Epistola et decreta 1.6.1
Res quoque ecclesiarum vestrarum (Sixti Sent. 292) et oblationem fidelium; quas significastis a quibusdam irruentibus vexari, vobisque et ecclesiis vestris auferri, indubitanter maximum est peccatum; testante (S. Bonif. Epist. 19) ipsa Scriptura, quae ait: Qui abstulerit (12, q. 2, Qui abstulerit) , aliquid patri vel matri, et dicit hoc non esse peccatum, homicidae particeps est (Prov. XXVIII) .
PL 3, 980Aまた、諸君の教会の財産(Sixti Sent. 292)と信徒の献げ物とが、押し入ってくる者たちによって苦しめられ、諸君と諸君の教会からそれらが奪い去られていると、諸君は知らせてきた。これは疑いなく甚だしい罪である。聖書自身が(S. Bonif. Epist. 19)こう証ししているとおりである。すなわち、「父または母から何かを奪う者(12, q. 2, Qui abstulerit)があり、それを罪ではないと言うならば、その者は殺人者の仲間である」(箴言28)。
Epistola et decreta 1.6.2
Pater ergo noster sine dubio Deus est, qui nos creavit; et mater nostra Ecclesia, quae nos in Baptismo spiritualiter generavit.
PL 3, 980Bさればこそ、我々の父は疑いなく神であり、我々を創造された方である。そして我々の母は教会であり、洗礼において我々を霊的に生んだ方である。
Epistola et decreta 1.6.3
Et ideo, qui Christi pecunias et Ecclesiae aufert, fraudat et rapit (17, q. 4, Qui rapit) homicida in conspectu (S. Greg. epist. 36, lib. II) justi judicis esse deputabitur.
PL 3, 980Bそれゆえ、キリストの、また教会の金銭を奪い去り、欺き取り、強奪する者(17, q. 4, Qui rapit)は、正しい審判者の御前において(S. Greg. epist. 36, lib. II)、殺人者と見なされるであろう。
Epistola et decreta 1.6.4
Unde scriptum est: Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit (Joan. XIII) qui autem pecunias vel res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit (Hier. epist. 2) .
PL 3, 980Bそれゆえ、こう書かれている。「隣人の金銭を強奪する者は不正を行う」(ヨハネ13)。しかし、教会の金銭または財産を奪い取った者は、冒瀆を行う(Hier. epist. 2)。
Epistola et decreta 1.6.5
Unde et Judas, qui pecuniam fraudavit, quae usibus Ecclesiae, id est pauperibus, quos Ecclesia pascere debet, distribuebatur jussu Salvatoris (cujus vicem episcopi tenent), non solum fur, sed fur et (S. Aug. Tract. L, in Joannem,) sacrilegus factus est.
PL 3, 980Bそれゆえ、ユダについても言われる。彼は、救い主の命により、教会の用途のために、すなわち教会が養うべき貧しい者たちのために分配されるべき金銭を欺き取ったのであるが——救い主の代理を司教たちが務めるのである——彼は単なる盗人であるだけでなく、盗人にして(S. Aug. Tract. L, in Joannem,)冒瀆者となったのである。
Epistola et decreta 1.6.6
De talibus enim, id est qui facultates Ecclesiae rapiunt, fraudant vel auferunt, Dominus, comminans omnibus, per Prophetam loquitur, dicens: Deus, ne taceas tibi, ne sileas, et non quiescas, Deus: Quia ecce inimici tui tumultuati sunt, et qui oderunt te levaverunt caput.
PL 3, 980B実に、そのような者たち、すなわち教会の財産を強奪し、欺き取り、あるいは奪い去る者たちについて、主はすべての者を戒めつつ、預言者を通してこう語られる。「神よ、御身のために沈黙したもうな、黙したもうな、そして安んじたもうな、神よ。見よ、御身の敵どもは騒ぎ立ち、御身を憎む者どもは頭をもたげた。
Epistola et decreta 1.6.7
Contra populum tuum nequiter tractaverunt, et inierunt consilium adversum arcanum tuum. Dixerunt: Venite et Conteramus eos de gente, et non sit memoria nominis Israel ultra: quoniam tacuerunt corde, pariter contra te foedus pepigerunt tabernacula idumaeae et Ismaelitarum, Moab et Agareni, Gebal et Ammon, et Amalec.
PL 3, 980C彼らは御身の民に対して悪意をもって謀り、御身の隠されたことに対して謀議をこらした。彼らは言った、『来たれ、彼らを諸国民のうちから絶ち滅ぼし、イスラエルの名の記憶を再び存在させぬようにしよう』と。彼らは心のうちに口をつぐみつつ、こぞって御身に対して同盟を結んだ。イドマヤとイシュマエル人の天幕、モアブとアガレネ人、ゲバルとアンモンとアマレクが。
Epistola et decreta 1.6.8
Palestina cum habitatoribus Tyri. Sed et Assur junxit se cum eis, facti sunt brachium filiorum Loth. Fac illis sicut Madian, sicut Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson. Contriti sunt in Endor, fuerunt quasi sterquilinium terrae.
PL 3, 980Cパレスチナはティルスの住民とともに。アッシュルもまた彼らと結び、ロトの子らの腕となった。彼らに、ミディアンにしたように、シセラにしたように、キションの川辺のヤビンにしたように行いたまえ。彼らはエンドルで打ち砕かれ、地の糞のようになった。
Epistola et decreta 1.6.9
Pone duces eorum sicut Oreb et Zeb, sicut Zebee et Salmana. Omnes principes eorum qui dixerunt: Possideamus nobis pulchritudinem Dei: Deus meus, pone illos ut rotam, quasi stipulam ante faciem venti.
PL 3, 980D彼らの指導者たちを、オレブとゼエブのように、ゼバとツァルムナのようにしたまえ。彼らの首領たちはみな、『我々のために神の麗しさを我がものとしよう』と言った者どもである。我が神よ、彼らを車輪のように、風の面前の藁くずのようにしたまえ。
Epistola et decreta 1.6.10
Quomodo ignis comburit sylvam et sicut flamma devorat montes, sic persequeris eos in tempestate tua et in tuo turbine turbabis eos. Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.
PL 3, 980D火が森を焼き尽くし、炎が山々を食い尽くすように、御身はその嵐をもって彼らを追い立て、その旋風をもって彼らを打ち乱されるであろう。彼らの顔を恥辱で満たしたまえ、そうすれば彼らは御身の名を求めるであろう、主よ。
Epistola et decreta 1.6.11
Confundantur et conturbentur usque in aeternum, et erubescant et pereant: et sciant quia nomen tuum Dominus: solus tu excelsus super omnem terram (Psalm. LXXXII, ex interpr. S. Hieronymi diversa a Vulgata) .
PL 3, 980D彼らはとこしえに恥を受け、うろたえ、恥じ入り、滅び失せるがよい。そして、御身の名が主であることを、彼らは知るがよい。御身のみが全地の上に高くいます方である」(Psalm. LXXXII, ex interpr. S. Hieronymi diversa a Vulgata)。
Epistola et decreta 1.6.12
Haec fieri Prophetae, haec Apostoli, haec successores eorum et omnium catholicorum Patrum vetant decreta: et tales praesumptiones, sacrilegium esse dijudicant.
PL 3, 981Aこれらのことが行われるのを、預言者たちは禁じ、使徒たちも禁じ、そして彼らの後継者たちや、すべての公同の教父たちの教令もまた禁じている。そして、そのような僭奪の企てを、冒瀆であると判定している。
Epistola et decreta 1.6.13
Quorum nos sequentes exempla, omnes tales praesumptores, et Ecclesiae (17, q. 4, Omnes raptores) raptores, (Hincm. epist. VIII, editt. Mog. Concil.
PL 3, 981A彼らの実例に倣い、我々は、そのようなすべての僭奪する者、そして教会の(17, q. 4, Omnes raptores)強奪者たち、(Hincm. epist. VIII, editt. Mog. Concil.
Epistola et decreta 1.6.14
Carisiacense in epist. ad episcopos Galliae) atque suarum facultatum alienatores, una vobiscum a liminibus sanctae matris Ecclesiae anathematizatos, apostolica auctoritate pellimus, et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus.
PL 3, 981ACarisiacense in epist. ad episcopos Galliae)、また教会の財産を他へ移す者たちを、聖なる母教会の門から破門された者として、諸君とともに、使徒的権威をもって我々は追放し、断罪し、冒瀆者であると判定する。
Epistola et decreta 1.6.15
Et non solum eos, sed omnes consentientes eis; Quia non solum qui faciunt rei judicantur, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I) . Par enim poena et agentes et consentientes comprehendit. Vos ergo, fratres, vigilate et orate.
PL 3, 981Bしかも、彼らだけでなく、彼らに同意するすべての者もまた同断である。行う者だけでなく、行う者に同意する者もまた有罪と判定されるからである(ローマ1)。同じ刑罰が、行う者にも同意する者にも等しく及ぶのである。それゆえ兄弟たちよ、諸君は目を覚まし、祈れ。
Epistola et decreta 1.6.16
Viriliter agite, et confortamini in Domino, et omnia vestra, juxta Apostolum, in charitate fiant (I Cor. XVI.) A recta ergo (14, q.
PL 3, 981B雄々しく事を行い、主にあって強められよ。そして使徒の言葉のとおり、諸君のすべてが愛のうちに行われるように(一コリント16)。それゆえ、正しい(14, q.
Epistola et decreta 1.6.17
1, A recta ergo; et in decret. Felicis papae) fide et apostolico tramite propter ullam persecutionem nolite recedere, scientes quia, juxta Salvatoris sententiam, beati sunt qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V) .
PL 3, 981B1, A recta ergo; et in decret. Felicis papae)信仰と使徒的な道から、いかなる迫害のゆえにも退いてはならない。救い主の御言葉のとおり、義のために迫害を受ける者は幸いであると知りながら(マタイ5)。
Epistola et decreta 1.6.18
Haec est Apostolorum viva traditio (Agatho ad imperat. Const. act. VI, concilii CP. adversus Monothelitas) , haec vera charitas quae, praedicanda est, et praecipue diligenda ac fovenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda.
PL 3, 981Bこれこそ使徒たちの生ける伝承であり(Agatho ad imperat. Const. act. VI, concilii CP. adversus Monothelitas)、これこそ真の愛であって、宣べ伝えられるべきものであり、とりわけ愛され、育まれ、そしてすべての者によって確信をもって保たれるべきものである。
Epistola et decreta 1.6.19
Haec sancta et apostolica mater omnium ecclesiarum Christi Ecclesia, quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis numquam errasse probatur, nec haereticis novitatibus depravanda succubuit: sed, ut in exordio normam fidei apostolicae percepit ab auctoribus suis, Apostolorum Christi principibus, illibata fine tenus manet, secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem, qui discipulorum suorum principi in suis fatus est Evangeliis: Petre, inquiens, ecce Satanas expetivit ut cribraret vos, sicut qui cribrat triticum.
PL 3, 981Cこの聖にして使徒的な、キリストのすべての教会の母なる教会は、全能なる神の恩寵によって使徒的伝承の道から一度も誤ったことがないと証しされており、異端の新奇な教えに堕落させられて屈することもなかった。むしろ、その始めにおいて、その創始者たち、すなわちキリストの使徒たちの首長から使徒的信仰の規範を受け取ったとおり、汚されることなく終わりまでとどまるのである。それは、まさに主なる救い主御自身の神的な約束のとおりである。すなわち、御自身の福音書の中で、弟子たちの首長に向かってこう語られた方の約束のとおりである。「ペトロよ」と言い、「見よ、サタンは、麦をふるいにかけるように、汝らをふるいにかけることを求めた。
Epistola et decreta 1.6.20
Ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXII) .
PL 3, 982Aしかし私は、汝の信仰が絶えることのないように、汝のために祈った。そして汝は、いつか立ち帰ったなら、汝の兄弟たちを力づけよ」(ルカ22)。
Epistola et decreta 1.6.21
Consideret itaque vestra excellens prudentia quam bonum sit persistere in dispensatione vobis credita et in fide recta, atque haereticis et aemulis Christi repugnare, et numquam a veritatis tramite declinare; quoniam Dominus et Salvator omnium, cujus fides est, qui pro nobis mori non dubitavit, et proprio nos suo redemit sanguine, fidem beati Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit: quod apostolicos Pontifices, meae exiguitatis praedecessores, confidenter fecisse semper cunctis est cognitum.
PL 3, 982Aそれゆえ諸君は、その卓越した知恵をもって、託された務めにおいて踏みとどまり、正しい信仰を保つことがいかに善いことであるか、また異端者やキリストの敵対者たちに抵抗し、真理の道から決して逸れないことがいかに善いことであるかを、よく考えるがよい。なぜなら、万物の主にして救い主——信仰はその方に属するのであるが〔cujus fides est の係りは定かでない。字義どおりに取った〕——我々のために死ぬことをためらわず、御自身の血をもって我々を贖われたその方が、幸いなるペトロの信仰が絶えることのないことを約束し、そして彼にその兄弟たちを力づけるようにと諭されたからである。そして、我が卑小の身の先任者たる使徒的教皇たちが、常に確信をもってそれを行ってきたことは、すべての者に知られているところである。
Epistola et decreta 1.6.22
Quorum et pusillitas mea, licet impar et minima, pro suscepto tamen, divina dignatione, ministerio, pedissequa cupit existere.
PL 3, 982Aそして、彼ら〔先任の教皇たち〕に倣う者となることを、我が卑小の身も、不相応でいと小さき者ではあるが、神の恵み深いお計らいによって引き受けたこの務めのゆえに、望むのである。
Epistola et decreta 1.6.23
Vae enim erit nobis, qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi, quam Apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus (1 Cor. IX) .
PL 3, 982B実に、この務めの重荷を引き受けている我々に禍いあれ、もし我々が、使徒たちが宣べ伝えた我々の救い主イエス・キリストの真理を、宣べ伝えることを怠るならば(一コリント9)。
Epistola et decreta 1.6.24
Vae erit nobis, si silentio veritatem oppresserimus, quam erogare nummulariis jubemur, id est Christianos populos imbuere et docere (Math. XXV) . Quid in ipsius Christi futuro dicturi sumus examine, si sermonum ejus veritatem confundimur praedicare?
PL 3, 982B我々に禍いあれ、もし我々が、両替商に分け与えるよう命じられている真理、すなわちキリスト教徒の民を教え導くべき真理を、沈黙によって覆い隠すならば(マタイ25)。もし我々が、キリストの言葉の真理を宣べ伝えることを恥じるならば、かのキリスト御自身の未来の審判において、我々は何を語ることになるであろうか。
Epistola et decreta 1.6.25
Quid erit de nobis cum de commissis nobis animabus et de officio suscepto rationem justus judex Christus Dominus noster districtam exegerit (Luc. XVI) ?
PL 3, 982B正しい審判者キリスト、我々の主が、我々に委ねられた魂について、また我々が引き受けた務めについて、厳しい説明を求められるとき、我々はどうなるであろうか(ルカ16)。
Epistola et decreta 1.6.26
Ideo, fratres, hortor (S. Leo, Epist. I adversus Manich.) dilectionem vestram, obstestor et moneo ut qua debetis et potestis sollicitudine, vigiletis ad investigandos haereticos et inimicos sanctae Dei Ecclesiae et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua potestis pro viribus extirpetis; quoniam, ut habebit a Deo dignae renumerationis praemium qui diligentius, quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat, fuerit executus, ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare quicumque plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire.
PL 3, 982Bそれゆえ、兄弟たちよ、私は(S. Leo, Epist. I adversus Manich.)諸君の愛に勧め、懇願し、諭す。諸君が負うべき、また果たしうる限りの配慮をもって、異端者たちと聖なる神の教会の敵とを探し出すために目を覚まし、この疫病がより広く広まることのないよう、健全な精神から、できる限りの厳しさをもってそれを根絶やしにするように。なぜなら、自らに委ねられた民の救いに資することを、より熱心に果たした者は、神からふさわしい報いの褒賞を得るであろうが、同様に、瀆聖的な説得の創始者たちから自らの民を守ろうとしなかった者は誰であれ、主の法廷の前で、怠慢の咎について自らを弁明することができないであろうからである。
Epistola et decreta 1.6.27
Data kalendis aprilis anno 252, adhuc vivente Cornelio, Gallo et Volusiano viris clarissimis consulibus.
PL 3, 982C252年、コルネリウスがなお存命であった折、いと高名な人々ガルスとウォルシアヌスが執政官であったときの、4月の朔日に発せられた。