バルセロナのパキアヌスd. c. 390

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Sermo de baptismo

Caput I 第I章

Pacian of Barcelona · Sermo de baptismo · PL 13, 1089C · 6 sectiones

Sermo de baptismo 1.1

1

Aperire desidero qualiter in baptismo nascamur, et qualiter innovemur. Verbis sane ipsius loquar, fratres, ne forte me ob nitorem sententiarum, stylo exsultasse credatis; et ut rem mysticam intelligere possitis: atque utinam inculcare possim, gloriam non requiro; Dei enim solius gloria est.

PL 13, 1089C

私は、我々が洗礼においていかにして生まれ、いかにして新たにされるかを明らかにしたい。兄弟たちよ、私は確かに彼自身の言葉で語ろう〔ipsius は神を指し、聖書の言葉の意と取った〕。文の輝きのゆえに私が文体を誇ったなどと諸君が思わぬように、また諸君が奥義にかかわる事柄を理解できるように、である。そして、願わくは、〔これを諸君に〕深く刻みつけることができればよいが、私は栄光を求めない。栄光は神のみのものだからである。

Sermo de baptismo 1.2

2

Vestri me tantum cura sollicitat, et horum maxime competentium, si quo modo possim intelligere tantae felicitatis examen. Aperiam igitur quid fuerit ante gentilitas, quid fides praestet, quid baptismus indulgeat.

PL 13, 1089D

私をいま思い煩わせているのは、ただ諸君への気遣いであり、とりわけここにいる受洗志願者たち〔competentes〕への気遣いである。かくも大いなる幸いの吟味を、何とかして〔諸君に〕理解させられるようにと〔底本は intelligere。「理解させる」の意に解した〕。そこで私は明らかにしよう、以前の異邦の状態がどのようなものであったか、信仰が何を与え、洗礼が何を恵み与えるかを。

Sermo de baptismo 1.3

3

Quod si ita, ut ego sentio, vestra corda penetraverit, judicabitis, fratres, nullam nobis adhuc praedicationem amplius praestitisse. Accipite ergo, dulcissimi, homo ante baptismum in qua morte sit positus.

PL 13, 1089D

もしこれが、私が思うとおりに諸君の心に染み入ったなら、兄弟たちよ、諸君はこう判断するであろう。これまで我々に、これ以上のものを与えた説教は一つもなかったと。では受け取れ、最愛の者たちよ、洗礼を受ける前の人間が、どのような死に置かれていたかを。

Sermo de baptismo 1.4

4

Scitis certe illud antiquum, quod Adam terrenae origini praestitutus sit: quae utique damnatio, legem illi aeternae mortis imposuit; et omnibus ab eo posteris quos lex una retinebat, haec mors in genus omne dominata est, ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 14) .

PL 13, 1089D

諸君はたしかに、あの古い出来事を知っている。アダムは土という起源のもとに定められた。この断罪は、彼に永遠の死の法を課した。そして彼から出たすべての子孫は、ひとつの法に縛られていたので、この死はあらゆる種族を支配した。「アダムからモーセまで」(ローマ5:14)。

Sermo de baptismo 1.5

5

Per Moysen vero, unus tantum populus electus est, semen scilicet Abrahae, si mandata justitiae servare potuisset.

PL 13, 1090C

しかしモーセによっては、ただ一つの民、すなわちアブラハムの種だけが選ばれた。正義の戒めを守ることができるならば、というのである。

Sermo de baptismo 1.6

6

Interea nos omnes sub peccato tenebamur, ut fructus essemus mortis: siliquarum escis et pecorum custodiae destinati, id est, operibus immundis, per malos angelos; quibus dominantibus, nec facere licuit nec scire justitiam: parere enim talibus dominis, res ipsa cogebat. Ab his potestatibus et ab hac morte qualiter liberati simus, attendite.

PL 13, 1090C

そのあいだ、我々はみな罪のもとに押さえつけられ、死の実となっていた。イナゴ豆の餌と家畜の番に、すなわち汚れた業に、悪しき天使たちによって定められていたのである。彼らが支配していたので、正義を行うことも、知ることも許されなかった。そうした主人たちに従うことを、事態そのものが強いたからである。これらの権力と、この死から、我々がいかにして解き放たれたかに、注意せよ。