De translatione S. Hilarii 2.1
Porro autem dum confessor Christi Fridelinus beati Hilarii monasterium, quod in Pictavensi suburbio situm est, laudabiliter regeret, ibique sanctae conversationis insignibus disciplinis, et praeclara morum honestate polleret; beatus Hilarius illi per visionem manifestus apparuit, at inter alia nonnulla hoc illi quadam vivacis imperii auctoritate mandavit, ut videlicet ipse simul et Pictavensis episcopus ad regem Francorum, qui tunc rerum moderabatur habenis, incunctanter accederent, et sumptus impendia, quibus ampliari et augustius fieri monasterium posset, fiducialiter postularent.
PL 9, 199Cさて、キリストの証聖者フリデリヌスが、ポワティエの郊外にある幸いなるヒラリウスの修道院を称賛に値するしかたで治め、聖なる生活の際立った規律と輝かしい品行の品位において力をもっていたとき、幸いなるヒラリウスが幻のうちに彼に明らかに現れ、ほかの幾つかのことのなかで、生ける命令の権威をもって彼にこう命じた。すなわち、自らと、あわせてポワティエの司教とが、そのときフランク人の王として国事の手綱を握っていた王のところへ遅滞なく赴き、修道院を拡張し、いっそう荘厳にするための費用を、信頼して願い出よ、と。
De translatione S. Hilarii 2.2
Quibus verbis insuper addidit, ut instaurato noviter monasterio, locum sibi sanctus Abbas congruum provideret, in quo corpus ejus, facta translatione, reconderent.
PL 9, 199Dこの言葉に彼はさらに付け加えた。修道院が新たに再建されたなら、聖なる修道院長は、移葬を行って彼の遺骸を納めるにふさわしい場所を、ヒラリウス自身のために備えよ、と。
De translatione S. Hilarii 2.3
Quos nimirum felicis oraculi legatione perfunctos rex clementer ac benigne suscepit, eisque magnifica regiae liberalitatis munera contulit.
PL 9, 199Dまことに、この幸いな託宣の使命を果たした二人を、王は慈悲深く温かく迎え、王の寛大さの壮麗な賜物を与えた。
De translatione S. Hilarii 2.4
A fundamentis ergo monasterium per latomos ac caementarios denuo construentes, et pollucibiliter instaurantes, ministri Domini tam diu coeptis indefessi laboribus institerunt, donec non modo surgentis structurae machinam ad consummationem usque perducerent, sed etiam utrimque parietes, hoc est, intus et extrinsecus radiantis Musivi decore vestirent.
PL 9, 200Bそこで、基礎から修道院を、石切り工と石積み工によって新たに建て、壮麗に再建しつつ、主の僕たちは、疲れることなく始めた労苦を続けた。ついには、立ち上がる建物の構造を完成に至るまで導いたのみならず、両側の壁、すなわち内側も外側も、輝くモザイクの美で飾った。
De translatione S. Hilarii 2.5
In quo videlicet opere, ubi regii muneris summa defecit, episcopus ex ecclesiasticis facultatibus supplere quod deerat non cessavit.
PL 9, 200Cこの工事において、王の賜物の総額が尽きたところでは、司教は教会の財産から不足分を補うことをやめなかった。
De translatione S. Hilarii 2.6
Tandem itaque monasterio non modo consummatae fabricae structura perfecto, verum etiam sacerdotalis officii benedictionibus dedicato, mox demoliti sunt tumulum, in quo sanctum fuerat corpus humatum.
PL 9, 200Cこうしてついに、修道院が、建物の構造が完成して完全となっただけでなく、司教の務めの祝福によって奉献されると、ただちに、聖なる遺骸が葬られていた墓を取り壊した。