Opus paschale 5.0.1
Inter has divitum copias sine fine virtutum pascha coeperat esse jam proximum, quo gloriosa Christi potentia mortalem vellet ponere, resumptura carnem perpetuo jam vivacem, non alteram, sed eamdem, quam remuneratione lucis impletam ab infernis excitans levavit ad sidera.
PL 19, 703Aこれら力ある業の限りない数々のただ中で、過越がすでに間近になり始めていた。そのとき、キリストの栄光ある力は、死すべきもの〔mortalem。名詞を欠く。肉を言うと取った。ミーニュの脚注によれば古い写本は mortalem vel exponere sumptura carnem とあり、ジュレが直した〕を置き、すでに永久に生き続ける肉を再び取ろうとしていた。それは別の肉ではなく、光の報いに満たされた同じ肉であり、冥界から呼び起こして星々へ上げたものである。
Opus paschale 5.0.2
Turbatusque pauxillulum mortis vicinia, ut homo formidans, talibus ad Patrem verbis fiducia piae religionis exclamat; Dei Filium se demonstrans; Pater, salva me de ista hora, sed propter hoc veni in istam horam. Pater, honorifica nomen tuum.
PL 19, 703A死の近さにほんの少し動揺し、恐れる人のように、敬虔な信心の確信をもって、次の言葉で父に向かって叫び、神の子であることを示す。「父よ、この時から私を救え。だが私はこのためにこの時に来たのだ。父よ、汝の名に栄誉を帰せ」。
Opus paschale 5.0.3
Nimium divine locutus est, et potenter, qui cum semet honorificari deposceret, et patris nomen honorificandum esse signavit. Deus est enim nomen illi, quod pater, et filius communi pariter majestate possident indivisum.
PL 19, 704Aあまりに神にふさわしく、また力強く語った。自らが栄誉を受けることを求めながら、同時に父の名が栄誉を受けるべきことを示したのである。実に、神とは、父と子とが等しい威光によって分かたずに共有する名である。
Opus paschale 5.0.4
Venit autem vox de coelo: Et honorificavi, et iterum honorificabo. Quid apertius testimonio paternae professionis impleto? quod clarius coelestis est assertionis oraculo?
PL 19, 704A天から声が来た。「私は栄誉を帰した、そして再び栄誉を帰そう」。父が公言した証しが果たされたことより明らかなものがあろうか。天の宣言の託宣より明るいものがあろうか。
Opus paschale 5.0.5
Tamen Judaea gens perfida, quae pondus tantae veritatis audiverat, nequaquam signis ita manifestis impulsa, Domini Jesu Christi deitatem credidit approbatam. Quidam enim strepitum fuisse tonitrui astruebant, alii locutum ei angelum disputabant.
PL 19, 704Bそれでもユダヤの背信の民は、これほどの真理の重みを聞いていながら、これほど明らかなしるしにもまったく動かされず、主イエス・キリストの神性が証されたと信じなかった。ある者は雷の轟きがあったのだと主張し、他の者は天使が彼に語ったのだと論じた。
Opus paschale 5.0.6
O plebs vere caeca, corde durissima! de qua prophetans ita locutus est Esaias: Obcaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, uti ne videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
PL 19, 705Aああ、まことに盲目の民、心のいとも頑なな民よ。これについて預言して、イザヤはこう語った。「彼らの目を盲いさせ、彼らの心を頑なにした。目で見て、心で悟り、立ち帰って、私が彼らを癒すことのないように」。
Opus paschale 5.0.7
Neque enim tonitrus Christum, aut angelus, creatura, suum generavit auctorem, cui clamanti confidenter ad Patrem, illi respondisset, ut Pater, sed ab ore Dei specialiter Patris, qui Filium vere cognovit, reloquens vox processit, ut hac saltem ratione compuncta turba nimis incredula sero coelitem deduceret ad fidem.
PL 19, 705B実に、雷も天使も、被造物であって、自らの創始者であるキリストを生んだのではなく、父に向かって確信をもって叫ぶ彼に、父として応えたのでもない〔底本は illi respondisset。文が定かでない。ミーニュの脚注は ille responderet とも読むべきかとする〕。そうではなく、特に父なる神の口から、子を真に知る者の口から、応えて語る声が出たのである。心を刺されたあまりに不信仰な群衆が、遅まきながらせめてこの理由によって、天の者を信仰へと導き入れるためである〔coelitem deduceret ad fidem は定かでない。群衆が天の者を信じるに至る、の意と取った〕。
Opus paschale 5.0.8
Hoc est itaque, Patrem Filio respondere, suae voci consimiliter consonare, quoniam verbo genitus verbum Patris est Christus, et parilis conjectura sermonis Patrem revelavit in Filio, Filium revelavit in Patre.
PL 19, 706Aつまり、父が子に応えるとは、自らの声に同じように響き合うことである。キリストは言葉によって生まれた、父の言葉であるから。言葉の等しい符合〔conjectura は定かでない。符合の意と取った〕が、父を子において啓き、子を父において啓いたのである。
Opus paschale 5.0.9
Tunc annui sacramento convivii cum paschales epulas celebraret ex more, ut humilitatem diligi suo potius edoceret exemplo, surrexit, ac linteo se praecinxit, doctorque discipulis Dominus sese, famulis pedes abluens, inclinavit, tantumque suae deposuit fastigium potestatis, ut ab hujus obsequii dignitate nec Judam fecisset exsortem, quem nefandae noverat proditionis auctorem.
PL 19, 706Bさて、年ごとの宴の秘跡〔sacramentum〕に際し、習わしのとおり過越の御馳走を祝っていたとき、へりくだりが愛されるべきことをむしろ自らの模範によって教えるために、立ち上がり、亜麻布を腰に巻いた。師である主は、弟子たちに、すなわち僕たちに、その足を洗いつつ身をかがめ、自らの権能の高みをこれほどまでに降ろしたので、忌まわしい裏切りの張本人と知っていたユダをさえ、この奉仕の尊さにあずからぬ者とはしなかった。
Opus paschale 5.0.10
Sed nihil hunc gloriae consecutus es, traditor exsecrande, ut mundus videreris vestigiis, qui polluebaris in animis, tamquam sepulcrum exterius dealbatum, quod foedis cadaverum sordibus intus horret impletum.
PL 19, 706Bだが、呪うべき裏切り者よ、汝はこの栄誉から何も得なかった〔hunc の係りは定かでない。この栄誉から、の意と取った〕。足は清く見えても、汝は心において汚れていた。外側は白く塗られ、内側は死体の忌まわしい汚れに満ちて恐ろしい墓のようである。
Opus paschale 5.0.11
Nec doli Dominum latuere dispositi, sed illum futuri caput esse sceleris designavit, cui panem traderet panis ipse tradendus ad necem. Tunc manifestatus est sermo Davidicus dicens: Qui edebat panes meos, ampliavit adversum me supplantationem.
PL 19, 707B主には、企てられた策略も隠れなかった。自ら死に渡されるべきパンである者が、誰にパンを渡すかによって、来たるべき罪の首謀者をその者と示した。そのとき、ダビデの言葉が明らかになった。「私のパンを食べていた者が、私に対して足をすくうことを増し加えた」。
Opus paschale 5.0.12
Posteaquam corporis sui Dominus Jesus Christus, et sanguinis duo vitae munera consecravit, propriisque discipulis spiritalem cibum, potumque porrexit, quo coelestibus epulis saginatae famem, sitimque sentire nequeant animae jam fideles.
PL 19, 707B主イエス・キリストが、自らの体と血という、命の二つの賜物を聖別し、自らの弟子たちに霊の食物と飲み物を差し出した後のことである。それは、天の御馳走に養われた、すでに信じる魂が、飢えも渇きも感じえないようにするためであった〔Posteaquam の文は主文を欠く。次の節の「すぐに」以下に続くと取った〕。
Opus paschale 5.0.13
Mox in Judae corda, nequissimam sedem ubi livor invenerat, tetri spiritus introivit immanitas, inque Dominum tela corripiens exsecranda, servilis belli concitavit insaniam, pactus scelus grande negotii sub qualibet mercede.
PL 19, 708Bすぐに、妬みが座を見いだしていたユダの心、いとも邪悪な座へ、忌まわしい霊の凶暴さが入り込み、主に向けて呪うべき武器を取って、奴隷の戦いの狂気をかき立て、いかなる報酬でも、大きな罪の取引を約束した。
Opus paschale 5.0.14
Nec enim culpa manet in pretio, sed crimen convalescit in facto. Tantumdem sacrilegii, triginta caecus argenteis, parvum sumens munus admisit, quantum, si cuncta simul regna terrarum, marisque divitias, et omnem vagis cum nubibus oram lucraret aetheream, flagitii perpetraret.
PL 19, 708B実に、咎は代価にとどまらず、罪過は行為において強まる。盲目の彼は、三十枚の銀貨というわずかな賜物を受けて、地上のあらゆる王国と、海の富と、さまよう雲とともに天空の全域とを一挙に獲得するとしても、それによって犯したであろう悪行と同じだけの瀆聖を犯した。
Opus paschale 5.0.15
Neque enim totius mundi bona sufficerent Christi fuso comparari cum sanguine, qui mundi pater est universi, qui hunc quoque nefandum nasci concessit.
PL 19, 708B実に、全世界の財をもってしても、流されたキリストの血に比べるには足りない。キリストは全世界の父であり、この忌まわしい者が生まれることをも許した者である。
Opus paschale 5.0.16
Atque utinam matris arida sterilitate damnatus, diem natalitium non vidisset, nec aethereae lucis jucunda conspiceret, aeterno torpore nil permanens, miseroque foret illa sors melior vitam nescire traditam, quam sentire subtractam, aut confestim ut meruit procreari, meruisset et mori, fieretque psalmi principalis exemplum, quatenus ita prorsus toto deperiret a saeculo tamquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae, nullamque memoriam sui nominis reliquisset infelix.
PL 19, 709Bああ、いっそ彼が、母の乾いた不妊に定められて、生まれの日を見ず、天空の光の喜ばしさを目にせず、永遠の麻痺〔torpore。ミーニュの脚注によれば、編者が tempore(時)を改めた読み〕のうちに何ものとしても留まらなかったなら。哀れな者にとっては、与えられた命を知らぬほうが、奪われた命を感じるよりも、その運命のほうが良かったであろう。あるいは、生まれるにふさわしくなるやいなや死ぬにもふさわしくなり、冒頭の詩篇の例となって、風が地の面から吹き払う塵のように、この世から完全に滅び、不幸にも自らの名の記憶を何一つ残さなかったなら。
Opus paschale 5.0.17
Tune igitur audax, cruente, ferox, rebellis, tune fallax, crudelis, inique, venalis, et perfide, tune traditor, latro, fere proditor, immitis, et impie, praevius ductor, ac signifer, hostis comitaris horribilis aciem, quam sacrilegam, gladiis, et fustibus violenter armatam, cum minaciter moveas, mendacibus osculis foedus incommodas, mellaque venenis adjungis, et saeva Domino proditione blandiris?
PL 19, 710Bそれでは汝は、大胆で、血に飢え、荒々しく、反逆し、欺き、残酷で、不正で、金で買われた、背信の者、裏切り者、盗賊、野蛮な〔fere は ferus の呼格と取った〕謀反人、無慈悲で不敬虔な者でありながら、先導者として、旗手として、恐ろしい敵として、あの瀆聖の隊列に付き従うのか。剣と棒で暴力的に武装したそれを、脅かしつつ動かしながら、偽りの口づけで盟約を損ない〔foedus incommodas は定かでない。盟約を損なう、の意と取った〕、蜜に毒を添え、残酷な裏切りで主に媚びるのか。
Opus paschale 5.0.18
Cur socium fallaciter profiteris, et amicae fraudis salutatione perstringeris? Numquam noxios aut pax conjurat in gladios, aut lupus oscula porrigit agno truculenta.
PL 19, 710Bなぜ汝は、欺いて仲間を装い、友を装う欺きの挨拶によって咎められるのか〔perstringeris の意は定かでない。ミーニュの脚注も amicae fraudis salutatione perstringeris の意が取れないとする。字面のまま受動に訳した〕。害をなす者たちを剣に向けて、平和が誓い合わせることは決してなく、狼が子羊に荒々しい口づけを差し出すこともない。
Opus paschale 5.0.19
Igitur operator sanctus viris traditus exsecrandis, opem solitam non reliquit, sed auriculam puero violenter abscisam, quam Petri gladius amputavit, ne quo se tempore pius a pietate suspenderet, protinus restituit, ac sanavit.
PL 19, 711Aこうして、呪うべき者たちに引き渡された聖なる働き手は、いつもの助けを見捨てなかった。ペトロの剣が切り落とした、僕の乱暴に切り取られた小さな耳を、慈しみ深い者として、いかなる時にも慈しみから身を引くことのないように、ただちに元に戻して癒したのである。
Opus paschale 5.0.20
Nec enim rationi convenerat, humanam Deo suffragari vindictam, qui sibi patris defensione transmitti plus duodecim millia legiones angelicas poterat postulare, si mallet de sceleratis poenas exigere, quam suae caedis injuriam relaxare.
PL 19, 711B実に、神に人の復讐が味方することは、道理に合っていなかった。神は、自らの殺害の不当を免ずるよりも、罪人たちから刑罰を取り立てることを望むなら、父の守りによって、一万二千以上の天使の軍団を自分に送らせるよう求めることもできたのである。
Opus paschale 5.0.21
Jubet ergo, nudi mucronis aciem vagina condi custode, quoniam ipse videlicet suam pro cunctis animam ponere, non venerat alicujus eripere.
PL 19, 711Bそれゆえ彼は、抜き身の刃の切っ先を、番人である鞘に収めるよう命じる。すなわち、彼自身はすべての者のために自らの魂を置くために来たのであり、誰かの魂を奪うために来たのではないからである。
Opus paschale 5.0.22
Ipsi namque tunc Petro, confidenti voce pollicito, velle sese cum Domino mori, Jesu respondit, ac dixit: Amen, amen, dico tibi, quoniam non cantabit hodie gallus, donec ter tu me abneges, non infidelitatis tunc arguens, sed metum futurae trepidationis aperiens.
PL 19, 712A実に、そのとき、主とともに死にたいと確信ある声で約束したペトロ自身に、イエス〔底本は Jesu。Jesus と読む。ミーニュの脚注は、写本の書き手がギリシア文字を用いたとする〕は答えて言った。「アーメン、アーメン、私は汝に言う、今日、汝が三度私を否むまでは、鶏は鳴かない」。不信仰を咎めてではなく、来たるべき動揺への恐れを明らかにしていたのである。
Opus paschale 5.0.23
Mox ad Caiphae deductus est aedes, qui religionis ritu Judaicae princeps illa quidem tempestate fuerat sacerdotum, sed in cathedra pestilentiae cum resideret, et in peccatorum via consisteret, principatum videbatur scelerum possidere.
PL 19, 712Bやがて〔主は〕カイアファの家に連れて行かれた。カイアファは、ユダヤの宗教の儀礼においてはその時代、たしかに大祭司であったが、疫病の座に座し、罪人たちの道に立っていたので、罪の首位を占めているように見えた。
Opus paschale 5.0.24
Concilium siquidem violenter accendi, et falsis coeperat testibus excitari. Volabant in Dominum mille mendacia, vanis accusantium favillis emortua, non fidei calore viventia aperiebant.
PL 19, 712B実に、会議は暴力的に燃え立たされ、偽りの証人たちによって掻き立てられ始めていた。主に向かって千の偽りが飛んだ。告発する者たちの空しい燃えさしによって死んでおり、信の熱によって生きたものとしては現れなかった〔底本は aperiebant。ミーニュの脚注は apparebant かとする。それに従って訳した〕。
Opus paschale 5.0.25
Mox omnia motu propriae levitatis exhausta, sicut ignis insaniens per stipulas aridae siccitatis excurrens, cui vires alta cremandi cacumina materies non ministrat infirma, sed in cinerem protinus revoluta perdit inanem flamma victoriam.
PL 19, 713Bすぐにすべては、自らの軽さの動きによって尽き果てた。乾き切った藁の間を走る荒れ狂う火のようである。弱い燃料は、その火に高い頂を焼く力を与えず、炎はただちに灰となって転がり落ち、むなしい勝利を失う。
Opus paschale 5.0.26
Postquam nullum dolis iter arrisit, fraus viribus cedens vertit in furorem, atque in Dominum manus erigere plebs armatur impatiens.
PL 19, 713B策略に道が開けなかった後、欺きは力に屈して怒りに転じ、群衆はこらえきれず武装して、主に向かって手を上げた。
Opus paschale 5.0.27
Heu mihi! quantis lacrymarum roribus impeditus, quantis animi motibus sauciatus erectas in Dominum rabidi tumultus insania manus horreo memorare sacrilegas!
PL 19, 713Bああ、私は、どれほどの涙の露に妨げられ、どれほどの心の動きに傷つけられながら、荒れ狂う騒乱の狂気が主に向けて上げた瀆聖の手を、語ることを恐れることか。
Opus paschale 5.0.28
Denique nec caput colaphis propulsare, nec faciem sputis aspergere, nec palmarum ictibus verberare plebs exsecrabilis conquievit. Ille tamen omnia patienter excipiens, nostrae saluti se tradidit, ac pro nobis suum corpus suppliciis deputavit.
PL 19, 714B実に、呪うべき群衆は、頭を拳で突き、顔に唾を吐きかけ、手のひらの打撃で打つことをやめなかった。しかし彼はすべてを忍耐して受け、我々の救いのために自らを渡し、我々のために自らの体を責め苦に当てた。
Opus paschale 5.0.29
Per illos enim colaphos habemus capitis sospitatem, illa sputa nostrorum vultuum sunt lavacra; his alapis libertatem sumus consecuti perpetuam.
PL 19, 714B実に、あの拳によって我々は頭の無事を得、あの唾は我々の顔の洗いである。この平手打ちによって我々は永遠の自由を得た。
Opus paschale 5.0.30
At senior, cui veritatis auctor cuncta praedixerat, cuique manere nequibat infectum, quod Christus signaverat affuturum, usque in aedes principis sacerdotum Domini vestigia subsecutus, quod ex ejus esset etiam ipse discipulis, ter est agnitus, ter negavit, et gallus, diei nuntius, cantavit, impletoque divinae sanctionis oraculo, pristini quoque sensus reversi sunt Petro, qui memoriam culpae recolligens, oblivionis in se castigavit errorem, gemituque continuo prosequente, peccata fugiunt, delicta discedunt et lacrymarum imbres effusi dulcem veniam fletibus amarissimis contulerunt.
PL 19, 714Bしかし、真理の創始者がすべてを予告しておいた年長の者〔ペトロ〕は、すなわちキリストが起こると示したことがその身において成されぬままではありえなかった者は、主の足跡に従って大祭司の家にまで入った。彼もまた主の弟子の一人であることを三度見抜かれ、三度否んだ。日の使者である鶏が鳴き、神の定めの託宣が成就すると、以前の思いがペトロに戻った。彼は咎の記憶を呼び戻し、自らにおける忘却の誤りを責め、絶え間ない嘆きがそれに続くうちに、罪は逃げ、罪は去り、降り注いだ涙の雨は、いとも苦い涙によって甘美な赦しをもたらした。
Opus paschale 5.0.31
Apostolicis igitur eruditi exemplis debemus vim poenitentiae, meritumque dignoscere vitalibus remediis adnitentes, ut ab animarum fatigatione nostrarum mortiferos mereamur morbos excludere.
PL 19, 715Bだから使徒の模範に教えられて、我々は悔い改めの力と値打ちを見分けねばならない。命を与える薬を求めて励みつつ、我々の魂の疲弊から、死をもたらす病を締め出すにふさわしくなるためである。
Opus paschale 5.0.32
Si enim noxiis cogitationum venenis aut actu, vel etiam contagiis fuerimus turpium sauciati sermonum, ad saluberrimam poenitentiae mox nitamur confugere medicinam, quatenus dolentes ex culpa, non doleamus ex poena; lacrymantes ex vulnere, non lacrymemus ex morte.
PL 19, 715Bもし我々が、思いの有害な毒により、あるいは行いにより、あるいは恥ずべき言葉の感染によってさえ傷つけられたなら、悔い改めのいとも健全な薬へ逃れようと直ちに努めよう。咎によって痛む我々が、刑罰によっては痛まぬように。傷によって涙を流す我々が、死によっては涙を流さぬように。
Opus paschale 5.0.33
Nec tamen poenitentiam futuris paremus erroribus, sed praeteritis adhibeamus admissis. Sub indulgentiae namque fiducia delinquentes difficile veniam consequuntur optabilem, quam sibi plerique praesumpta securitate pollicentur, ut peccent.
PL 19, 715Bしかし、悔い改めを来たるべき過ちのために備えるのではなく、過ぎた犯しに用いよう。実に、寛容への確信のもとに罪を犯す者は、望ましい赦しを得ることがむずかしい。多くの者は、前もって取った安全を頼んで、罪を犯せるように、その赦しを自分に約束するのである。
Opus paschale 5.0.34
Nam et David propheta mirabilis dum indulgentiam praeteriti postularet erroris, ut hanc facilius impetraret, per ignorantiam se deliquisse talibus prae se signavit: Delicta juventutis meae, et ignorantiae meae ne memineris, Deus.
PL 19, 715B実に、驚嘆すべき預言者ダビデも、過ぎた過ちへの寛容を求めたとき、それをより容易に得ようとして、無知によって罪を犯したことを、次の言葉で自ら示した。「神よ、汝は私の若さの罪と私の無知を思い出すな」。
Opus paschale 5.0.35
Quid ergo quaecumque flagitia juvenalis aetas admiserit, in senectutem debent relaxanda servari? Absit, in nobis ut ita maneat, consenescant.
PL 19, 715Cでは、若い年齢がどんな悪行を犯したにしても、それは老年に至って赦されるべく取っておかれるべきなのか。決してそうではない。我々のうちにそのまま残り、年老いてしまうことがないように〔底本は ut ita maneat。ミーニュの脚注は ut ita maneant または ut ista maneant と読むべきかとする〕。
Opus paschale 5.0.36
Sed cum divina clementia patienti longanimitate mitissimam judicii suspenderet ultionem, nulla non ex istis indutus spes impunitatis obtundat.
PL 19, 715Cしかし、神の寛大が忍耐強い辛抱をもって裁きのいとも穏やかな報復を差し止めているとき、これらのどれからも身にまとった免罰の望みが〔我々を〕鈍らせることのないように〔底本は indutus、nulla non。文意が取りにくい。ミーニュの脚注は indultae(写本の読み)、indutos、inductos、inducta を挙げる。字面に沿って解した〕。
Opus paschale 5.0.37
Sed tamquam famuli diu fugitivi sero saltem nostrum revertamur ad Dominum, ab ipso vel senes lubricae juventutis veniam postulantes, quamvis conveniat unumquemque peccantem confestim, ne serpentis morbi primitiae, velut radices amari germinis, altius negligentis agricolae remissione submersae, nullo valeant evelli penitus jam labore.
PL 19, 716A長く逃亡していた僕のように、遅くともせめて、我々の主のもとに帰ろう。老いてからでも彼に、移ろいやすい若さの赦しを請いながら。もっとも、罪を犯す者は誰でも直ちに〔帰る〕のが適う。這い進む病の初めが、苦い芽の根のように、怠慢な農夫の怠りによって深く沈み、もはやどんな労苦によっても根こそぎ抜けなくならないように。
Opus paschale 5.0.38
Idem denique propheta, ne pro juvenalibus delictis ut negligens videretur, serius supplicare addidit ignorantiam; quo apud pium judicem facilius sibi relaxari meruisset errorem.
PL 19, 716B実に、同じ預言者は、若い日の罪のために怠慢だと見られぬよう、あまりに遅く嘆願したとして、無知を付け加えた。それによって、慈しみ深い裁き主のもとで、過ちが自分に容易に赦されるにふさわしいとされるようにである。
Opus paschale 5.0.39
Igitur et Petrus Apostolus Christum negare non studuit, sed in oblivionis casum simpliciter et ignoranter incurrit, Namque sese mori velle cum Domino plena devotione promiserat, alienus ab ejus videri consortio sub quolibet periculo non ferebat.
PL 19, 716Bだから使徒ペトロもキリストを否もうと努めたのではなく、素朴に、知らずに、忘却の転落に陥ったのである。実に彼は、主とともに死にたいと十全の献身をもって約束しており、いかなる危険のもとでも、主の交わりから隔たった者と見られることに耐えなかった。
Opus paschale 5.0.40
Praemiserat enim inter caetera magnificum suae credulitatis exemplum, quod eum a Christo nec exitus posset segregare formido, ad quem media festinando per maria, rapidos dudum praecipitavit in fluctus, nulla vicinae mortis trepidatione deterritus.
PL 19, 716B実に彼は、ほかの事柄の中で、自らの信仰の壮大な例を先に示していた。すなわち、最期への恐れでさえ彼をキリストから引き離しえないことを。海の真ん中を通ってキリストのもとへ急ぎつつ、かつて奔流の中に身を投げ、迫る死の恐れに少しも怯まなかったのである。
Opus paschale 5.0.41
Interea dies, novum visura flagitium, nocturnis moestior umbris illuxit, quae tenebrarum remota caligine Hebraei coetus infanda reserabat vulgo consilia.
PL 19, 716Bその間に、新たな悪行を見ようとしている日が、夜の影よりもいっそう悲しげに明けた。その日は暗がりを取り去って、ヘブライ人の集団の語るも忌まわしい謀議を群衆に明かした。
Opus paschale 5.0.42
Tunc Judas, draco novissimus, et priori similis homicida venefico (nam sicut ille, Adam vitae subtracto, sic et iste, Christo morti contradito, generationis humanae factus est persecutor), ad Pilati Dominum conspiciens deduci praetorium, eumque vinclis astrictum, qui resolvit vincula peccatorum, diriguit miser, et horruit, pecuniamque, funeream mercedem scilicet cruoris innoxii, restituens saevis dispensatoribus, ac refundens, pretio criminis sese vacuavit ille, non crimine.
PL 19, 716Cそのとき、最後の竜であり、先の毒を盛る者に似た殺人者であるユダは——先の者がアダムを命から取り去ったように、この者もキリストを死に引き渡して、人間の世代の迫害者となったからである——主がピラトの総督官邸へ連れて行かれ、罪の縄目を解く者である彼が縄で縛られているのを見て、惨めな者はこわばり、震えた。そして、罪なき血の葬送の報酬である金を、残忍な管財人たちに返して投げ出し、罪の代価からは自らを空にしたが、罪過からは空にならなかった。
Opus paschale 5.0.43
Quid enim poterit securitati conferre trepidatio mortis, ibi concepta, nullus ubi timor consequitur jam medelam, secundum psalmi continentiam proloquentis: Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor (Psal. XIII, 5) , hoc est, in ipso judicio, ubi correctionis tempus, et spatia non habet infructuosa formido, aut in inferni jam faucibus constituto, quae potest opitulari confessio, cum legatur: In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6) ?
PL 19, 717B実に、死への恐れは、そこ——もはや恐れが癒しを伴わない所——で抱かれたとき、安全に何をもたらしえようか。詩篇が語る内容のとおりである。「そこで彼らは恐れをもって震えた、恐れのなかったところで」(詩篇13:5)。すなわち、裁きそのもののうちで、実りのない恐れには矯正の時も間もないところで。あるいは、すでに冥界の喉に置かれた者に、どんな告白が助けになりえようか。こう読まれるのだから。「冥界では、誰が汝に告白するのか」(詩篇6:6)。
Opus paschale 5.0.44
Judas enim publicus homicida, qui, quod audire non meruit, non suum tantum parentem, sed totius mundi jugulavit auctorem, poenitudinis frustra remedium vestigabat, quem post traditionis audaciam sententiae supplicium jam tenebat, et securis ad arboris radices applicita, quae fructum protulit exsecrandum, mali roboris germen inutile funditus amputando, saevis ignibus deputaret.
PL 19, 717B実にユダは公然たる殺人者であり、聞くに値しないことだが、自分の親ばかりか全世界の創始者を屠った者として、悔いの薬を空しく探し求めていた。裏切りの大胆さののち、判決の刑がすでに彼を捕らえており、斧が木の根元に当てられて、呪うべき実を結んだその木の、悪しき幹の役に立たぬ芽を根こそぎ断ち、残忍な火に委ねようとしていたのである。
Opus paschale 5.0.45
Dementem subito correptus est in furorem, sibi mortiferum, nihilominus molitur interitum, quamvis sanior ille tunc fuerit, cum nefandae conjurationis in se flagitium vindicavit, vitamque gutturis exsecrandi, qua vox processit immitis, vendens omnium redemptionem, faucibus nodatis astringens, animam trabalibus laqueis expulit infelicem.
PL 19, 718B突然、狂った激情に捕えられ、自らに死をもたらす破滅をなおも企てた。もっとも、忌まわしい陰謀の悪行を自らに報いたその時には、彼はかえってより正気であった。そして、すべての者の贖いを売る無慈悲な声が出た、呪うべき喉の命〔底本は vitamque。ミーニュの脚注は viamque(通り道)かとする〕を、喉を結んで締め上げ、梁のように太い縄で不幸な魂を追い出した。
Opus paschale 5.0.46
Parva siquidem poena pro tanto videretur illa flagitio, cui nulla suppliciorum aequari valeat magnitudo, tamen ipsum funesti genus exitii, morsque pendentis ab alto cadaveris coelum negat aspici, terram vetatque attingi, ut reus sceleris inauditi simul ab utrisque dignus elementis expelli, nec aere frueretur ad vitam, nec humo, generali compositus more hominis, animam dimitteret exhalantem.
PL 19, 718B実に、これほどの悪行に対しては、あの刑罰は小さく見えるであろう。どんな責め苦の大きさも、それに釣り合いえないのだから。それでも、死の悲惨なありようそのものと、高みから吊り下がる屍の死は、天を見ることを拒み、地に触れることを禁じる。前代未聞の罪の被告が、双方の元素から等しく追い出されるにふさわしく、命のために空気を享受することもなく、人の通例のように地に横たえられて、息を吐きつつ魂を送り出すこともないようにである。
Opus paschale 5.0.47
Habet aliud dedecoris istas in species propriae dejectionis indicium. Quod enim in sublimi fastigio necem sortitus est perfidus, et desertor, patefecit, ex quanto culmine sit lapsus, nuper discipulus, modo jam reus; nuper apostolus, nunc apostata nominatus.
PL 19, 718B〔この死は〕この様のうちに〔istas in species は文法がかたい。「この様のうちに」と取った〕、自らの失墜の恥辱のもう一つのしるしを持つ。背信の逃亡者が高い頂で死を得たことは、どれほどの高みから落ちたかを明らかにした。先ごろは弟子、いまは被告。先ごろは使徒、いまは背教者と呼ばれる。
Opus paschale 5.0.48
Cum vero Dominus ante tribunal praesidis staret intrepidus, ut agnus mitis productus ad jugulum, nihil dignum morte reperiens, quod ei populus accusator objiceret, regem sese dixisse, qui manifeste rex aderat, studio seditionis exclamant.
PL 19, 719B主が総督の法廷の前に恐れず立っていたとき、屠られるために引かれる柔和な子羊のようであった。民は告発者として、死に値することを何も見いだせず、突きつけるものがなかったので、騒乱への熱意から叫んだ。彼が自らを王と言った、と。実際には明らかに王としてそこにいたのに。
Opus paschale 5.0.49
Nec mirari quispiam debet, si plebs, amica fallaciae, veritatem protraxerit in crimine, imperiumque sidereum, et divinam renuit potestatem, quae Creatoris ingrata suffragiis, lucos olim coluit, idolis obsecuta servivit.
PL 19, 719B欺きを愛する民が、真理を罪過へと引き出し、星々の支配と神の権能を拒んだとしても、誰も不思議に思うべきではない。その民は創造者の助けに恩知らずで、かつては森を崇め、偶像に従って仕えたのである。
Opus paschale 5.0.50
Una quippe dementia, parque videtur insania, Baal praeposuisse tunc Domino, Barabbam praeposuisse nunc Christo, dumque pius occiditur, impiusque servatur, justitiae mutavit viam errans in utroque sententia; auctor mortis deputatus, ut viveret; auctor vitae deputatus, ut obiret.
PL 19, 720B実に、一つの狂気、等しい錯乱と見える。あのときバアルを主の上に置き、いまバラバをキリストの上に置いたことは。敬虔な者が殺され、不敬虔な者が救われる間に、いずれにおいても誤った判決が、正義の道を変えた。死の張本人は生きるよう定められ、命の張本人は死ぬよう定められた。
Opus paschale 5.0.51
Ex hoc igitur cuncti, qui hactenus manetis in fide, Christum pro mundi salute passum fuisse jam credite, qui flagris sulcatus, opprobriis lacessitus, poenas omnes amplectitur, ne perire suis meritis dignus vel latro sustineret exitium.
PL 19, 720Bゆえに、これにより、いままで信仰にとどまっている諸君すべては、キリストが世の救いのために苦しんだとなお信ぜよ。彼は鞭に刻まれ、侮辱に挑まれ、あらゆる刑罰を抱く。自らの当然の報いによって滅びるに値する盗賊でさえ、破滅に耐えなくてよいようにである。
Opus paschale 5.0.52
Heu! quam triste falcis acumen est, quae messem Judaicae posteritatis abscidit. Namque necem Domini postulantes, in se suosque filios, ejus sanguinem professi sunt permanere, dicentes furialiter, et clamantes: Sanguis hujus super nos, et super filios nostros.
PL 19, 720Bああ、ユダヤ人の子孫の収穫を刈り取った鎌の切っ先は、なんと悲惨なことか。実に、主の死を要求しつつ、彼らは自分と自分の子らの上にその血がとどまると公言し、狂ったように言い叫んだ。「この者の血は我々の上に、我々の子らの上にあれ」。
Opus paschale 5.0.53
Omnem fructum sui germinis damnaverunt, donec ab eis haec macula illius aqua spiritaliter abluatur, cujus in eis cruor lethaliter dominatur aspersus.
PL 19, 721B彼らは自らの芽生えのすべての実を罰した。この汚れが、彼らから、霊的に、その者の水によって洗い流されるまで。その者の注がれた血が、彼らのうちに死をもたらすものとして支配しているのである。
Opus paschale 5.0.54
Heu! nequitia tui, Pilate, facinoris, quam patrasti! qui tot in uno judicio, vel potius praejudicio crimina commisisti, quae si provida sanandus mente cognosceres, non solas manus ablueres, sed totum jugiter corpus sacro debueras aquae spiritalis lavacro perfundere.
PL 19, 721Bああ、ピラトよ、汝が為した所業の邪悪さよ。汝はひとつの裁き、というより予断において、これほど多くの罪過を犯した。もし汝が、癒されるべき者として思慮ある心でそれを知るなら、手だけを洗うのではなく、全身を絶えず霊の水の聖なる洗いに浸すべきであった。
Opus paschale 5.0.55
Justum injuste diverberas, regem praeses examinas. Domino te praeponere, mortalis homo, non trepidas.
PL 19, 721B汝は正しい者を不当に打ち、総督として王を取り調べる。死すべき人よ、汝は主の上に自らを置くことを恐れない。
Opus paschale 5.0.56
Quibus igitur luendi suppliciis jam teneris in vinculis, quia numerosa per vulnera cruci Dominum creaturae configis, Caesaremque magis offendere, quam Caesaris metuis conditorem?
PL 19, 721Bでは、償うべきどんな刑罰に、汝はすでに縛られているのか。数多の傷によって、被造物の主を十字架に釘づけ、カエサルの造り主を怒らせることよりも、カエサルを怒らせることを恐れるのだから。
Opus paschale 5.0.57
Cumque militari Christus exsecutioni contraditus, mortis sententiae subjaceret, in ipso nihilominus cultu, quem regiae sub imaginis illusione suscepit, magni gerebantur sacramenta mysterii.
PL 19, 722Aキリストが兵士による執行に引き渡され、死の判決のもとに置かれたとき、王の像の嘲弄のもとで受けたその装いそのものにおいても、大いなる奥義の秘義が行われていた。
Opus paschale 5.0.58
Quod enim coccineae chlamydis velamen indutus est, cruentum futurae mortis demonstrabat aspectum. Spinea caput ejus corona circumdedit, quoniam spinas omnium peccatorum, quae humanum genus passim invaserant, pia solus humilitate portavit.
PL 19, 722B緋色の外套の覆いを着せられたことは、来たるべき死の血に染まった姿を示していた。茨の冠が彼の頭を取り巻いたのは、人類にあちこちで押し入った、すべての罪の茨を、ただ一人、慈しみ深いへりくだりをもって担ったからである。
Opus paschale 5.0.59
Nam datam gestabat arundinem, mundano regno sceptrum vere consimile, quod pro motatione saepissima fragile, vacuum, leve cernitur, et caducum.
PL 19, 722B与えられた葦を持っていたが、これは世の王国の笏に実によく似たものである。世の王国は、きわめてしばしば変わるため、もろく、空虚で、軽く、はかないと見える〔底本は motatione。mutatione と読む〕。
Opus paschale 5.0.60
Moxque vestibus alienis exutus, suis protinus est amictus, tamquam positurus in obitu corporis indumentum, quod se post paululum noverat recepturum, nihil jam sumpturus mutabile, quippe post mortem plena cum majestate suae carnis rediens, ac resurgens.
PL 19, 722Bやがて他人の衣を脱がされ、ただちに自分の衣を着せられた。死に臨んで体の衣を置こうとし、ほどなく再び受け取ると知っていたかのように、もはや何も変わりうるものを着ようとせず、実に死ののち、自らの肉の完全な威光をもって戻り、復活するのであった。
Opus paschale 5.0.61
Nec illud a consortio divinitatis abscessit, quod datum sumit vinum felle permixtum, labiis tetigit, et ab ore projecit. Signum quippe fuit mirabile, amaram mortem Dominum degustare, confestimque virus ejus horribile reducis vultus aversione contemnere.
PL 19, 723B与えられた、胆汁を混ぜたぶどう酒を受け、唇に触れ、口から吐き出したことも、神性との交わりから離れたことではない。それは実に、主が苦い死を味わい、直ちにその恐ろしい毒を、戻る顔をそむけて蔑むという、驚くべきしるしであった。
Opus paschale 5.0.62
Igitur alto patibuli defixus in ligno, iram discriminis exsecrandi pia religione mutavit, et abjecta crudelitate pax ascendit in crucem, violentaque saevi roboris instrumenta suis membris illustrans, poenam honore vestivit, supplicium salute dicavit, ipsaque pius in se tormenta sanctificans, signum damnationi propositum fecit beatitudine consecratum.
PL 19, 723Bこうして〔主は〕刑架の高い木に打ちつけられ、呪うべき危機の怒りを敬虔な信心によって変え、残酷さは棄てられて、平和が十字架に上った。暴虐な木の暴力の道具を自らの肢体で輝かせ、刑罰に栄誉をまとわせ、責め苦を救いに献げ、慈しみ深い者として責め苦そのものを自らにおいて聖別し、断罪のために掲げられたしるしを、福いによって聖別されたものとした。
Opus paschale 5.0.63
Ut hic nullus animo peregrinetur ignaro, crucis speciem causam venerationis ostendere, quae Dominum meruit adoranda portare, per quatuor eam plagas orbis extendi, prudenti debet quisque ratione colligere.
PL 19, 724Bここで誰も、無知な心で見知らぬ者とならないように、十字架の姿が崇敬の理由を示すこと——それは崇められるべき主を担うにふさわしいとされたのだから——、それが世界の四方に延びていることを、誰もが賢明な理によって集めて理解すべきである。
Opus paschale 5.0.64
Caput enim Christi distentis in crucem membris expositi axis Orientis accepit. Occiduus autem limes plantis arrisit. Arctous dextra claruit, medius laeva refulsit.
PL 19, 724B実に、十字架に四肢を伸べて曝されたキリストの頭を、東の軸が受けた。西の境は足の裏に微笑んだ。北〔Arctous〕が右手に輝き、中〔medius。正午の方位、南を言うと取った〕が左手に光った。
Opus paschale 5.0.65
Cunctaque prorsus mundi substantia, Creatoris corpore jucundata, crucis in se lineam rectis obliquisque limitibus demonstravit impletam, quam primae lucis ab origine cernitur consecuta.
PL 19, 725A世界の実体のすべては、創造者の体を喜び、十字架の線が、まっすぐなものと斜めのものの境界によって自分のうちに満たされていることを示した。それは最初の光の始まりから従ってきたと見える。
Opus paschale 5.0.66
Cumque milites ejus sibi vestimenta dividerent, tunicam sortiti sunt, quis haberet, quoniam suta non fuerat, sed de superioribus texta per omnia, nefariumque duxerant speciem tanti violare miraculi; legant haec schismatici profecto doctores, et sciant, quod impietates exerceant catholicam lacerando concordiam.
PL 19, 725A兵士たちが彼の衣を自分たちの間で分けたとき、下着は誰が持つかをくじで決めた。それは縫われておらず、上から全体が織られていたからで、これほどの奇跡の姿を傷つけることを不敬と見なしたのである。分派をなす教師たちは、これを読め。そして、公同の一致を引き裂くことによって、彼らが不敬虔を行っていることを知れ。
Opus paschale 5.0.67
Si enim militibus sacrilegis ac funestis durum visum est Christi carpere vestimentum, quale nefas admittunt, qui, ecclesiastica pace turbata, ipsum Dominum Christum schismatibus dividere non quiescunt!
PL 19, 725B実に、瀆聖で不吉な兵士たちにさえ、キリストの衣を引き裂くのが酷いと見えたのなら、教会の平和を乱して、主キリストその人を分派によって分けることをやめない者たちは、いかなる冒瀆を犯していることか。
Opus paschale 5.0.68
Titulus quoque, trina linguarum significatione conscriptus, habens Hebraicis litteris, Graecis, ac Latinis: Hic est Rex Judaeorum, supra Dominum legebatur appositus. Quae sit etiam hujus ratio sacramenti, absurdum non videtur inquiri.
PL 19, 725B罪状札も、三つの言葉の表示で書かれ、ヘブライの文字、ギリシアの文字、ラテンの文字で次の句を記して、主の上に付されて読まれた。「これはユダヤ人の王である」。この秘義の理由が何であるかを問うことも、不条理とは思われない。
Opus paschale 5.0.69
Nec enim fugit a magno mysterio, quidquid gestum manifestatur in Christo. Cur ergo tribus linguis hic titulus legebatur ascriptus, cum plures, ac varias multitudinum nationes nequaquam Hierosolymae defuisse, Apostolorum actuum magnitudo testetur, et possit aut una interpretis diversis lingua sufficere: aut si cunctorum voluit hoc oculis Pilatus exponere, plurimarum linguarum commerciis instructam vulgi notitiam reddidisset?
PL 19, 725B実に、キリストにおいて成されたと示されるものは何であれ、大いなる奥義から外れない。ではなぜ、この札は三つの言葉で付記されて読まれたのか。使徒言行録の壮大な叙述が、多くの様々な諸民族の群れがエルサレムに決していなかったわけではないと証しており、また通訳〔interpres〕の一つの言語が様々な者に足りえたであろうに。あるいはピラトがこれをすべての者の目にさらそうと望んだなら、多くの言語の交わりに通じた民衆の知識に与えることもできたろうに〔この文の係りは定かでない。字面に沿って訳した〕。
Opus paschale 5.0.70
Sed quod non est humana dispositione perfectum, spiritaliter illud sentiamus impletum. Vera siquidem fides, catholicaque confessio, quae designabatur in Christo, unum populis Regem speciali verbo pronuntiat, qui supra creaturam dominatur universam, tam saeculari causae, quam rationi conveniens est divinae.
PL 19, 726Aしかし、人の采配によって成し遂げられたのではないことを、霊的に成就したものと受け取ろう。実に、キリストにおいて示された、真の信仰と公同の告白は、すべての被造物の上に君臨する一人の王を、諸々の民に特別な言葉で告げる。この王は、世の事柄にも神の道理にも適っている〔ミーニュの脚注はこの文(Vera siquidem …)を不明瞭とする。字面に沿って解した〕。
Opus paschale 5.0.71
Primum quoniam Pilatus vel propter Caesaris metum, vel propter suae credulitatis admissum, qui se regem dixerit, quorum fuerit, definivit, ne puro regni nomine designato generaliter eum regem videretur exponere, atque adversus Caesarem praedicare, et tamquam in suum quoque rectorem decreta morte sacrilegus exstitisse.
PL 19, 726Bまず、ピラトは、カエサルへの恐れのためか、自らの信じ込みの過ち〔底本は admissum, qui。ミーニュの脚注は、ガランディの読み admissum, quod のほうが正しいとする。底本のまま、qui を自らを王と言った者〔キリスト〕と取った〕のためか、自らを王と言った者が誰の王であるかを定めた。王という名だけを示して、一般に彼を王と説明し、カエサルに逆らって宣言するかのように見え、死を決定して、自らの統治者に対してまで瀆聖者となったかのようにならないためである。
Opus paschale 5.0.72
Dehinc quia rex Judaeorum Christus religiose nominatur, et omnis gentilitas idolorum cultibus occupata, cum Christiani dogmatis meruerit sacramenta sortiri, inter Abraham filios incipit Dei populus nuncupari.
PL 19, 726B次に、キリストが敬虔にユダヤ人の王と呼ばれるので、偶像の礼拝にとらわれたすべての異邦の民は、キリスト教の教えの秘義を分け与えられるにふさわしいとされたとき、アブラハムの子らの中で神の民と呼ばれ始めるのである。
Opus paschale 5.0.73
Cui legitur promisisse, quod eum faceret, sicut et fecit, omnium gentium patrem. Jesus ergo dictus est Rex Judaeorum, non tantum praesentium, sed etiam futurorum, qui naturalis germinis inutilem relinquentes horrorem, mox in oleam fecundae suavitatis unguento sancti chrismatis inserendi perdent amaritudinem sterilis oleastri.
PL 19, 727A〔神が〕このアブラハムに、彼をすべての諸国民の父とする、と約束したと読まれ、実際そのとおりにした。したがってイエスは、ユダヤ人の王と呼ばれたのである。今いる者だけでなく、将来の者たちの王でもある。その者たちは、自然の芽の役に立たぬ荒々しさを捨て、やがて実り豊かな甘さのオリーブに、聖なる塗油の香油によって接ぎ木されようとして、不毛な野生のオリーブの苦さを失うであろう。
Opus paschale 5.0.74
Quin etiam plebs feralis, et noxia, nullis animum satiata suppliciis, cruentos ex utroque latere circa Dominum viros eadem statuit damnatione confixos, ut injectas vulnerum plagas talium acerbaret injuria personarum, licet meriti similitudinem non habet similitudo sententiae.
PL 19, 727Bさらに、致命的で有害な民は、どんな責め苦にも心を満たされず、血にまみれた男たちを、主の両側に、同じ断罪で釘づけにして立てた。そのような人物たちの不名誉が、加えられた傷の打撃を一層苦くするようにである。ただし判決の類似は、功罪の類似を持たない。
Opus paschale 5.0.75
Inter latrones namque justo pendente carnifices, trium videtur esse par poena, sed duorum dispar est causa. Illi siquidem multo pro crimine rei sunt mundo: huic ipse reus est mundus, cujus sanguine liberatus est a peccato.
PL 19, 727B実に、死刑執行人たちが盗賊たちの間に正しい者を吊るしたとき、三人の刑罰は等しいように見えるが、二人と一人の理由は等しくない。かの二人は、多くの罪過のゆえに世に対して罪ある者であるが、この者に対しては、世そのものが罪ある者であり、その血によって罪から解放されたのである。
Opus paschale 5.0.76
In illo tamen Dominus patibulo constitutus, potestatis suae jura non perdidit, qui de sublimis crucis examine, velut de regali throno, judex aequus utrumque prospiciens, et amborum merita divini cordis lance perpendens, hunc elegit, illum reliquit, non praeterita, quae luebant, facta discutiens, sed praesentes mentium diversitates intendens.
PL 19, 728Aしかし主は、その刑架に置かれても、自らの権能の権利を失わなかった。高い十字架の秤〔examen は秤の意と取った〕から、王座からのように、公正な裁き主として両者を見渡し、二人の功罪を神の心の秤皿で量って、この者を選び、あの者を捨てた。償っていた過ぎた行いを吟味するのではなく、現在の心の違いに目を向けたのである。
Opus paschale 5.0.77
Unus enim, a quo ferocis atrocitas instituti nec in discrimine declinavit, saevis Dominum lacerabat injuriis, dictis mordacibus exsecrandus, tamquam caper hirsutus venenosi dentis attactu palmiti suavissimae vitis inimicus, ita loquebatur illudens: Si tu es Christus, salvum te fac, et nos.
PL 19, 728B実に一人は、荒々しい企ての残酷さが危機にあってさえ退かなかった者で、噛みつく言葉ゆえに呪われるべき者として、残忍な侮辱で主を引き裂いていた。毒のある歯で触れて、いとも甘いブドウの若枝の敵となる毛深い雄山羊のように、嘲ってこう言った。「汝がキリストなら、汝自身と我々を救え」。
Opus paschale 5.0.78
Alius vero spe meliore modestior, qui dum suae parcit linguae, pepercit et poenae supplicio, Dominum verbis precantibus alloquitur, deflectens lumina, tantum libera quae gerebat, in terram, quoniam tensi vulnerum nexus ab humilitatis officio volentes inclinari palmas arcebant.
PL 19, 728Bもう一人は、より良い望みのもとでよりつつましく、自らの舌を控えたとき、刑罰の責め苦をも免れ、願う言葉で主に語りかけた〔ミーニュの脚注によれば、古い写本はここに欠落があり、諸版は ac Dominum verbis precantibus と読む〕。自由であったただ一つのもの〔目〕を、地に向けて伏せた。釘づけられた傷の結び目が、喜んでへりくだりの務めに屈もうとする手のひらを妨げていたからである。
Opus paschale 5.0.79
Nam postquam socium, qui jam desociari meruerat, justi sermonis increpatione redarguit, suaeque culpam protervitatis agnovit, Dominum sic precabatur: Memor esto mei, dum veneris in regnum tuum.
PL 19, 729A実に、すでに仲間であることを失うに値していた仲間を、正しい言葉の叱責で責め、自らの傲慢の咎を認めた後、主にこう祈った。「汝が汝の国に来るとき、私を思い出せ」。
Opus paschale 5.0.80
Quem pius illico Dominus, ut errantem per avia deserta pastor ovem, cum gratulatione recolligens, allocutus est dicens: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
PL 19, 729B慈しみ深い主は、荒れた道なき所をさまよう羊を牧者が集め直すように、ただちに彼を喜びをもって引き戻し、語りかけて言った。「アーメン、私は汝に言う、今日、汝は私とともに楽園にいる」。
Opus paschale 5.0.81
O mirabilis, et divina promissio! paradisum se dicit intrare, qui properabat ad inferna descendere, quatenus edoceret, nullum tempus existere, quo Dominus non sit ubique praesens.
PL 19, 729Bああ、驚くべき神の約束よ。冥界へ降ろうと急いでいた者が、楽園に入ると言う。主がいたる所に臨在していない時は一つもないことを教えるためである。
Opus paschale 5.0.82
Ut enim latronis animum jam beati mortis formidine vacuaret, non tantum, inquit, Hodie mecum eris in paradiso, ubi flore perpetuo blanda per agros ridet amoenitas, et irriguis voluptas fontibus enutrita, pulchrosque molliter per hortos infusa, totum grata suavitate laetificat, interque beatos frondibus ramos, ac nullis ultra pomorum decipientibus insidiis serpens ingemuit ille tartareus, antiquum sine lapsu degere jam colonum.
PL 19, 729B実に、盗賊の心を、すでに福なる者として、死の恐れから解くために、彼は言う。「ただ…ではなく〔non tantum。文が欠けているらしい。ミーニュの脚注(ガランディ)は Non tantum «Meminero tui», sed hodie … と補うべきかとする〕、今日、汝は私とともに楽園にいる」。そこでは、尽きぬ花のもと、野を通じて甘美な心地よさが笑い、潤す泉に養われた快楽が、美しい庭々に柔らかく注いで、全体を快い甘さで喜ばせている。福なる枝々の緑の間に、もはやどんな果実の欺く罠もなく、あのタルタルスの蛇は、昔の住人がもはや堕落なく暮らすのを嘆いた。
Opus paschale 5.0.83
Ambo igitur variis currentes motibus latrones, iter diversi callis invadunt, ac locis remotioribus imminentes, discretam factis violentiam perpetrarunt. Ille fores inferni intravit, iste supernas irrupit.
PL 19, 730Bこうして二人の盗賊は、様々な動きで走り、別々の小道の道に踏み入り、より遠い所に迫りつつ、行いにおいて分かたれた暴力を働いた。一人は冥界の門に入り、一人は上なる門を破った。
Opus paschale 5.0.84
Ille caligini profundae submersus, claustra penetravit gehennae. Iste lumen clarae lucis ingrediens, coelorum regna diripuit.
PL 19, 730B一人は深い闇に沈められ、ゲヘナの閂を貫いた。一人は明るい光の光に入って、天の王国を奪い取った。
Opus paschale 5.0.85
Interea subito totus est obscuratus mundus, tenebris repentinae caecitatis oppressus, ac moesta nebularum mole perfusus funereas dies celebravit exsequias. Sed sol radiis remotus absconditis, tetra velatus palla, delituit, orbemque luctibus alienae noctis infecit.
PL 19, 730Bその間に、突然、全世界が暗くなり、突然の盲目の闇に押さえつけられ、雲の悲しい塊に浸されて、日は葬いの葬儀を営んだ。しかし太陽は光線を隠して遠ざかり、黒い外套に覆われて潜み、世界を他人の夜の悲しみで染めた。
Opus paschale 5.0.86
Talem siquidem vultum patris orbata solatiis meruerunt elementa sortiri, ut cujus ortu laetata sunt, tristarentur occasu. Sicut enim, Domino nascente, lux claruit, ita, moriente, discessit. Tunc stella per diem fulsit, modo nec in nocte comparuit.
PL 19, 730B実に、父の慰めを奪われた諸元素は、このような顔つきを帯びるにふさわしかった。その者が生まれたときには喜んだのに、没するときには悲しむように。主が生まれたとき光が輝いたように、死ぬときには去った。あのときは星が昼に輝き、いまは夜にさえ現れなかった。
Opus paschale 5.0.87
Sed quamquam coelo, terraque fugitivum lumen abscessit, non tamen diutius in hac remotione permansit per ipsa temporis intervalla suspensi, magno visum convenire mysterio.
PL 19, 731Bしかし、天と地から逃げた光が去ったとはいえ、この遠ざかりに、そのまま長くとどまったのではない。宙づりにされた時の間隔そのものにおいて、大いなる奥義に適うと見えた〔suspensi の係りは定かでない。字面に沿って訳した〕。
Opus paschale 5.0.88
Nam sicut tribus horis mundi facies tenebris oppressa subjacuit, ita Dominum triduo clausum tumuli sepultura contexit.
PL 19, 731B実に、世の面が三時間のあいだ闇に押さえつけられたように、墓の埋葬が主を三日のあいだ閉ざして覆った。
Opus paschale 5.0.89
Nec tellus sine clade tunc astitit, omnibus contremens fundamentis, quae talia sentiebat admitti, mundique rata venisse jam finem, dubio pependit natura sub termino, ne summus scilicet apex ad inferna descendens, omnem protinus molem secum jugiter inclinaret in mortem, atque proprium comitatus auctorem, praeceps in chaos mundus afflueret.
PL 19, 731Bそのとき大地も、惨禍なしには立っていなかった。すべての土台を震わせ、そのようなことが許されていると感じ、世の終わりがすでに来たと思って、自然は疑いの境の下に宙づりになった。すなわち、最高の頂が冥界に降りつつ、全体の塊を絶えず共に死へ傾け、自らの創始者に従って、世界が混沌へまっさかさまに流れ込むのではないか、と。
Opus paschale 5.0.90
Sed illa pietas divinitatis immensa properabat clementer ad tartara, quo perdita restitueret, non instituta deperderet. Cumque talia cernerent evenire pericula, qui Dominum ligno crucis affixerant, nequaquam expaverunt.
PL 19, 732Bしかし神性のあの無限の慈しみは、寛大にタルタルスへ急いでいた。そこで失われたものを回復し、建てられたものを滅ぼさぬためである。そして、主を十字架の木に釘づけにした者たちは、そのような危険が起こるのを見ても、まったく恐れなかった。
Opus paschale 5.0.91
O signa tot praesentis metus inaudita prodigia! Quin insuper cum potum sitiens postularet, unus de plebe saevissima spongiam calamo nexuit, et acetum ejus ori porrexit.
PL 19, 732Bああ、これほど多い、いま現れた恐れのしるし、前代未聞の不思議よ。さらに加えて、渇いて飲み物を求めたとき、いとも残忍な民の一人が、海綿を葦に結びつけ、酢を彼の口に差し出した。
Opus paschale 5.0.92
O quam Judaeorum menti nequissimae liquor fuit ille conveniens! qui deteriora secuti, vel infirma pro culpa scilicet infidelitatis, Manzeres sunt vocati: sicut vina suavia, cum fuerint in acetum triste conversa, cunctis a mensarum populis repulsa jactantur, ita gens ista feralis, et impia, quae priscis temporibus Deo placuerat, nunc odibilis, ac nimis est exsecranda.
PL 19, 733Bああ、あの液体は、ユダヤ人のいとも邪悪な心にどれほどふさわしかったことか。彼らはより悪いものに従い、あるいは不信仰の咎のゆえに弱いものとして、マンゼレスと呼ばれた〔Manzeres の語義は定かでない〕。甘いぶどう酒が、悲しい酢に変わったときに、食卓の民〔底本は mensarum populis。ミーニュの脚注は mensarum poculis(食卓の杯)と読むかとする〕すべてに退けられ捨てられるように、いにしえの時代には神に喜ばれた、この致命的で不敬虔な民も、いまは憎まれ、きわめて呪われるべきである。
Opus paschale 5.0.93
Ut ergo beatae Dominus omnia passionis implevit, animam protinus suam sancto de corpore volens ipse deposuit, eam voluntarie ipse rursus sumpturus, ut fecit, quoniam mortuus quidem fuerat, sed vivebat, membris obeuntibus, non divinitate defunctus.
PL 19, 733Bこうして主が福なる受難のすべてを成し終えたとき、直ちに、自ら進んで、聖なる体から自らの魂を置いた。自ら進んで再びそれを取るためであり、実際そうした。彼は確かに死んでいたが、生きていた。肢体は死に向かったが、神性は死ななかった。
Opus paschale 5.0.94
Audiamus ex ejus persona, Joannes Evangelista quid referat: ait enim Dominus ad discipulos suos: Propter hoc me Pater diligit, quod ego pono animam meam. Iterum accipiam eam, et potestatem habeo iterum accipiendi eam. Hoc mandatum accepi a patre.
PL 19, 733B福音書記者ヨハネが何を伝えるかを、彼の人格から聞こう。主は弟子たちに言う。「このゆえに父は私を愛する、私が私の魂を置くからである。私は再びそれを受ける、私には再びそれを受ける権能がある。この命令を私は父から受けた」。
Opus paschale 5.0.95
Quis itaque possit dubitare, vel non audiat eum, cui suam ponere licuit animam, cum liberet, potuisse quoque resumere, cum placeret, et hanc in sese magis operari virtutem, quam dignatus est in plurimis demonstrare?
PL 19, 734Bそれゆえ誰が疑いえようか、あるいは聞かないことがあろうか。自らの魂を、望むときに置くことが許された者が、よしとしたときに取り戻すこともできたこと、そして彼が、多くの者において示すことをよしとしたその力を、むしろ自分自身のうちに働かせていたことを。
Opus paschale 5.0.96
Reserantur fores ecce tartareae, Christo veniente, dejectae, patet inferna retro jam semita, rumpuntur saxa, finditur terra, vacuantur sepulcra corporibus, reviviscit turba; et ne fides defecisset in credulis, agnoscitur resurgentium multitudo.
PL 19, 734B見よ、キリストが来て倒された、タルタルスの門が開かれる。冥界から引き返す道がいまや開いている。岩が裂け、大地が割れ、墓から体が空になり、群衆が生き返る。信じる者たちの中で信仰が途絶えることのないように、復活する者たちの多さが認められる。
Opus paschale 5.0.97
Tunc illud quoque templum mirabile, plenum religionis antiquae, majoris templi culmina cecidisse conspiciens, velut alumnus tristis, et ingemens, proprium deflerat auctorem.
PL 19, 734Bそのとき、古い信心に満ちた驚くべきあの神殿も、より大いなる神殿の頂が落ちたのを見て、悲しむ養い子のように嘆きつつ、自らの創始者を悼んでいた。
Opus paschale 5.0.98
Discisso protinus velo nudum cunctis pectus ostendit, interiora scilicet evidenter arcana gentibus reseranda significans, et populis fideliter affuturis: quoniam lex, quae sub Moysi velamine diu tecta permansit, Christo nobis adveniente, praeclaruit.
PL 19, 734B垂れ幕がただちに裂かれて、〔神殿は〕すべての者に裸の胸を示した。すなわち、内なる秘められたものが、諸国民と、信仰をもって現れる諸々の民に、開かれることを明らかに意味して。モーセの覆いの下で長く隠されていた律法が、キリストが我々に来たとき、きわめて明らかになったからである。
Opus paschale 5.0.99
Dic age, mors tristis, et impia, nunc ubi tua sit feralis illa victoria, nunc ubi stimulus, exsecranda, tibi serviens ad sepulcra, quae a primo generationis interitu nullis umquam saturata funeribus humanum genus invadens, miserae soles fragilitati poenali semper ditione dominari?
PL 19, 734Cさあ言え、悲しく不敬虔な死よ。いまや、致命的なあの汝の勝利はどこにあるのか。いまや、呪われた汝よ、汝に仕えて墓へ向かう針はどこにあるのか。汝は最初の世代の滅びのときから、どんな葬儀にも満たされず、人類に襲いかかり、哀れな脆さを、刑罰の支配権でつねに支配するのが常であった。
Opus paschale 5.0.100
Ecce nunc ad Christum pessima non venisti, sed ad te Christus ultro descendit, cui sine morte licuit mori, qui cuncta gignens, cuncta constituens, te solam lividam non creavit. Sriptura quippe venerabilis dicit: Dominus mortem non fecit (Sap. I, 13) .
PL 19, 735B見よ、いまや最悪の者である汝は、キリストのもとに来たのではない。汝のもとにキリストのほうから進んで降った。死なくして死ぬことが許された者、すべてを生み、すべてを定めながら、妬み深い汝だけは創らなかった者が。尊ぶべき書〔底本は Sriptura。Scriptura と読む〕は実に言う。「主は死を造らなかった」(知恵の書1:13)。
Opus paschale 5.0.101
Originis igitur tuae si materiem cupis agnoscere, serpente patre conciperis, et culpa genitrice procrearis. Sed, indulgentia nunc regnante, consumeris.
PL 19, 735Bでは、汝の起源の素材を知りたいなら、汝は父なる蛇から宿され、母なる咎から産み出された。しかし、いま寛容が支配しているので、汝は滅ぼされる。
Opus paschale 5.0.102
Interea Domini spiritus jam de corpore migrarat ad tempus, frigidaque crucis in robore Christi membra pendebant, et adhuc furor, arma non deserens, inimicae manus lanceam subministrat, ictuque nefario latus Domini plaga violavit infixa, altum vulnus aperiens, ac defossum, per quod sanguis pariter et aquae fluxerunt.
PL 19, 735Bその間に、主の霊はすでにしばらくのあいだ体から移っており、十字架の木にキリストの冷たい肢体が垂れ下がっていた。なお怒りは武器を捨てず、敵意ある手に槍を供し、忌まわしい一撃で、突き刺された傷が主の脇腹を傷つけ、深い、掘られた傷を開いた。そこから血と水が同時に流れた。
Opus paschale 5.0.103
O quam catholico dogmati sociatur haec causa! O quantum Trinitatis fidei conveniunt haec sacrata! Corpus namque, sanguis, et aqua, tria vitae nostrae sunt munera.
PL 19, 736Bああ、この出来事は公同の教えとどれほど結びついていることか。ああ、これらの聖なるものは三位一体の信仰にどれほど適っていることか。体と血と水は、我々の命の三つの賜物だからである。
Opus paschale 5.0.104
Omnes enim, qui, Christo duce nostro, in aquarum fonte renascimur, ejus corpus, et sanguinem sumentes edimus, ac potamus, ut sancti Spiritus templum esse mereamur.
PL 19, 736B実に、我々の導き手キリストのもとで水の泉において新たに生まれる者はみな、彼の体と血を受けて食べ、また飲む。聖なる霊の神殿となるにふさわしくなるためである。
Opus paschale 5.0.105
Nam et Apostolus Paulus ita loquitur, dicens: An nescitis, quoniam templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis (I Cor. III, 16) ?
PL 19, 736B使徒パウロもこう語って言う。「汝らは、汝らが神の神殿であり、聖なる霊が汝らのうちに住むことを知らないのか」(一コリント3:16)。
Opus paschale 5.0.106
Quod ut Dominus jubeat templum nos immaculatum gerere, supplicemus, quatenus angustos, et tenues tantus mansor sibi faciat idoneos, et capaces.
PL 19, 736B主が、我々がその神殿を汚れなく保つよう命じるように、我々は願おう。これほど大いなる住み手が、狭く乏しい我々を、自らにふさわしく、また受け入れる力あるものにしてくれるように。
Opus paschale 5.0.107
Postquam igitur thesaurum corporis pretiosi depositum sacer locus ille suscepit, qui, Domino jacente, nobilis claruit, resurgente nobilior triumphavit, generatio fallaciae devota consuetum sub impio corde nefas excogitans, Christum nocturno silentio discipulis jactitat auferendum, ut sicut ipse praedixerat, diem vulgaretur surrexisse post tertium.
PL 19, 736Bさて、尊い体の宝が託されると、その聖なる場所は、主が横たわったときに高貴に輝き、復活したときにさらに高貴に勝ち誇った。欺きに身を捧げた世代は、不敬虔な心のもとで常の悪事を思いめぐらし、キリストは夜の静けさのなか弟子たちに奪われるのだ、と言い触らす。彼自身が予告したとおりに、三日目の後に復活したと言い広められるように〔ut の文意が取りにくい。字面に沿って訳した〕。
Opus paschale 5.0.108
Haec itaque Judaei furtiva suspicione perterriti, plurimam petunt custodiam solertius adhiberi, tumulique fores, et januam fida nimis obsidione vallari.
PL 19, 737Bこうしてユダヤ人たちは、これらのことに、盗みの疑いからおびえ〔底本は Haec。ミーニュの脚注は Hac(この疑いに)と読むべきかとする〕、はるかに多くの見張りをより注意深く置くよう求め、墓の戸と入口を、あまりにも堅い包囲で固めるよう求めた。
Opus paschale 5.0.109
Si nondum post crucis acerba supplicia, post ferri plagas, et vulnera, post mortalem corporis sepulturam, cruentum, carnifices, implestis officium, nec odium post innocentis exitum saturastis injustum, Dominum qui potentiae singularis quoties animas eduxit ab inferis, suam potius revocaturum non probatis, in pejorem partem concilia vobis apta peragite, fovete sensibus dolos perfidiae nutrimentis armatos, sepulcri claustra signate, vigilias militares apponite, monumentum saxo praecludite, cunctaque malignis, ut facitis, dispositionibus instruentes, dicite, quis Dominum poterit custodire, cui cuncta reserantur, nihil obstruitur? regnat in coelis, imperat fretis, dominatur inferis.
PL 19, 737B死刑執行人たちよ、もし諸君が、十字架の苦い責め苦ののち、鉄の打撃と傷ののち、体の死すべき埋葬ののちにも、まだ血に染まった務めを果たし終えておらず、罪なき者の死ののちにも不当な憎しみを満たしていないなら、また、特別な力をもつ主が、幾たびも魂を陰府から引き出したのに、自らのもの〔自らの魂〕をなおさら呼び戻すであろうことを諸君が認めないなら〔この箇所はミーニュの脚注も「かなり不明で、おそらく崩れている」とする。多くの刊本は saturatis、ガランディは saturastis とする。字面に沿って解した〕、より悪い方向へ向けて、諸君にふさわしい謀議を遂行せよ。裏切りの養いで武装した策略を心に育てよ。墓の閂に封をせよ、兵士の見張りを置け、墓を石で閉ざせ。そして、すべてを諸君が行うように悪意ある采配で整えつつ、言え。すべてが開かれ、何ものにも妨げられない主を、誰が見張りうるのか。彼は天で王となり、海を従わせ、陰府を治める。
Opus paschale 5.0.110
Quid itaque perfidis opus excubiis, et labore? quid finem niteris explorare, quam non vis, etiam cum probaris, admittere?
PL 19, 738Bでは、背信の見張りと労苦に何の用があるのか。汝は、証明されたときでさえ認めようとしない結末を、なぜ探ろうとするのか〔ミーニュの脚注によれば、ここは古い写本の読みが崩れており、ジュレが直した〕。
Opus paschale 5.0.111
Interea coeperat illud triste post sabbatum dies irradiare felix, qui Domino dominanti gratissimus nomen ab ejus majestate sortitur, dictus hoc honore Dominicus, quippe qui tantum consecutus est dignitatis, ut primus meruerit intueri mundi nascentis originem, et resurgentis Christi virtutem.
PL 19, 738Bその間に、あの悲しい安息日の後、幸いな日が輝き始めていた。それは支配する主にいとも喜ばれ、その威光から名を受ける。この栄誉により「主の日」と呼ばれる。実に、生まれ出る世界の起源と、復活するキリストの力を最初に見るにふさわしいとされるほどの尊厳を得たからである。
Opus paschale 5.0.112
Hic enim liber Geneseos, rerum manifestus assertor, die septimo sabbatorum a suis requievisse Deum dicit operibus.
PL 19, 739B実に、事柄を明らかに主張する創世記のこの書は、安息日の第七の日に、神が自らの業から休んだと言う。
Opus paschale 5.0.113
Apparet ergo perspicue, quod caput orbis iste sit dies, a quo primario per ordinem definitus numeratur septimus sabbatorum, quem gloria regis aeterni, tropaeo quoque suae resurrectionis illustrans, primatum cum religione concessum dierum censuit retinere cunctorum.
PL 19, 739Bしたがって、この日が世界の頭であることは明らかである。この日から、順序に従って、最初のものとして数えて、安息日の第七の日が定められる。永遠の王の栄光は、自らの復活の勝利の記念によってもこの日を輝かせつつ、信心とともに与えられた首位を、すべての日の中で保つべきだと判断した。
Opus paschale 5.0.114
Hujus lucis ortu conspicuo mater virgo cum caeteris mulieribus fideliter congregatis, quia munus pariter ferentes aromatum, dum venerunt ad sepulcrum, lacrymis ora sulcabat, pectus gemitibus commovebat.
PL 19, 739Bこの光の際立った出現のとき、母であるおとめは、ほかの信仰ある婦人たちとともに集まり、同じく香料の贈り物を携えていたので、墓に来たとき、涙で顔を刻み、嘆きで胸を揺らした。
Opus paschale 5.0.115
Moxque locum conspiciunt sepulturae vacuum corpore jam patere, sed mira plenum redundare virtute.
PL 19, 740Aすぐに〔彼女たちは〕、埋葬の場所が、体はすでに空で開いているが、驚くべき力に満ちてあふれていることを見た。
Opus paschale 5.0.116
De coelis namque angelus descenderat, et a tumuli foribus evoluto mirabilis residebat in saxo, vultu flammeus, vestimentis albatus, ut gemina videlicet diversitate resplendens, terrorem pariter, laetitiamque monstraret: terrorem profecto custodibus ignea facie comminatus, laetitiam quaerentibus Christum nivea vestis jucunditate blanditus.
PL 19, 740B実に天から天使が降り、墓の戸から転がされた石の上に、驚くべき姿で座っていた。顔は炎のよう、衣は白く、二つの異なるもので輝き、恐れと喜びを同時に示すためである。見張りの者たちには火のような顔で恐れをもって脅し、キリストを探す者たちには雪のような衣の快さで喜びをもって慰めた。
Opus paschale 5.0.117
Ergo mulieres angelica revelatione firmatae, Dominum gaudent revixisse post mortem. Milites tali visione perterriti, vitam nequeunt retinere in ancipiti discrimine constituti, desertaque continuo statione praecipites urbem repetunt, miracula perferentes gratisque manifesta renuntiant; postquam fidem pretio vendiderunt, in fallaciam permutantur ignavam, moxque Christi discipulos nocturnae quietis insidiis aucupatos eum diripuisse confingunt.
PL 19, 740Bだから婦人たちは天使の啓示で強められ、主が死ののちに生き返ったことを喜ぶ。兵士たちはこのような幻に怯え、危うい危機に置かれて、命を保てず、持ち場をすぐに捨て、取り乱して町へ戻り、奇跡を携えて無償で明らかな事を知らせる。だが、信義を金で売ったのち、怠惰な欺きへと変わり、すぐに、キリストの弟子たちが夜の静けさに待ち伏せて彼を奪い去った、と作り上げる。
Opus paschale 5.0.118
Dic, nefande custos, et improbe, fare, scelerata legio, quid mediteris astruere, quae studio pecuniae conquirendae foveam cui casus non vides et pericli, quantum supplicii merearis ignoras, cum mavis negligens videri, quam verax.
PL 19, 741B言え、忌まわしく邪な見張りよ、語れ、罪深い軍団よ、汝は何を主張しようと思案しているのか。金を得ようとする熱意のあまり、転落と危険の落とし穴を見ず〔foveam cui casus non vides et pericli の文は崩れているらしい。ミーニュの脚注も、どの刊本もこう読むが意味が取れないとする。字面に沿って解した〕、どれほどの刑罰に値するかを知らない。真実を語る者であるより、怠慢に見える者であるほうを選ぶのだから。
Opus paschale 5.0.119
Constat enim, te fuisse pervigilem, sollicitum, perspicacem, numquam lumina somno flexisse, nisi labori vicibus perfovendo, proximus rite collega succederet, ita locum excubiis communisse, ut nullis adiri posse fraudibus appareret.
PL 19, 741B実に、汝は眠らず、注意深く、鋭敏であり、労苦を交代で和らげるべく、隣の仲間が当然のように交代するのでなければ、決して目を眠りに傾けず、見張りのために場所をあまりに固めたため、どんな欺きによっても近づけるとは見えなかったことは明らかである。
Opus paschale 5.0.120
Nam si Christus, ut audes falsa voce componere, nocturnis operis, tempore quieto suorum manibus raptus est e sepulcro, cujus ibi lintea, cujus adjacent velamenta, circa cujus residet Angelica virtus ad exuvias? an beatum corpus ille, qui rapuit, prius exuit, et nudavit, celerius arbitratus detectum posse subduci, quam ligatum, sicut manebat, auferri?
PL 19, 741Bもしキリストが、汝が敢えて偽りの声で作り上げるとおり、夜の作業で、静かな時に、自分の者たちの手で墓から奪われたのなら、そこにある亜麻布は誰のものか、衣の覆いは誰のものか、誰のまわりに天使の力が、脱ぎ捨てられた衣のそばに座っているのか。それとも、奪った者は、福なる体を先に剥いで裸にしたのか、巻かれたままのものを運び去るより、むき出しにしたほうが早く持ち去れると考えて。
Opus paschale 5.0.121
Mentita est iniquitas sibi (Ps. XXVI, 12) . Habet tamen ista res gratiam figurati sensus egregiam. Judaeis etenim Christum spiritaliter constat ablatum, quem nos tota mentis, et pectoris devotione portamus.
PL 19, 742B「不法は自らに偽った」(詩篇26:12)。しかしこの事柄は、象られた意味の卓越した魅力を持つ。実に、ユダヤ人たちからキリストが霊的に取り去られたことは確かであり、我々はこのキリストを、精神と胸のあらゆる献身をもって担っている。
Opus paschale 5.0.122
Plange, Judaea, tuos itaque sacerdotes, plange ministros, et populum, quae pro tantis deserta flagitiis, non jam tuba gaudebis, non Uncto firmaberis, non sacrificiis perfrueris. Cujus spe namque virtutis tibi tuba perflabitur, cum regem videas interemptum?
PL 19, 742Bそれゆえ、ユダヤよ、嘆け、汝の祭司たちを嘆け、奉仕者たちを、民を嘆け。これほどの悪行のために見捨てられた汝は、もはやラッパで喜ばず、油注がれた者によって固められず、犠牲を享受しない。実に、王が殺されたのを見る汝のために、どのような力への望みでラッパが吹かれようか。
Opus paschale 5.0.123
Quis Unctus jam ultra dabitur, cum ipsius Uncti amiseris principatum? Quae victima ferietur, cum victima fuerit pastor ipse mactatus? Discedat synagoga, proprio jam colore fuscata, Christus sibi pulchram niveo decore sociavit Ecclesiam.
PL 19, 742Bどんな油注がれた者が、もはやこの先与えられようか、汝が油注がれた者その人の支配を失ったのに。どんな犠牲が屠られようか、牧者その人が犠牲として屠られたのに。会堂は去れ、自らの色にすでに黒ずんで。キリストは、雪のような輝きをもつ美しい教会を、自らに結びつけた。
Opus paschale 5.0.124
Haec honorem Mariae praestat ad gloriam, quae cum claritate conspicua semper mater esse cernatur, semper tamen virgo conspicitur.
PL 19, 742C〔この教会は〕マリアに、栄光のために栄誉を差し出す。マリアは、栄光〔claritas〕とともに際立って、いつも母であると見られ、しかしいつもおとめと見られる。
Opus paschale 5.0.125
Huic sese Dominus illico post triumphum resurrectionis ostendit, ut pia genitrix, et benigna talis miraculi testimonium vulgatura, quae fuit nascentis janua, dum venisset in mundum, haec esset ejus et nuntia, deserentis inferna.
PL 19, 743Bこの女性に、主は復活の勝利のあと直ちに自らを現した。慈しみ深く情け深い生みの母が、このような奇跡の証言を広めるためである。世に来たとき、生まれる者の門であったその者が、冥界を去る彼の使者でもあるように。
Opus paschale 5.0.126
Mox deinde convivio cum quibusdam, velut praeteriens viator, interfuit, atque in fractione panis eorum se sensibus, et oculis publicavit, quia quod verus ipse sit panis, luminibus innotescit, quos fides interior inserens, ac detegens, ad agnitionem Domini gratiae claritate perducit; frequenter etiam diversis temporibus, et momentis manifestum sese discipulis demonstravit.
PL 19, 743Bやがて何人かの者との宴に、通りすがりの旅人のように加わり、パンを裂くとき、彼らの感覚と目に自らを現した。彼自身が真のパンであることは、彼らの目に知らされる。内なる信仰が彼らのうちに入り込んで覆いを取り、恩寵の栄光〔claritas〕によって主の認識へ導く。また頻繁に、様々な時と瞬間に、弟子たちに明らかに自らを示した。
Opus paschale 5.0.127
Nunc vescentibus inopinus apparens, nunc adusti piscis et favi cibos accipiens, quatenus edoceret evidentius, res esse corporis dapes, quas edendo videntibus approbavit, illa se membra nunc gerere, quae nuper gesserat ante mortem.
PL 19, 744Bあるときは食事をする者たちに思いがけず現れ、あるときは焼いた魚とミツバチの巣の食べ物を受けた。より明らかに教えるためである。すなわち、見る者たちの前で食べることによって確かなものとした御馳走が、体の事柄であること、また、先ごろ死の前に担っていたあの肢体を、いまも担っていることを。
Opus paschale 5.0.128
Rursus idem, cum metuentes apostoli plebis, quae Dominum saepe negaverat, violentam sustinere saevitiam, clausis domus januis permanerent obstrusis, astans foribus improvisus, pacem cunctis dedit salutatione sermonis, ut afflictis laetitiam tribuens repentinam, quod prophetica voce signaverat, approbaret, quia cor contritum et humiliatum Dominus non relinquet.
PL 19, 744B再び同じ者は、使徒たちが、主を何度も否んだ民の暴力的な残忍さに耐えることを恐れて、閉ざされた家の戸の中にとどまっていたとき、思いがけず戸口に立ち、言葉の挨拶によってすべての者に平和を与えた。打ちひしがれた者たちに突然の喜びを与えて、預言の声で示したこと、すなわち、主は砕かれ低くされた心を見捨てない、ということを確かなものとするためである。
Opus paschale 5.0.129
Moxque manus aperuit perforatas, plagam lateri nudavit infixam, ne phantasma crederent, si vulnerum indicia non viderent.
PL 19, 745Bすぐに穴の開いた手を開き、脇腹に刺された傷を現した。傷のしるしを見なければ、彼らが幻影と思うことのないようにである。
Opus paschale 5.0.130
Quoniam vero Thomas aeque venerandus apostolus, quem Didymum vocabulo nuncupant, ibi non aderat, et talia sociis referentibus non credebat: ecce Dominus, eodem postmodum residente cum fratribus, immotis se denuo foribus praesentat, qui numquam spiritaliter ab ipsis abscesserat, coramque cunctis visus in medio, non dedignatur morem gerere trepidanti discipulo: palmisque rursus, et latere demonstratis, tactu vulnerum patitur se probari, magis hinc agnitus, quod ipse sit Christus, qui dubitantis animam placida fovit lenitate susceptam.
PL 19, 745Bディディモスと呼ばれる、同じく尊ぶべき使徒トマスは、そこにおらず、仲間たちがそのようなことを伝えても信じなかった。見よ、その後、同じトマスが兄弟たちとともに座しているとき、戸を動かさずに、霊的には彼らから離れたことのない主が、再び自らを現す。皆の前で中央に見られ、おびえる弟子の望みに従うことを恥とせず、手のひらと脇腹を再び示し、傷に触れることで自らが試されることを許した。これによって、彼自身がキリストであることをいっそう知られ、疑う者の魂を、穏やかな柔和さをもって受け入れて温めた。
Opus paschale 5.0.131
Quisquis enim dolos artificis caeca sub imagine fraudis exercet, vanasque nebulas, et figuras ad decipiendas instruit mentes incautas, non vult, sua facta cognosci, quod lateat sub nubis velamento fallacis, oculosque compositis miseros simulacris illudens, odit sollicitos, si deprehendi coeperit, et amicos.
PL 19, 746B実に、盲目の欺きの像のもとで策士の策略を巡らし、虚ろな霧と姿を用いて、不用意な心を欺こうとする者は誰であれ、自分の行いが知られることを望まない。偽りの雲の覆いの下に隠れていたいからである。整えた幻像で惨めな者たちの目を弄びつつ、見つかり始めたなら、気遣う者たちをも友をも憎む。
Opus paschale 5.0.132
Dominus autem verax in omnibus Christus etiam credere dubitanti mitissimus, non irascitur ambigenti, sed ut digitos quoque mergat in vulnera, facilitate concedit, sciens, hujus probationis exemplum non ad Thomae tantum, qui fuerat tam beatus, sed ad fidem deinceps pertinere multorum.
PL 19, 746B一方、すべてにおいて真実な主キリストは、信じることを疑う者に対してさえ、いとも柔和で、ためらう者に怒らず、指までも傷に沈めることを、快く許す。この試しの例が、これほど福なるトマスだけでなく、以後の多くの者の信仰にかかわることを知っているからである。
Opus paschale 5.0.133
Post paucos item Dominus dies Petro piscanti cum sociis ad marinum sese littus ostendit, totaeque noctis labore perpili nullam cernens fessos habuisse capturam, dextrum retia dimitti jubet in pelagus, confestimque clauso gurgitis salo piscosae congregationis immersa, crepitantes sinus eduxere cum praeda, quam ante Domini gaudentes projecere vestigia.
PL 19, 747B数日後、また主は、仲間とともに漁をするペトロに、海辺で自らを現した。夜どおしの労苦に〔底本は perpili。ミーニュの脚注は pervigili または perpeti(パリ版 1589 は perpeti)と読むかとする〕疲れ果て、一匹も獲物がなかったのを見て、右側に網を海へ降ろすよう命じ、直ちに魚の群れの囲まれた海に沈んだ網の懐が、ぱたぱたと鳴りながら獲物とともに引き上げられた。彼らは喜びつつ、それを主の足跡の前に投げ出した。
Opus paschale 5.0.134
Tale genus ergo miraculi non vulgari facto sentiri, sed typica debet intelligentia ponderari. Recta siquidem credamus praecepta dilucida nimis, atque perspicua, quibus omnes dextra sectantes, et saeculi fluctibus cruentis clauduntur vestigiis inclinati.
PL 19, 747Bこうしてこの種の奇跡は、ありふれた出来事として感じられるべきでなく、予型的な理解で量られるべきである。実に、右のものに従うすべての者が、世の血なまぐさい波の足跡に傾く者として閉ざされることのない、まっすぐな、いとも明晰で鮮明な戒めを、我々は信じよう〔この文はミーニュの脚注も崩れているらしいとする。字面に沿って解した〕。
Opus paschale 5.0.135
Nam et piscis supra prunas appositus, eodemque panis in loco simul ab ipsis inventus, Catholica religione cernitur non carere.
PL 19, 748B実に、炭火の上に置かれた魚も、同じ場所に彼らが共に見つけたパンも、公同の信心を欠くとは見えない。
Opus paschale 5.0.136
Nam piscis aqua videtur intelligi, qua nos ablui certum est, ac renasci, panis Christum significat salvatorem, cujus eodem corpore vescimur ad salutem. Ignis Spiritus sancti gerit imaginem, quo devoti consecramur ad fidem.
PL 19, 748B実に、魚は水と解されるように見える。我々はそれによって洗われ、新たに生まれると定まっている。パンは救い主キリストを意味し、我々は同じ彼の体を食して救いに至る。火は聖なる霊の像を帯び、それによって我々は献身した者として信仰へと聖別される。
Opus paschale 5.0.137
In eadem namque specie demonstratus effulsit, cum beatos apostolos, sicut liber eorum Actuum protestatur, clara sui divinitate perfudit.
PL 19, 748B実に、同じ姿で現されて輝いた。福なる使徒たちを、彼らの使徒言行録の書が証するとおり、自らの神性の明らかさで満たしたときである。
Opus paschale 5.0.138
Tunc ad epulas eos sumendas invitat placida solemnium praeceptione verborum, qui mensae Domini voce unanimes congregati, cibos sanctae benedictionis accipiunt, et Christum plena fidei veritate cognoscunt.
PL 19, 748Bそのとき〔主は〕、穏やかな、荘厳な言葉の命令によって、彼らを食事に招く。彼らは主の声によって心を一つにして食卓に集まり、聖なる祝福の食べ物を受け、信仰の十全な真実をもってキリストを知る。
Opus paschale 5.0.139
Cum vero modicis insurrexissent dapibus competenter impleti, Petrum Dominus, an eum diligat clementer interrogat. Cui protinus annuenti, cupiens greges, ut pastor bonus, augere, tamquam fidelissimo nimis operario, vel probato suas oves, agnosque commendat.
PL 19, 748B彼らが少しの御馳走でふさわしく満たされて立ち上がったとき、主はペトロに、自分を愛するかどうかを、寛大に尋ねる。ただちに頷く彼に、良い牧者として群れを増やすことを望み、きわめて忠実な、あるいは試された働き手に対するように、自分の羊と子羊を委ねる。
Opus paschale 5.0.140
Et haec tertio repetit, ac revolvit, ut recentiori culpae trina negatio pari dilectionis purgaretur ex numero.
PL 19, 749Bこれを三度繰り返し、巡らせる。新しい咎のゆえの三度の否認が、同じ数の愛によって清められるようにである。
Opus paschale 5.0.141
Quod autem Petro specialiter alendi greges tribuit dignitatem, cum probetur omnes aeque diligere, non aliorum pertinet ad detrimentum, sed rationi videtur esse conjunctum; hoc animal namque mitissimum pro simplicitate naturae, justis comparatum, quos, cum venerit in majestate sua rex omnium, taliter a dextris astantes, sicut ipse docuit, alloquitur: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi, etc. Ingressuros igitur justos in regnum consequenter illi commendat, cui claves se daturum ejusdem regni promiserat.
PL 19, 749B彼がペトロに特別に群れを養う尊厳を与えたことは、すべての者を等しく愛すると証されているのだから、他の者に損害をもたらすのではなく、道理に結びついていると見える。実に、この動物〔羊〕は、本性の素朴さのゆえにきわめて柔和で、正しい者に比せられる。すべての者の王が威光をもって来るとき、右に立つ彼らに、自ら教えたとおり、このように語りかける。「来よ、私の父の祝福された者たちよ、世の創設から汝らのために備えられた国を所有せよ」など。したがって、国に入る正しい者たちを、その国の鍵を与えると約束した相手に、順当に委ねるのである。
Opus paschale 5.0.142
Inde monitis eos beatis erudiens, et pacificae roborans traditione doctrinae, per omnes imperans terras religosae fidei praecepta dispergere, sacrique baptismatis unicam trinitatem cunctis gentibus prorogare, sic inquiens, ac decernens: Data est mihi omnis potestas in coelo, et in terra.
PL 19, 750Aそこから、福なる戒めで彼らを教え、平和をもたらす教えの伝えで強め、すべての地にわたって、敬虔な信仰の掟〔底本は religosae。religiosae と読む〕を散らし、聖なる洗礼の唯一の三位一体をすべての諸国民に広めるよう命じて、こう言い定めた。「天においても地においても、すべての権能が私に与えられた」。
Opus paschale 5.0.143
Euntes nunc, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos observare omnia, quaecumque mandavi vobis, etc.
PL 19, 750B「今、行って、すべての諸国民を教え、父と子と聖なる霊の名において彼らに洗礼を授け、私が汝らに命じたすべてを守るよう彼らを教えよ」など。
Opus paschale 5.0.144
Cumque Divinitas omnia mandasset impleri, mox in Bethaniam iisdem pariter eductis egressus, coram beatis protinus viris, qui tanti visionem triumphi meruere sortiri, per oras evectus aethereas, arcem sidereae dominationis ascendit, et ad dextram patriae residet majestatis, totumque proprio regit, et gubernat arbitrio.
PL 19, 750B神性〔底本は Divinitas。egressus と性が合わない。ミーニュの脚注は、写本では dns(Dominus)であったかと推測する。主を言うと取った〕がすべてが成し遂げられるよう命じたとき、すぐにベタニアへ、同じ者たちを伴って出て行き、これほどの勝利の光景を受けるにふさわしい福なる人々の面前で、天空の縁を運ばれて、星々の支配の砦に昇り、父の威光の右に座し、全体を自らの裁量で治め、統べる。
Opus paschale 5.0.145
Qui cuncta jugiter excelsa possidens, ac profunda post coelum descendit ad tartarum, post tartarum remeavit in coelum.
PL 19, 750B高いものも深いものもすべて絶えず所有しつつ、天ののちタルタルスに降り、タルタルスののち天へ戻った者である。
Opus paschale 5.0.146
Ob hoc igitur voluit hisdem praesentibus ad astra migrare (quantum parvitatis meae dignatur sensibus aperire), ut iter eisdem, qua sequerentur, ostenderet, quibus ante passionem sibi dicentibus: Domine, nescimus quo vadis, quomodo possumus viam nosse? respondit evidenter, et dixit: Ego sum via, et veritas, et vita.
PL 19, 751Aそれゆえ彼は、同じ者たちの面前で星々へ移ることを望んだ(私の卑小な思いに、〔神が〕明らかにしてよしとする限りでは)。彼らが従うべき道を彼らに示すためである。受難の前に、その彼らが彼に言った。「主よ、我々は汝がどこへ行くのか知らない、どうして道を知りえようか」。彼は明らかに答えて言った。「私は道であり、真理であり、命である」。
Opus paschale 5.0.147
Via, quoniam per eum Patris pervenitur ad gratiam. Veritas, quia credentibus tribuet, quae promittit. Vita, quoniam et morti non subjacent, quos adoptat.
PL 19, 751B道、なぜなら彼を通って父の恩寵に至るから。真理、なぜなら信じる者たちに、約束するものを与えるから。命、なぜなら彼が養子とする者は、死にも服さないから。
Opus paschale 5.0.148
Laetis vultibus intuentes ergo discipuli Dominum supra nubes excelsum, corruscos siderum tractus propriis devicto mundo, calcare vestigiis, venerantur supplices et adorant, redituque gratissimo familiae ejus, gressibus aerei tramitis plagas, quas oculis viderunt, revolvunt cordibus, et reportant cuncti generis viris, ut gentes credant.
PL 19, 751B喜びの顔で、弟子たちは、雲の上に高く上げられた主が、世を打ち負かして、星々のきらめく道筋を自らの足で踏むのを見つめ、ひれ伏して敬い、礼拝する。そして彼の家の者たちのいとも喜ばしい帰還のうちに、空の道の歩みをもって、目で見た地域を心に巡らし、あらゆる種族の人々に持ち帰る。諸国民が信じるようにである。
Opus paschale 5.0.149
Testes namque fideles, et magni divinae probantur esse virtutis, qui facta Domini Jesu Christi videntes, innumerabilium scripserunt pauca gestorum.
PL 19, 752A実に、主イエス・キリストの業を見て、数えきれぬ事績のうちの少しを書き記した者たちは、忠実な、そして神の力の大いなる証人であることが証される。
Opus paschale 5.0.150
Nam si religiosis omnia potuissent chartis annecti nostri miracula Salvatoris, nec ipse forsitan mundus, sicut Joannes Evangelista testatur, qui scriberentur, volumina, caperet universa librorum.
PL 19, 752B実に、もし我々の救い主の奇跡のすべてが信心深い紙に記し付けられえたなら、福音書記者ヨハネが証するとおり、書かれるであろう書物の巻のすべてを、おそらく世界そのものも収めきれなかったであろう。