作者不詳(ルキウス1世?)fl. 253–254

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistola et decreta

Pars I, Prooemium 第I部 冒頭

Anonymous (Lucius I?) · Epistola et decreta · PL 3, 975C · 4 sectiones

Epistola et decreta 1.0.1

1

DILECTISSIMIS FRATRIBUS OMNIBUS IN PARTIBUS OCCIDENTALIBUS, TAM IN GALLIIS QUAM IN HISPANIIS CONSISTENTIBUS, LUCIUS EPISCOPUS, IN DOMINO SALUTEM: Litteras dilectionis vestrae (S. Leo Epist. XXVIII) , quas ad beati Petri apostoli Sedem pro vestra causa negotii misistis, libenter suscepimus; sed de vestris afflictionibus nonmodice contristati sumus.

PL 3, 975C

西方の地に、ガリアにもヒスパニアにも住まうすべての最愛なる兄弟たちへ、司教ルキウスより、主にあって挨拶を送る。諸君が自らの件のために使徒ペトロの座へ送った、諸君の愛の書簡(S. Leo Epist. XXVIII)を、我々は喜んで受け取った。しかし諸君の苦難については、我々は少なからず心を痛めた。

Epistola et decreta 1.0.2

2

Significastis enim vos tam a quibusdam, non rectam fidem tenentibus, sed erroribus implicitis, quam et ab aliis eos imitantibus, persequi et infamari, atque vestras ecclesias suis dotibus et fidelium oblationibus spoliari, vestrosque ministros nimis vexari; et ideo multos a vobis et a recta fide discedere, quoniam eis non potestis defensionem impendere, nec ea quae necessaria sunt ministrare.

PL 3, 975C

諸君は、正しい信仰を保たずに誤りに絡め取られたある者たちからも、彼らに倣う他の者たちからも、迫害され誹謗されていること、また諸君の教会がその資産と信徒の献げ物とを奪われ、諸君の聖職者たちが甚だしく苦しめられていることを告げ知らせた。そしてそれゆえに、諸君が彼らに弁護を施すことも、必要な物を供することもできないので、多くの者が諸君から、また正しい信仰から離れ去っている。

Epistola et decreta 1.0.3

3

Nolite mirari, fratres, si vos malevoli et impii persequuntur, quum ipsum Christum, caput nostrum, sint persecuti.

PL 3, 976D

兄弟たちよ、悪意ある者たち、不敬虔な者たちが諸君を迫害するとしても、驚いてはならない。彼らは我々の頭であるキリストご自身を迫害したのだから。

Epistola et decreta 1.0.4

4

Unde et consolatricem ipsam habetis Veritatem, quae ait: Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? (Matth. X.) Ipsa iterum consolans nos loquitur, dicens: Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret; sed quia non estis de mundo, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus (Joan. XVI) .

PL 3, 976D

それゆえ諸君は、真理そのものを慰め手として持っている。真理はこう言う、『人々が家の主人をベルゼブブと呼んだのなら、その家の者たちをなおさらそう呼ぶのではないか』(マタイ10章)。真理はさらに、我々を慰めながらこう語る、『汝らがもし世界のものであったなら、世界は己のものを愛したであろう。しかし汝らは世界のものではなく、私が世界の中から汝らを選び出したのであり、それゆえに世界は汝らを憎むのである』(ヨハネ16章)。