Opus paschale 3.0.1
Prima Dominus nuptiis interesse dignatus virtutis suae documenta patefecit, ubi conviva praecipuus divinam reserans potestatem, non pasci visus est, sed pavisse.
PL 19, 633C主は、婚礼に臨むことをよしとして、まず自らの力の証しを現した。そこで、主賓として神の権能を開き、養われたのではなく、養ったと見えた。
Opus paschale 3.0.2
Defuerant namque vina solemnibus, et inter epularum cumulos ferculis aggregatos, tantum vacuati calices mera siccitate torpebant. Terrenus abscesserat potus, scilicet ut coelestis intraret. Convertit Christus ergo tunc latices in vini speciem transeuntes.
PL 19, 633Cというのは、祝宴にぶどう酒が尽きており、皿に積み上げられた御馳走の山のただ中で、空になった杯だけが、まったくの乾きのうちに動かずにいたからである。地の飲み物は去った。それは天の飲み物が入るためであった。そこでキリストは、そのとき、ぶどう酒の姿へと移りゆく水を、変えた。
Opus paschale 3.0.3
Amiserunt aquae, quod natae sunt, aquis indigentes ad potum, undaque nobilior facta, quam genita, colorem mutavit pariter, et nomen.
PL 19, 633C水は、生まれたままのものを失った。〔客たちは〕飲むために水を必要としていた〔aquis indigentes の係りは定かでない。飲むための水を欠いていた宴の客と取った〕。波は、生まれたときよりも高貴になり、色と名とを同時に変えた。
Opus paschale 3.0.4
Cunctis denique mustum dulce rubebat in poculis, ac per omnium jucunda mensarum captos suavitate convivas haustus fluminei nectaris ebriabant.
PL 19, 634C実に、すべての杯の中で甘い新ぶどう酒が赤く輝き、すべての食卓の楽しみを通して、甘美さに捕らわれた客たちを、流れる神酒の杯が酔わせた。
Opus paschale 3.0.5
Stupebant fontium ministri sex hydrias, quas aquis impleverant, vino redundante fuscatas, subitaque Christi tota fervisse vindemia, quippe qui vitis aderat virtutis colona, nata fructifera sub aethereae frondis umbraculo, nutriens racemos spiritalis pampini semper amoenitate victuros.
PL 19, 634C泉の給仕たちは驚いた。水で満たした六つの水がめが、あふれるぶどう酒で色づき、キリストの突然のブドウの収穫によって、すべて沸き立ったからである。それは、力のブドウの木の耕し手〔colona〕である者がそこにいたからである。その木は天空の葉陰のもとで実を結ぶものとして生まれ、霊のブドウの若枝の房を養い、その房はつねに楽しさのうちに生きるのである〔colona は女性形で、係りは定かでない。vitis と同格とも取れる〕。
Opus paschale 3.0.6
Deinde regulus quispiam Domino flebiliter supplicabat, ut aegrum morientis filii relevaret incommodum, deque sede corporea anxiantis animam labi prohiberet infirmam.
PL 19, 634C次に、ある王の役人〔regulus〕が、涙ながらに主に願った。死にかけた息子の病の苦しみを和らげ、〔その〕体という座から、不安にあえぐ弱い魂が滑り落ちるのを禁じてほしい、と。
Opus paschale 3.0.7
Tunc divinae potestatis humanitas, quae credenti nil denegat, nec donum dilatione suspendit, quod comitatu fidei non recedit, plenam puero sospitatem voce praestitit, sermone concessit. Ita namque respondit: Vade, filius tuus vivit.
PL 19, 635Bそのとき、信じる者に何も拒まず、信仰の伴いから離れない賜物を、遅らせて宙づりにすることもない、神の権能の人間らしい優しさ〔humanitas〕は、少年に完全な無事を、声によって与え、言葉によって授けた。実に、こう答えた。「行け。汝の息子は生きている」。
Opus paschale 3.0.8
Quam imperiosa Domini potestas est, quamque magnifica! non victurum annuit, sed jam vivere designavit. Hoc enim divinitatis est singulare, ut omne cernat praeteritum, quidquid decreverat affuturum.
PL 19, 635B主の権能は何と命令に満ち、何と壮大であることか。生きるであろうと承諾したのではなく、すでに生きていると示した。実に、これは神性に固有のことである。これから起こると定めたものは何であれ、すでに過ぎ去ったこととして見ることである。
Opus paschale 3.0.9
Inde per diversas urbes, et compita, perque rura, et vicos, et castra, salutiferos gressus accommodans, cuncta depulsis morborum vitiis membra sanabat.
PL 19, 635Bそれから、様々な町や辻を通り、また田舎や村や砦を通り、救いをもたらす歩みを向けながら、病の損なう力を追い払って、あらゆる肢体を癒していた。
Opus paschale 3.0.10
Cum repente de medio stipantis turbae concilio varia leprosus infelicitate perfusus, et obsceno factus candore miserior, Dominum, sic inquiens, postulabat: Domine, si vis, potes me mundare.
PL 19, 636Bそのとき突然、押し寄せる群衆の集まりのただ中から、重い皮膚病の者〔leprosus〕が、様々な不幸にまみれ、忌まわしい白さによっていっそう哀れになって、主にこう言って願った。「主よ、汝が望むなら、私を清めることができる」。
Opus paschale 3.0.11
Non fuit supplicis isto parva fides in verbo, qui suae mundationis effectum in divina tantum voluntate credidit institutum.
PL 19, 636Bこの言葉における、願う者の信仰は小さくなかった。自分が清められる成就が、ただ神の意志にのみ定められていると信じたのである。
Opus paschale 3.0.12
Namque, ut eum Dominus sacra contigit manu, dicens, Volo, mundare, confestim bicolor aegritudo discessit, ponensque maculosae cutis horrorem peregrina corpus caruit foeditate.
PL 19, 636B実に、主は聖なる手で彼に触れて言う。「私は望む。清くなれ」。すると直ちに二色の病は去り、斑のある皮膚の恐ろしさを脱ぎ捨てて、体は異質の醜さを失った。
Opus paschale 3.0.13
Cernebatur a populis repentino mutatus auxilio, sanamque proferens jam figuram, vera magis in specie quoque, minus agnosci visus est in colore.
PL 19, 636B彼は、突然の助けによって変えられたと、民たちに見られた。いまや健やかな姿を示し、姿の真実さにおいてはいっそうそれらしく見え、色においてはそれと認められにくいと見えた。
Opus paschale 3.0.14
Petri socrum violenter affectam, correptis igne visceribus, anhela febris urgebat, validique lampas ardoris aestuantibus acriter medullis insederat.
PL 19, 637Bペトロの姑を、激しく苦しめられた者として、内臓を火に奪われた者として、息を荒げる熱が責め立てていた。強い熱の灯火が、激しく煮えたぎる髄の中に居座っていた。
Opus paschale 3.0.15
Pendebat sors animae trepidantis ambigua inter funus et vitam, gelidaeque mortis adventus nimis coquebatur flamma membrorum.
PL 19, 637Bおののく魂の運命は、死と生命のあいだで不確かに宙づりになっており、冷たい死の到来のもとで、肢体の炎があまりに煮え立っていた。
Opus paschale 3.0.16
At ubi Dominus aegram periculis involutam tactu salutifero visitavit, lethale subito fugit incendium, vivaci fonte restinctum, surgensque mulier sospitata, sedulis officiosa servitiis, quae modo languerat, sui medici fit ministra.
PL 19, 637Bしかし主が、危険に包まれた病人を、救いをもたらす触れによって訪れると、命を奪う火事は突然逃げ去り、生ける泉によって消された。そして、無事を得た女は起き上がり、たった今まで衰えていたのに、熱心な奉仕に励んで、自分の医者の給仕となった。
Opus paschale 3.0.17
Quin etiam diabolicae severitatis insaniam a membris saepius humanae misericors collisionis exclusit, ne in divinitatis opus insertus saeviret spiritus non divinus; passimque catervis innumeris usum corporis sauciati morbis fugientibus reformavit, atque varia populos clade languoris periculo deficiente subtraxit.
PL 19, 637Bそれどころか、悪魔的な苛烈さの狂気を、人間との衝突による体から、慈しみ深くしばしば締め出した〔humanae misericors collisionis の係りは定かでない。「人間との衝突」と取り、misericors は主語にかかると解した〕。それは、神性の業に割り込んで、神ならぬ霊が荒れ狂わないためであった。至る所で、無数の群れに、傷ついた体の働きを、病が逃げ去るに応じて回復させ、様々な病弱の災いから民を、危険が尽きることによって引き離した。
Opus paschale 3.0.18
Dein littoreas arenosi callis oras obambulans, parvae lintris tabulata conscendit, ac, discipulis comitantibus, coeperat transfretare.
PL 19, 638Bそれから、砂の多い道の岸辺の縁を歩き回り、小さな舟の甲板に乗り込み、弟子たちを伴って、海を渡り始めていた。
Opus paschale 3.0.19
Cumque motu carbasi tumentis impulsa procul a littore veheretur jam carina, surgit hyems immitis, et aspera, totum mare funditus procellis exagitans, ac puppim, fluctu recedente submersam, undis iterum tumentibus allevabat.
PL 19, 638B膨らむ帆の動きに押されて、船体がすでに岸から遠く運ばれていたとき、無情で荒々しい嵐が起こり、海全体を底から暴風でかき乱し、引く波に沈められた艫を、再び膨れる波で持ち上げていた。
Opus paschale 3.0.20
Turbaverat moestos salus desperata discipulos, nullumque remedium in sua prorsus arte consistere fateri cogebantur et nautae; cuncti se denique jam perire, et aut tabularum tractibus inhaerentes, aut brachiali remigio pervolutos scopulosis credebant naufragos littoribus collidendos.
PL 19, 638B救いの望みが絶たれ、悲しむ弟子たちは動揺していた。船乗りたちも、自分たちの術には救いの手立てがまったく無いと認めざるを得なかった。実に皆、すでに自分たちは滅びつつあり、板切れの引きに取りすがるか、腕の櫂で転がされるかして、難破者として岩だらけの岸に打ちつけられるのだと信じていた。
Opus paschale 3.0.21
Christus autem, verus gubernator, ac providus, modico cervicali suffultus, fluctuanti dormiens quiescebat in puppi, sopitus corpore, pervigil majestate, qui secundum prophetiam Davidicam: Non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel.
PL 19, 639Bしかしキリストは、真の操舵手であり、先を見通す者として、わずかな枕に支えられ、揺れる艫で眠って休んでいた。体は眠りに沈められていたが、威光においては寝ずに目覚めていた。彼は、ダビデの預言が言う者である。「イスラエルを守る者は、まどろむこともなく、眠ることもない」。
Opus paschale 3.0.22
Cumque discipulis una simul voce clamantibus, Domine, libera nos, perimus, exsurgit suscitatus, ventis imperat ut quiescerent, mari praecipit ut taceret, subitoque ponti pariter iter et aeris inopinata temperies praesentiae proditrix fit divinae.
PL 19, 639B弟子たちが一つの声で同時に叫ぶ。「主よ、我々を救え。我々は滅びる」。すると彼は起こされて立ち上がり、風に静まるよう命じ、海に黙るよう命じた。すると突然、海の進路と、思いがけない大気の穏やかさが、神の臨在を明かすものとなった。
Opus paschale 3.0.23
Quid igitur convenit illa de tempestate censeri? Numquidnam pelagus saevas erexit procellas in Dominum, aut seditiosum flabra luctamen contra suum movere nisa sunt conditorem? absit, ut hoc elementa tentaverint, quod injuriam ingereret majestati.
PL 19, 639Bそれでは、あの嵐についてどう考えるのがふさわしいか。まさか海が主に向かって荒れ狂う暴風を起こしたのか。あるいは、風の吹きつけが、自らの創造者に対して反乱の争いを起こそうとしたのか。決してそうではない。威光に不当な侮辱を加えるようなことを、諸元素が企てたはずがない。
Opus paschale 3.0.24
Sed ut cuncta Christi virtutibus humili devotione subjecta potius censeamus, omne creditur fretum Dominica navigatione laetissimum, quod venerit obsequens, ac procurrens ex imis undarum sedibus aestu candidiore fervescens.
PL 19, 640Bむしろ、万物がキリストの力に謙遜な献身をもって服していると我々が考えるために、海全体が、主の航海によっていとも喜び、従順に来て、波の底の座から走り出て、いっそう明るい熱をもって沸き立ったのだと信じられる。
Opus paschale 3.0.25
Sic etiam levium praepes natura ventorum puppim, qua Christus insederat, alis volucri jucunditate diffusis, tamquam regia ducis castra, coetu famulante vallaverat.
PL 19, 640B同じように、軽い風の速い本性は、キリストが座していた艫を、素早い喜びで翼を広げ、指揮官の王の陣営のように、仕える群れをもって囲んでいた。
Opus paschale 3.0.26
Neque enim cui violentiae potestatis licentia suffragatur, imperioso facile cogatur obedire Domino, sicut aequorum et venti, divinis Christi jussionibus inclinati, cursus rapida commotione praecipites languenti subito deposuere torpore.
PL 19, 640B実に、暴力の権能の勝手が味方する横柄な主人に〔人が〕従わされるのは、海の〔波〕と風が、キリストの神の命令に屈して、素早い動揺で突き進んでいた進路を、突然、衰える麻痺のうちに捨てたようには、たやすくない〔底本は sicut aequorum et venti。ミーニュの脚注は aequorum fluctus et venti(海の波と風)、または aequorei venti(海の風)と読むことを挙げる。「海の〔波〕と風が」と取った。脚注はまた cui を主人にかけ、cogatur に「誰か」を補うか Neque を Nemo と読むかとする。これに従った〕。
Opus paschale 3.0.27
Interea quin etiam gurgitis dominus lenitate transvectus, relicto navigio, per oram vicini littoris incedebat, cum repente duo viri saevissimi turba, et daemonum legione possessi, de sepulcralibus monumentis fremitu prosiluere terribili.
PL 19, 640Bその間にも、深みの主は、穏やかさによって運ばれ、舟を後にして、近い岸辺の縁を進んでいた。そのとき突然、二人の男が、いとも凶暴な群れと悪霊の軍団に憑かれて〔底本は saevissimi(いとも凶暴な、男たちにかかる)。ミーニュの脚注に従い saevissima と読み、turba にかける〕、墓所の記念碑から、恐ろしいうなり声とともに躍り出た。
Opus paschale 3.0.28
Et ob hoc ferreis catenarum nexibus innodati. Heu! quam gravis est furoris conditio! Qui vim sustinet lacerantis insaniae, illum necesse est et vinclis poenalibus subjacere.
PL 19, 641Aそのために、鉄の鎖の結び目で縛られていた。ああ、狂乱の境遇は何と重いことか。引き裂く狂気の力に耐える者は、刑罰の枷にも服さざるを得ない。
Opus paschale 3.0.29
Convenienter tamen spiritus ille nequissimus inter busta magis habitabat et cineres, cui nihil est cum vita commune.
PL 19, 641Bしかし、あのいとも邪悪な霊が、墓と灰の中にむしろ住んでいたのは、ふさわしいことであった。生命と共通のものを何も持たないからである。
Opus paschale 3.0.30
Tunc domino veniente perterritus, et a sedibus purgatae mentis exclusus, in humanam rursus effigiem, quam Christum videbat gerere, metuens intrandi licentiam postulare, pecus immunda sordium obscoenitate laetissimum, et olentis coeni semper amicitiis involutum, pro suis adire meritis impetravit.
PL 19, 641Bそのとき、主が来るのを見て震え上がり、清められた精神の座から締め出されて、キリストが帯びているのが見えた人の姿にもう一度入る許しを願うことを恐れ、汚れた不潔さに最も喜び、臭う泥との友情に常に巻き込まれた家畜〔豚〕に、自らの功績にふさわしく入ることを、許されて得た。
Opus paschale 3.0.31
Quippe niger, hirsutus, et horridus, propriae deformitati consimilem studuit eligere mansionem, tristesque continuo phalangas incursus, gregem pervasit, impulit, ac necavit in marina praecipitem fluenta porcinum.
PL 19, 642Aまことに、黒く、毛むくじゃらで、恐ろしい彼は、自分の醜さに似た住処を選ぶことに努め、陰鬱な隊列に直ちに襲いかかって、豚の群れに入り込み、駆り立て、海の流れへまっさかさまに落として殺した。
Opus paschale 3.0.32
Nec immerito diabolus generaliter dicitur inimicus, qui cunctis sit noxius, ut, et quos odit, impetat, et quos amat, exstinguat.
PL 19, 642B悪魔が総じて敵と呼ばれるのは、理由のないことではない。万人に害をなし、憎む者を襲い、愛する者を滅ぼすからである。
Opus paschale 3.0.33
Hinc Dominus navigio rursus famulante subvectus, natalis soli fines intravit, ubique creator omnium nasci se voluit, illius regionis oppidum suam patriam nuncupavit.
PL 19, 642Bここから主は、再び仕える舟に運ばれ、故郷の地の境に入った。そこは万物の創造者が生まれることを望んだ所であり、その地方の町を、自分の故郷と呼んだ〔底本は ubique。ミーニュの脚注に従い et ubi(そして〜所)と読む〕。
Opus paschale 3.0.34
Tunc ad eum quatuor viri cervices lecto suppositi, quemdam detulere languentem, vix adhuc hominem, jam cadaver. Cujus vita motu corporis carens funeream praeludebat imaginem.
PL 19, 643Bそのとき、寝台の下に首を入れた四人の男が、衰弱した一人を彼のもとへ運んだ。その者は、まだかろうじて人であるが、すでに死体であった。体の動きを欠いたその生命は、死の似姿を予め演じていた。
Opus paschale 3.0.35
Ita membra jacentia, resolutis nervorum vinculis, ac dimissis per fluxos artus, et saucios morboque marcidae tabis alienos, uti propriis officiis non valebant.
PL 19, 643Bこうして、横たわる肢体は、筋の絆が解かれ、ゆるんだ四肢に垂れ下がり、傷つき、衰える消耗の病のために〔自分から〕引き離されて、自分本来の働きを用いることができなかった〔alienos の係りは定かでない〕。
Opus paschale 3.0.36
Quem ut dominus supernae virtutis egere virium restitutione conspexit, a peccatis prius curavit absolvere, quae malorum omnium sunt radices, ut in hominem depulso sordium squalore mundatum, tamquam praeparatam sibi salus introiret in domum.
PL 19, 643B天上の力の主は、彼が力の回復を必要としているのを見ると、まず罪から解くことで癒した。罪はあらゆる悪の根であり、汚れの垢が払われて清められた人の中へ、救いが、自分のために備えられた家に入るように、入るためである。
Opus paschale 3.0.37
Dicit ergo jacenti tunc misero, sed felici protinus futuro, Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
PL 19, 644Bそこで、そのとき横たわっていた哀れな、しかしすぐに幸いになる者に言う。「立て、汝の寝床を取れ、そして汝の家に行け」。
Opus paschale 3.0.38
Nec moratus ille parere jussis, assurgit, ex imbecilli validus, ex desperato confisus, ex moriente victurus, tollensque lectulum, quo jacebat immobilis, et ipsius arentis ligni robore factus aridior, suis tandem plantis incedere, alienis se gaudet caruisse vestigiis, grataeque mutua redhibitione mercedis vectorem proprium humeris famulantibus mox revexit.
PL 19, 644B彼は命じられたことに従うのをためらわず、立ち上がる。弱い者から強い者に、絶望した者から確信する者に、死にかけた者から生きる者になって。そして、動けずに横たわっていた小さな寝台を担いだ。彼は、乾いた木そのものの堅さよりもなお枯れた身となっていたのである。ついに自分の足で歩み、他人の足跡を欠いていたことを喜び、感謝の返礼として、自分を運んでいたもの〔寝台〕を、仕える肩で、すぐに運び返した。
Opus paschale 3.0.39
Haec igitur Domino faciente miracula, Principis synagogae filia vitalibus terminis occupata, supernae lucis spiramenta perdiderat jacebatque corpus immobile, soli jam debitum sepulturae.
PL 19, 644Bそれゆえ、主がこれらの奇跡を行っているあいだに、会堂長の娘は生命の限りに捕らえられて、天の光の息吹を失い、体は動かず横たわって、すでにただ埋葬にのみ委ねられるべきものとなっていた。
Opus paschale 3.0.40
Tunc a miseri pignoris clade genitor sauciatus excurrens, cui finis extremus spem generis abstulerat jam florentem, lacrymans, ingemensque, Domini volvebatur ad pedes.
PL 19, 645Bそのとき、哀れな愛し子の災難に傷ついた父は、駆け出し、最期が、すでに花開いていた子孫への望みを彼から奪っていたため、涙を流し、うめきながら、主の足もとにひれ伏した。
Opus paschale 3.0.41
Vix verba precantia singultu quatiente confirmans, Miserere patris orbati, miserere senis, inquiens, destituti. Unicam habeo, vel magis habui filiam, quae modo deficiens in annis necdum puberibus constituta, paterni mihi nominis cernitur abstulisse vocabula.
PL 19, 645Bすすり泣きに揺すられながら、祈りの言葉をかろうじて固めて、言った。「子を奪われた父を憐れめ、見捨てられた老人を憐れめ。私には一人娘がいる、いや、いた。いましがた、まだ年頃にもならない年で息絶え、私から父という名の呼び名を奪ったと見える」。
Opus paschale 3.0.42
Confer opem, et subveni, dilapsamque animam membris restitue jam frigentibus, cui totum posse suppeditat, cui totum posse nil obviat. Tales vix ille preces implevit, et jam Dominus constipatus discipulis, et catervis, ad puellae gradiebatur funera suscitandae.
PL 19, 645B「助けを与え、救え。滑り落ちた魂を、すでに冷えゆく肢体に戻せ。汝にはすべてを為す力が供され、汝のすべてを為す力を妨げるものは何一つない」。彼がこのような祈りをかろうじて言い終えると、主はすでに、弟子たちと群衆に押し寄せられながら、よみがえらせるべき少女の亡骸のもとへ向かっていた。
Opus paschale 3.0.43
Ibat autem turbis immixta nimio cruoris fluento per annos duodecim mulier sauciata quae medentibus plura conferens, nil proficiens, et facultatibus pariter vacuata prodibat, et sanguine.
PL 19, 645Cところで、群衆に紛れて、十二年間、血の流れがあまりに多く傷ついていた女が歩いていた。彼女は医者たちに多くを費やしても少しも良くならず、財産も血も同時に空になって出て来ていた。
Opus paschale 3.0.44
Sed ubi credulo jam sani cordis arcano fidelis coepit abundare praesumptio, mediis se catervis vehementer inseruit, parvam saltem desiderans summitatem Dominici contingere vestimenti, latensque posterius, ab extrema pendentis ora laciniae furtivam subito rapuit sospitatem.
PL 19, 646Bしかし、信じる、すでに健やかな心の奥に、信仰の大胆さが満ちあふれ始めると、群衆のただ中に激しく身を押し入れ、せめて主の衣の小さな端に触れたいと望み、後ろに隠れて、垂れた衣の裾の縁から、ひそかに突然、無事を奪い取った。
Opus paschale 3.0.45
O quam rebus arduis impetrandis plus est confidere, quam rogare! Quippe venit ex corde fiducia, ex lingua preces saepius sine corde funduntur, fiducia sine corde non nascitur.
PL 19, 646Bああ、困難なことを得るには、願うより信頼するほうがどれほど大切か。まことに、信頼は心から生じる。願いは舌からしばしば心なしに注ぎ出されるが、信頼は心なしには生じない。
Opus paschale 3.0.46
Ecce nunc femina longae passionis supplicio desperata, venit ad medicum, non obsecrans, non gemens, non deplorans, sed tacens abstulit, quod quaerebat. Stabat in ore muto silentium, et animus exclamabat ad Dominum.
PL 19, 646B見よ、いま、長い苦しみの責め苦に望みを失った女が、医者のもとに来て、懇願せず、うめかず、嘆かず、黙って、求めていたものを取り去った。口は黙し、沈黙が立っていたが、心は主に向かって叫んでいた。
Opus paschale 3.0.47
Mox undosi sanguinis rivos major fidei desiccavit alluvio, cunctisque gratiae muliebris ignaris, Christum non latuit sui muneris donum, de cujus fonte emanavit, quod spes confidentis implevit, furtumque publicans tam fidele donis salutaribus remuneratur vim rapinae.
PL 19, 646Cやがて、波立つ血の流れを、いっそう大きな信仰の氾濫が干上がらせた。女に与えられた恩寵を皆が知らなかったが、キリストには自らの賜物の贈与が隠れなかった。確信する女の望みが満たしたものは、彼の泉から流れ出たのである。そして彼は、これほど信仰にあふれる盗みを公にし、救いの賜物によって略奪の力に報いる。
Opus paschale 3.0.48
Ventum erat interea miserandae domus ad tecta lugentia, funus ubis virginis immaturum lacrymis omnium jacebat expositum, coetusque flebilis, ac tumultus universa vocibus amarae jubilationis impleverat.
PL 19, 647Aその間に、憐れな家の、嘆きに満ちた屋根のもとに至った。そこには〔底本は ubis。ubi の誤植と見て読む〕、おとめの早すぎる亡骸が、皆の涙にさらされて横たわっており、泣き叫ぶ群れと騒ぎが、すべてを苦い叫び声で満たしていた。
Opus paschale 3.0.49
Plangebant gemitu modulante tibicines cantus inferis blandientes, et illaetabilis multitudo discurrens crebris clamosa doloribus aedes confuderat infelices. Vetat Dominus, fleri somno compositam, vetat, mortuam lugeri victuram.
PL 19, 647B笛吹きたちは、うめきに合わせて、陰府の者たちに取り入る〔ミーニュの脚注は、inferis を inferiis(死者への供え物)と読むガランディの推測も悪くないとする〕歌を嘆いて奏で、喜びのない群衆は、駆け回って、絶え間ない悲しみに叫び、不幸な家をかき乱していた。主は、眠りに就いた者を泣くことを禁じ、やがて生きる者である死者を嘆くことを禁じる。
Opus paschale 3.0.50
Cunctis etenim corpus videbatur exstinctum. Soli Christo, qui ad vitam venerat largiendam, sopor apparebat infusus.
PL 19, 648A実に、すべての人には、体は絶えたものに見えた。生命を与えるために来たキリストにだけ、眠りが注がれたものとして現れていた。
Opus paschale 3.0.51
Et hoc quidem ad ejus gloriam pertinuit singularem, quod defunctam dixerit dormientem, ut admirabilium scilicet facta virtutum parentibus monstraturus, minus se donare pronuntians, quam donabat, humanae laudis declinaret injuriam.
PL 19, 648A亡くなった娘を眠っていると言ったことは、確かに彼の比類ない栄光に属していた。すなわち、驚くべき力ある業の行いを両親に示そうとして、与えているよりも少なく与えると宣言することで、人間の称賛の害を避けたのである。
Opus paschale 3.0.52
Tunc cadaver immobile, corpusque gelidum, et frigidae mortis rigore constrictum, spiritus igne remolliens, imperiosae vocis arbitrio virginem suscitavit a tartaro, semelque progenitam, vivere praestitit bis puellam.
PL 19, 648Bそのとき、動かない亡骸、冷たい体、冷たい死の硬直に締めつけられたものを、息〔spiritus〕の火で和らげ、命じる声の裁量によって、おとめをタルタルスからよみがえらせ、一度生まれた少女を、二度生きさせた。
Opus paschale 3.0.53
Stupebant parentes in filia cunctantes credere quae videbant, subitaque rei jucunditate permoti, gaudio lacrymis plus profusis, genus mutavere plangoris.
PL 19, 648B両親は驚き、娘において、自分たちが見ているものを信じるのをためらい、事の突然の喜びに心を動かされ、喜びゆえにいっそう涙を流して、嘆きの種類を変えた。
Opus paschale 3.0.54
Inde peracta recidivae lucis operatione discedens, duos conspicit viros amissis luminibus sauciatos, talibus pene vocibus deprecantes: Miserere nostri, fili David.
PL 19, 649Bそれから、再び戻った光の業を成し遂げて立ち去るとき、目の光を失って傷ついた二人の男を見る。彼らはほぼこのような言葉で懇願していた。「我々を憐れめ、ダビデの子よ」。
Opus paschale 3.0.55
Illam scilicet misericordiam deprecabantur, ut noctem removens caligantem, ex cunctis diem vultibus reformaret. Quam tutum est credere, quam sanum est in Deo studiose confidere! Corde siquidem jam videbant qui, Christo gradiente, lucis semitam sentiebant.
PL 19, 649B彼らは、あの慈しみを懇願したのである。すなわち、暗い夜を取り除き、すべての顔に昼を取り戻してほしい、と。信じることは何と安全であり、神に熱心に信頼することは何と健全であることか。実に、キリストが歩むとき、光の小道を感じた彼らは、すでに心で見ていたのである。
Opus paschale 3.0.56
Tunc oculi moesta supplicii caecitate compressi, velut oleo torpens ignis infuso, tactu micuere Dominico, dextraque serenitatis applicita, suis lucernis radiarunt ora videntia.
PL 19, 649Bそのとき、懲らしめの悲しい盲目に押しつぶされていた目は、鈍っていた火が油を注がれたときのように、主の触れによってきらめき、晴れやかな右手が当てられると、見る顔はそれぞれの灯火で輝いた。
Opus paschale 3.0.57
His itaque dimissis, alius morbis et triplicibus oblatus est imbecillis, qui voce desertus, vacuatus auditu, per inania raptis usibus membra, plenus solo videbatur esse daemonio.
PL 19, 650Bこうして彼らを去らせると、別の、三重の病に弱った者が差し出された。声を捨てられ、聴覚を空にされ、働きを奪われて空しくなった手足を持ち、ただ悪霊にだけ満たされているように見えた。
Opus paschale 3.0.58
Hunc, conversis in contrarium causis, Dominus illico sic curavit, ut daemonio vacuasset ejecto, voce pariter, et auditu replevisset infuso.
PL 19, 650Bこの者を、主は直ちに、事情を反対に転じてこう癒した。悪霊を追い出して空にし、声と聴覚を同時に注ぎ込んで満たしたのである。
Opus paschale 3.0.59
Nec cunctatus duodecim quoque discipulis tantumdem tradere potestatis, jubet eos omnia posse perficere, quae videbant se fecisse, totisque virtutibus opulentos mittit ad ovium indaginem perditarum, domus scilicet Israel, quia necdum per omnes jugiter gentes hujus nominis disperserat dignitatem.
PL 19, 650B十二人の弟子にも同じだけの権能を授けることをためらわず、彼らが自分の行うのを見たことをすべて成し遂げられるように命じ、あらゆる力に富む彼らを、失われた羊を探し求めることへ、すなわちイスラエルの家へ遣わす。この名の尊厳を、まだ絶えずすべての諸国民のあいだに広めていなかったからである。
Opus paschale 3.0.60
Euntes ergo, sic admonet inter alia quae jubebat, praedicate, dicentes, quia propiavit regnum coelorum, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemonas ejicite; gratis accepistis, gratis date.
PL 19, 650B彼は、命じていた他のことの中で、こう戒める。「それゆえ行って、宣べ伝えよ。『天の国は近づいた』と言え。病人を癒せ、死者をよみがえらせよ、重い皮膚病の者たち〔leprosos〕を清めよ、悪霊を追い出せ。汝らはただで受けた。ただで与えよ」。
Opus paschale 3.0.61
Tamquam si diceret pastorali Dominus cura sollicitus: Ego vobis operariis utpote solertibus commendo cautius greges bonus pastor exsistens, pro quorum victuali solatio proprii juris agros impertio.
PL 19, 651Bあたかも、牧者の配慮を心にかける主が、こう言うかのようである。「私は善い牧者であって、汝ら巧みな働き手に、群れをいっそう慎重に委ねる。その群れの糧の慰めのために、私は自分の権利に属する野を分け与える」。
Opus paschale 3.0.62
Nullus itaque meis agnis et ovibus vendat pascua meae potestati subjecta, quod ideo prius Apostolicae tradidit disciplinae, ut ab eorum dehinc magisterio propagata in posteros deflueret sequentis aevi doctrina, sicut derivata per totius mundi limitem flumina vagantur innumera.
PL 19, 651B「それゆえ、誰も、私の子羊と羊に、私の権能に服する牧場を売ってはならない」。主がこれをまず使徒たちの訓育に委ねたのは、彼らの教導から、のちの時代の教えが後代の者たちへと広まり流れ下るためであった。世界全体の境を通って、無数の川が分かれて流れ出るように。
Opus paschale 3.0.63
Quisquis itaque Deitatis opus exercet, quod non proprium gerit, sed spiritali dignus traditione suscepit, puri muneris gratiam consecutus, puri muneris gratiae sit devotus, ut dispensator potius, quam videatur esse mercator, et cantico Davidicae jucunditatis impleto, spem sibi vitae sic pronuntiet affuturae: Qui non cognovi negotiationes, introibo in potentiam Domini.
PL 19, 652Bそれゆえ、神性の業を営む者は誰であれ——それを自分のものとして行うのではなく、ふさわしい者として霊的な伝授によって受けたのであるから——清い賜物の恩寵を得た以上、その清い賜物の恩寵に身を捧げるべきである。商人であるよりも、むしろ分配者であると見られるように。そしてダビデの喜びの歌を満たして、来るべき生命の望みを自分にこう告げるべきである。「商いを知らなかった私は、主の力に入ろう」。
Opus paschale 3.0.64
Nullus namque sine Domini largitate potest habere famulus, quod ministret, aut unde dona distribuat, si non acceperit, quae dependat. Paulum audiamus apostolum similiter haec dicentem: Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.
PL 19, 653A実に、僕は誰も、主の惜しみない賜物なしには、仕えるべきものも、賜物を分配する元手も持つことができない。費やすものを受けていないなら。同様にこれを語る使徒パウロに聞こう。「人は我々を、キリストの奉仕者、神の奥義の分配者と見なすべきである」。
Opus paschale 3.0.65
Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Et iterum monet idem doctor, et dicit: Quid autem habes, quod non accepisti? quod si accepisti, quid gloriaris, quasi qui non acceperis?
PL 19, 653A「ここではもう、分配者たちのあいだで、誰かが忠実であると見いだされることが求められている」。そして同じ教師がもう一度戒めて言う。「汝の持っているもので、受けなかったものが何かあるか。もし受けたのなら、なぜ受けなかった者のように誇るのか」。
Opus paschale 3.0.66
Synagogam deinde Dominus cum fuisset ingressus, cernit invalidum stupore dimensi corporis mancum, membris seminecem sauciatis, totum nec vivere, nec obire, cujus arentem dextram pigri torporis glacies amputaverat, desperatis usibus jam sopitam.
PL 19, 653B次に、主が会堂に入ったとき、一人の無力な者を見る。釣り合いを失った体〔dimensi corporis の意味は定かでない。詩の訳と同じく体の釣り合いを失った意と取った〕のしびれのために不具となり、傷ついた肢体のために半ば死んでおり、全体として生きているとも死んでいるとも言えなかった。その乾いた右手を、怠惰な麻痺の氷が断ち切っていた。右手は働きを望めず、すでに眠り込んでいた。
Opus paschale 3.0.67
Tunc imperioso potenter auxilio palmam meruit, cessantibus alienum in calorem sanguinis venarum motibus, animari non arte praestitit, sed jubendo concessit, dicens: Extende manum tuam, et extendit manum suam, et restituta est ei, sicut altera.
PL 19, 653Bそのとき、命じる助けによって力強く、彼は手のひら〔palmam。詩の訳の「手のひら」に当たる。勝利のヤシを得たのは主とも読める〕を取り戻した。血管の動きは止まっていたが、〔主は〕〔その手が〕無縁となっていた血の熱へと生き返ることを、技によらず、命じることによって与え、言った。「汝の手を伸ばせ」。彼は手を伸ばし、手はもう一方の手のように彼に戻された。
Opus paschale 3.0.68
Vere Dei munus est istud singulare, quod incessanter exercet, qui humanae saluti nil adimit, et semper universa restituit.
PL 19, 654Aこれはまことに神の比類ない賜物であり、それを絶え間なく行うのは、人間の救いから何も奪わず、常にすべてを回復する神である。
Opus paschale 3.0.69
En iterum lubricus adest ille Chelydrus, et noxius instaurator, qui livido veneno fellis uberrimus, tabo pinguescere gaudet humano, quodque per multos alternis passionibus occupatos saepe virus effudit, in unius totum membra saeviendo congessit, cui mentem rapuit, vocem clausit, lumen exstinxit, triplicesque simul clades innectens, mutum, caecumque compulit insanire.
PL 19, 654A見よ、また、あの滑りやすい毒蛇〔Chelydrus〕が現れる。害をなす再興者であり、黒ずんだ毒と苦汁に満ち、人の腐敗した膿で肥えることを喜ぶ者である。多くの人に、かわるがわる病を負わせてしばしば毒を注いだものを、荒れ狂って一人の体にすべて積み上げた。その者から精神を奪い、声を閉ざし、光を消し、三重の災いを同時に結びつけて、唖者で盲目の者を狂わせた。
Opus paschale 3.0.70
Huic misericors totius mundi salvator, lux nostra, sermo genitoris, obsceno spiritu turbato, visum reddidit, os novavit, perque verbum verba proficiunt, per lumen lumina reviviscunt.
PL 19, 654Bこの者に、慈しみ深い全世界の救い主、我々の光、父の言葉は、忌まわしい霊を追い乱して、視力を返し、口を新しくした。言葉によって言葉が進み、光によって目が生き返る。
Opus paschale 3.0.71
Mulier quoque venerat sospitanda, veteri magis contracta morbo, quam senio, gestu tremula, gemitibus anhela, scapulis curva, vultibus inclinata, semperque despectans humilem cernua depressione tellurem.
PL 19, 655B一人の女も、癒されるために来ていた。老いよりもむしろ古い病によって縮こまり、身ぶりは震え、うめきで息を荒げ、肩は曲がり、顔は伏し、前のめりに押し下げられて、常に低い大地を見下ろしていた。
Opus paschale 3.0.72
Quae Domini virtutibus allevata post octo juges annos, ac decem, membris erecta suspensis coelum tuetur, ac sidera, globumque solis ardentem aliquando reminiscitur se vidisse.
PL 19, 655B主の力によって持ち上げられた彼女は、絶え間ない十八年の後、肢体を持ち上げられて身を起こし、天と星々を見つめ、燃える太陽の球をかつて見たことがあったと思い出す。
Opus paschale 3.0.73
Quid differat, idola colentes, advertite, inter Deum, quem fugitis, et daemonem, quem placatis, si placari tamen is possit, qui laedere non desistit. Omnes enim, quos ille possidet, opprimuntur: quos Christus jugo suavissimae levitatis onerat, allevantur.
PL 19, 656B偶像を崇める者たちよ、気づけ。諸君が避ける神と、諸君がなだめる悪霊とでは、何が違うのか。もっとも、傷つけることをやめない者がなだめられるとして、であるが。実に、彼が取り憑くすべての者は押さえつけられ、キリストが最も快い軽さの軛を負わせる者は、持ち上げられる。
Opus paschale 3.0.74
Inde cum populum in deserta sese prosecutum, ut Moyses typicus, et propheta verus, aspiceret antiquae victus sterilitate deficere, maximis antiqua solatia reparavit augmentis.
PL 19, 656Bそれから、民が荒れ野へ自分を追ってきて、久しい食の欠乏〔底本は antiquae。ミーニュの脚注に従い antiqua と読む〕のために衰えているのを、予型のモーセのように、また真の預言者として見ると、昔の慰めを最大の増し加えをもって新たにした。
Opus paschale 3.0.75
Tunc siquidem repentinam multae volucris carnem, modo duorum piscium redundare fecit quantitatem. Tunc uberrimum coelo manna diffudit, modo quinque panibus distributis, totidem virorum millibus epulas abundare concessit.
PL 19, 656Bそのときには実に、多くの鳥の肉を突然あふれさせたが、今は二匹の魚の量をあふれさせた。そのときには天から非常に豊かにマナを注いだが、今は五つのパンが分けられて、同数の千人の男たち〔五千人〕に食事がありあまることを許した。
Opus paschale 3.0.76
Caeterae motus turbae delituit, mulierum, parvulorumque multitudine numerum non habente; quodque magis amplius admireris, quisquis ista perlegeris, si necdum tibi nota didiceris, post expulsam saturatae plebis esuriem cophinos ablata duodecim fragmentorum moles implevit. Nec tanta fuit copia, cum daret, quanta fuit in reliquiis jam fastidita, cum tollitur.
PL 19, 657B残りの群衆の動きは気づかれずに終わった〔motus の係りは定かでない。「動き」と取った〕。女たちと幼子たちの群れが数えきれなかったからである。そして、これを読み通すあなたが誰であれ、まだ知らなかったことを学ぶなら、なおいっそう驚くであろうことに、飽いた民の飢えが追い払われた後、取り去られた断片の塊が十二の籠を満たした。与えるときの豊かさは、すでに飽き足りて顧みられなくなった残り物の中に、拾い上げられるときにあった豊かさほど大きくはなかった。
Opus paschale 3.0.77
Interea sub caerulosa aestuantis unda fervoris oceano diem suscipiente praecipitem, cum stellatae noctis proximum per pallidum nuntiaret adventum, terris magistro residente, discipuli marinum soli petivere navigium, furebatque pontus expositam flabris adversantibus in carinam.
PL 19, 657Bそうする間に、燃え立つ暑熱の青い波の下で、大洋が傾きゆく日を迎え、星をちりばめた夜の近い到来を、青白さによって〔空が〕告げていたとき、師が地にとどまっている間に、弟子たちだけが海の舟へ向かった。海は、逆風にさらされた船体に向かって猛り狂っていた。
Opus paschale 3.0.78
Tunc umbrosae noctis quarta fere vigilia calcatas Dominus super undas obambulans, tumidos spumosi gurgitis fluctus placido comprimebat incessu, sacraque Christi vestigia miti pelagus abluvione lambebat.
PL 19, 657Cそのとき、陰深い夜のほぼ第四の見張りのころ、主は踏みしめた波の上を歩き回って、泡立つ渦の膨れた波を静かな歩みで押さえつけ、海は穏やかな洗い流しでキリストの聖なる足跡をなめていた。
Opus paschale 3.0.79
Mirantur novum subito periclitantes aspectum, pedestri sub calle vias patuisse navigeras. Cunctisque nutantibus, utrum vere Dominus appareret, an oculos metu discriminis obumbratos incerta caliginis simulacra deciperent, Petrus fidei saucius, et amicus, cui familiaris gratia semper Christum agnoscere concedebat, ut ad eum pergeret, postulavit.
PL 19, 658B危難のうちにある者たちは、突然の見慣れぬ光景に驚く。歩く者の足の下に、舟の通れる道が開いたのである。皆が揺れ動き、本当に主が現れたのか、それとも危難への恐れで暗んだ目を、闇の不確かな幻が欺いているのかと迷っていると、信仰に打たれた友ペトロ――親しい恩寵が常にキリストを見分けることを許していた者――は、自分が彼のもとへ行けるようにと願った。
Opus paschale 3.0.80
Vocatusque, nil trepidans in marina descendit, nulla refluentis undae rapacitate submersus, qui Dominicae manus auxilio sublevatus potentis dexterae tutissimum confugisset ad portum, perque vitreos salsi maris campos callem secuit, contra mentem pelagi viator existens.
PL 19, 658B呼ばれると、少しも恐れずに海へ降りた。引いてゆく波の貪欲さに沈められることもなかった。主の手の助けに支えられ、強い右手という最も安全な港に逃れ込んでいたからである。そしてガラスのような塩辛い海の野を通って道を切り開き、海の意に反する旅人となった。
Opus paschale 3.0.81
O fidei crescentis augmentum! pridem retia pauperis contempsit, vitae solatium; nunc ipsam renuit vitam, quatenus veniret ad Christum.
PL 19, 658Bああ、増し加わる信仰の伸びよ。かつては貧しい者の網、すなわち生計の慰めを軽んじた。今は命そのものを拒んだ、キリストのもとへ来るために。
Opus paschale 3.0.82
Genesar igitur terram, coetu comitante discipulorum, relicta Dominus navi calcabat, cujus incolae gratum suscipientes adventum, suos diversis languoribus impeditos ad divinam sanandos praesentiam congregabant, ut fimbria saltem vestimenti ejus attacta morbis mederetur asperrimis.
PL 19, 658Cこうして主は、弟子たちの群れを伴い、舟を後にして、ゲネサレの地を踏んだ。その住民は、喜ばしい到来を迎え、さまざまな病に妨げられた自分たちの者を、癒されるために神の臨在のもとへ集めた。せめてその衣の房に触れれば、最も激しい病を癒すであろうと。
Opus paschale 3.0.83
Et quisquis meruit hoc potiri, compos factus est mox salutis. Quam pretiosa fuit haec vestis! vel pretium magis ista non habuit, quae nullo venumdata commercio, parvi fili muneribus ipsa redimebat universos.
PL 19, 659Bそして、これを得るにふさわしかった者は誰でも、たちまち健やかさを得た。何と貴重な衣であったことか。むしろこれは値を持たなかった。いかなる取引によっても売られることなく、わずかな糸の賜物によって、自らが万人を贖ったのである。
Opus paschale 3.0.84
Hinc Tyri, Sidonisque praetereuntem regionis itinera, mulier Chananaea pro filiae vitio sauciatae, quam spiritus ater insederat, suppliciter obsecrabat, se canibus postulans exaequandam, qui dominorum mensas sagaciter non relinquunt, ut reliquias delambentes excussas, cadentium micarum exiguitate pascantur.
PL 19, 659Bそこからテュロスとシドンの地方の道を通り過ぎる主に、カナンの女が、黒い霊に取りつかれ傷ついた娘の病のために、へりくだって懇願した。自分を犬と同列に置いてほしいと求めたのである。犬は主人たちの食卓を賢く離れず、振り落とされた残り物をなめ取って、落ちるパン屑のわずかさで養われる。
Opus paschale 3.0.85
Vox humillima, sed fides excelsa, quae, filia sospite, canem transtulit mox in ovem, inque sentibus suae gentis exortam, Hebraei graminis fecit introire per pascua.
PL 19, 660B声はこの上なく低かったが、信仰は高かった。それは娘を無事にし、犬をたちまち羊に移し、自らの民のイバラの中に生じた者を、ヘブライの草の牧場へ入らせたのである。
Opus paschale 3.0.86
Alta dehinc juga montis ascendens, populo comitatus innumero, millia claudorum pariter et caecorum, surdos etiam et leprosos conventus, ac manibus imbecilles, et quidquid aegrum vulgi confluxerat, usum reformavit in pristinum, suisque nervis et motibus organa debilium statuit temperata membrorum.
PL 19, 660Bそれから山の高い尾根に登り、数えきれぬ民を伴って、千を数える足の不自由な者たちも、盲人たちも、耳の聞こえぬ者たちも、集まっていた重い皮膚病の者たち〔leprosi〕も、手の弱い者たちも、群衆のうち病んで押し寄せたあらゆる者も、元の働きに戻した。そして弱った者たちの肢体の器官を、それぞれの筋と動きで調和するように整えた。
Opus paschale 3.0.87
Dumque mirabilis operatione virtutis agmen refovet sauciatum, dies tertius decurrebat, et in locis arida siccitate jejunis nullam victus attigerat plebs defatigata substantiam, geminisque laboribus excitandum languens inedia nutriebat incommodum, si per callem redituris gressibus imminentem longam penuriae sarcinam populus sustineret exhaustus.
PL 19, 660B彼が力の驚くべき業によって傷ついた群れを元気づけている間に、三日目が過ぎてゆき、乾ききった場所で断食していた疲れた民は、食物のいかなる糧にも触れていなかった。衰えさせる飢えは、二重の労苦によって掻き立てられるはずの災いを育んでいた――もし疲れ果てた民が、帰る歩みで道を行く間、迫る欠乏の長い荷を担うとすれば〔この文は崩れているらしく、このように解した〕。
Opus paschale 3.0.88
Qua miseratione flexus omnipotens, qui semper largus panis est indigentum, ubi cibos impertit, ubi fruges steriles necessitas abnegarit, paucis admodum modicisque pisciculis, et septem panibus comminutis, quatuor millia virorum saturavit, praeter feminarum agmen immensum, et parvulorum examen apibus coaequandum.
PL 19, 661Bこの憐れみに動かされて、全能者は――彼は常に乏しい者たちの豊かなパンであって、必要が不毛にして穀物を拒んだ所で食物を分け与える――ごくわずかな小さな魚と、砕かれた七つのパンで、四千人の男を満腹させた。女たちの限りない群れと、ミツバチに比べうる幼子たちの群れは別にして。
Opus paschale 3.0.89
Utque magis aliud plus mireris, auctae sunt epulae, dum vorantur, et cibos morsibus enutritos fecunda mensis detrimenta generarunt.
PL 19, 661Bあなたがさらに別のことにいっそう驚くように言えば、料理は食べられている間に増し加わり、歯で養われた食物を、実り豊かな損失が食卓に生んだ。
Opus paschale 3.0.90
Expavit proprias fames fugitiva reliquias, septem sportarum cumulis aggregatas, ubi tanti fragminis ubertate collecta vidit parvo de semine messem redundare multiplicem.
PL 19, 662B逃げ去った飢えは、七つの籠の山に集められた自分自身の残りを見て恐れおののいた。これほどの断片の豊かさが集められたとき、飢えは、わずかな種から幾倍もの収穫があふれるのを見たのである。
Opus paschale 3.0.91
Quamvis autem humani corporis Christus a maternae generationis occasu membra videretur ferre mortalia, latere tamen Deus esse non potuit, quia nec civitas in capite montis absconditur constituta, nec ardens cavo ponitur lucerna sub modio, sed altius elevata vivacis flammae substantia lumen omnibus administrat.
PL 19, 662Bしかしキリストは、母による生まれの没する所から〔a maternae generationis occasu の意味は定かでない。詩の訳の注と同じく、母から受けた生まれによって、の意と取った〕死すべき人の体の肢体を帯びているように見えたが、それでも神であることを隠すことはできなかった。山の頂に建てられた町は隠れず、燃える灯火は空洞の升の下に置かれず、むしろ高く掲げられて、生ける炎の実体が万人に光を与えるからである。
Opus paschale 3.0.92
Tribus namque discipulis secum testibus, in excelsa montis abductis, speciem suae gloriae transfiguratus ostendit, et velut igneus solis radiavit aspectus, nivis candorem vestibus imitatus.
PL 19, 662B実に、三人の弟子を証人として自分とともに山の高みに連れて行き、変容して自らの栄光の姿を示した。その相貌は太陽のように火と燃えて輝き、衣は雪の白さに倣った。
Opus paschale 3.0.93
Cur vero divinae majestatis splendidissimam claritatem, quam nullius aspectus potest acies intueri, solis et nivium figurae visibili prudentissimus Evangelista contulerit, ratio manifestior docebit.
PL 19, 663Aなぜ最も賢い福音書記者が、いかなる者の視線の鋭さも見つめることのできない神の威光の最も輝かしい栄光〔claritas〕を、見える太陽と雪の象りに比べたのかは、より明らかな理由が教えるであろう。
Opus paschale 3.0.94
Nihil est siquidem in hoc mundo sole clarius, nive candidius, et ob hoc illud specimen summae divinitatis ratus est conferendum, qua nihil mortalibus ultra oculis probatur esse concessum.
PL 19, 663B実に、この世に太陽より明るいものも、雪より白いものも無い。それゆえ彼は、最高の神性のあの姿が〔それらに〕比べられるべきだと考えた。これを超えるものは何も、死すべき者たちの目に許されていないと認められるからである〔qua の係りは定かでない。「これ以上のものは許されていない」と取った〕。
Opus paschale 3.0.95
In tantum namque Domini fulgor ille praecipuus et solem superabat, et nives, ut solem quidem nivesque conspicere facile cuilibet obtutu suppeditet.
PL 19, 663Bそれほどまでに、主のあの際立った輝きは、太陽をも雪をも超えていた。太陽と雪ならば、どんな視線にもたやすく見られるほどに。
Opus paschale 3.0.96
Christum vero propriae lucis claritate fulgentem cum nequirent apostoli cernere, pronis in terram vultibus conciderunt. O sublimium meritorum grande fastigium, quibus data sunt haec in mundo cognoscere, quae mundus non merebat advertere!
PL 19, 663B使徒たちは、自らの光の栄光で輝くキリストを見ることができず、顔を地に伏して倒れた。ああ、高い功績の大いなる頂よ。この世にあって、世が気づく価値のなかったこれらを知ることを、彼らは与えられたのである。
Opus paschale 3.0.97
Quid quod et Heliam nihilominus, ac Moysem, corporalibus ignotos aspectibus, oculis interioribus cognoverunt, ut majoris fidei veritas innotescens illum α et ω, id est, initium esse finemque monstraret?
PL 19, 664Aそれだけではない。エリヤとモーセをも、体の目には知られていなかったのに、内なる目で見分けた。より大いなる信仰の真理が知られて、あの者がアルファとオメガ(α et ω)、すなわち初めであり終わりであることを示すためである。
Opus paschale 3.0.98
Ad quem tales prophetae visi sunt convenisse, quorum alter adhuc vivaci senio perfruatur, alterius finalem luminis metam nullus humanae sortis excedat cursus, sidereique sermonis oraculo coelitus prorogato, cum dicit, Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui, verbo docuit Christum vox paterna progenitum.
PL 19, 664Bこのような預言者たちが、彼のもとに集まったと見えた。その一人は今なお生き生きとした老年を享受し、もう一人の光の終わりの目標を、人間の定めのいかなる歩みも超えることがない〔この句の係りは定かでない〕。そして星の言葉の託宣が天から延べられて言う。「これは私の愛する子、彼において私は喜んだ」。このとき父の声は、キリストが生まれた者であることを言葉で教えた。
Opus paschale 3.0.99
At postquam corporeum Dominus resumpsit aspectum, carnisque velamine rursus aetheream protexit effigiem, seque palam populis demonstravit, quidam repente vir humilis, genibus inclinatus, moerore dejectus, supplicans sic orabat: Unicus mihi, Domine, superest filius, si superesse dicendus est, in confinio mortis, vitaeque suspensus, quem spiritus nimium debellat immundus, eumque dilacerans, aut flammis exurere, aut in aquis nititur molestis frequenter exstinguere, multisque fatigato periculis terminum machinatur extremum.
PL 19, 665Aしかし主が体の姿をふたたび取り、肉の覆いで天空の姿をふたたび覆い、民の前に公然と身を示したのち、突然ひとりの卑しい男が、膝を折り、悲しみにうなだれて、嘆願して次のように祈った。「主よ、私には独り子が残っている――残っていると言えるならば。死と生の境に宙づりになっている。汚れた霊がひどくこれを打ち負かし、引き裂いて、火で焼こうとし、あるいはしばしば厄介な水の中で消そうとする。多くの危険に疲れた子に、最後の終わりを企んでいるのである」。
Opus paschale 3.0.100
Hunc, oro, depulsa mentis insania, mihi redde, vel sibi, ne potestas inimica luci, et caeca misero vitam subtrahat desperatam. Haec adhuc fletibus ille, gemituque fundebat, et Dominus pio jam pectore puerum sospitabat.
PL 19, 666A「私は願う、心の狂気を追い払って、この子を私に返せ。あるいは彼自身に。光に敵対する盲目の力が、哀れな子から絶望の命を奪わぬように」。彼がなお涙とうめきとともにこれらを注ぎ出している間に、主はすでに慈しみ深い胸で少年を救っていた。
Opus paschale 3.0.101
Tunc praedo furibundus, et turbidus, qui male tractatam juris alieni fabricam diu vexarat, perversae domus habitaculo migraturus, in iram stimulatur accensam, correptaque membra discerpere, Domino vetante, non praevalens, in inferna puero pervolavit illaeso.
PL 19, 666Aそのとき、他人のものである造り物〔体〕を悪く扱って長く悩ませていた狂暴で荒々しい略奪者〔悪霊〕は、ゆがんだ家の住みかから移ろうとして、燃え上がった怒りに駆り立てられた。捕えた肢体を引き裂こうとしたが、主が禁じたので果たせず、少年を無傷のままにして、冥界〔inferna〕へ飛び去った。
Opus paschale 3.0.102
Rex etiam, qui solus est regum, et Dominus probatur esse dominantium, tributum non dedignatus inferre caesareum, de marinis fluctibus piscantem Petrum jubet erigere natantem, didrachmatis aurei portitorem.
PL 19, 667B王たちの中でただ一人の王であり、支配する者たちの主であると認められる者は、皇帝への税を納めることを軽んじなかった。海の波の中から、漁をするペトロに、泳ぐもの〔魚〕を引き上げるよう命じる。金の二ドラクマ貨の運び手を。
Opus paschale 3.0.103
Tunc mobilior velox habitator undarum voravit tremulas hami decipientis insidias, a genuinis aequoribus calamo flagellante suspensus, piscisque vilissimus divitem deferens pensionem, pluris valuit honore ponderis alieni, quam proprii.
PL 19, 667Bそのとき、いっそう動きの速い波の住人は、欺く釣り針の震える罠を呑み込み、生まれ故郷の海から、鞭打つ竿に吊り上げられた。きわめて卑しい魚は、豊かな支払いを運びながら、自分のものではない重さの栄誉のゆえに、自分の重さよりも高い値打ちを持った。
Opus paschale 3.0.104
Quantum hoc nihilominus facto suae nos Christus imitatores voluit esse doctrinae, qui cum renuere posset indignam hujus praebitionis injuriam (utpote cui nihil erat sociale cum plebe, nisi ut salutaribus cunctos beneficiis adjuvaret), maluit superfluum munus exsolvere, quam petenti cuilibet aliquid negare, ut justitiae conditor, et magister, qui dixit: Omni petenti tribue, primus instituta suae legis impleret.
PL 19, 667Bキリストはこの行いによっても、我々が自らの教えにならう者となることを、どれほど望んだことか。彼は、この納付という不当な侮辱を拒むこともできたのに――民衆と何の共通点もなく、ただ救いの恩恵によって万人を助けるためだけにいたのだから――余分な贈り物を納めることを、求める誰かに何かを拒むことよりも選んだ。それは、正義の創始者であり教師である者が、まず自ら自分の法の定めを果たすためである。彼はこう言ったのである。「求める者すべてに与えよ」。
Opus paschale 3.0.105
Cumque simpliciter, ut solebant, cum percunctarentur apostoli, quis major in coelorum posset regno censeri, tamquam Deus, doctorque mirabilis, omnibus humilem respondit esse potiorem, cunctosque praecellere, qui cunctis sese novissimum praestitisset, velut puer infantulus, quem spiritalis exempli gratia tenebat in medio constitutum, aevi scilicet pusilli vel teneri, sectandum praecipiens ingenium, non aetatem.
PL 19, 668B使徒たちがいつものように素朴に、天の国で誰が最も大きいと数えられうるかと尋ねたとき、彼は神として、また驚くべき教師として、へりくだる者がすべての人にまさり、すべての人に対して自らを最後の者とした者がすべての人を凌ぐ、と答えた。それは、霊的な模範のために真ん中に立たせて抱いていた幼い子どものようである。すなわち、幼い、あるいは柔らかな年ごろの気質にこそ倣うべきであって、年齢に倣うのではないと命じたのである。
Opus paschale 3.0.106
Quoniam anni videlicet infantiles exiguae parvitatis, nec mundanae pompae quid diligunt, nec honoris ambitione tanguntur, nec tumore superbi fastus inflantur. Ideoque vitae simplicitas inclinatae, quantum vicina fit solo, tam fit vicina coelo.
PL 19, 669A実際、ごく小さな幼い年ごろは、世の見せびらかし〔pompa〕のなにものも愛さず、名誉への野心にも触れられず、傲慢な尊大さの腫れにも膨らまされないからである。それゆえ、低くかがんだ生き方の素朴さは、地に近くなるほど、それだけ天に近くなる。
Opus paschale 3.0.107
Mens enim vergens erigitur, erecta devergitur; inferiorque cordis incessus, quo descendere nititur, sublimatur. Humilem namque Deus et pauperem de sordibus erigit, et potentum societati conjungit.
PL 19, 669A心は傾くことで起こされ、起こされれば傾く。心の歩みは、下ろうと努めるほど、低くあるのに高められる。実に神は、へりくだる者と貧しい者を汚れの中から起こし、権力者たちの仲間に結びつける。
Opus paschale 3.0.108
Cervicem diabolicae vere superbiae coelesti dignitate praecipitem in squaloris tartarei profunda dejecit. Ita namque lectio divina proloquitur: Humilibus Deus dat gratiam, superbis autem resistit.
PL 19, 669B〔神は〕悪魔の高慢の首を、天の品位から真っ逆さまに、タルタルスの汚れの深みへ投げ落とした。聖書の朗読〔lectio divina〕はこう述べているからである。「神はへりくだる者に恩寵を与え、高慢な者に逆らう」。
Opus paschale 3.0.109
Et iterum similiter memorans, dicit: Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem; ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Omnis enim paupertas humilitatis socia. Audi Salomonem dicentem: Paupertas humiliat virum.
PL 19, 670Aまた同様に、思い起こして言う。「地から乏しい者を起こし、糞の中から貧しい者を引き上げて、首長たちとともに、自分の民の首長たちとともに座らせる」。実に、貧しさはみな、謙遜の仲間である。ソロモンが言うのを聞け。「貧しさは人を低くする」。
Opus paschale 3.0.110
Sed parva nimis exiguaque referimus, si per singula Divinitatis facta currentes, specialiter revolvamus, quae nullis explicanda sermonibus, generaliter innotescant.
PL 19, 670Bしかし我々は、神性の行いの一つ一つを駆け足でたどり、個別に思い返すならば、あまりにも小さく乏しいことを語っているにすぎない。それらは、いかなる言葉でも説き尽くされえないものであるが、総じて知られるのである。