De translatione S. Hilarii 6.1
Sed quid est, quod nonnulli Sanctorum tantopere studuerunt suis providere sepulcra corporibus? Abraham nempe quadringentis argenti siclis a filiis Heth speluncam duplicem comparat.
PL 9, 202Aしかし、聖徒たちの幾人かが、自らの遺体のために墓を備えることにあれほど熱心だったのは、どういうことか。アブラハムは実に、銀四百シケルでヘトの子らから二重の洞穴を買い取った。
De translatione S. Hilarii 6.2
Jacob et Joseph ad eamdem speluncam totum jam animi desiderium tendunt (Gen. XXIII, 16) , et corpora sua post obitum illo perferenda deposcunt.
PL 9, 202Aヤコブとヨセフは、その同じ洞穴に、すでに心の願いのすべてを傾け(創世記23:16)、死後、自分たちの遺体をそこへ運ぶよう求めた。
De translatione S. Hilarii 6.3
Quid ergo est, quod sancti Patriarchae, qui se pulverem et cinerem esse perspicue perhibent, qui certe corpora et corporalia quaeque coelestium contemplatione despiciunt, in Chananaeorum terra corpora sua quiescere tanto desiderio concupiscunt?
PL 9, 202Aそれでは、自らが塵であり灰であることをはっきり述べ、天上のものを観想して体と体に属する一切を確かに軽んじる聖なる族長たちが、カナン人の地に自らの体が憩うことを、これほどの願いで望んだのは、どういうことか。
De translatione S. Hilarii 6.4
Cur illum prae caeteris mundi partibus quieti suae praevident locum, nisi quod humanae salutis auctorem illic noverant de suo semine nasciturum?
PL 9, 202B彼らがその地を、世界のほかの部分よりも自らの安息の場として見定めたのは、人の救いの創始者が、そこで自分たちの子孫から生まれると知っていたからにほかならないではないか。
De translatione S. Hilarii 6.5
Hinc est, quod Jacob filium suum Joseph obsecrat, dicens: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum sub femore meo, et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto, sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de hac terra, condasque in sepulcro majorum (Gen. XLVII, 29 et 30) .
PL 9, 202Bここから、ヤコブは息子ヨセフに、こう言って懇願する。「もしお前の前に好意を見出したのなら、お前の手を私の腿の下に置き、私に慈しみと真理を施してくれ。私をエジプトに葬らないでくれ。私は父祖たちとともに眠り、お前は私をこの地から運び出し、先祖たちの墓に納めてほしい」(創世記47:29,30)。
De translatione S. Hilarii 6.6
Cur autem ad confirmandae sponsionis indicium, Jacob manum filii supponi sui femoribus petiit, nisi quia illum, qui summa veritas est, de proprio semine propagandum esse cognovit?
PL 9, 202Bではなぜ、ヤコブは約束を確かにするしるしとして、息子の手が自分の腿の下に置かれることを求めたのか。それは、至高の真理である方が、自分自身の子孫から生まれることになると知っていたからにほかならない。
De translatione S. Hilarii 6.7
Illis igitur terrae finibus beati viri jam medullitus aggliscebant, quam per spiritum jam cernebant Salvatoris vestigiis atteri, quam in interioribus oculis jam videbant pretioso Dominici corporis sanguine purpurari: ut illic eorum corpora suam expectarent resurrectionem, ubi resurrecturum esse cognoscebant ipsum beatae resurrectionis auctorem.
PL 9, 202Cそれゆえ、幸いなる人々は、その地の境に、骨の髄から焦がれていた〔aggliscebant の語義は定かでなく、文脈から焦がれていたと解した〕。彼らはすでに霊によって、その地が救い主の足跡で踏まれているのを見、内なる目で、その地が主の体の尊い血で紅に染まるのをすでに見ていたのである。それは、彼らの遺体が、そこで自分たちの復活を待つためである。幸いな復活の創始者自身が、そこで復活することになると知っていたからである。