Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 2.0.1
[1397] Unus Deus immortalis, qui nec videri nec tangi potest. Spiritus enim est Deus (Joan. IV, 24) . Ipse nullo loco potest comprehendi, nec ullus est locus a quo absit.
PL 8, 1397C不死なる神は唯一であり、見られることも触れられることもできない。「神は霊だからである」(ヨハネ4:24)。この方はいかなる場所にも捉えられえず、この方が不在である場所もない。
Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 2.0.2
Hujus Verbum immortalis est sapientia, incorruptibilis, invisibilis, filius primogenitus, operum socius, principio carens, sub tactum non cadens, neque principium habens dierum, neque finem vitae exspectans.
PL 8, 1397Cこの方の言葉は、不死の知恵であり、不朽であり、不可視であり、最初に生まれた子であり、諸々の業の共働者であり、始まりを欠き、触れられることなく、日々の始まりを持たず、生命の終わりを待つこともない。
Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 2.0.3
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3) . Ipse est qui hominem efformavit: ipse qui rationem fabricandae arcae monstravit; ipse qui promissionem dedit Abrahae; ipse qui descendit ut populum salvum faceret, qui Moysi legem dedit: hic est Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, qui in Prophetis locutus est, qui vetus et novum Testamentum disposuit, qui in novissimis diebus carnem sumpsit ex Virgine mortalem, licet non esset ipse mortalis; infirmam, licet non esset ipse infirmus, morti obnoxiam, licet non esset ipse morti obnoxius; visibilem, licet non esset ipse visibilis.
PL 8, 1397C「すべては彼を通して成った。彼なしには何ひとつ成らなかった」(ヨハネ1:3)。この方は人を形づくった方であり、箱舟を造る方法を示した方であり、アブラハムに約束を与えた方であり、民を救うために降り、モーセに律法を与えた方である。この方こそアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神であり、預言者たちにおいて語り、旧い契約と新しい契約を配剤し、終わりの日々に、おとめから死すべき肉を取った。自らは死すべきものではなかったが。弱い肉を、自らは弱くなかったが。死に服する肉を、自らは死に服するものではなかったが。見える肉を、自らは見えるものではなかったが。
Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 2.0.4
Ipsa suspensa est, non autem ille; ipsa sepulta, non ille; ipsa humanas omnes passiones ut homo sustinuit, non autem ille.
PL 8, 1400A吊るされたのは肉であって、あの方ではない。葬られたのも肉であって、あの方ではない。人間のあらゆる受難を人として耐えたのも肉であって、あの方ではない。
Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 2.0.5
Ille autem est virtus Dei, id est Deus, qui cum ea quae in inferno insolubilia erant solvisset, imperiumque diaboli evertisset, adscendit eo unde descenderat; qui corpus suum e tumulo excitavit, et postquam liberasset a morte qua detinebatur, Patri obtulit.
PL 8, 1400Aあの方は神の力、すなわち神であり、陰府において解かれえなかったものを解き、悪魔の支配を覆したのち、降った元の所へ昇った。この方は自らの肉体を墓から起こし、それを捕らえていた死から解き放ったのち、父に捧げた。
Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 2.0.6
In illo Patrem intelligimus; una enim et ipse res est deitate, virtute, essentia, substantia, gloria, Dei appellatione: et ipsum in Patre Filium agnoscimus.
PL 8, 1400Aこの方において我々は父を理解する。この方自身も、神性・力・本質・実体・栄光・神という呼称において、一つのものだからである。また我々は、この方自身を、父における子と認める。
Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 2.0.7
Hic est qui postquam assumpsisset carnem, Jesus appellatus est, quatenus erat homo; hoc est, assumpsit hominem in se ipso, in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
PL 8, 1400Aこの方は、肉を取ったのち、人である限りにおいてイエスと呼ばれた。すなわち、自らのうちに人を取ったのであり、その人のうちに神性の充満がことごとく肉体的に宿っている。
Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 2.0.8
Illum credimus nec a Patre nec a Spiritu sancto separatum; neque tamen dicimus Patrem descendisse, et in homine fuisse. Ita unus Deus Pater omnipotens a nobis creditur.
PL 8, 1400Bこの方が父からも聖なる霊からも切り離されていないと我々は信じる。しかし、父が降り、人のうちにいたとは言わない。こうして、全能の父なる唯一の神が、我々によって信じられている。
Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 2.0.9
Ideoque fides nostra est in unum Deum Patrem omnipotentem, et in Filium ejus Dominum nostrum Jesum Christum, et in Spiritum sanctum.
PL 8, 1400Bそれゆえ我々の信仰は、全能の父なる唯一の神において、またその子、我々の主イエス・キリストにおいて、また聖なる霊においてある。
Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 2.0.10
Et vero ex unitate, una virtute, una substantia, una essentia, una glorificatione, una dominatione, uno regno, una imagine, Trinitatis constare credimus consubstantialitatem; [1390] per quem omnia facta sunt.
PL 8, 1400Bまことに我々は、三位一体の同一実体性が、一性から、一つの力、一つの実体、一つの本質、一つの栄化、一つの支配、一つの王国、一つの像から成り立つと信じる。万物はその方によって造られた〔per quem の quem は男性形で Trinitas を受けず、構文がつながらない。子を指す信条の定型句と見て独立した文とした〕。
Epistolae amoebeae Liberii et Athanasii 2.0.11
Ita et carnis resurrectionem credimus, hoc est, corporis nostri, secundum sacras Scripturas, commutato eo quod corruptibile et mortale erat, in incorruptibilitatem et immortalitatem per Deum. Amen.
PL 8, 1400B同様に我々は、肉の復活、すなわち我々の肉体の復活を、聖典に従って信じる。朽ちうる死すべきものであったものが、神によって、不朽性と不死性へと変えられるのである。アーメン。