作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii

Documentum III 第III項

Anonymous · Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii · PL 8, 1400B · 30 sectiones

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.1

1

Nihil est quod nos diu stare faciet (leg. faciat) , nisi Dei gratia. Caeterum nequitia diaboli, contemptibile malum, plenum veneno mortifero saevit, qui sursum atque deorsum circuit, quaerens quem devoret.

PL 8, 1400B

我々を長く立たせ続けるものは、神の恩寵のほかには何もない(「立たせうる」と読め)。しかし、悪魔の邪悪は、軽んずべき悪でありながら、死をもたらす毒に満ちて荒れ狂う。それは上へ下へと巡り歩き、呑み込むべき者を探している。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.2

2

Unde vigilare, et sobrii esse ad orationes (I Petr. V, 8) , et Deo propinquare debemus, et fatuas, Domino auxiliante, hominum insidias, prout Dominus posse dederit, respuere, et Patres sequi, et non transgredi terminos Patrum (id est, ut non relinquamus nostras, dum in eis persistere aliquo modo valebimus, ecclesias, ut ad alias properemus), aut populos nobis commissos negligere, ut quietem (for. quiescere) amplius quam pro eis elaborare, pro quibus etiam animas ponere debemus, studeamus, ne reprobi in conspectu Dei inveniamur, sed fructuosos illi manipulos de commissis nobis gregibus, ipso adminiculante, praesentare valeamus: quamquam multi nos persequantur, et oves Christi dilacerare desiderent, qui quasi in vestibus ovium apparent, intus autem sunt lupi rapaces, quos ex fructibus cognoscimus: isti primo quidem videntur ex nobis esse, sed non sunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum.

PL 8, 1400B

それゆえ我々は、目覚め、祈りのために慎み深くあり(一ペトロ5:8)、神に近づかねばならない。そして、主の助けにより、主が可能ならしめるままに、人々の愚かな策謀を退け、父たちに従い、父たちの境界を越えてはならない(すなわち、我々の教会に何らかの仕方で留まりうるあいだは、それを捨てて他の教会へ急ぐことをしない、ということである)。また、委ねられた民を顧みずに、彼らのために労することよりも、休息(あるいは「休むこと」か)を求める、ということがあってはならない。彼らのためには魂をも捨てねばならないのに。神の前で見捨てられた者と見いだされることなく、むしろその方の助けにより、我々に委ねられた群れから、実り豊かな束をその方に献げることができるようにするためである。たとえ多くの者が我々を迫害し、キリストの羊を引き裂くことを望んでいても。彼らは羊の衣をまとったように現れるが、内側は貪欲な狼であり、その実によって我々は彼らを知る。彼らははじめ我々の仲間であるように見えるが、我々の仲間ではない。もし我々の仲間であったなら、当然我々とともに留まっていたであろう。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.3

3

Quando vero suam evomuerint impietatem, dolum qui in eis est, erumpentes, et apprehendentes infirmiores, et eos qui ad eloquia divina sensus inexercitatos habent, secum eos contrahunt ad perditionem, subvertentes et injuriantes paternas doctrinas sicut et sacras Scripturas, ad perditionem suam, quos oportet praescienter cavere, ne malitia eorum quidam seducti, abscindantur a propria firmitate: Exacuunt enim linguas suas, juxta prophetae vocem (Psal. CXXXIX) , sicut serpentes: venenum aspidum sub labiis eorum.

PL 8, 1400C

だが、彼らが自らの不敬を吐き出し、自らのうちにある偽りを噴き出して、より弱い者たちや、神の言葉に対して感覚を鍛えられていない者たちを捕らえるとき、彼らを自分たちとともに滅びへ引き込む。彼らは、父祖たちの教えを、また聖典をも覆し、そこなって、自らの滅びへ至る。我々は先見をもって彼らを警戒せねばならない。その悪意によって惑わされた者たちが、自らの堅固さから切り離されないようにである。「彼らは蛇のように舌を研ぎ澄まし、その唇の下には毒蛇の毒がある」と、預言者の言葉(詩篇139)にあるからである。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.4

4

Nec nos pigeat per temporales cruciatus pro Christi nomine elaborare (S. Martinus papa ep. ad S. Amandum) , sed emolumenta futurae remunerationis, hujus saeculi vexationes tolerare persuadeant.

PL 8, 1400D

一時の責め苦を通して、キリストの名のために労することを、我々は厭うてはならない(教皇聖マルティヌスの、聖アマンドゥス宛書簡)。むしろ来たるべき報いの益が、この世の苦難を耐え忍ぶよう説き勧めるように。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.5

5

Scriptum namque est: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV) ? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Tantum enim a nobis exigitur, quantum possumus famulatus nostri obsequio commodare.

PL 8, 1401A

書かれているからである。「主が私に報いたすべてのことに対し、私は主に何を報いようか」(詩篇115)。「救いの杯を私は取り、主の名を呼び求めよう」。我々の奉仕の務めによって提供しうるだけのものが、我々に求められているからである。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.6

6

Unde quidem tantum nos necesse est importunis praedicationibus insistere, quanto nobis perfectae negotiationis creditur duplicata talentorum assignatio, atque dominicae vocis, ad suscipiendam ejus requiem, persuadet assertio Suggestum namque nobis est (7, qu. I, Suggestum est nobis) , quod pro praeteritis laboribus et infestationibus nonnulli vestrum assignatas sibimet, et a Deo commissas relinquunt plebes, et in futuro plures relinquere velint eas, quas tueri debent, ecclesias, et pro ovibus sibi commissis laborare negligant, et monasteriorum se quieti contradere festinent, et vacationem ab episcopatus laboribus eligere, et silentio atque otio vitam degere magis appetant, quam in his, quae sibi commissa sunt, permanere, dicente Domino: Beatus qui perseveraverit usque in finem (Matth. X, et XXIV) .

PL 8, 1401A

それゆえ我々は、完全な商いのためにタラントの割り当てが倍にして託されており、また主の言葉の断言が、その安息を受けるよう説き勧めているのに応じて、それだけ折を選ばぬ宣べ伝えに励まねばならない。我々に告げられたところ(7, qu. I, Suggestum est nobis)によれば、過去の労苦と迫害のゆえに、諸君のうちの何人かは、自らに割り当てられ神から委ねられた民を見捨てており、また将来には、さらに多くの者が、守るべき諸教会を捨てようとし、自らに委ねられた羊のために労することを怠り、修道院の静けさに身を委ねようと急ぎ、司教職の労苦からの休暇を選び、自らに委ねられたものに留まることよりも、沈黙と閑暇のうちに生涯を送ることを望むという。主が「終わりまで耐え抜く者は幸いである」と言っているのに(マタイ10、24)。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.7

7

Unde namque est beata perseverantia, nisi de virtute patientiae? Quoniam, secundum apostolicam praedicationem, omnes qui voluerint in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur (II Tim. III) .

PL 8, 1401B

幸いな堅忍は、忍耐の力からでなくて、どこから来るのか。使徒の宣べ伝えによれば、「キリストにあって敬虔に生きようと望む者はみな、迫害を受ける」からである(二テモテ3)。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.8

8

Ideoque, fratres charissimi, non vos afflictionum amaritudo a pio mentis vestrae proposito coarctet recedere.

PL 8, 1401B

それゆえ、いとも愛する兄弟たちよ、苦難の苦さが、諸君を、諸君の精神の敬虔な決意から退くよう追い込むことがあってはならない。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.9

9

Considerate namque, quanta pro absolutione nostri et liberatione Creator, Dominusque et Redemptor noster pertulerit, quibusve se contumeliis afficiendum tradiderit, ut nos a vinculis potestatis diabolicae liberaret.

PL 8, 1401B

考えてみよ。我々の解放と救出のために、創造主にして主、我々の贖い主が何を耐え、いかなる侮辱に身を任せたか、我々を悪魔の権力の鎖から解き放つためである。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.10

10

Attendite itaque vobis et omni gregi, in quo vos Spiritus sanctus constituit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit proprio sanguine (Act. XX) ; ut non sit, qui vos decipiat aut seducat in subtilitate sermonis, ut plebes vobis commissas relinquatis (S. Martinus in ep. synodica post concil. Later.) , et alicui, propter malorum opprobrium hominum, quieti vos tradatis, et ut vos solummodo salvetis, et filios orphanos relinquatis.

PL 8, 1401C

それゆえ、「自分自身と群れ全体に気をつけよ。聖なる霊は、その群れのうちに汝らを司教として立て、神の教会、すなわち神が自らの血によって獲得した教会を治めさせたのである」(使徒言行録20)。言葉の巧みさによって諸君を欺き惑わす者があって、諸君が委ねられた民を見捨て(聖マルティヌス、ラテラノ教会会議後の会議書簡)、悪しき人々の非難のゆえに何らかの静けさに身を委ね、ただ自分たちだけが救われようとして、子らを孤児として残すことのないようにせよ。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.11

11

Apertissime enim Spiritus sanctus per Apostolum dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide et charitate, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum, et in hypocrisi mendacii eloquiorum cauteriatam habentes suam conscientiam (I Tim. IV) .

PL 8, 1401C

聖なる霊は使徒を通して、最も明白に、終わりの時にある者たちが信仰と愛から離れ、惑わす諸霊と悪霊たちの教えに心を向け、偽りの言葉の偽善によって、自らの良心を焼き印で焼かれたものとする、と述べている(一テモテ4)。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.12

12

Propter quod, vigilate et orate, ut non intretis in tentationem (Marc. XIV; Luc. XXII) . Quae vero mentis transgressio operatur in his, qui non crediderint sermonibus Domini, et recesserint pro sua quiete a servitio sibi commisso, et suis se subdiderint voluptatibus?

PL 8, 1401C

そのために、「目を覚まして祈れ、誘惑に陥らぬように」(マルコ14、ルカ22)。では、主の言葉を信ぜず、自らの安逸のために委ねられた奉仕から退き、自らの快楽に身を屈した者たちのうちには、いかなる精神の背きが働いているのか。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.13

13

Talibus quippe et aliis pro populo Dei constricti necessitatibus, ne pereatis una cum omnibus vobis commissis, sed salvi sitis in die aeternae retributionis, hortamur vestram charitatem (Martin. papa in cit. ep. ad S. Amandum) , exemplo ejus qui pro nobis pati voluit, promptos vos in cunctis ejus permanere servitiis, nec quidem quoquo modo a commissa cura recedere, sed totis viribus in commissis vobis negotiis fortiter usque in finem perdurare: quoniam beatus est, qui perseveraverit usque in finem (Matth. X) : nec laudatur initium, sed finis.

PL 8, 1401D

神の民のために、このような、また他の必要に迫られて、諸君が委ねられたすべてのものとともに滅びず、永遠の報いの日に救われるように、我々は諸君の愛に勧める(前掲の、聖アマンドゥス宛書簡における教皇マルティヌス)。我々のために苦しむことを望んだ方の模範にならい、その方のあらゆる奉仕において諸君が進んで留まり、いかなる仕方でも委ねられた務めから退かず、全力で、委ねられた務めにおいて終わりまで雄々しく耐え抜くように。「終わりまで耐え抜く者は幸いだからである」(マタイ10)。称賛されるのは始めではなく、終わりである。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.14

14

Nemo vos seducat inanibus verbis. Propterea enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici comparticipes eorum dogmatum, neque communicetis infructuosis verbis illorum (Idem in cit. synodica usque fere in finem) , magis autem redarguite: quoniam coetus pravaricatorum sunt, et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii, et non veritatis.

PL 8, 1402A

「だれも空しい言葉で汝らを惑わしてはならない。これらのゆえに、神の怒りは不信の子らに下るからである。それゆえ、彼らの教えの共同者となってはならず、彼らの実らぬ言葉に交わってはならない」(同人、前掲の会議書簡、ほぼ末尾まで)。「むしろ彼らを責めよ。彼らは背く者の集いであり、その舌を、真理のではなく偽りの弓のように張ったからである」。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.15

15

Completum est in eis, qui de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. Veritatem non loquentur (Jer. VI) . Docuerunt enim linguam suam persecutores ecclesiarum, earumque sacerdotum, loqui mendacium.

PL 8, 1402A

「悪から悪へと出て行き、私を知らなかった」と主が言う者たちにおいて、それは成就した。「彼らは真理を語らない」(エレミヤ6)。教会とその司教たちの迫害者たちは、自らの舌に偽りを語ることを教え込んだからである。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.16

16

Ut impie agerent, laboraverunt, et renuerunt scire me, dicit Dominus. State ergo vos, dilectissimi, super vias, et videte.

PL 8, 1402A

「彼らは不敬をなそうと骨折り、私を知ることを拒んだ、と主は言う」。それゆえ、いとも愛する者たちよ、「汝ら、道の上に立ち、見よ」。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.17

17

Interrogate de semitis Domini antiquis, et videte, quae est via bona sanctorum Patrum, et ambulate in ea; et invenietis requiem animabus vestris. Sed si patimini propter Christum, beati eritis (I Petr. III) . Metum autem eorum ne timueritis, neque conturbemini.

PL 8, 1402A

「主の古い小道について尋ね、聖なる父たちの良き道がどれであるかを見て、その道を歩め。そうすれば、汝らの魂に安息が見いだされる」。「しかし、キリストのゆえに苦しむなら、汝らは幸いである」(一ペトロ3)。「彼らの脅しを恐れず、心を乱してはならない」。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.18

18

Dominum autem Deum sanctificate in cordibus vestris, ipso dicente: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam.

PL 8, 1402B

「主なる神を、汝らの心において聖とせよ」。その方自身が言うとおり、「体を殺しても魂を殺すことのできない者たちを恐れるな。むしろ、魂も体もゲヘナで滅ぼしうる方を恐れよ」。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.19

19

Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere, multis passeribus meliores estis vos (Matth. X) .

PL 8, 1402B

「二羽の雀は一アスで売られているではないか。その一羽も、汝らの父なしには地に落ちることはない。汝らの頭の髪の毛もすべて数えられている。それゆえ恐れるな。汝らは多くの雀よりまさっている」(マタイ10)。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.20

20

Rememoramini ergo, fratres, eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris, deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem certavimus (al., certavistis) , adversus peccatum repugnantes (Hebr. XII) .

PL 8, 1402B

それゆえ、兄弟たちよ、「罪人たちから自らに対するこのような反抗を耐え忍んだ方を思い起こせ。汝らが気力を失い、心を疲れさせることのないためである。我々は罪に抗して、まだ血に至るまで闘っていない(別本では「汝らは闘っていない」)」(ヘブライ12)。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.21

21

Confidimus autem de vobis, fratres charissimi, meliora et viciniora salutis, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque potestates, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia Magistro gentium docente (Rom. VIII) , poterit nos separare a charitate Domini nostri Jesu Christi, et quae in ipso est, recta fide.

PL 8, 1402C

だが、いとも愛する兄弟たちよ、我々は諸君について、より良く、救いにより近いことを確信している。「死も、生も、天使も、支配者たちも、権力も、現在のものも、来たるべきものも、力も、高さも、深さも、他のいかなる被造物も」、諸国民の教師が教えるとおり(ローマ8)、我々を、我々の主イエス・キリストの愛から、またその方のうちにある正しい信仰から、引き離すことはできないであろう。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.22

22

Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim nobis necessaria est ad colluctationes adversariorum, quatenus fidem intemeratam usque in finem conservantes, repromissionem percipiamus, quam repromisit his qui legitime certare deproperant.

PL 8, 1402C

それゆえ、「大きな報いを持つ汝らの確信を失うな」。忍耐が我々には敵対者たちとの格闘のために必要である。それは、汚れなき信仰を終わりまで守りつつ、正しく闘うことを急ぐ者たちに約束された約束を、我々が受けるためである。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.23

23

Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est veniet, et non tardabit (Heb. X) . Ecce enim judex ante januam assistit (Jacob. V) coronas hilariter promittens his, qui pro eo passionibus submittuntur.

PL 8, 1402C

「なおもごく僅かのあいだで、来たるべき方は来て、遅れることがない」(ヘブライ10)。「見よ、審判者が戸口の前に立っている」(ヤコブ5)。この方は、自らのために苦難に身を委ねる者たちに、冠を喜んで約束している。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.24

24

Quod si subtraxerit se quis, non placebit animae suae (Vulg., meae) , sed cadet de promissione, propter negationem. Nos autem non simus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.

PL 8, 1402D

「もし誰かが身を引くなら、その者は自らの魂に(ウルガタでは「わが魂に」)かなわない」。しかし、その否認のゆえに、約束から落ちる。我々は、滅びに至る退却の子ではなく、魂を獲得するに至る信仰の子であるように。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.25

25

Propter quod assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo, adversus omnes inimicos sanctae Dei ecclesiae et vestros: et induite vos loricam justitiae, calceati pedes in praeparationem evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia jacula nequissimi ignita (al, ignea) extinguere: et galeam salutis accipite et gladium spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem (Ephes. VI) , radicati et fundati in solatio fratrum pro Christo Jesu Domino nostro.

PL 8, 1402D

それゆえ、「神の武具を取れ。悪しき日に抵抗しうるように」、神の聖なる教会と諸君のすべての敵に対して。「また正義の胸当てを身につけ、足には平和の福音の備えを履き、すべてのうえに信仰の盾を取れ。その盾によって、汝らは悪しき者の燃えさかる(別本では「火の」)矢をことごとく消すことができる。また救いの兜と、神の言葉である霊の剣を取れ、あらゆる祈りと嘆願をもって」(エフェソ6)。キリスト・イエス、我々の主のための、兄弟たちの慰めに根ざし、その上に築かれて。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.26

26

Sed et nunc, fratres, commendamus vos omnes Domino, et verbo gratiae ejus, qui potest perficere, et dare haereditatem vobis cum omnibus sanctis.

PL 8, 1403A

だが今また、兄弟たちよ、我々は諸君すべてを、主に、またその恩寵の言葉に委ねる。その方は、成し遂げさせ、すべての聖徒とともに諸君に相続を与えることができる。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.27

27

Ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum, ut vobis invicem succurratis, et non sitis divisi; ut unanimes uno ore et uno (al., puro ) corde honorificemus eum in concordiam et consolationem fratrum, qui potest confirmare nos secundum evangelium ejus juxta revelationem mysterii aeterni, temporibus scilicet perpetuis taciti (Act. XX et Rom. XVI) , quibus vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera.

PL 8, 1403A

平和と慰めの神自らが、諸君に、互いに同じ思いを抱かせ、諸君が互いに助け合い、分裂しないようにさせるように。我々が心を一つにし、一つの口と一つの(別本では「清い」)心で、兄弟たちの一致と慰めのうちに、その方に栄誉を帰するためである。その方は、その方の福音に従い、永遠の秘義、すなわち永久の時のあいだ黙されていた秘義の啓示に従って、我々を堅くすることができる(使徒言行録20、ローマ16)。その永遠の時において、来たるべき喜びの賜物が、諸君に与えられるのである。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.28

28

Summopere etiam considerare debetis, quod hi qui fratribus invident, eosque damnare aut perducere cupiunt, per se sua dogmata destruunt. Dicit enim Dominus: Omne regnum in se divisum, non stabit: et omnis scientia et lex adversum se divisa non stabit (Matth. XII) .

PL 8, 1403A

諸君は、兄弟たちを妬み、彼らを断罪し、あるいは連れ去る〔底本は perducere。「引いて行く」の意に取った。perdere(滅ぼす)の誤りの可能性もある〕ことを望む者たちが、おのずから自らの教説を壊していることを、最大限に考慮せねばならない。主が言うからである。「内で分かれた国はすべて立たない。自らに逆らって分かれた知識も法もすべて立たない」(マタイ12)。

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.29

29

Ideoque necesse est, ut concorditer salubres suscipiatis hortatus (S. Leo, ep. 87, c. 2) , et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus pareatis, et in nullo patiamini providentissima canonum decreta violari, quatenus et nicaenorum canonum constituta, et quae a nobis vel a praedecessoribus nostris sunt provide et salubriter decreta (Siricius, ep. I) , intemerata permaneant in futuro. (In mss.

PL 8, 1403B

それゆえ、諸君が一致して有益な勧告を受け入れる(聖レオ、書簡87、第2章)こと、何事も争いによって行わず、むしろあらゆる献身の熱意において心を一つにして、神と使徒たちの定めに従うこと、また、規定の最も先見に富んだ決定がいささかも侵されるのを許さないことが必要である。それによって、ニカイアの規定の定めも、また我々により、あるいは我々の先任者たちにより、先見をもって有益に決定された事柄も(シリキウス、書簡1)、将来にわたり汚されずに留まるように。(写本では

Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 3.0.30

30

Justelli post plures epistolarum lacinias ex Ennodio alterove ejusdem aetatis oratore inepte consutas, legitur haec subscriptio) : Data XV Kal. Martias Betio et Juliano viris clarissimis consulibus.

PL 8, 1403B

ジュステルのものでは、エンノディウスまたは同時代の別の弁論家から取った書簡の多数の断片が、拙く縫い合わされてのち、次の署名が読まれる):三月朔日の十五日前に発す、いとも高名なるベティウスとユリアヌス、二人の執政官のもとで。