Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 4.1
I. Sed et Saturus benedictus hanc visionem suam edidit, quam ipse conscripsit. « Passi, inquit, eramus, et exivimus de carne, et coepimus ferri a quatuor Angelis in orientem, quorum manus nos non tangebant.
PL 3, 41BI. しかし祝福されたサトゥルスもまた、自ら書き記したこの幻を世に送り出した。「我々は苦しみを受けた、と彼は言う。そして肉より出て、四人の天使によって東方へと運ばれ始めた。彼らの手は我々に触れていなかった。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 4.2
Ibamus autem non supini sursum versi, sed quasi mollem clivum ascendentes. Et liberati primam jam vidimus lucem immensam; et dixi: Perpetua (erat enim haec in latere meo), hoc est quod nobis Dominus promittebat: percepimus promissionem.
PL 3, 41B我々は仰向けに上を向いて運ばれるのではなく、あたかも緩やかな坂を登るように進んだ。そして解き放たれた我々は、初めて量り知れないほど大きな光を見た。私は言った、ペルペトゥアよ(彼女は私の傍らにいたので)、これこそ主が我々に約束しておられたことである、我々は約束を受け取った、と。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 4.3
Et dum gestamur ab ipsis quatuor Angelis, factum est nobis spatium grande, quod tale fuit quasi viridarium arbores habens rosae, et omne genus floris. Altitudo autem arborum erat in modum cypressi, quarum folia cadebant sine cessatione.
PL 3, 42Bその同じ四人の天使に運ばれている間に、我々の前に広大な空間が現れた。それは薔薇の木々とあらゆる種類の花を持つ庭園のようであった。木々の高さは糸杉ほどもあり、その葉は絶え間なく落ちていた。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 4.4
Ibi autem in viridario, alii quatuor Angeli fuerunt clariores caeteris, qui ubi viderunt nos, honorem nobis dederunt, et dixerunt caeteris Angelis: Ecce sunt, ecce sunt; cum admiratione.
PL 3, 43Aその庭園には、他の四人の天使がいて、彼らは他の者たちよりも光り輝いていた。彼らは我々を見ると、我々に敬意を示し、他の天使たちに、見よ、彼らがいる、見よ、彼らがいる、と驚嘆しながら言った。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 4.5
Et expavescentes quatuor illi Angeli qui gestabant nos, deposuerunt nos: et pedibus nostris transivimus stadium via lata.
PL 3, 43A我々を運んでいたその四人の天使たちは驚き怖れて我々を下ろした。そして我々は自分の足で、広い道を通って一スタディオンの道のりを進んだ。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 4.6
Ibi invenimus Jocundum et Saturninum et Artaxium qui, eamdem persecutionem passi, vivi arserunt; et Quintum, qui et ipse martyr in carcere exierat; et quaerebamus ab illis ubi essent caeteri. Dixerunt autem nobis Angeli: Venite prius, introite, et salutate Dominum.
PL 3, 43Aそこで我々は、同じ迫害を受けて生きたまま焼かれたヨクンドゥスとサトゥルニヌスとアルタクシウスに出会った。また、自らも殉教者として牢獄で世を去ったクィントゥスにも出会った。我々は彼らに、他の者たちはどこにいるのかと尋ねた。すると天使たちは我々に、まず来い、入れ、そして主に挨拶せよ、と言った。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 4.7
II. Et venimus prope locum, cujus loci parietes tales erant quasi de luce aedificati; et ante ostium loci illius quatuor Angeli stabant, qui introeuntes vestierunt stolas candidas.
PL 3, 43AII. 我々はある場所の近くまで来た。その場所の壁は、まるで光でできているかのようであった。そしてその場所の戸口の前には四人の天使が立っており、中に入る者たちに白い衣を着せた。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 4.8
Et nos vestiti introivimus, et vidimus lucem immensam, et audivimus vocem unitam dicentium: Agios, agios, agios; sine cessatione. Et vidimus in medio loci illius sedentem quasi hominem canum, niveos habentem capillos et vultu juvenili, cujus pedes non vidimus.
PL 3, 43B我々は衣を着せられて中に入り、量り知れないほど大きな光を見た。そして我々は、絶え間なくアギオス、アギオス、アギオスととなえる、一つに合わさった声を聞いた。そして我々は、その場所の真ん中に、白髪の老いた男のような姿で、雪のように白い髪と若々しい顔とを持つ者が座っているのを見た。その足は見えなかった。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 4.9
Et in dextra et in sinistra seniores viginti quatuor, et post illos caeteri complures stabant. Introivimus cum magna admiratione, et stetimus ante thronum; et quatuor Angeli sublevaverunt nos, et osculati sumus illum, et de manu sua trajecit nobis in facie.
PL 3, 44A右と左には二十四人の長老たちがおり、彼らの後ろには他の多くの者たちが立っていた。我々は大いなる驚きをもって中に入り、御座の前に立った。そして四人の天使が我々を持ち上げ、我々はこの方に口づけし、この方は自らの手で我々の顔に触れた。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 4.10
Et caeteri seniores dixerunt nobis: Stemus. Et stetimus, et pacem fecimus. Et dixerunt nobis seniores: Ite, et ludite. Et dixi: Perpetua, habes quod vis. Et dixit mihi: Deo gratias, ut, quomodo in carne hilaris fui, hilarior sum et heic modo. III.
PL 3, 44A他の長老たちは我々に、立とう、と言った。我々は立ち、そして平和をなした。長老たちは我々に、行け、そして遊べ、と言った。私は言った、ペルペトゥアよ、お前は望むものを得た、と。彼女は私に、神に感謝あれ、私は肉にあったときに喜びに満ちていたが、今ここでもなお一層喜びに満ちている、と言った。III.
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 4.11
Et exivimus, et vidimus ante fores Optatum episcopum ad dexteram, et Aspasium presbyterum doctorem ad sinistram, separatos et tristes, et miserunt se ad pedes nobis, et dixerunt nobis: Componite inter nos quia existis, et sic nos reliquistis.
PL 3, 44A我々は外へ出て、戸口の前、右手に司教オプタトゥスを、左手に教師たる長老アスパシウスを見た。二人は互いに離れて悲しんでおり、我々の足もとに身を投げて、我々に言った。「我々の間を執り成してください。あなた方は世を去り、そのように我々を置き去りにしたのですから」。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 4.12
Et diximus illis: Non tu es papa noster, et tu presbyter, ut vos ad pedes nostros mittatis? et misimus nos, et complexi illos sumus. Et coepit Perpetua cum illis loqui, et segregavimus eos in viridario sub arbore rosae.
PL 3, 44B我々は彼らに言った。「あなたは我々の父ではありませんか。そしてあなたは長老ではありませんか。それなのに、あなた方が我々の足もとに身を投げるとは」。そして我々も身を投げ出し、彼らを抱擁した。ペルペトゥアは彼らと語り始め、我々は彼らを庭園の中、薔薇の木の下へと連れ出した。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 4.13
Et dum loquimur cum eis, dixerunt illis Angeli: Sinite illos, refrigerent; et si quas habetis inter vos dissensiones, dimittite vobis invicem; et conturbaverunt eos.
PL 3, 44B我々が彼らと語っている間に、天使たちは彼らに言った。「彼らを放っておいて涼ませよ。そして、もしお前たちの間に何らかの不和があるならば、互いに赦し合え」。そして天使たちは彼らを動揺させた。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 4.14
Et dixerunt Optato: Corrige plebem tuam; quia sic ad te conveniunt quasi de circo redeuntes, et de factionibus certantes. Et sic nobis visum est, quasi vellent claudere portas. Et coepimus illic multos fratres cognoscere, sed et martyres. Universi odore inenarrabili alebamur, qui nos satiabat. Tunc gaudens experrectus sum. »
PL 3, 45Aそして天使たちはオプタトゥスに言った。お前の民を正せ。彼らは、あたかも競馬場から帰って来て党派を争うかのようにして、お前のもとに集まって来るのだから、と。そして我々には、彼らが門を閉ざそうとしているかのように見えた。我々はそこで、多くの兄弟たち、また殉教者たちとも知り合いになり始めた。我々はみな、言葉に尽くせぬ香りによって養われ、その香りが我々を満ち足らせた。そのとき私は、喜びながら目覚めた。」