バルセロナのパキアヌスd. c. 390

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Sermo de baptismo

Caput VII 第VII章

Pacian of Barcelona · Sermo de baptismo · PL 13, 1094A · 10 sectiones

Sermo de baptismo 7.1

1

Hoc est quod credimus, dilectissimi fratres. Caeterum: Si in hoc saeculo sperantes sumus; miserabiliores omnibus hominibus sumus (I Cor. XV, 19) . Vita mundi, et pecudibus, et feris, et alitibus, ut videtis ipsi, aut nobiscum est communis, aut longior.

PL 13, 1094A

これが我々の信じていることである、最愛の兄弟たちよ。そうでなければ、「もし我々がこの世において望みをかけているのなら、我々はすべての人のうちで最も憐れな者である」(一コリント15:19)。この世の生は、家畜にも、獣にも、鳥にも、諸君自身が見るとおり、我々と共通であるか、さらに長い。

Sermo de baptismo 7.2

2

Et illud homini proprium, quod per Spiritum suum dedit Christus; id est vita perpetua; sed si jam non peccamus amplius. Quia sicut mors scelere acquiritur, virtute vitatur; ita vita sceleribus amittitur, virtute retinetur.

PL 13, 1094A

そして人間に固有のもの、キリストがその霊によって与えたもの、すなわち永続する生は、我々がもはや罪を犯さないならばである。死が悪事によって得られ、徳によって避けられるように、生も悪事によって失われ、徳によって保たれるからである。

Sermo de baptismo 7.3

3

Stipendia ergo peccati mors: donum Dei, vita aeterna per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VI, 23) .

PL 13, 1094A

「罪の報酬は死であり、神の賜物は、我々の主イエス・キリストによる永遠の生命である」(ローマ6:23)。

Sermo de baptismo 7.4

4

Ante omnia vos retinete, parvuli: omnes aliquando gentes (sicut supra diximus) principibus tenebrarum et potestatibus traditas; nunc per Jesu Christi Domini nostri victoriam liberatas.

PL 13, 1094A

何よりも、心に留めよ、幼子たちよ。かつてすべての異邦人は、(先に述べたとおり)闇の支配者たちと諸権力に引き渡されていたが、いまや我々の主イエス・キリストの勝利によって解き放たれたことを。

Sermo de baptismo 7.5

5

Ille est, ille qui redimit, donans nobis omnia peccata, sicut Apostolus dicit, et delens quod adversus nos erat chirographum inobauditionis; quia et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci; exuens se carnem, traduxit potestates libere triumphans eas in semetipso (Coloss. II, 13-15) .

PL 13, 1094B

彼である、彼こそが贖う者である。「我々にすべての罪を赦し、我々に不利であった、不従順の証書を消し、それをも中央から取り除いて十字架に釘づけ、肉を脱ぎ捨てて、諸権力を引き回し、おのれにおいて堂々と勝ち誇った」と使徒の言うとおりである(コロサイ2:13-15)。

Sermo de baptismo 7.6

6

Solvit compeditos, et vincula nostra disrupit, sicut David dixerat: Dominus erigit elisos, Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV, 7, 8) . Et iterum: Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 16, 17) .

PL 13, 1094B

彼は縛られた者を解き、我々の鎖を断ち切った。ダビデが言っていたとおりである。「主は打ち砕かれた者を起こし、主は縛られた者を解き、主は盲人の目を開く」(詩篇145:7, 8)。また再び、「汝は私の鎖を断ち切った。汝に、私は賛美のいけにえを献げよう」(詩篇115:16, 17)。

Sermo de baptismo 7.7

7

Soluti itaque de vinculis, ubi per baptismi sacramentum ad signum Domini convenimus, diabolo et omnibus angelis ejus renuntiamus, quibus ante servivimus: ne jam illis ulterius serviamus, sanguine Christi et nomine liberati.

PL 13, 1094B

こうして鎖から解かれた我々は、洗礼の秘跡によって主の印のもとに集うとき、悪魔とそのすべての天使たちを棄てる。以前は彼らに仕えていた。もはや彼らにこれ以上仕えることのないように、キリストの血と名によって解き放たれたのである。

Sermo de baptismo 7.8

8

Quod si quis posthac oblitus sui et redemptionis ignarus, rursus (Coloss. II, 18) ad Angelorum servitutes et (Gal. IV, 9) infirma illa et egena mundi elementa transierit, antiquis illis compedibus et catenis, id est peccati vinculis alligabitur; et fient novissima ejus deteriora prioribus (Luc. XI, 26) : quia et diabolus eum quasi per fugam victum vehementius inligabit; et Christus pro eo jam pati non poterit, quia qui resurrexit a mortuis, jam non morietur amplius (Rom. VI, 9) .

PL 13, 1094B

しかし、もしだれかが、このあと自分自身を忘れ、贖いを知らぬ者となって、再び(コロサイ2:18)天使たちへの隷属へ、また(ガラテヤ4:9)あの弱く貧しいこの世の諸元素へと移るなら、あの古い足かせと鎖、すなわち罪の縛りにつながれる。「その最後は、最初よりも悪くなる」(ルカ11:26)。悪魔が、逃亡によって打ち負かされた者のように彼をいっそう激しく縛りつけ、キリストはもはや彼のために苦しむことができないからである。「死者のうちからよみがえった者は、もはや死なない」(ローマ6:9)からである。

Sermo de baptismo 7.9

9

Igitur, dilectissimi, semel abluimur, semel liberamur, semel in regnum immortale suscipimur: semel felices sunt, quorum remissa sunt facinora, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1) . Tenete fortiter quod accepistis, servate feliciter, amplius peccare nolite.

PL 13, 1094C

それゆえ、最愛の者たちよ、我々は一度だけ洗われ、一度だけ解き放たれ、一度だけ不死の王国に迎え入れられる。「その凶行が赦され、その罪が覆われた者は幸いである」(詩篇31:1)。ただ一度である。受けたものをしっかり保て、幸いに守れ、これ以上罪を犯すな。

Sermo de baptismo 7.10

10

Puros vos ex eo et immaculatos in diem Domini reservate. Grandia et infinita sunt praemia fidelibus praestituta; quae nec oculus vidit, inquit, nec auris audivit, nec super cor hominis ingressa sunt (I Cor. II, 9) . Haec uti accipere possitis, justitiae laboribus et votis spiritalibus obtinete. Amen.

PL 13, 1094C

その時から、主の日まで、諸君は自分を清く、汚れなく保て。信じる者たちのために定められた報いは、大きく、限りがない。「目が見たこともなく、耳が聞いたこともなく、人の心に思い浮かんだこともない」ものである、と彼は言う(一コリント2:9)。これらを受けることができるように、正義の労苦と霊の願いによって手に入れよ。アーメン。