Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 1.1
I. Apprehensi sunt adolescentes catechumini, Revocatus et Felicitas conserva ejus, Saturninus et Secundulus.
PL 3, 16A洗礼志願者の若者たちが捕らえられた。レウォカトゥス、彼の奴隷仲間であったフェリキタス、サトゥルニヌス、セクンドゥルスである。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 1.2
Inter quos et Vivia Perpetua, honeste nata, liberaliter instituta, matronaliter nupta, habens patrem et matrem et fratres duos, alterum aeque catechuminum, et filium infantem ad ubera. Erat autem ipsa annorum circiter viginti duorum.
PL 3, 17A彼らの中には、ウィウィア・ペルペトゥアもいた。良家に生まれ、自由人にふさわしい教育を受け、良家の妻として嫁いだ女性であり、父と母、そして二人の兄弟——そのうち一人は同じく洗礼志願者であった——を持ち、乳飲み子の息子があった。彼女は当時、二十二歳ほどであった。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 1.3
Haec ordinem totum martyrii sui jam hinc ipsa narrabit, sicut conscriptum manu sua et suo sensu reliquit.
PL 3, 17A彼女は、自らの殉教の一部始終を、ここからは自分自身で語るであろう。彼女自身の手で、自分の考えのままに書き残したとおりに。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 1.4
II. « Cum adhuc, inquit, cum persecutoribus essemus, et me pater avertere et dejicere pro sua affectione perseveraret: Pater, inquio, vides, verbi gratia, vas hoc jacens, urceolum, sive aliud? » Et « dixit: Video. » Et ego dixi ei: « Numquid alio nomine vocari potest quam quod est? » Et ait: « Non. » « Sic et ego aliud me dicere non possum, nisi quod sum Christiana. » Tunc pater motus in hoc verbo, misit « se in me ut oculos mihi erueret: sed vexavit tantum, et profectus est victus cum argumentis diaboli, Tunc paucis diebus quod caruissem patre, Domino gratias egi, et refrigeravit absentia illius.
PL 3, 17AII. 「まだ我々が迫害者たちのもとにあり、父が愛情のあまり、私の心を翻させて打ちのめそうと、なおも努めていた頃、父上、たとえば、そこに転がっているこの器は——壺か、ほかの何かは——あなたにはお見えになりますか、と私は言った」。そして「見える、と(父は)言った」。そして私は父に言った、「それは、それであるもの以外の名で呼ばれることがありましょうか」。すると父は言った、「いや」。「そのように、私も、自分がキリスト教徒であること以外には言いようがないのです」。すると父はこの言葉に激して、「私に飛びかかり、私の目をえぐり出そうとした。だが、ただ苦しめただけで、悪魔の論法もろとも打ち負かされて立ち去った。それから、父を欠いて数日の間、私は主に感謝を捧げ、彼の不在は私にとって涼みとなった。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 1.5
In ipso spatio paucorum dierum baptizati sumus; mihi autem Spiritus dictavit nihil aliud petendum in aqua, nisi sufferentiam carnis. Post paucos dies recipimur in carcerem, et expavi, quia numquam experta eram tales tenebras.
PL 3, 19Aちょうどその数日の間に、我々は洗礼を受けた。霊は私に、水において肉の忍耐のほかは何も求めるなと命じた。数日の後、我々は牢獄に入れられた。私はおびえた。これほどの暗闇を経験したことがなかったからである。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 1.6
O diem asperum! aestus validos turbarum beneficio concussurae militum: novissime macerabar sollicitudine infantis.
PL 3, 21Aああ、過酷な日であったことか。群衆のおかげで凄まじい暑さ、兵士たちの恐喝〔この句は構文が取りにくい。concussura は兵士による恐喝と取った〕。そして最後には、乳飲み子への気がかりが私を苦しめた。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 1.7
Ibi tunc Tertius et Pomponius, benedicti diacones, qui nobis ministrabant, constituerunt praemio ut, paucis horis emissi, in meliorem locum carceris refrigeraremus. Tunc exeuntes de carcere universi sibi vacabant. Ego infantem lactabam jam inedia defectum.
PL 3, 22Aそのとき、我々に仕えてくれていた祝福された助祭たち、テルティウスとポンポニウスは、金を払って計らい、我々が数時間だけ外に出され、牢獄のより良い場所で涼むことができるようにした。そこで、牢獄から出た者たちは皆、思い思いに過ごした。私は、すでに飢えで衰弱していた乳飲み子に乳を与えていた。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 1.8
Sollicita pro eo adloquebar matrem, et confortabam fratrem, commendabam filium. Tabescebam ideo quod illos tabescere videram mei beneficio.
PL 3, 23Aその子を案じて、私は母に語りかけ、兄弟を励まし、息子を託した。私は、彼らが私のために衰えていくのを見て、そのために衰えていった。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 1.9
Tales sollicitudines multis diebus passa sum, et usurpavi ut mecum infans in carcere maneret; et statim convalui, et relevata sum a labore et sollicitudine infantis: et factus est mihi carcer subito quasi praetorium, ut ibi mallem esse quam alibi. « III.
PL 3, 23Aこのような気がかりを、私は多くの日々のあいだ耐え忍んだ。そして私は、乳飲み子が牢獄で私とともにいられるよう取り計らった。すると私はたちまち元気を取り戻し、乳飲み子のための労苦と気がかりから解き放たれた。そして牢獄は突然、私にとって、まるで総督官邸のようなものとなり、私はほかのどこよりもそこにいることを望むほどであった。」「III.
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 1.10
Tunc dixit mihi frater meus: Domina soror, jam in magna dignitate es; et tanta ut postules visionem, et ostendatur tibi an passio sit, an commeatus.
PL 3, 24Aそのとき、私の兄弟が私に言った。貴婦人である姉上よ、あなたは今や大いなる誉れのうちにある。それゆえ、幻を求め、それが受難であるか、放免であるかを示していただくことさえできるであろう、と。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 1.11
Et ego, quae me sciebam fabulari cum Domino, cujus beneficia tanta experta eram, fidenter repromisi ei dicens: « Crastina die tibi renuntiabo. » Et postulavi, et ostensum est mihi hoc: Video scalam auream mirae magnitudinis pertingentem usque ad coelum et angustam, per quam non nisi singuli ascendere possent: et in lateribus scalae omne genus ferramentorum infixum.
PL 3, 24A私は、主と語らっていることを自覚しており、それまでにも大いなる恩恵を経験していたので、確信をもって兄弟に約束して言った。『明日、お前に知らせよう。』そして私は願い、これが私に示された。すなわち、驚くべき大きさの黄金の梯子が天にまで届いているのが見えた。それは狭く、一人ずつしか上ることができなかった。梯子の両脇には、あらゆる種類の鉄の道具が打ち込まれていた。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 1.12
Erant ibi gladii, lanceae, hami, machaerae; ut si quis negligenter, aut non sursum adtendens ascenderet, laniaretur et carnes ejus inhaererent ferramentis.
PL 3, 25Aそこには剣、槍、鉤、短剣があった。もし誰かが不注意に、あるいは上を見ずに上ろうとすれば、切り裂かれ、その肉が鉄の道具に貼りついてしまうほどであった。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 1.13
Et erat sub ipsa scala draco cubans mirae magnitudinis, qui ascendentibus insidias parabat, et exterrebat ne ascenderent.
PL 3, 26Aそして梯子の下には、驚くべき大きさの竜が伏しており、上ろうとする者たちに罠を仕掛け、彼らが上るのを恐れさせていた。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 1.14
Ascendit autem Saturus prior, qui postea se propter nos ultro tradiderat, et tunc cum adducti sumus, praesens non fuerat: et pervenit in caput scalae, et convertit se ad me, et dixit mihi: « Perpetua, sustineo te.
PL 3, 26Aまず先にサトゥルスが上った。彼はのちに、我々のために自ら進んで身を差し出した者であり、我々が連れて来られたとき、その場にいなかった。彼は梯子の頂に達すると、私の方を振り返り、私に言った。『ペルペトゥア、私はお前を待っている。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 1.15
Sed vide ne te mordeat draco ille. » Et dixi ego: « Non me nocebit in nomine Domini Jesu Christi. » Et de sub ipsa scala quasi timens me, lente elevavit caput: et cum primum gradum calcassem, calcavi illius caput.
PL 3, 26Aだが、あの竜がお前を噛まぬよう気をつけよ。』そして私は言った。『主イエス・キリストの名によって、それは私に害を与えないであろう。』すると竜は、梯子の下から、まるで私を恐れるかのように、ゆっくりと頭をもたげた。そして私が最初の段に足をかけたとき、私はその頭を踏みつけた。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 1.16
Et ascendi et vidi spatium horti immensum, et in medio horti sedentem hominem canum, in habitu pastoris, grandem, oves mulgentem; et circumstantes candidati millia multa.
PL 3, 27Aそして私は上っていき、広大な庭の空間を見た。庭の中央には、白髪の人が、牧者の姿をして座っており、大柄で、羊の乳を搾っていた。そして、その周りには白い衣をまとった者たちが幾千も立っていた。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 1.17
Et levavit caput et adspexit me, et dixit mihi: « Bene venisti, tecnon. » Et clamavit me, et de caseo quod mulgebat dedit mihi quasi buccellam, et ego accepi junctis manibus, et manducavi: et universi circumstantes dixerunt, Amen.
PL 3, 28A彼は頭を上げて私を見つめ、私に言った。『よく来た、子よ。』そして彼は私を呼び、搾っていたそのチーズから〔底本は de caseo quod mulgebat。チーズを搾るとは奇妙だが、本文どおりに訳した〕、ひとくちほどのものを私に与えた。私は両手を合わせてそれを受け取り、食べた。すると、周りにいた者たちは皆、アーメンと言った。
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis 1.18
Et ad sonum vocis experrecta sum, commanducans adhuc dulcis nescio quid. Et retuli statim fratri meo, et intelleximus passionem esse futuram: et coepimus nullam jam spem in saeculo habere.
PL 3, 29Aそしてその声の響きで、私は目を覚ました。まだ何か甘いものを噛んでいた。私はすぐにこのことを兄弟に伝えた。そして我々は、これが来るべき受難を意味すると悟った。こうして我々は、もはやこの世に何の望みも抱かなくなった。」