Sermo de baptismo 6.1
Dicet mihi aliquis: Sed peccatum Adae merito transivit in posteros, quia ex ipso geniti erant: et numquid nos a Christo geniti sumus, ut propter ipsum salvi esse possimus? Carnalia cogitare nolite: jam videbitis qualiter Christo parente generemur.
PL 13, 1092Dある人は私に言うだろう。「だがアダムの罪が子孫に及んだのは当然だ。彼から生まれたのだから。我々はキリストから生まれたのか。彼のゆえに救われうるほどに」。肉のことを思い描いてはならない。いかにして我々がキリストを親として生まれるのか、いまに諸君は見るであろう。
Sermo de baptismo 6.2
Novissimis temporibus animam utique cum carne accepit Christus ex Maria: hanc venit salvam facere, hanc apud inferos non reliquit, hanc spiritui suo conjunxit et suam fecit.
PL 13, 1092D終わりの時に、キリストはマリアから、肉とともに魂をも受けた。この魂を救うために来て、この魂を冥府に見捨てず、この魂を自分の霊に結び、自分のものとした。
Sermo de baptismo 6.3
Et hae sunt nuptiae Domini, uni carni conjunctae, ut secundum illud magnum sacramentum fierent duo in carne una, Christus et Ecclesia (Ephes. V, 32) .
PL 13, 1092Dそしてこれが主の婚姻である。一つの肉に結ばれ、あの大いなる秘義のとおり、二人が一つの肉となるためである、キリストと教会が(エフェソ5:32)。
Sermo de baptismo 6.4
Ex his nuptiis Christiana plebs nascitur, veniente desuper Spiritu Domini; nostrarumque animarum substantiae, superfuso et admixto protinus semente coelesti, visceribus matris inolescimus, alvoque ejus effusi vivificamur in Christo.
PL 13, 1093Aこの婚姻からキリスト教徒の民が生まれる。主の霊が上から来るからである。我々の魂の実体に、天の種が注がれ、ただちに混ぜ合わされて、我々は母の胎内で育ち、その腹から注ぎ出されて、キリストにおいて生かされる。
Sermo de baptismo 6.5
Unde Apostolus: Primus Adam, in animam viventem: novissimus Adam, in spiritum vivificantem (I Cor. XV, 47) . Sic generat Christus in Ecclesia per suos sacerdotes, ut idem Apostolus: Christo autem ego vos genui (I Cor. IV, 15) .
PL 13, 1093Aそれゆえ使徒は言う。「最初のアダムは生きた魂となり、最後のアダムは生かす霊となった」(一コリント15:47)。このようにキリストは、教会において、自分の司教たちを通して生む。同じ使徒が言うとおりである。「私は、キリストにおいて汝らを生んだ」(一コリント4:15)。
Sermo de baptismo 6.6
Atque ita Christi semen, id est Dei spiritus novum hominem alvo matris agitatum, et partu fontis exceptum, manibus sacerdotis effundit, fide tamen pronuba.
PL 13, 1093Aこうして、キリストの種、すなわち神の霊は、母の腹の中で動かされ、泉の産みの働きに受け止められた新しい人間を、司教の手によって注ぎ出す。ただし信仰が仲立ちをする。
Sermo de baptismo 6.7
Neque enim aut insertus in Ecclesiam videbitur qui non credidit; aut genitus a Christo, qui spiritum ipse non recepit. Credendum est igitur posse nos nasci. Sic enim ait Philippus: Si credis, potes (Act. VIII, 37) .
PL 13, 1093A信じなかった者は、教会に接ぎ木されたとは見られず、霊をみずから受けなかった者は、キリストから生まれたとは見られないからである。それゆえ我々は生まれうると信じなければならない。フィリポがこう言うとおりである。「もし信じるなら、できる」(使徒言行録8:37)。
Sermo de baptismo 6.8
Recipiendus est Christus ut generet, quia sic Joannes apostolus dicit: Quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12) . Haec autem compleri alias nequeunt, nisi lavacri et chrismatis et antistitis sacramento.
PL 13, 1093Bキリストが〔我々を〕生むためには、キリストが受け入れられねばならない。使徒ヨハネがこう言うからである。「彼を受け入れた者にはみな、彼は神の子となる権能を与えた」(ヨハネ1:12)。しかしこれらは、洗いと塗油と司教による秘跡によらなければ、成就しえない。
Sermo de baptismo 6.9
Lavacro enim peccata purgantur; chrismate sanctus Spiritus superfunditur; utraque vero ista, manu et ore antistitis impetramus: atque ita totus homo renascitur et innovatur in Christo; ut sicut resurrexit Christus a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4) ; id est, ut depositis vitae veteris erroribus, idolorum servitute, crudelitate, fornicatione, luxuria caeterisque vitiis carnis et sanguinis, novos per Spiritum mores sequamur in Christo, fidem, pudicitiam, innocentiam, castitatem.
PL 13, 1093B洗いによって罪は清められ、塗油によって聖なる霊が注がれる。そしてこの両方を、我々は司教の手と口によって得る。こうして全き人間が、キリストにおいて新たに生まれ、新たにされる。「キリストが死者のうちからよみがえったように、我々もまた新しい命に歩むため」(ローマ6:4)である。すなわち、古い生の迷い、偶像への隷属、残酷、淫行、奢侈、そのほか肉と血の悪徳を脱ぎ捨てて、霊によって新しい生き方に、キリストにおいて従うためである。信仰、貞潔、無垢、清純にである。
Sermo de baptismo 6.10
Ac: sicut portavimus imaginem terreni hominis, portemus et ejus qui de coelo est; quia primus homo de terra, terrenus; secundus a coelo, coelestis (I Cor. XV, 49, 47) . Quod agentes, dilectissimi, jam non moriemur amplius.
PL 13, 1093Cまた、「我々が土の人の像を帯びたように、天からの者の像をも帯びよう。最初の人は地から出て土のもの、第二の人は天から出て天のものだからである」(一コリント15:49, 47)。これを行えば、最愛の者たちよ、我々はもはや死ぬことはない。
Sermo de baptismo 6.11
Etiam si in hoc corpore resolvamur, vivemus in Christo, sicut ait ipse: Qui in me crediderit, licet moriatur, vivet (Joan. XI, 25) . Certi denique sumus, ipso teste Domino, et Abraham et Isaac et Jacob et omnes sanctos Dei vivere.
PL 13, 1093Cたとえこの体において解かれても、我々はキリストにおいて生きる。彼みずからが言うとおりである。「私を信じる者は、死んでも生きる」(ヨハネ11:25)。結局のところ、主みずからが証人であるのだから、我々は確信している、アブラハムも、イサクも、ヤコブも、神のすべての聖徒も生きていることを。
Sermo de baptismo 6.12
Denique de his ipsis ait Dominus: Omnes autem illi vivunt: Deus enim vivorum est, non mortuorum (Luc. XX, 38) . Et Apostolus de se dicit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum: optarem dissolvi et cum Christo esse (Philipp. I, 21) .
PL 13, 1093Cまさにこの人々について、主は言う。「彼らはみな生きている。神は生きている者の神であって、死んだ者の神ではないからである」(ルカ20:38)。そして使徒は自分について言う。「私にとって、生きることはキリストであり、死ぬことは益である。私は解かれて、キリストとともにあることを望みたい」(フィリピ1:21)。
Sermo de baptismo 6.13
Adhuc: Nos autem dum in corpore hoc sumus, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7) .
PL 13, 1093Dさらに言う。「我々は、この体にあるあいだ、主から離れて旅をしている。我々は、見えるものによらず、信仰によって歩んでいるからである」(二コリント5:6, 7)。