作者不詳fl. c. 203

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Passio SS. Perpetuae et Felicitatis

Caput V 第V章

Anonymous · Passio SS. Perpetuae et Felicitatis · PL 3, 45A · 10 sectiones

Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 5.1

1

I. Hae visiones insigniores ipsorum martyrum beatissimorum Saturi et Perpetuae, quas ipsi conscripserunt. Secundulum vero Deus maturiore exitu de saeculo, adhuc in carcere evocavit, non sine gratia, ut bestias lucraretur.

PL 3, 45A

I. これらは、いと祝福された殉教者サトゥルスとペルペトゥア自身の、殊に著しい幻であって、彼ら自身がこれを書き記した。しかしセクンドゥルスについては、神が、なお獄中にあるうちに、より早い最期によってこの世から召し出した。恩寵なしにではなく、猛獣どもを免れさせるためであった。

Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 5.2

2

Gaudium tamen etsi non anima, certe caro ejus agnovit. II. Circa Felicitatem vero (nam et illi gratia Domini ejusmodi contigit), cum octo jam mensium suum ventrem haberet (nam praegnans fuerat apprehensa), instante spectaculi die, in magno erat luctu, ne propter ventrem differretur, quia non licet praegnantes poenae repraesentari: et ne inter aliquos postea sceleratos, sanctum et innocentem sanguinem funderet.

PL 3, 45A

しかし、魂はそうでなくとも、彼の肉は確かにその喜びを知った。II. フェリキタスについては(彼女にもまた、主の恩寵はこのような形で及んだのだが)、すでに八か月の身重であったので(捕らえられたとき、彼女は妊娠していたのである)、見世物の日が迫るなか、大いなる嘆きの中にあった。腹のゆえに処刑を延ばされるのではないか、というのは、妊婦を刑に処すことは許されていないからであり、また後になって、何らかの罪人たちに交じって、聖なる罪なき血を流すことになるのではないか、というのであった。

Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 5.3

3

Sed et commartyres ejus graviter contristabantur, ne tam bonam sociam, quasi comitem, solam in via ejusdem spei relinquerent. Conjuncto itaque unito gemitu, ad Dominum orationem fuderunt ante tertium diem muneris. Statim post orationem dolores eam invaserunt.

PL 3, 47A

しかし、彼女と共に殉教する仲間たちもまた、深く悲しんでいた。これほど善き仲間を、いわば道連れを、同じ希望の道に独り残していくことになるのではないかと。そこで彼らは声を合わせ一つの嘆きとなし、見世物の三日前に、主に祈りを注いだ。祈りの直後、産みの苦しみが彼女を襲った。

Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 5.4

4

Et cum, pro naturali difficultate octavi mensis, in partu laborans doleret, ait illi quidam ex ministris Cataractariorum: Quae sic modo doles, quid facies objecta bestiis, quas contempsisti cum sacrificare noluisti?

PL 3, 47A

そして、八か月目という自然の困難のために、産みの苦しみに苦しんでいたとき、カタラクタリイ〔Cataractarii は他に例を見ない語で、職掌は定かでない。獄の看守の一種か〕の下役の一人が彼女にこう言った。「今このように苦しんでいるお前が、猛獣どもの前に投げ出されたとき、何をするというのか。犠牲を捧げることを拒んだとき、お前が侮ったあの猛獣どもだ。」

Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 5.5

5

Et illa respondit: « Modo ego patior quod patior, illic autem alius erit in me qui patietur pro me, quia et ego pro illo passura sum. » Ita enixa est puellam, quam sibi quaedam soror in filiam educavit. III.

PL 3, 47A

すると彼女はこう答えた。「今私が苦しんでいるのは私自身が苦しんでいるのだが、あの場では、私の内なる別の方が私に代わって苦しむであろう。私もまたあの方のために苦しむことになるのだから。」こうして彼女は女の子を産み、ある姉妹がこれを引き取って自分の娘として育てた。III.

Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 5.6

6

Quoniam ergo permisit, et permittendo voluit Spiritus sanctus ordinem ipsius muneris conscribi, etsi indigni ad supplementum tantae gloriae describendum; tamen, quasi mandatum sanctissimae Perpetuae, immo fidei commissum ejus exsequimur, unum adjicientes documentum de ipsius constantia et animi sublimitate.

PL 3, 47A

聖なる霊は、それゆえこれを許し、許すことによってこの見世物の次第が書き記されることを望んだのであるから、たとえこれほど大いなる栄光に書き加えるにふさわしからぬ者であっても、我々は、いと聖なるペルペトゥアの委任であるかのように——いや、むしろ彼女の信託として——これを果たし、彼女自身の不動の心と魂の高邁とについて、なお一つの証しを付け加える。

Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 5.7

7

Cum a tribuno castigatius eo tractarentur, quia ex admonitionibus hominum vanissimorum verebatur ne subtraherentur de carcere incantationibus aliquibus magicis; in faciem respondit Perpetua, et dixit: « Quid utique non permittis refrigerare noxiis nobilissimi Caesaris scilicet, et natali ejusdem pugnaturis?

PL 3, 48A

トリブヌス(軍の士官)によって彼らがいっそう厳しく扱われていたとき——それは、きわめて浅はかな人々の忠告から、彼が、彼らが何らかの魔法の呪文によって獄から連れ去られるのではないかと恐れていたからである——ペルペトゥアは面と向かって答え、こう言った。「あなたはどうして、ほかならぬいと高貴なるカエサルの罪ある者たちであり、そのカエサルの生誕祭に戦うことになる者たちが涼むことを、許さないのですか。

Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 5.8

8

Aut non tua gloria est, si pinguiores illo producamur? » Horruit et erubuit tribunus; et ita jussit illos humanius haberi, ut fratribus ejus et caeteris facultas fieret introeundi et refrigerandi cum eis; jam et ipso optione carceris credente. IV.

PL 3, 48A

それとも、我々がより肥えた姿でそこへ引き出されることは、あなたの誉れとはならないのですか。」トリブヌスはぞっとして、顔を赤らめた。そして彼らをより人道的に扱うよう命じ、彼女の兄弟たちや他の者たちが中へ入り、彼らと共に涼むことができるようにさせた。この頃には獄の下役人(オプティオ)自身もすでに信じるようになっていた。IV.

Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 5.9

9

Pridie quoque, cum illa coena ultima quam liberam vocant, quantum in ipsis erat, non coenam liberam, sed agapen coenarent; eadem constantia ad populum verba ista jactabant, comminantes judicium Domini, contestantes passioni suae felicitatem, irridentes concurrentium curiositatem, dicente Saturo: « Crastinus dies satis vobis non est, quod libenter videtis, quod odistis.

PL 3, 49A

また前日にも、いわゆる自由の晩餐と呼ばれるあの最後の食事を、彼ら自身にとっては、自由の晩餐としてではなくアガペーの食事として摂っていたとき、彼らは同じ不動の心をもって、こう民衆に向かって言葉を投げかけた。主の裁きを警告し、自らの受難の幸いを証言し、群がる者たちの好奇心を嘲りながら。サトゥルスはこう言った。「明日という日だけでは、諸君には足りないというのか。なぜ諸君は、憎んでいるものを好んで見るのか〔この文は構文が崩れており、二つの quod 節の指すものが定まらない。いずれも殉教者たちを指すと解した〕。

Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 5.10

10

Hodie amici, cras inimici. Notate tamen nobis facies nostras diligenter, ut recognoscatis nos in die illo judicii. » Ita omnes inde attoniti discedebant: ex quibus multi crediderunt.

PL 3, 49A

今日は友、明日は敵。それでも、我々の顔をしかと見覚えておくがよい。あの審判の日に、諸君が我々を見分けられるように。」こうして皆はそこから驚き呆れて立ち去った。彼らのうち多くの者が信じるようになった。