Epistola et decreta 1.5.1
Episcopi vero per singulas provincias observent ne posteriores se prioribus suis praeferant; nec eis inconsultis (Concil. Milev. cap. 13; Codex Afric. cap. 86) , nisi quantum ad propriam pertinet parochiam, aliquid agant: sed omnes de communibus eorum causis consonam sententiam proferant et determinent, quoniam aliter acta nullas vires habebant, nec ecclesiastica reputabuntur (Hadr. Coll. cap. 3) .
PL 3, 978Aしかし司教たちは、各属州において、後任の者が己を前任者より優先させることのないように注意すべきである。また、自らの教区に固有の事柄でない限り、前任者に諮ることなく何ごとも行ってはならない(Concil. Milev. cap. 13; Codex Afric. cap. 86)。むしろ、彼らに共通する事案については、全員が一致した判断を示し、これを決定すべきである。なぜなら、そうでなければ行われたことは何の効力も持たず、教会のわざとは見なされないからである(Hadr. Coll. cap. 3)。
Epistola et decreta 1.5.2
Bonum esset, fratres, et valde Deum timentibus et pie vivere volentibus necessarium, si intra catholicam Ecclesiam nullius mali, aut infestationis alicujus, erga Domini sacerdotes, aut juste et pie volentes vivere, germen exsurgeret.
PL 3, 978A兄弟たちよ、もしカトリック教会のうちに、主の司教たちに対して、あるいは正しく敬虔に生きようと欲する者たちに対して、いかなる悪の芽も、いかなる敵意の芽も生じることがないとすれば、それは善きことであり、神を深く畏れ敬虔に生きようと欲する者たちにとって、まことに必要なことでもあろう。
Epistola et decreta 1.5.3
Sed quia, praevalente invidia, quod deterius est surgit et crescit, atque nimis se in omnes partes extendit, idcirco necesse est illud ecclesiastico et apostolico abscindi mucrone, ne servis Dei ac Domini sacerdotibus valeat nocere aut perdere.
PL 3, 978Bしかし、妬みが勢いを増すにつれて、より悪しきものが起こり育ち、あまりにもすべての方面へと広がってゆくのであるから、それゆえ、神のしもべたちと主の司教たちを害し滅ぼす力を持つことのないよう、それは教会と使徒の剣によって断ち切られねばならない。
Epistola et decreta 1.5.4
Exhonoravit enim Dominus, ut in Ecclesiastico legitur libro, conventus malorum, et destruxit Deus eos usque in finem. Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.
PL 3, 978B『集会の書』に記されているとおり、主は悪しき者たちの集いを辱められ、神は彼らをことごとく滅ぼされた。神は高慢な指導者たちの座を打ち倒し、その代わりに柔和な者たちを座らせられた。
Epistola et decreta 1.5.5
Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum. Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum de terra.
PL 3, 978B神は高慢な諸国民の根を枯らし、それらの国民のうちから謙虚な者たちを植えられた。主は諸国民の地を覆し、その基に至るまでこれを滅ぼされた。神はそれらのうちのある者たちを枯らし、これを滅ぼし尽くして、地からその記憶を絶やされた。
Epistola et decreta 1.5.6
Perdidit Deus memoriam superborum, et reliquit memoriam humilium sensu. Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum. Semen hominum honorabitur hoc quod timet Deum; semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini.
PL 3, 978C神は高慢な者たちの記憶を滅ぼし、謙虚な者たちの記憶を思慮のうちに残された。傲慢は人間のために造られたものではなく、怒りも女から生まれた者たちのために造られたものではない。神を畏れるこの人間の種は誉れを受け、主の掟を軽んじるこの種は辱めを受けるであろう。
Epistola et decreta 1.5.7
In medio fratrum, rector illorum in honore: et qui timent Dominum, erunt in oculis illius. Gloria divitum, honoratorum et pauperum, timor Dei est. Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.
PL 3, 978C兄弟たちの中にあって、彼らを治める者は誉れを受け、主を畏れる者たちは彼の目にかなう者となるであろう。富める者、誉れある者、貧しき者の栄光は、神への畏れである。正しき貧しき人を軽んじてはならず、罪深い富める人を大いなる者としてはならない。
Epistola et decreta 1.5.8
Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum. Servo sensato liberi servient, et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur.
PL 3, 978C偉大な者も、裁判官も、権力ある者も誉れの内にあるが、神を畏れる者にまさる者はいない。分別ある僕には自由人も仕え、思慮深く教養ある人は咎められても呟くことをせず、無知な者は誉れを受けないであろう。
Epistola et decreta 1.5.9
Noli te extollere in faciendo opera tua, et noli cunctari in tempore angustiae. Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.
PL 3, 978C己のわざを行うにあたって己を高ぶらせてはならず、苦難の時にためらってはならない。誇りながらパンにも事欠く者より、働いてすべてに富む者の方が勝る。わが子よ、柔和のうちに己の魂を守り、それにふさわしい誉れを与えよ。
Epistola et decreta 1.5.10
Peccantem in animam suam quis justificabit? Et quis honorificabit exhonorantem animam suam? Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia?
PL 3, 978D己の魂に対して罪を犯す者を、誰が義とするであろうか。己の魂を辱める者を、誰が誉れあるものとするであろうか。貧しき者は己の規律と畏れとによって誇りを得るが、その身代のゆえに誉れを受ける人もいる。しかし貧しさのうちにあって誇る者は、身代のうちにあってはなおのこと誇るのではなかろうか。
Epistola et decreta 1.5.11
Et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur. Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum considere illum faciet. Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.
PL 3, 978D身代のうちにあって誇る者は、貧しさを恐れるがよい。謙った者の知恵はその頭を高く上げ、彼を大いなる者たちの中に座らせるであろう。人をその容姿によって称賛してはならず、人をその見た目によって蔑んではならない。
Epistola et decreta 1.5.12
Brevis in volatilibus apis, et initium dulcoris habet fructus illius. In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris; quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invita opera illius.
PL 3, 978D飛ぶものの中では蜂は小さいが、その実りは甘さの初穂を持つ。衣服のことで決して誇ってはならず、己の誉れの日に高ぶってはならない。いと高き方おひとりのわざは驚くべきものであり、栄光に満ち、隠されており、人目に触れぬもの〔底本は invita。語形が崩れているらしく、文脈からこう解した〕だからである。
Epistola et decreta 1.5.13
Multi tyranni sederunt in throno, et insuspicabilis portavit diadema. Multi potentes oppressi sunt valde, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste.
PL 3, 979A多くの僭主が王座に座り、思いもよらなかった者が王冠を戴いた。多くの権力者が甚だしく虐げられ、栄光ある者たちが他の者たちの手に渡された。尋ねる前に誰をも非難してはならず、尋ねたならば正しく咎めよ。
Epistola et decreta 1.5.14
Priusquam audias, nec respondeas verbum, et in medio seniorum ne adjicias loqui. De ea re quae te non molestat, ne certeris, et in judicio peccantium ne consistas. Fili mi, ne in multis sint actus tui, et si dives fueris, non eris immunis a delicto.
PL 3, 979A聞かぬうちに言葉を返してはならず、長老たちの中で余計な発言を加えてはならない。己を悩ませぬ事柄について争ってはならず、罪人たちの裁きに立ち会ってはならない。わが子よ、そのわざを多岐にわたらせてはならない。たとえ富める者であっても、罪より免れることはないであろう。
Epistola et decreta 1.5.15
Si enim secutus fueris, non apprehendes; et non effugies, si praecurreris. Est homo laborans et festinans, et dolens impietate; et tanto magis non abundabit.
PL 3, 979A追いかけたところで捕らえることはできず、先んじて走ったところで逃れることもできない。労苦し急ぎ、不敬虔のうちに苦しむ人がいるが、それでもなおいっそう富み栄えることはない。
Epistola et decreta 1.5.16
Est homo marcidus, egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate; et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltabit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
PL 3, 979B衰え、回復を必要とし、力に大いに欠け、貧しさに満ちた人がいる。しかし神の目は彼を好意をもって顧み、その低さから彼を引き上げ、その頭を高く上げられるであろう。多くの者が彼のうちに驚き、神を誉め讃えた。
Epistola et decreta 1.5.17
Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. Datio Dei permanet justis; et profectus illius successus habebit in aeternum.
PL 3, 979B善きことも悪しきことも、生も死も、貧しさも富も、神から出るものである。神の賜物は正しき者たちのもとにとどまり、その進みは永遠に成功を得るであろう。
Epistola et decreta 1.5.18
Est qui locupletatur parce agendo, et haec pars mercedis illius in eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et, Nunc manducabo de bonis meis solus. Et nescit quod tempus praetereat illum, et reliquet omnia aliis, et morietur.
PL 3, 979B倹しく振る舞うことによって富む者がいる。その者の受ける分け前は、『私は安らぎを見出した、今は私だけで自分の財産を食べよう』と言うところにある。しかし彼は時が己を過ぎ去ることを知らず、すべてを他人に残して死ぬのである。
Epistola et decreta 1.5.19
Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opera mandatorum tuorum veterasce. Ne manseris in operibus peccatorum. Confide autem in Deo, et mane in loco tuo. Facile est enim in oculis Dei subito honestari paupertatem.
PL 3, 979B契約のうちに立ち、そのうちにあって語り合い、掟のわざのうちに年を重ねよ。罪びとたちのわざのうちにとどまってはならない。むしろ神に信頼し、己の持ち場にとどまれ。神の目には、貧しさを瞬く間に高めることはたやすいことだからである。
Epistola et decreta 1.5.20
Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in honore veloci processus illius justificat. Ne dicas: Quid est mihi opus? et quae erunt mihi ex hoc bona? Ne dicas: Sufficiens mihi sum, et quid ex hoc pessimabor?
PL 3, 979C神の祝福は正しき者への報いへと急ぎ行き、速やかな誉れのうちにその進みを義とする。『私に何の用があろうか、これから私に何の益があろうか』と言ってはならない。『私は自分自身で十分だ、これによって私が何を損なうことがあろうか』と言ってはならない。
Epistola et decreta 1.5.21
In die bonorum, ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum; quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae: et in fine hominis, denudatio operum illius.
PL 3, 979C幸いの日には災いを忘れてはならず、災いの日には幸いを忘れてはならない。神の御前では、死の日にそれぞれの道に応じて報いることはたやすいことだからである。ひとときの悪は大いなる贅沢をも忘れさせるが、人の終わりには、そのわざが露わにされる。
Epistola et decreta 1.5.22
Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in filiis suis agnoscitur vir. Non omnem hominem inducas in domum tuam; multae enim insidiae sunt dolosi.
PL 3, 979C誰であれ、その者が死ぬ前に称賛してはならない。人はその子らによって知られるからである。すべての人を家に招き入れてはならない。欺く者の企みは数多いからである。
Epistola et decreta 1.5.23
Sicut enim eructant praecordia fetantium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum; sic et cor superborum, et sicut perspector videns casum proximi sui. Bona in malum convertit insidiator, et in electis ponet maculam.
PL 3, 979C腐りゆくものの臓腑が悪臭を吐き出すように〔eructant praecordia fetantium は語義・構文ともに定かでない。fetantium を腐りゆくものの意に取った〕、また山鶉が籠におびき入れられ、かもしかが罠におびき入れられるように、高慢な者たちの心もまたそのようであり、隣人の破滅を窺い見る者のようでもある。欺く者は善きことを悪しきことに変え、選ばれた者たちのうちに汚点を置くのである。
Epistola et decreta 1.5.24
A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis. Homo vero peccator sanguini insidiatur. Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum.
PL 3, 979D一つの火花から火は大きくなり、一人の欺く者から流血は増し加わる。罪ある人間は血を求めて待ち伏せる。疫病のような者には用心せよ。彼は悪事を企む者であり、永遠に消えぬ嘲りを招き寄せることにもなりかねないからである。
Epistola et decreta 1.5.25
Admitte ad te alienigenam, et subvertet in turbine, et abalienabit te a tuis propriis (Eccl. X, XI) . Tales, charissimi, valde sunt cavendi, usquedum aut convertantur aut abscindantur verbo divino.
PL 3, 979D見知らぬ者を自分のもとに受け入れれば、彼は嵐さながらに覆し、身内の者たちから引き離すことになる(集会の書10、11)。最愛なる者たちよ、このような者たちは、悔い改めるか、神の言葉によって断ち切られるかするまでは、大いに警戒すべきである。
Epistola et decreta 1.5.26
Beatus autem est ille qui non est lapsus in verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. Felix qui non habet animi sui tristitiam, et non abscedit a spe sua (Eccle. XIV) . Scriptum est enim: Melior est unus timens Deum, quam mille impii (Ib. XVI) .
PL 3, 980Aしかし、己の口から出る言葉によって躓くことのなかった者、罪の悲しみに刺し貫かれることのなかった者は幸いである。己の心に悲しみを持たず、己の希望から離れ去ることのない者は幸せである(集会の書14)。すなわちこう記されている、『神を畏れる一人は、千人の不敬虔な者にまさる』(同書16)。
Epistola et decreta 1.5.27
Sapiens vero non (Sixti Sent. 292; 6, q. 1, Sapiens non est; et supra in Decret. Cornelii 6) est omnis qui nocet.
PL 3, 980Aしかし、人に害を加える者が皆、賢い者だというわけではない(Sixti Sent. 292; 6, q. 1, Sapiens non est; et supra in Decret. Cornelii 6)。