バルセロナのパキアヌスd. c. 390

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Sermo de baptismo

Caput IV 第IV章

Pacian of Barcelona · Sermo de baptismo · PL 13, 1092A · 7 sectiones

Sermo de baptismo 4.1

1

Debuerat cedere diabolus; necdum tamen desinit. Scribas et Pharisaeos et omnem illam impiorum catervam, notis subornat insidiis, furoribus agitat.

PL 13, 1092A

悪魔は退くべきであった。だがなお、やめない。律法学者たちとファリサイ派の人々、そしてあの不敬の者たちの群れ全体を、おなじみの罠でそそのかし、怒りで駆り立てる。

Sermo de baptismo 4.2

2

Igitur illi post varias artes et corda mendacia, quibus Dominum more serpentis obsequentia decipere cogitarunt; postquam nihil proficiebant, novissime eum aperto latrocinio et crudelissimo genere passionis agressi sunt: ut vel indignitate rerum, vel dolore poenarum aliquid injustum aut faceret aut diceret, atque ita perderet hominem quem gerebat, et relinqueretur anima ejus apud inferos; quibus una lex fuit ut peccatorem tenerent: Aculeus enim mortis, peccatum (I Cor. XV, 56) .

PL 13, 1092A

こうして彼らは、さまざまな策略と偽りの心〔底本は corda mendacia(偽りの心)。「偽りの言葉」の意とも読める〕によって、蛇のようにへつらいをもって主を欺こうと企てたが、何の効果もなかったので、ついには、あからさまな強盗のような仕打ちと、このうえなく残酷な受難の仕方で襲いかかった。事の屈辱か、刑罰の苦痛かによって、何か不正なことを行うか言うかさせ、そうして彼が身にまとっていた人間を滅ぼし、その魂が冥府に取り残されるようにするためである。冥府にとっては、罪人を捕らえておくことだけが唯一の法であった。「死のとげは罪である」(一コリント15:56)。

Sermo de baptismo 4.3

3

Perstitit ergo Christus, et peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II, 22) , ut diximus; nec tum quidem cum ad victimam duceretur. Hoc fuit vincere, sine peccato condemnari.

PL 13, 1092A

しかしキリストは耐え抜き、「罪を犯さず、その口に偽りは見いだされなかった」(一ペトロ2:22)。すでに述べたとおりである。いけにえとして引かれてゆくときでさえ、そうであった。罪なくして罪に定められること、これが勝つことであった。

Sermo de baptismo 4.4

4

Diabolus enim in peccatores acceperat potestatem, quam sibi ille super immaculatum vindicavit; ac sic ipse superatus est, id decernens super Justum quod illi per legem quam acceperat non licebat.

PL 13, 1092B

悪魔は、罪人たちに対して権力を受けていた。それを彼は、汚れなき者に対しても自分のものとして主張した。こうして彼自身が打ち負かされた。義なる者に対して、彼が受けていた法によっては許されていないことを定めたからである。

Sermo de baptismo 4.5

5

Unde prophetes ad Dominum; Ut justificeris, inquit, in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L, 6) .

PL 13, 1092B

ゆえに預言者は主に向かって言う。「汝が汝の言葉において義とされ、裁かれるときに勝つために」(詩篇50:6)。

Sermo de baptismo 4.6

6

Atque ita, sicut Apostolus dicit, transductis potestatibus Christus condemnavit peccatum in carne affigens illud cruci, et chirographum mortis absolvens (Coloss. II, 14, 15) .

PL 13, 1092B

こうして、使徒の言うように、諸権力が引き回されて、キリストは罪を肉において断罪し、これを十字架に釘づけ、死の証書を解消した(コロサイ2:14, 15)。

Sermo de baptismo 4.7

7

Inde est quod non dereliquit Deus animam ejus apud inferos, neque dedit Sanctum suum videre interitum (Psal. XV, 10). Inde quod calcatis mortis aculeis, die tertia resultavit in carne, reconcilians illam Deo et restituens aeternitati, victo erasoque peccato.

PL 13, 1092B

ここから、神が彼の魂を冥府に見捨てず、その聖なる者に滅びを見させなかったということが出てくる(詩篇15:10)。ここから、死のとげを踏みつけて、三日目に肉において躍り上がった〔よみがえった〕。その肉を神と和解させ、永遠へと戻し、罪を打ち負かして拭い去ったのである。