De translatione S. Hilarii 4.1
Porro autem ex occasione venerandae translationis hujus, et caetera beati viri gesta nobis in memoriam redeunt: ut quae longis ante temporibus sunt peracta, nostris nunc reducta conspectibus quodam modo recentia videantur et nova.
PL 9, 201Aさて、この尊ぶべき移葬の機会から、幸いなる人のほかの事績も我々の記憶に戻ってくる。それは、遠い昔になされたことが、いま我々の目の前に引き戻されて、いわば新しく生々しく見えるためである。
De translatione S. Hilarii 4.2
Mox enim ut disputare de venerabilis viri gestis incipimus, protinus occurrit memoriae, quam impenetrabilis Ecclesiae murus haereticorum telis obstiterit, quam insuperabilis praeliator perversum Arianorum dogma gratia catholicae veritatis obtriverit.
PL 9, 201A実際、尊ぶべき人の事績について論じ始めるやいなや、ただちに記憶に浮かぶのは、彼がいかに貫き難い教会の城壁として異端者の矢に立ちはだかったか、いかに打ち破りがたい戦士として、公同の真理の恩寵によって、アリウス派の邪な教義を打ち砕いたかである。
De translatione S. Hilarii 4.3
Nec illud vacat, quod cum adversus haereticorum perfidiam pugnaturus, Seleuciam Isauriae oppidum peteret, puella gentilis divinitus edocta, sancti sacerdotis denuntiavit adventum: atque ideo cum patre Florentio, totaque familia divini baptismatis meruit suscipere sacramentum.
PL 9, 201Bまた次のことも空しくない。異端者の不実に対して戦おうとして、彼がイサウリアの町セレウキアへ向かったとき、異教徒の少女が、神によって教えられて、この聖なる司教の到来を告げた。それゆえ、父フロレンティウスと家の全員とともに、神の洗礼の秘義を受けるにふさわしいとされた。
De translatione S. Hilarii 4.4
Nec illud excidit insigne miraculum, quod in Gallinaria insula immanium serpentium venenata rabies virtutem tam praeclari Pontificis ferre non potuit; sed tamquam fulmineo fragore perterrita, vilis etiam baculi metam, quam ipse praefixerat, transcendere non praesumpsit.
PL 9, 201Bまたあの顕著な奇跡も忘れ去られてはならない。ガッリナリア島で、巨大な蛇どもの毒ある狂暴さは、これほど輝かしい司教の力に耐えることができず、雷の轟きに怯えたかのように、彼自らが前もって立てた、取るに足りぬ杖の境標すら、越えようとはしなかった。
De translatione S. Hilarii 4.5
Sed et illud memoriae consequenter occurrit, quod idem egregius pontifex puerum sine gratia regenerationis exstinctum, non modo matri resuscitatum et incolumem reddidit, sed et verae fidei rudimentis instructum sanctae Ecclesiae filiis aggregavit.
PL 9, 201Bさらに、これに続いて記憶に浮かぶのは、この同じ卓越した司教が、再生の恩寵なしに死んでいた少年を、母のもとへ蘇らせて無傷で返しただけでなく、真の信仰の初歩を教え込んで、聖なる教会の子らに加えたことである。
De translatione S. Hilarii 4.6
Haec igitur, et alia multa virtutum ejus insignia nobis ex occasione venerandae hujus translationis occurrunt, quae nos ad amorem Dei et devotionem praeclari hujus sacerdotis accendunt.
PL 9, 201Cこうして、この事とほかの多くの彼の力の顕著な証が、この尊ぶべき移葬の機会に我々の心に浮かび、我々を神への愛と、この輝かしい司教への献身へと燃え上がらせる。
De translatione S. Hilarii 4.7
Plane cum multorum translationes justorum sancta veneretur Ecclesia, quae diligentia procuratae sunt hominum; quanto devotionis studio haec est solemniter recolenda, quae facta est manibus Angelorum!
PL 9, 201C実に、聖なる教会が多くの義人たちの移葬を崇めているが、それは人々の配慮によって行われたものである。天使たちの手によってなされたこの移葬は、どれほどの献身の熱意をもって、厳かに思い起こされなければならないことか。