De Isaac et anima 3.1
Perfecta anima terrenis abdicatis, vitiisque domitis Verbum osculari desiderat: cui se Deus Verbum totus infundit. Hoc illa delectata ab eo petit ut attrahatur; quae omnia etiam Ecclesiae vir sanctus accommodat.
PL 14, 505A完全な魂は、地上のものを捨て、悪徳を制すると、言葉に口づけすることを望む。神なる言葉は、その魂に全身を注ぐ。これを喜んで、魂は、自分が引き寄せられることを彼に求める。聖なる人〔アンブロシウスのこと〕は、これらすべてを教会にも当てはめる。
De Isaac et anima 3.2
6. Perfecta autem anima aversatur materiam: omne immoderatum, mobile, malignum refugit ac respuit; nec videt, nec appropinquat ad ullius terrenae labis corruptionem: divinis intendit, terrenam autem materiam fugit.
PL 14, 505A6. 完全な魂は物質を避ける。度を越したもの、移ろうもの、悪しきものはすべて遠ざけて退け、いかなる地上の汚れの腐敗も、見ず、近づかない。神的なものに心を向け、地上の物質からは逃れる。
De Isaac et anima 3.3
Fuga autem est, non terras relinquere, sed esse in terris, justitiam et sobrietatem tenere, renuntiare vitiis, non usibus elementorum. Fugiebat (De Poenit. dist. 2, cap. Ut cognoverunt, § Fugerat) .
PL 14, 505B逃れるとは、地上を去ることではなく、地上にありながら、正義と節度を保ち、悪徳を捨て、諸元素の用は捨てないことである。逃れていたのは(『教令集』第2部『悔悛について』第2区分「Ut cognoverunt」法文「Fugerat」項)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕、
De Isaac et anima 3.4
David sanctus a facie Saul; non utique, ut terras relinqueret, sed ut immitis, et inobservantis, et perfidi declinaret contagium. Fugiebat autem adhaerens Deo, sicut et ipse ait: Adhaesit anima mea post te (Ps. LXII, 9) .
PL 14, 505B聖なるダビデであり、サウルの面前からであった。それは、もとより地上を去るためではなく、非情で、〔掟を〕顧みず、不実な者の害毒を避けるためであった。ダビデは神に結びついて逃れていたのである。彼自身も言う。「私の魂は、汝のあとに付き従って離れなかった」(詩篇62:9)。
De Isaac et anima 3.5
Abducebat se, et ablevabat vitiis saeculi hujus, elevabat animam suam sicut Isaac in campo, vel abalienabat, vel (ut alii habent) deambulabat.
PL 14, 505B彼は身を引き離し、この世の悪徳から自らを軽くし、イサクが野でしたように自らの魂を高く挙げていた。イサクは野で、離れていた、あるいは(ほかの写本では)散策していた。
De Isaac et anima 3.6
Nam hoc quoque ostendit cum virtutibus familiare habere consortium, ut deambulet unusquisque in innocentia cordis sui, nullo usu terrenis vitiis misceatur, atque irreprehensibilem viam inoffenso mentis carpat vestigio, nec ullum locum in se aperiat corruptioni.
PL 14, 505Bこれもまた、徳と親しい交わりを持つこと、すなわち、各人が自分の心の無垢のうちに歩み、地上の悪徳といかなる交わりにも混じらず、精神の足取りにつまずくことなく非の打ちどころのない道をたどり、自らのうちに腐敗に場所を一つも開かないことを示すからである。
De Isaac et anima 3.7
7. Talis erat Isaac cum Rebeccam advenientem exspectaret, praeparans se copulae spiritali. Veniebat enim jam coelestibus dotata mysteriis: veniebat magna secum ornamenta aurium et manuum ferens; eo quod auditu et operibus emineat Ecclesiae pulchritudo, cui recte dictum advertimus: Esto in millia millium, et semen tuum possideat adversariorum civitates.
PL 14, 505C7. イサクは、リベカが到来するのを待ちながら、霊的な結合に備えていたとき、このようであった。リベカはすでに天上の奥義を嫁資として与えられて来たのであり、耳と手の大きな飾りを携えて来た。教会の美しさは聴くことと業によって際立つからであり、教会には正しくこう言われていることに我々は気づく。「汝は千の千倍となれ。汝の子孫は、敵対する者たちの町々を所有せよ」。
De Isaac et anima 3.8
Decora igitur Ecclesia, quae ex inimicis gentibus filios acquisivit. Sed potest hoc etiam ad animam deputari, quae passiones corporis subigit, et ad virtutum officia convertit, repugnantesque motus sibi obedientes efficit.
PL 14, 505Cそれゆえ、敵であった諸国民から子らを得た教会は麗しい。しかしこれは魂にも当てはめることができる。魂は、体の情念を従わせ、徳の務めへと向け変え、逆らう動きを自らに従順なものにする。
De Isaac et anima 3.9
Ergo vel anima Patriarchae videns mysterium Christi, videns Rebeccam venientem cum vasis aureis et argenteis, tamquam Ecclesiam cum populo nationum, mirata pulchritudinem Verbi, et sacramentorum ejus dicit: Osculetur me ab osculis oris sui (Cant. I, 1) .
PL 14, 505Dあるいは族長の魂が、キリストの奥義を見、リベカが金と銀の器を携えて来るのを、すなわち諸国民の民をともなう教会を見て、言葉の美しさとその秘義に驚嘆して言う。「その口の口づけで、私に口づけしてほしい」(雅歌1:1)。
De Isaac et anima 3.10
Vel Rebecca videns verum Isaac, verum illud gaudium, veram laetitiam, desiderat osculari. 8. Primus animae processus. Quid est igitur: Osculetur me ab osculis oris sui?
PL 14, 505Dあるいは、リベカが真のイサクを、真の歓びを、真の喜びを見て、口づけを望む。8. 魂の第一の進み。それでは、「その口の口づけで、私に口づけしてほしい」とは何か。
De Isaac et anima 3.11
Considera vel Ecclesiam jamdiu promisso sibi per Prophetas Dominico adventu, per tempora multa suspensam, vel animam, quae elevans se a corpore, abdicatis luxuria, atque deliciis, voluptatibusque carnalibus, exuta quoque sollicitudine saecularium vanitatum, jam dudum infusionem sibi divinae praesentiae, et gratiam Verbi salutaris exoptet, commacerari quod sero veniat, et affligi; ideoque quasi vulneratam charitate, cum moras ejus ferre non possit, conversam ad Patrem rogare, ut mittat sibi Deum Verbum; et causam qua sit ita impatiens declarare, dicentem: Osculetur me ab osculis oris sui.
PL 14, 506A考えよ。預言者たちによって主の到来がとうに約束され、長い時代にわたって宙づりにされている教会を。あるいは、体から自らを高く挙げ、放蕩と享楽と肉の快楽を捨て、世の空しさへの気遣いも脱いで、神の臨在の注ぎと救いの言葉の恩寵をとうに切に願い、それが遅れて来ることにやつれ、苦しんでいる魂を。それゆえ、魂は愛に傷つけられたようになり、その遅れに耐えられず、父に向き直って、神なる言葉を自分に遣わしてくれるよう求め、これほど耐えかねている理由を、こう言って明らかにする。「その口の口づけで、私に口づけしてほしい」。
De Isaac et anima 3.12
Non unum osculum quaerit, sed plura oscula; ut desiderium suum possit explere. Quae enim diligit, non est unius osculi parcitate contenta: sed plura exigit, plura vindicat; et ita se amplius dilecto commendare consuevit.
PL 14, 506A魂は一つの口づけではなく、多くの口づけを求める。それは、自らの望みを満たしうるためである。愛する女は、一つの口づけのわずかさに満足せず、多くを求め、多くを要求し、そうしていっそう愛する者に身を寄せることを常とするからである。
De Isaac et anima 3.13
Denique illa in Evangelio sic probata est: quia non cessavit, inquit, osculari pedes meos . . . . et ideo remissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum (Luc. VII, 45 et 47) .
PL 14, 506B実際、福音書のあの女は、こう認められた。「彼女は、と彼は言う、私の足に口づけすることをやめなかった。……それゆえ、彼女の多くの罪は赦された。多く愛したからである」(ルカ7:45, 47)。
De Isaac et anima 3.14
Ergo et haec anima oscula Verbi multa desiderat, ut illuminetur divinae cognitionis lumine. Hoc est enim osculum Verbi, lumen scilicet cognitionis sacrae.
PL 14, 506Bそれゆえ、この魂もまた、神的な認識の光に照らされるために、言葉の口づけを多く望む。言葉の口づけとは、すなわち聖なる認識の光である。
De Isaac et anima 3.15
Osculatur enim nos Deus Verbum, quando cor nostrum, et ipsum principale hominis spiritu divinae cognitionis illuminat, quo anima donata charitatis pignore nuptiali, laeta atque ovans dicit: Os meum aperui, et duxi spiritum (Ps. CXVIII, 131) .
PL 14, 506B神なる言葉が我々に口づけするのは、我々の心、すなわち人間の中枢そのものを、神的な認識の霊で照らすときである。それによって魂は、愛の婚姻の証を与えられ、喜び歓んで言う。「私は口を開き、息を吸い込んだ」(詩篇118:131)。
De Isaac et anima 3.16
Osculum est enim quo invicem amantes sibi adhaerent, et velut gratiae interioris suavitate potiuntur.
PL 14, 506B口づけとは、愛し合う者たちが互いに結びつき、いわば内なる恩寵の甘美さを味わうものだからである。
De Isaac et anima 3.17
Per hoc osculum adhaeret anima Deo Verbo, per quod sibi transfunditur spiritus osculantis: sicut etiam ii qui se osculantur, non sunt labiorum praelibatione contenti, sed spiritum suum sibi invicem videntur infundere.
PL 14, 506Bこの口づけによって、魂は神なる言葉に結びつく。この口づけによって、口づけする者の息が魂に注ぎ込まれるのである。口づけを交わす者たちが、唇を味わうだけでは満足せず、自分の息を互いに注ぎ込むように見えるのと同じである。
De Isaac et anima 3.18
9. Ostendens itaque non solam speciem Verbi, et vultum quemdam, sed omnia ejus interiora diligere, adjungit ad osculorum gratiam: Quia bona, inquit, ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Cant. I, 2) .
PL 14, 506C9. こうして彼女は、言葉の姿や、ある種の顔かたちだけでなく、その内にあるものすべてを愛することを示して、口づけの恩寵にこう加える。「汝の乳房は、と彼女は言う、酒にまさって善く、汝の香油の香りは、あらゆる香料にまさる」(雅歌1:2)。
De Isaac et anima 3.19
Illa osculum poposcit: Deus Verbum se ei totus infudit, et nudavit ei ubera sua, hoc est, dogmata sua, et interioris sapientiae disciplinas, et unguentorum suorum dulci odore fragravit.
PL 14, 506C彼女は口づけを求めた。神なる言葉は、全身を彼女に注ぎ、彼女に自らの乳房を、すなわち自らの教義と内なる知恵の教えを露わにし、自らの香油の甘い香りを漂わせた。
De Isaac et anima 3.20
Quibus capta, dicit uberiorem esse jucunditatem divinae cognitionis, quam laetitiam omnis corporeae voluptatis.
PL 14, 506Cこれに捕らえられて彼女は言う、神的な認識の快さは、あらゆる体の快楽の喜びにまさって豊かである、と。
De Isaac et anima 3.21
Aspirat enim in Verbo odor gratiae, et remissio peccatorum, quae in totum diffusa mundum, omnia tamquam exinanito replevit unguento; quia per universos gravis vitiorum colluvies detersa est. 10. Propterea, inquit, adolescentulae dilexerunt te.
PL 14, 506C言葉のうちには、恩寵の香りと罪の赦しが吹きかけている。それは全世界に広がり、注ぎ出された香油のようにすべてを満たした。すべての人において、悪徳の重い汚泥が拭い去られたからである。10. 「それゆえ、乙女たちは汝を愛した」と彼女は言う。
De Isaac et anima 3.22
Attrahe nos, ut post odorem unguentorum tuorum curramus (Ibid., 2 et 3) . Bona quidem prudentia, sed dulcis misericordia. Illam enim pauci adsequuntur, haec ad omnes pervenit. Propter hanc, inquit, indulgentiam tuam diligunt te animae renovatae spiritu.
PL 14, 506D「我々を引き寄せよ。汝の香油の香りのあとを我々が走れるように」(雅歌1:2, 3)。思慮は善いが、慈しみは甘美である。思慮に至る者は少なく、慈しみはすべての人に及ぶ。この汝の寛恕のゆえに、と彼女は言う、霊によって新たにされた魂たちは汝を愛する。
De Isaac et anima 3.23
Unde et ad animam dicitur: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Ps. CII, 5) . Ad animam enim loquebatur, dicens: Benedic anima mea Dominum (Ibid., 1) .
PL 14, 507Aそれゆえ、魂にもこう言われる。「汝の若さは、ワシのように新しくなる」(詩篇102:5)。彼は魂に語って、こう言っていたのである。「私の魂よ、主をほめたたえよ」(詩篇102:1)。
De Isaac et anima 3.24
Et ideo festinat ad Verbum, et rogat ut adtrahatur, ne forte derelinquatur; quia currit Dei Verbum, et non est alligatum. Denique exsultat tamquam gigas ad currendam viam.
PL 14, 507Aそれゆえ彼女は言葉のもとへ急ぎ、見捨てられることのないよう、引き寄せられることを求める。神の言葉は走り、縛られていないからである。実際、巨人のように、道を走ることを喜ぶ。
De Isaac et anima 3.25
Et quia egressus ejus a summo coelo, et occursus ejus usque ad summum ejus, videns se imparem tantae velocitati dicit: Attrahe nos. Bona anima, quae non pro se sola, sed pro omnibus rogat. Attrahe, inquit, nos.
PL 14, 507Aその出で立ちが天の頂からであり、その行き着く先がその頂にまで及ぶので、彼女は、これほどの速さに自分が及ばないのを見て言う。「我々を引き寄せよ」。善き魂は、自分ひとりのためでなく、すべての人のために願う。「我々を引き寄せよ」と彼女は言う。
De Isaac et anima 3.26
Habemus enim cupiditatem sequendi, quam unguentorum tuorum inspirat gratia: sed quia cursus tuos aequare non possumus, attrahe nos, ut auxilio tuo fultae, vestigiis tuis possimus insistere.
PL 14, 507A我々には、従いたいという望みがあり、それは汝の香油の恩寵が吹き込む。しかし、汝の走りに及ぶことはできないので、我々を引き寄せよ。汝の助けに支えられて、汝の足跡に立ち続けることができるように。
De Isaac et anima 3.27
Si enim tu attraxeris, curremus et nos, et spiritalia velocitatis flabra capiemus. Deponitur enim sarcina quibus manus tua fulcro est, et oleum tuum infunditur, quo curatus est ille qui a latronibus vulneratus est.
PL 14, 507A汝が引き寄せるなら、我々も走り、速さの霊的な息吹を受けるだろう。汝の手が支えである者たちは、重荷を下ろされ、汝の油が注がれる。強盗に傷つけられたあの者は、その油で癒やされた。
De Isaac et anima 3.28
Ac ne impudens tibi videatur quod ait: Adtrahe nos, audi dicentem: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28) . Vides quod libenter nos attrahat, ne remaneamus sequentes.
PL 14, 507B「我々を引き寄せよ」という彼女の言葉が、あなたに厚かましく見えないよう、語る者に耳を傾けよ。「すべて労する者、重荷を負う者は、私のもとに来よ。私が汝らを休ませる」(マタイ11:28)。あなたは、彼が喜んで我々を引き寄せ、従いながら取り残されることのないようにしているのを見る。
De Isaac et anima 3.29
Sed qui vult attrahi, currat ut comprehendat: et currat superiora obliviscens, et ea quae sunt priora appetens; sic enim poterit Christum comprehendere. Unde et Apostolus ait: Sic currite, ut omnes comprehendatis (I Cor. IX, 24) .
PL 14, 507Bしかし、引き寄せられることを望む者は、捕らえるために走れ。後ろのものを忘れ、前のものを求めて走れ。そうしてこそキリストを捕らえることができるだろう。それゆえ使徒も言う。「汝らがみな捕らえるように、そのように走れ」(一コリント9:24)。
De Isaac et anima 3.30
Vult et ista ad bravium pervenire, quae desiderat comprehendere. Prudenter ergo rogat ut attrahatur: quia non omnes sequi possunt. Denique Petro dicenti: Quo vadis? Respondit Verbum Dei: Non potes me sequi modo, sequeris autem postea (Joan. XIII, 66) .
PL 14, 507B捕らえることを望むこの魂もまた、賞に至ることを願っている。それゆえ、引き寄せられることを求めるのは賢明である。すべての者が従えるわけではないからである。実際、ペトロが「どこへ行くのか」と言ったとき、神の言葉は答えた。「今は私に従えない。しかし、後には従うであろう」(ヨハネ13:66)〔底本は13:66。ヨハネ13:36の誤りか〕。
De Isaac et anima 3.31
Claves ei commiserat regni coelorum, et sequendo se imparem judicavit. Hanc tamen animam non distulit; quia non praesumebat, sed rogabat.
PL 14, 507C〔キリストは〕ペトロに天の国の鍵を委ねていたが、それでも彼を、自分に従うには及ばない者と判断した〔sequendo se の se はキリストを指すと取った〕。それでも〔言葉は〕この魂を待たせはしなかった。魂は、思い上がらず、願ったからである。