から滑り去ったかのように、彼女は言う。「私の寝床で、夜々に、私の魂が愛する者を私は探した」。よく探す者は、寝床で探し、夜に探すがよく、昼にも夜にも休みがあってはならない。
De Isaac et anima 5.5
Nullum tempus vacet a pietatis officio; et si non invenerit primo, perseveret in requirendo. Ideoque dicit: Exsurgam itaque, et quaeram in civitate, in foro, in plateis (Cant. III, 2) .
PL 14, 515Bいかなる時も敬虔の務めから空いていてはならない。最初に見いださなくても、探し続けよ。それゆえ彼女は言う。「それゆえ、私は立ち上がり、町で、広場で、大通りで探そう」(雅歌3:2)。
De Isaac et anima 5.6
Et fortasse ideo non invenit adhuc, quia in foro quaesivit, ubi lites sunt; in plateis, ubi nundinae rerum venalium. Non enim ulla Christus pecunia comparatur. 39. Possumus et sic intelligere.
PL 14, 515Bそして、おそらくまだ見いださないのは、争いのある広場で、売り物の市の立つ大通りで探したからである。キリストはいかなる金銭でも買えないからである。39. こうも解することができる。
De Isaac et anima 5.7
In cubili quaerit Christum, quae quaerit eum cum tranquillitate, cum pace. In noctibus quaerit, quoniam per parabolas loquebatur. Posuit enim tenebras latibulum suum; et nox nocti indicat scientiam.
PL 14, 515C寝床でキリストを探すのは、彼を静けさと平和のうちに探す者である。夜に探すのは、彼がたとえ話で語っていたからである。「彼は闇を自分の隠れ処とした」、また「夜は夜に知識を示す」。
De Isaac et anima 5.8
Deinde quoniam quae dicimus in corde nostro, ea nos compungere in cubilibus debent. Sed tamen nec sic invenit, et ideo dicit: Exsurgam, id est, erigam, et attollam intentionem meam, ut quaeram impigre, quaeram sollicite: introibo in civitatem.
PL 14, 515Cさらに、我々が心の中で言うことは、寝床で我々を刺し貫かねばならないからである。だが、それでも彼女は見いださず、それゆえ言う。「私は立ち上がろう」、すなわち、私の志を起こし、高く掲げ、倦まずに探し、気を配って探そう。町に入ろう、と。
De Isaac et anima 5.9
Est et anima quae dicit: Ego civitas munita, ego civitas obsessa (Esai. XXVII, 3) . Est civitas munita per Christum, est civitas illa Hierusalem in coelo in qua abundant divinae legis interpretes, et disciplina periti: per eos Verbum Dei quaeritur.
PL 14, 515C「私は堅固な町、私は包囲された町」と言う魂もある(イザヤ27:3)。キリストによって堅固な町があり、天にあるあのエルサレムという町があって、そこには神の法の解釈者たちと教えに通じた者たちが満ちている。彼らを通して神の言葉は探される。
De Isaac et anima 5.10
Quaeram, inquit, in foro illius civitatis, in illo foro ubi tractant jura consulti, ubi oleum venditur, quod Evangelicae virgines emunt (Matth. XXV, 9) ut semper faces suae luceant, nec eas fumus iniquitatis extinguat.
PL 14, 515D「私は、その町の広場で探そう」と彼女は言う、法律家たちが法を論じ、油が売られているあの広場で。福音書の処女たちが買った油である(マタイ25:9)。彼女たちの松明がいつも燃え、不正の煙がそれを消さないためである。
De Isaac et anima 5.11
Quaeram, inquit, in plateis in quibus superfluunt aquae de illis fontibus prorumpentes, de quibus Salomon dicit esse potandum (Prov. V, 15) . 40. Dum quaerit igitur Christum, invenit custodes qui in ministerio sunt, ab his requirit (Cant. III, 3) .
PL 14, 515D「私は、大通りで探そう」と彼女は言う、あの泉から湧き出る水があふれている所で。その泉から飲むべきだと、ソロモンは言った(箴言5:15)。40. こうしてキリストを探しているうちに、勤めに就いている見張りたちに出会い、彼らに尋ねる(雅歌3:3)。
De Isaac et anima 5.12
Sed anima quae Deum quaerit, etiam custodes transit. Sunt enim mysteria quae etiam Angeli concupiscunt videre. Unde Petrus ait: Nuntiata sunt, inquit, vobis per eos quibus Evangelizaverunt.
PL 14, 515Dしかし、神を探す魂は、見張りたちをも通り過ぎる。天使たちさえ見ることを切望する奥義があるからである。それゆえペトロは言う。「それらは、と彼は言う、福音を告げた者たちを通して、汝らに告げ知らされた」。
De Isaac et anima 5.13
Spiritu sancto misso de coelo, in quem concupiscunt angeli prospicere (I Petr. I, 12) . Ergo qui transierit custodes, Verbum invenit. Transivit Johannes, qui Verbum apud patrem invenit (Joan. I, 1) .
PL 14, 516A「天から遣わされた聖なる霊によって。そのことを、天使たちは見入ることを切望している」(一ペトロ1:12)。それゆえ、見張りたちを通り過ぎた者は、言葉を見いだす。ヨハネは通り過ぎ、父のもとに言葉を見いだした(ヨハネ1:1)。
De Isaac et anima 5.14
41. Multi quoque sunt qui in otio quaerunt Christum, et non inveniunt, et inveniunt eum in persecutionibus, et cito inveniunt.
PL 14, 516A41. また、閑暇のうちにキリストを探して見いださない者が多くいるが、迫害のうちに彼を見いだし、しかもすぐに見いだす。
De Isaac et anima 5.15
Et ideo quasi post tentationes, quia periculis fidelium suorum adest: Quam modicum inquit, cum transivi ab eis, inveni eum, tenui eum, et non dimisi eum (Cant. III, 4) . Omnis enim qui quaerit, invenit; et qui invenerit, adhaerere debet, ne possit amittere.
PL 14, 516Aそれゆえ、試練のあとであるかのように、彼は自分の信者たちの危険のときに共にいるので、彼女は言う。「彼らのもとを通り過ぎて間もなく、私は彼を見いだし、捕らえ、離さなかった」(雅歌3:4)。探す者はみな見いだし、見いだした者は、失うことのないように、離れずにいなければならないからである。
De Isaac et anima 5.16
42. Et quoniam per Evangelium in terris videmus coelestia mysteria figurata, veniamus ad illam Mariam, veniamus et ad Magdalenam.
PL 14, 516A42. 福音書によって、地上で天上の奥義が象られているのを我々は見るので、あのマリアのもとへ、またマグダラの女のもとへ行こう。
De Isaac et anima 5.17
Consideremus quemadmodum Christum in cubili corporis sui in quo defunctus jacebat, in noctibus quaesiverint, quando dixit illis angelus: Jesum qui crucifixus est quaeritis: non est hic, surrexit enim.
PL 14, 516B考えよう。彼女たちがキリストを、彼が亡くなって横たわっていたその体の寝床で、夜に、どのように探したか。そのとき天使は彼女たちに言った。「汝らは、十字架につけられたイエスを探している。彼はここにいない。復活したからである」。
De Isaac et anima 5.18
Quid igitur quaeritis viventem cum mortuis (Matth. XXVIII, 5 et seq.) ? Quid quaeritis in sepulchro eum qui jam in coelo sit? Quid quaeritis in vinculis sepulturae universorum vincula solventem? Non sepulchrum huic sedes, sed coelum est.
PL 14, 516B「それでは、なぜ汝らは生きている者を死者とともに探すのか」(マタイ28:5以下)。すでに天にいる者を、なぜ諸君は墓に探すのか。すべての者の墓の枷を解く者を、なぜ諸君は埋葬の枷の中に探すのか。彼の座は墓ではなく、天である。
De Isaac et anima 5.19
Ideo dixit una ex his: Quaesivi eum, et non inveni eum (Cant. III, 1) . 43. Tamen dum vadunt Apostolis nuntiare, miseratus quaerentes, occurrit eis Jesus dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum (Matth. XXVIII, 9) .
PL 14, 516Bそれゆえ、彼女たちの一人は言った。「私は彼を探したが、見いださなかった」(雅歌3:1)。43. しかし、彼女たちが使徒たちに告げに行く途中、探す者たちを憐れんで、イエスが彼女たちに出会って言った。「喜べ」。すると彼女たちは近寄り、その足を捕らえ、彼を礼拝した(マタイ28:9)。
De Isaac et anima 5.20
Tenetur ergo Jesus, sed delectatur sic teneri, quia fide tenetur. Denique delectavit eum et illa mulier quae tetigit eum, et curata est sanguinis fluxu, de qua dixit: Tetigit me aliquis; nam sentio virtutem de me exisse (Luc. VIII, 46) .
PL 14, 516Cこうして、イエスは捕らえられる。しかし、このように捕らえられることを喜ぶ。信仰によって捕らえられるからである。実際、彼に触れて血の流れから癒やされたあの女も、彼を喜ばせた。彼は彼女について言った。「誰かが私に触れた。私から力が出ていったのを感じたからである」(ルカ8:46)。
De Isaac et anima 5.21
Tange ergo, et fide tene eum, et constringe fideliter pedes ejus; ut virtus de eo exeat, et sanet animam tuam. Et si dicat: Noli me tangere (Joan. XX, 17) : tu tene; Nondum enim ascendi ad patrem meum, dixit semel.
PL 14, 516Cそれゆえ、あなたも触れ、信仰によって彼を捕らえ、忠実にその足を抱きしめよ。そうすれば、彼から力が出て、あなたの魂を癒やす。彼が「私に触れるな」(ヨハネ20:17)と言っても、あなたは捕らえよ。「私はまだ私の父のもとに上っていないからである」と彼が言ったのは、一度だけである。
De Isaac et anima 5.22
Dixit: Noli me tangere, quando resurrexit: aut forte illi dixit quae putabat furto esse sublatum, et non virtute propria resuscitatum. Denique in alio libro habes, quia tenentibus pedes et adorantibus dixit: Nolite timere (Matth. XXVIII, 10) .
PL 14, 516C彼が「私に触れるな」と言ったのは、復活したときである。あるいはおそらく、彼が盗み出されたと思い、自らの力で復活したとは思わなかった女に言ったのである。さらにあなたは別の書で、足を捕らえて礼拝する者たちに彼が「恐れるな」と言ったことを読む(マタイ28:10)。
De Isaac et anima 5.23
Tene ergo et tu anima, sicut tenebat et Maria, et dic: Tenui eum, et non dimittam (Cant. III, 4) , sicut dicebant ambae: Teneamus te. Vade ad Patrem, sed non relinquas Evam, ne iterum labatur. Tecum eam ducito, jam non errantem, sed arborem vitae tenentem.
PL 14, 516Cそれゆえ、魂よ、あなたもまた、マリアが捕らえていたように捕らえ、こう言え。「私は彼を捕らえた。もう離さない」(雅歌3:4)。二人がこう言っていたように。「我々は汝を捕らえよう」。父のもとへ行け、しかしエバを置き去りにするな〔以下の二人称の宛先は定かでない。キリストへの呼びかけと取った〕、再び滑り落ちることのないように。彼女を汝とともに連れていけ。もはや迷う者ではなく、命の木を捕らえている者として。
De Isaac et anima 5.24
Rape tuis pedibus inhaerentem, ut tecum ascendat: noli me dimittere, ne iterum serpens venena sua fundat, ne iterum quaerat femineum mordere vestigium, ut supplantet Adam.
PL 14, 516D汝の足にすがりつく彼女を引き上げよ、汝とともに上るように。「私を離すな。蛇が再び毒を注がないように、再び女の足跡を噛もうとして、アダムを足払いにかけることのないように」。
De Isaac et anima 5.25
Dicat ergo anima tua: Teneo te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me; ut cognoscam mysteria tua, ut hauriam sacramenta tua.
PL 14, 516Dそれゆえ、あなたの魂は言うがよい。「私は汝を捕らえ、汝を私の母の家に、私を身ごもった者の奥の間に導き入れよう。汝の奥義を知り、汝の秘義を汲むために」。
De Isaac et anima 5.26
Suscipe igitur Evam jam non ficulneae foliis adopertam, sed sancto amictam Spiritu, et nova gratia gloriosam; quia jam non tamquam nudata absconditur: sed tamquam circumdata vestimenti splendore fulgentis occurrit, quia vestit eam gratia.
PL 14, 516Dそれゆえ、エバを迎え入れよ。もはやイチジクの葉で覆われてではなく、聖なる霊をまとい、新しい恩寵に輝く者を。彼女はもはや裸にされた者として隠れるのではなく、輝く衣の光に包まれた者として出会う。恩寵が彼女に衣を着せるからである。
De Isaac et anima 5.27
Sed nec Adam primo nudus erat quando eum innocentia vestiebat (De Poenit. dist. 2, cap. Sed nec Adam) .
PL 14, 517Aしかし、アダムも初めは裸ではなかった。無垢が彼に衣を着せていたときには(『教令集』第2部『悔悛について』第2区分「Sed nec Adam」法文)〔教会法の引照〕。
De Isaac et anima 5.28
44. Videntes itaque eam filiae Hierusalem Christo inhaerentem, et adhuc ascendentem cum eo (dignatur enim quaerentibus frequenter occurrere, et condescendere ut eos elevet) dicunt: Quae est haec quae ascendit a deserto (Cant. III, 6) ?
PL 14, 517A44. それゆえ、エルサレムの娘たちは、彼女がキリストに結びつき、なお彼とともに上っていくのを見て(彼は、探す者たちにしばしば出会い、彼らを引き上げるために身を低くすることをあえてするからである)、言う。「荒れ野から上ってくるこの女は誰か」(雅歌3:6)。
De Isaac et anima 5.29
Desertus hic terrae locus et incultus videtur, sentibus et spinis nostrorum obsitus delictorum.
PL 14, 517Aこの荒れ野は、地の人気のない耕されぬ所と見え、我々の罪のイバラと棘に覆われている。
De Isaac et anima 5.30
Mirantur videlicet quomodo anima quae ante in inferno derelinquebatur, inhaereat Dei Verbo, et ascenderit sicut vitis propago, in superiora se subrigens, velut fumus natus ex igni, atque alta petens, tum praeterea bonis operibus flagret.
PL 14, 517Aすなわち彼女たちは驚くのである。以前は冥界に打ち捨てられていた魂が、どうして神の言葉に結びつき、ブドウの若枝のように上へ身を伸ばし、火から生まれた煙のように高みを目指して昇り、そのうえ善い業によって燃え立つのか、と。
De Isaac et anima 5.31
Odor autem ille orationis piae redolet suavitatem, quae dirigitur sicut incensum in conspectu Dei.
PL 14, 517B敬虔な祈りのあの香りは甘美を放ち、神の前に捧げられる香のように立ちのぼる。
De Isaac et anima 5.32
Et in Apocalypsi legimus quod: Ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum (Apoc. VIII, 4) , quae incensa deferuntur per angelum, sanctorum orationes scilicet, super altare illud aureum quod est ante sedem Dei, et tamquam piae precationis suave flagrat unguentum; quia de aeternorum et invisibilium, non de corporalium petitione compositum est: praecipue tamen myrrham redolet et thus, eo quod peccatis mortua sit, et Deo vivat.
PL 14, 517B黙示録にも我々は読む。「香の煙は聖なる者たちの祈りとともに立ちのぼった」(黙示録8:4)。この香、すなわち聖なる者たちの祈りは、天使によって、神の座の前にあるあの金の祭壇の上へ運ばれ、敬虔な祈願の甘い香油のように燃える。それは永遠で目に見えないものを求めて調えられたのであり、体に属するものを求めて調えられたのではないからである。とりわけ没薬と乳香が香るのは、この魂が罪に対して死に、神に対して生きているからである。
De Isaac et anima 5.33
45. Hanc igitur ascendentem et non resistentem videntes, et meritorum ejus odoribus delectatae, agnoscentes quoque Salomonis illius pacifici esse sponsam, etiam comitatu sedulo prosequuntur usque ad lectum Salomonis; eo quod ei vera requies in Christo debeatur.
PL 14, 517B45. こうして娘たちは、彼女が昇ってゆき抵抗しないのを見、その功徳の香りに喜び、また彼女があの平和をもたらすソロモンの花嫁であると認め、熱心な随行をもって、ソロモンの寝台のところまで彼女に付き従う。まことの安息はキリストにおいて彼女に負われているからである。
De Isaac et anima 5.34
Lectus enim sanctorum Christus est (Cant. III, 7) , in quo universorum fessa saecularibus praeliis corda requiescunt. In hoc lecto requievit Isaac, et benedixit filium juniorem dicens: Major serviet minori (Gen. XXV, 23) .
PL 14, 517C「聖なる者たちの寝台」とはキリストである(雅歌3:7)。そこでは、世の戦いに疲れたすべての者の心が憩う。この寝台にイサクは憩い、年下の子を祝福して言った。「兄は弟に仕えるであろう」(創世記25:23)。
De Isaac et anima 5.35
In hoc lecto recubans Jacob benedixit duodecim Patriarchas. In hoc lecto recubans archisynagogi filia surrexit a morte. In hoc lecto jacens viduae defunctus mortis vincula Christi vocatus voce dissolvit.
PL 14, 517Cこの寝台に身を横たえてヤコブは十二人の族長を祝福した。この寝台に身を横たえて会堂長の娘は死からよみがえった。この寝台に横たわって、寡婦の死んだ息子は、キリストの呼ぶ声によって死の縄目を解かれた。
De Isaac et anima 5.36
46. Perducta igitur sponsa usque ad sponsi requiem, nuptiale canunt carmen dicentes filiabus Hierusalem: Egredimini, et videte regem Salomonem in corona qua coronavit eum mater ejus in die sponsalium ejus (Cant. III, 11) .
PL 14, 517C46. こうして花嫁が花婿の安息のところまで導かれると、〔付き従う者たちは〕婚礼の歌を歌い、エルサレムの娘たちに言う。「出て来て、王ソロモンを見よ。その婚礼の日に母が彼に戴かせた冠をかぶっている」(雅歌3:11)。
De Isaac et anima 5.37
Canunt epithalamium, et vocant caeteras potestates coelorum, vel animas; ut videant charitatem quam circa filias Hierusalem habet Christus.
PL 14, 517D彼女たちは祝婚歌を歌い、天のほかの諸力や魂を呼び集める。キリストがエルサレムの娘たちに寄せる愛を、彼女たちが見るためである。
De Isaac et anima 5.38
Unde et meruit coronari a matre quasi filius charitatis, sicut Paulus ostendit dicens: Quia Deus eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii charitatis suae (Coloss. I, 13) .
PL 14, 517Dそれゆえ、彼は母から、いわば愛の子として冠を戴くにふさわしいとされた。パウロが示して言うとおりである。「神は我々を闇の権能から救い出し、その愛の子の王国へ移した」(コロサイ1:13)。
De Isaac et anima 5.39
Charitatis itaque filius et ipse charitas est, non ex accidentibus habens charitatem: sed habens semper in substantia sua sicut regnum, de quo dicit: Ego in hoc natus sum (Joan. XVIII, 17) .
PL 14, 518Aしたがって愛の子はそれ自身が愛であり、愛を偶有として持つのではなく、王国と同じように常に自らの実体のうちに持っている。その王国について彼は言う。「私はこのために生まれた」(ヨハネ18:17)〔底本は XVIII, 17。ヨハネ18:37の誤りか〕。
De Isaac et anima 5.40
Ideoque dicunt: Egredimini, id est, exite de sollicitudinibus et cogitationibus saeculi, exite de angustiis corporalibus, exite de vanitatibus mundi, et videte quam rex pacificus in die sponsalium suorum habeat charitatem; quam gloriosus sit, quia corporibus resurrectionem dedit, et animas sibi junxit.
PL 14, 518Aそれゆえ彼女たちは言う。「出て来て」、すなわち世の憂いと思い煩いから出よ、体の狭さから出よ、世界の空しさから出よ。そして、平和の王がその婚礼の日にいかに愛を持っているかを見よ。体に復活を与え、魂を自らに結びつけたことで、彼がいかに栄光に満ちているかを見よ。
De Isaac et anima 5.41
Haec magni est corona certaminis, hoc praeclarum munus sponsalium Christi, sanguis ejus et passio. Quid enim plus potuit dare, qui sibi etiam non pepercit, et pro nobis in mortem animam suam obtulit?
PL 14, 518Aこれは大いなる闘いの冠であり、キリストの婚礼のあの輝かしい贈り物であって、その血と受難である。自らをさえ惜しまず、我々のために自らの魂を死に献げた者が、これ以上に何を与えることができただろうか。
De Isaac et anima 5.42
47. Ipse quoque Dominus Jesus delectatus fide animae hujus, confessione, gratia, et collaudatis ejus meritis, propius eam advocat dicens: Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano: transibis et pertransibis a principio fidei a capite Sanyr, et Hermonum, a speluncis leonum, a montibus pardorum (Cant. IV, 8) , hoc est: Egredere de corpore, et totam te exue.
PL 14, 518A47. 主イエス自身もまた、この魂の信仰と告白と恩寵に喜び、その功徳をたたえて、いっそう近くへ彼女を呼んで言う。「レバノンからここへ来よ、花嫁よ、レバノンからここへ来よ。汝は信仰の初めから、サニルとヘルモンの頂から、獅子の洞穴から、ヒョウの山々から、渡り、さらに渡って来る」(雅歌4:8)〔底本は Sanyr, et Hermonum。サニルとヘルモンの両山と解した〕。すなわち、体から出よ、そして自らを全く脱ぎ去れ、ということである。
De Isaac et anima 5.43
Non potes enim mihi adesse, nisi ante peregrineris a corpore; quoniam qui in carne sunt, peregrinantur a Dei regno. Ades, inquit, ades. Bene repetivit, quia sive praesens, sive absens, adesse et placere Domino Deo tuo debes.
PL 14, 518Bあなたは、まず体から離れて旅立たなければ、私のもとにいることができない。肉にある者は神の王国から離れて旅しているからである。「来よ、来よ」と彼は言う。彼が繰り返したのは適切である。居合わせていても離れていても、あなたはあなたの主である神のもとにいて、神に喜ばれなければならないからである。
De Isaac et anima 5.44
Adesto praesens, adesto absens, etsi adhuc in corpore es. Mihi enim omnes praesentes sunt, quorum fides mecum est. Adest mihi, qui exiit de saeculo. Adest mihi, qui me cogitat, me intuetur, de me sperat, cui ego portio sum. Adest mihi, qui abfuerit sibi.
PL 14, 518B居合わせている者として来よ、離れている者として来よ、たとえあなたがなお体にあろうとも。私のもとには、その信仰が私とともにある者はすべて居合わせているからである。世を出た者は私のもとにいる。私を思い、私を仰ぎ見、私に望みを置き、私がその分け前である者は、私のもとにいる。自分自身から離れていた者は、私のもとにいる。
De Isaac et anima 5.45
Adest mihi, qui se negaverit sibi. Ille mecum est, qui intra se non est; quoniam qui in carne est, non est in spiritu. Ille mecum est, qui ex se ipso egreditur. Ille juxta me est, qui extra se fuerit. Ille mihi integer est, qui propter me perdiderit animam suam.
PL 14, 518C自分自身を否んだ者は、私のもとにいる。自分のうちにいない者は、私とともにある。肉にある者は霊にないからである。自分自身から出てゆく者は、私とともにある。自分の外に出た者は、私のそばにいる。私のために自分の魂を失った者は、私にとって損なわれぬ者である。
De Isaac et anima 5.46
Et ideo, ades sponsa, ades, transibis a principio fidei. Transit et pertransit e terris, et pertransit quae ad Christum pervenit.
PL 14, 518Cだから「来よ、花嫁よ、来よ、汝は信仰の初めから渡って来る」。彼女は地から渡り、さらに渡る。キリストのもとに達した者は、さらに渡って行く。
De Isaac et anima 5.47
Transit fidei merito, et operum claritate, quae lucet sicut Sanyr et Hermonum, hoc est, via lucernae transit devictis tentationibus saeculi, et superatis nequitiis spiritalibus, legitimi petens coronam certaminis; et ideo meruit Christo judicante laudari.
PL 14, 518C彼女は信仰の功と業の輝きによって渡る。その輝きはサニルとヘルモンのように光る。すなわち、世の誘惑に打ち勝ち、霊的な悪に勝って、正しい闘いの冠を求めつつ、灯火の道を渡るのである。それゆえ、キリストが裁くことによって、彼女はたたえられるにふさわしかった。
De Isaac et anima 5.48
48. Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus, emissiones tuae paradisus malorum granatorum cum fructu pomorum Cypri (Cant. IV, 12) .
PL 14, 518C48. 「閉ざされた園、私の妹、花嫁よ。閉ざされた園、封じられた泉。汝の産み出すものは、キプロスの果樹の実とともにあるザクロの楽園」(雅歌4:12)。
De Isaac et anima 5.49
Laudatur sponsa, eo quod hortus sit, habens in se odorem agri illius pleni, de quo dicit Isaac: Odor filii mei tamquam odor agri pleni (Gen. XXVII, 27) . Bona ergo anima fragrat odore justitiae.
PL 14, 518D花嫁がたたえられるのは、彼女が園であり、あの満ち足りた野の香りを自らのうちに持っているからである。その野についてイサクは言う。「私の子の香りは、満ち足りた野の香りのようだ」(創世記27:27)。それゆえ善い魂は、正義の香りを放つ。
De Isaac et anima 5.50
Et fortasse ager est Patriarcha; hortus est anima inferioris alicujus, quasi agri portio; et hortus clausus, ne incursetur a bestiis; et fons signatus quae integritate signaculi perseverantiaque fidei propria peccata diluerit.
PL 14, 518Dそしておそらく、野は族長であり、園は、野のいわば一区画として、ある下位の者の魂である。園が閉ざされているのは獣に荒らされないためであり、泉が封じられているのは、封印の無傷と信仰の堅忍によって自らの罪を洗い流した魂のことである。
De Isaac et anima 5.51
Nam quae de Ecclesia accepit, habet quod ad virginitatis gratiam referat; eo quod in paradiso delectationis posita sine labore fructus capiat spiritales, ut ei patriarcharum animae rurali quodam labore fructus suos conferant, quo ista capere possit perpetuam suavitatem.
PL 14, 519A教会から受けたものについては、彼女は童貞の恩寵に帰すべきものを持っている。それは、悦びの楽園に置かれて、労することなく霊的な果実を受けるためであり、族長たちの魂が田園の何らかの労苦によって自らの果実を彼女に寄せ、彼女が永遠の甘美を受けられるようになるためである。
De Isaac et anima 5.52
Quae merito fons signatus dicitur, eo quod imago Dei invisibilis in illa exprimatur. Laudant etiam munera animae quae missa sunt a sponso, quibus dotata veniebat.
PL 14, 519A彼女が封じられた泉と呼ばれるのは当然である。見えない神の像が、彼女のうちに刻まれているからである。彼女たちはまた、花婿から送られた魂への贈り物をたたえる。それを嫁資として携えて彼女は来たのである。
De Isaac et anima 5.53
Dos autem piae animae boni odores sunt, myrrha, aloe, crocum, quibus spirat hortorum gratia, et peccatorum foetor aboletur.
PL 14, 519A敬虔な魂の嫁資とは、良い香り、すなわち没薬、アロエ、サフランであり、これによって園の恩寵が香り、罪の悪臭は消え去る。
De Isaac et anima 5.54
49. Itaque tanto secura praeconio conquiescere aquilonem gravem ventum petit (Cant. IV, 16) , ne flores discutiat, spirare austrum, id est, vult hyemem praeterire, et mollioris flatus vernare temperiem (Cant. V, 1) . Invitat sponsum in hortum suum.
PL 14, 519A49. こうして彼女は、これほどの称賛に守られて安んじ、花を散らさぬよう、重い風である北風に鎮まることを求め(雅歌4:16)、南風が吹くことを求める。すなわち、冬が過ぎ去り、いっそう柔らかな風のやさしい温もりが春をもたらすことを望むのである(雅歌5:1)。彼女は花婿を自分の園に招く。
De Isaac et anima 5.55
Descendit sponsus, et fructuum ejus diversitate delectatus, laetatur quod invenerit fortiorem cibum, invenerit etiam dulciorem. Est enim velut panis quidam verbi, et mel: alius vehementior, alius suasorius sermo.
PL 14, 519B花婿は降りて来て、その果実の多彩さを喜び、いっそう強い食べ物を見いだしたこと、またいっそう甘い食べ物を見いだしたことを嬉しく思う。言葉には、いわばパンのようなものと蜜のようなものがあるからである。一方は激しく、他方は説得する言葉である。
De Isaac et anima 5.56
Est et fides alia ferventior, ut vinum: alia lucidior, ut succus est lactis. Hunc cibum Christus epulatur in nobis, hoc poculum bibit, et ejus potus ebrietate nos provocat, ut ad meliora et optima ab inferioribus faciamus excessum.
PL 14, 519B信仰にも、酒のようにいっそう燃え立つものと、乳の汁のようにいっそう澄んだものとがある。この食べ物をキリストは我々のうちで食し、この杯を飲み、その酔いによって我々を促し、低いものからより善いもの、最善のものへと、我々が高く超え出るようにさせる。