バルセロナのパキアヌスd. c. 390

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Sermo de baptismo

Caput II 第II章

Pacian of Barcelona · Sermo de baptismo · PL 13, 1090D · 6 sectiones

Sermo de baptismo 2.1

1

Adam postquam peccavit, ut retuli, dicente tunc Domino, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) ; addictus est morti. Haec addictio in genus omne defluxit.

PL 13, 1090D

アダムは、私が語ったように、罪を犯したのち、そのとき主が「汝は土であり、土に帰る」(創世記3:19)と言ったので、死に引き渡された。この引き渡しは、あらゆる種族に流れ込んだ。

Sermo de baptismo 2.2

2

Omnes enim peccaverunt, ipsa jam urgente natura, sicut Apostolus dicit: Quia per unum hominem peccatum introivit, et per delictum mors, et sic in omnes homines devenit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12) .

PL 13, 1090D

すべての人が罪を犯したのである。すでに本性そのものが迫っていたからだ。使徒の言うとおりである。「一人の人によって罪が入り、罪によって死が入り、こうして死はすべての人に及んだ。その人において、すべての人が罪を犯した」(ローマ5:12)。

Sermo de baptismo 2.3

3

Dominatum est ergo peccatum, cujus vinculis quasi captivi trahebamur ad mortem; mortem scilicet sempiternam.

PL 13, 1091A

こうして罪が支配した。我々は、その鎖につながれた捕虜のように、死へと、すなわち永遠の死へと引かれていた。

Sermo de baptismo 2.4

4

Hoc vero peccatum ante Legis tempora nec intelligebatur, sicut Apostolus dicit: Donec enim Lex poneretur, peccatum in mundo non habebatur, hoc est non videbatur; ad Legis adventum revixit (Rom. V, 13) .

PL 13, 1091A

しかるにこの罪は、律法の時以前には、理解されてもいなかった。使徒の言うとおりである。「律法が置かれるまでは、罪は世にあるとはされなかった」、すなわち見えなかった。「律法の到来とともに、罪は生き返った」(ローマ5:13)。

Sermo de baptismo 2.5

5

Apertum est enim ut videretur: verum frustra, quia id prope nemo servabat. Dicebat enim Lex: Non maechaberis, non occides, non concupisces; tamen concupiscentia cum vitiis omnibus permanebat: ita peccatum istud ante Legem occulto gladio interfecit hominem, Lege districto.

PL 13, 1091A

見えるようにと、罪は明らかにされた。だが無駄であった。ほとんどだれもそれを守らなかったからである。律法は言った、「姦淫してはならない、殺してはならない、むさぼってはならない」。それでも、むさぼりは、あらゆる悪徳とともに居座っていた。こうして、この罪は、律法以前には隠れた剣で人を殺し、律法によって〔その剣は〕抜き放たれたのである。

Sermo de baptismo 2.6

6

Quae igitur spes homini? Sine Lege ideo periit, quia peccatum videre non potuit; et in Lege, ideo quia in id ipsum quod videbat, incurrit. Quis eum ab interitu potuit liberare? Audite Apostolum: Miserrimus ergo homo! Quis me liberabit a corpore mortis hujus? Gratia, inquit, per Dominum nostrum Jesum Christum (Rom. VII, 24, 25) .

PL 13, 1091A

では、人間にどんな望みがあるか。律法なしに滅びたのは、罪を見ることができなかったからであり、律法のもとで滅びたのは、見えていたまさにそのものに、突き当たったからである。だれが彼を滅びから解き放てただろうか。使徒に聞け。「何と惨めな人間であろう。この死の体から、だれが私を解き放つのか。恩寵である」と彼は言う、「我々の主イエス・キリストによる恩寵が」(ローマ7:24, 25)。