De translatione S. Hilarii 3.1
Constituto igitur die, in quo sancta membra transferrent, praecedente nocte, dum episcopus simul et abbas in vigiliis et orationibus pernoctarent, repente conspiciunt, quod beati Angeli de tumulo, qui jam terebratus fuerat, sanctum corpus educunt, et in locum, qui sibi praeparatus fuerat propriis manibus inferunt.
PL 9, 200Cこうして、聖なる遺骸を移す日が定められ、その前夜、司教と修道院長が徹夜の祈りと祈禱で夜を明かしていると、突然、彼らは見た。幸いなる天使たちが、すでに穴を開けられていた墓から聖なる遺骸を運び出し、彼のために備えられていた場所へ、自らの手で運び入れるのを。
De translatione S. Hilarii 3.2
His itaque peractis, beatus Hilarius sanctum Fridelinum per visionem admonuit, ut Scotigenam quemdam sibi cognatione propinquum, in coenobii regimine substitueret, ipse vero ad Gallinariam insulam in honorem ejusdem beati Hilarii aedificaturus ecclesiam properaret.
PL 9, 200Dこれがなされると、幸いなるヒラリウスは幻によって聖なるフリデリヌスに勧告した。血縁で近しいスコット人の生まれのある者を、修道院の統治に後任として立て、自らはガッリナリア島へ、同じ幸いなるヒラリウスの栄誉のために聖堂を建てに急ぐようにと。
De translatione S. Hilarii 3.3
Qui beati sacerdotis imperio mox humiliter paruit, et non solum illud, quod jussum fuerat, sed et alia quatuor monasteria in ejus honorem construxit. Quamquam beati Fridelini vita, in qua haec referri perhibetur historia, in manus nostras nequaquam devenerit.
PL 9, 200D彼はこの幸いなる司教の命にただちに謙遜に従い、命じられたことだけでなく、さらに他の四つの修道院を、その栄誉のために建てた。ただし、この物語が伝えられているとされる幸いなるフリデリヌスの伝記は、我々の手にはまったく届いていない。
De translatione S. Hilarii 3.4
Sed quod hic scriptum est, indicio fraternae relationis innotuit. Haec igitur hujus sacrae solemnitatis est causa.
PL 9, 201Aしかしここに書かれていることは、兄弟たちの報告の知らせによって伝わってきた。以上がこの聖なる祝祭の由来である。
De translatione S. Hilarii 3.5
Haec veneranda celebritatis hodiernae materia, ut in translatione sacri corporis merito gaudeat plebs devota fidelium, cui dependit exsequias exercitus Angelorum.
PL 9, 201Aこれが、今日の祝祭の尊ぶべき主題である。聖なる遺骸の移葬において、敬虔な信徒の民が、その方のために当然のごとく喜ぶように。その方に、天使たちの軍勢が葬送の務めを捧げたのである。