ペトルス・ダミアニ1007–1072

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › De translatione S. Hilarii

Caput V 第V章

Peter Damian · De translatione S. Hilarii · PL 9, 201C · 7 sectiones

De translatione S. Hilarii 5.1

1

Sed quid est, quod Moysi corpus ipse per se Dominus sepelivit, et tamen sepulcrum ejus hominibus innotescere noluit; beati vero Hilarii corpus non modo coram hominibus per Angelos transtulit, sed et tanti honoris gloriam et totius Ecclesiae reverentiam sublimavit?

PL 9, 201C

しかし、これはどういうことか。主自らがモーセの遺体を葬りながら、その墓が人々に知られることを望まなかった。ところが、幸いなるヒラリウスの遺骸については、人々の前で天使たちによって移させただけでなく、これほどの栄誉の栄光と全教会の崇敬とを高めたのである。

De translatione S. Hilarii 5.2

2

De Moyse quippe scriptum est: Mortuus est ibi Moyses servus Domini in terra Moab, jubente Domino, et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor, et non cognovit homo sepulcrum ejus usque in praesentem diem (Deut. XXXIV, 5 et 6) .

PL 9, 201D

モーセについては、こう書かれている。「主の僕モーセは、主の命により、そこ、モアブの地で死んだ。そして彼を、モアブの地の谷、ペオルの向かいに葬った。今日に至るまで、人は彼の墓を知らない」(申命記34:5,6)。

De translatione S. Hilarii 5.3

3

Quid est ergo, quod ille nescitur, iste vero quotidie cum tanta gloria Christianae devotionis invisitur?

PL 9, 201D

それでは、あの者が知られず、この者が日々、キリスト教の献身の大いなる栄光をもって訪ねられるのは、どういうことか。

De translatione S. Hilarii 5.4

4

Quid est, inquam, quod Moyses ab hominum notitia removetur, nisi ut tollatur occasio, ne qui tam Deo carus et familiaris exstitisse cognoscitur, divinus honor illi ab Israeliticae plebis perfidia praebeatur?

PL 9, 201D

私は言う。モーセが人々の認識から遠ざけられたのは、神にこれほど愛され親しい者と知られる者に、イスラエルの民の不実によって、神にふさわしい栄誉が捧げられることのないよう、その機会が取り除かれるためにほかならない、と。

De translatione S. Hilarii 5.5

5

Reliquorum vero Sanctorum corpora non celantur: ut dum Christianae devotionis frequentantur accessu, et per illos fiant rutilantia signa virtutum, et istis accrescat felicium cumulus meritorum.

PL 9, 201D

しかしほかの諸聖徒の遺骸は隠されない。それは、キリスト教の献身の参詣によって足しげく訪ねられるうちに、彼らを通して輝かしい力のしるしが起こり、またそれによって彼らに、幸いなる功績の積み重ねが増し加わるためである。

De translatione S. Hilarii 5.6

6

Praeterea nonnulli fideles idcirco post mortem tumulis editoribus includuntur, ut sui memoriam viventibus ingerant, quatenus eis impendere pietatis officia non omittant.

PL 9, 202A

そのうえ、信徒の幾人かが、死後に高く築いた墓に納められるのは、生きている者たちに自分の記憶を呼び起こし、彼らに敬虔の務めを施すことを怠らせないためである。

De translatione S. Hilarii 5.7

7

Hinc est, quod sepultura vocatur ex more memoria: scilicet ut per eam memorentur vivi, et percipiant refrigerium mortui.

PL 9, 202A

ここから、慣習により、墓が「記憶」と呼ばれる。すなわち、それによって生ける者たちが思い起こし、死者たちが安らぎを受けるためである。