ペトルス・ダミアニ1007–1072

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › De translatione S. Hilarii

Caput VII 第VII章

Peter Damian · De translatione S. Hilarii · PL 9, 202C · 6 sectiones

De translatione S. Hilarii 7.1

1

Ad hunc et nos, dilectissimi, perspicuam nostrae mentis aciem dirigamus. Ad hunc dum pedum progressione non possumus, aestuantis desiderii festinatione tendamus: et dum sanctorum quorumlibet reliquiis dignae devotionis reverentiam exhibemus, ad illud unum et singulare corpus nostrae mentis dirigamus obtutum, quod in paternae majestatis gloria credimus ineffabiliter sublimitatum.

PL 9, 202C

愛する者たちよ、我々もこの方に、我々の心の明晰な鋭さを向けよう。足の歩みによってはできないので、燃える望みの急ぎによってこの方へ向かおう。またどの聖徒たちの遺物にも、ふさわしい献身の崇敬を示すとき、その唯一にして比類なき体に、我々の心の眼差しを向けよう。この体は、父なる威厳の栄光のうちに、言い表しがたく高められて〔底本は sublimitatum。sublimatum と読む〕いると我々は信じる。

De translatione S. Hilarii 7.2

2

Illa nimirum est terra, cui tunc beati Patriarchae atque Prophetae suspirabant, lacte scilicet et melle mananti. Lac siquidem de carnis uberibus profluit, mel vero de superioribus venit.

PL 9, 202D

まことに、それこそ、かつて幸いなる族長たちと預言者たちが慕い求めていた地、すなわち乳と蜜の流れる地である。乳は肉の乳房から流れ出し、蜜は高きところから来る。

De translatione S. Hilarii 7.3

3

Et quia substantia Dominici corporis ex Virginis visceribus prodiit, divinitas autem ex paterna majestate descendit; recte corpus Salvatoris terra dicitur repromissionis.

PL 9, 202D

そして、主の体の実体はおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕の胎から出たが、神性は父なる威厳から下ったので、救い主の体が約束の地と呼ばれるのはふさわしい。

De translatione S. Hilarii 7.4

4

Quae nimirum terra lacte simul et melle fluere dicitur, quia in Redemptoris nostri corpore et substantia vere et dulcedo est ineffabilis deitatis.

PL 9, 202D

この地が、乳と蜜がともに流れると言われるのは、我々の贖い主の体のうちに、まことに実体があり、また言い表しがたい神性の甘美さがあるからである。

De translatione S. Hilarii 7.5

5

In ipso enim, sicut Apostolus ait, habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et alibi: Deus erat in Christo reconcilians mundum sibi (II Cor. V, 19) .

PL 9, 202D

使徒が言うように、まさにこの方のうちに、神性の充満がことごとく、体をもって宿っている。また別の箇所では、「神はキリストのうちにおり、世界を自らと和解させていた」(二コリント5:19)。

De translatione S. Hilarii 7.6

6

Ad hanc viventium terram ille nos dignetur inducere, qui terrae nostrae mortalia non dedignatus est tolerare: quatenus sic ibi lacte et melle vescamur, ut Salvatoris nostri praesentia, et melliflua divinitatis ejus dulcedine satiemur, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 202D

我々の地の死すべきものを耐え忍ぶことを卑しまなかったその方が、この生ける者たちの地へ、我々を導き入れてくれるように。そこで我々が乳と蜜を味わい、我々の救い主の臨在と、その神性の蜜のように甘い甘美さに満たされるようにである。この方は神なる父と聖なる霊とともに、すべての世々にわたって生き、統べている。アーメン。