Sermo de baptismo 5.1
Sed si solus ille vicit, quid caeteris contulit? Breviter audite. Peccatum Adae, in genus omne transierat: Per unum enim hominem, sicut Apostolus dicit: delictum introivit; et per delictum, mors: sic et in omnes homines devenit (Rom. V, 12) .
PL 13, 1092Cだが、彼だけが勝ったのなら、他の人々に何をもたらしたのか。手短に聞け。アダムの罪は、全種族に及んでいた。使徒の言うとおり、「一人の人によって過ちが入り、過ちによって死が入り、こうして死はすべての人に及んだ」(ローマ5:12)。
Sermo de baptismo 5.2
Ergo et justitia Christi necesse est ut in genus transeat: ac sicut ille per peccatum stirpem suam perdidit; ita Christus per justitiam genus suum omne vivificet.
PL 13, 1092Cそれゆえ、キリストの正義もまた、種族に及ぶことが必要である。彼が罪によっておのが血筋を滅ぼしたように、キリストも正義によっておのが全種族を生かさねばならない。
Sermo de baptismo 5.3
Hoc urget Apostolus dicens: Ut sicut per inobaudientiam unius peccatores constituti sunt multi; sic per dicto audientiam unius, justi constituantur multi: ac sicut regnavit delictum in mortem, similiter et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam (Ibid., 19, 21) .
PL 13, 1092C使徒はこれを迫って言う。「一人の人の不従順によって多くの者が罪人とされたように、一人の人の従順によって多くの者が義とされるため。そして、過ちが死へと支配したように、同じく恩寵も正義によって永遠の生命へと支配するため」(ローマ5:19, 21)。