ユウェンクス4世紀前半(330年頃)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 19 › Evangeliorum libri quattuor (Historia evangelica)

Item praefatio, Prooemium 序(二) 冒頭

Juvencus · Evangeliorum libri quattuor (Historia evangelica) · PL 19, 57A · 3 sectiones

Evangeliorum libri quattuor (Historia evangelica) praef2.0.1

1

Immortale nihil mundi compage tenetur,Non orbis, non regna hominum, non aurea Roma,Non mare, non tellus, non ignea sidera coeli.Nam statuit genitor rerum irrevocabile tempus,Quo cunctum torrens rapiat flamma ultima mundum.Sed tamen innumeros homines sublimia facta,Et virtutis honos in tempora longa frequentant:Accumulant quorum famam, laudesque poetae.Hos celsi cantus, Smyrnae de fonte fluentes,Illos Minciadae celebrat dulcedo Maronis.

PL 19, 57A

この世の組み立てによって保たれるものに、不滅のものは何一つない、地の円も、人間の王国も、黄金のローマも、海も、大地も、天の燃える星々も。万物の父〔genitor〕は、取り消しえぬ時を定めたのだ、その時、最後の炎が奔流となって全世界を一挙にさらうと。だがそれでも、数知れぬ人々のもとに、気高い業が、そして徳の誉れが、長き世にわたって足繁く訪れ、詩人たちはその人々の名声と賞賛を積み上げる。ある人々を、スミュルナの泉〔Smyrna。ホメロスを言う〕から流れ出る高らかな歌が、ある人々を、ミンキウス川の人マロ〔ウェルギリウス〕の甘美な調べが称える。

Evangeliorum libri quattuor (Historia evangelica) praef2.0.2

2

Nec minor ipsorum discurrit gloria vatum,Quae manet aeternae similis, dum saecla volabunt,Et vertigo poli terras, atque aequora circumAethera sidereum jusso moderamine volvet.Quod si tam longam meruerunt carmina famam,Quae veterum gestis hominum mendacia nectunt,Nobis certa fides aeternae in saecula laudisImmortale decus tribuet, meritumque rependet.Nam mihi carmen erit Christi vitalia gesta,Divinum in populis falsi sine crimine donum.

PL 19, 58A

詩人たち自身の栄光も、劣らず広がりゆく、それは世々が飛び去るかぎり、永遠のもののように留まる、天〔polus〕の回転が、地と海原のまわりに星の輝く天空を、命じられた統べ方で巡らせるかぎり。かくも長い名声を、歌が受けるにふさわしかったのなら、昔の人々の業に虚偽を織り込む歌でさえそうなのだから、我々には、確かな信仰が、世々に及ぶ永遠の賞賛の不滅の栄誉を与え、その功に報いるだろう。実に私の歌となるのは、キリストの命ある業、偽りの罪過なき、人々のうちにある神の賜物である。

Evangeliorum libri quattuor (Historia evangelica) praef2.0.3

3

Nec metus, ut mundi rapiant incendia secumHoc opus: hoc etenim forsan me subtrahet igniTunc, cum flammivoma descendet nube coruscansJudex, altithroni genitoris gloria, Christus.Ergo age, sanctificus adsit mihi carminis auctorSpiritus, et puro mentem riget amne canentisDulcis Jordanis, ut Christo digna loquamur.

PL 19, 60A

世の火災がこの作品をともに奪い去る恐れはない。実にこの作品こそが、おそらく私を火から引き離すだろう、あの時、炎を吐く雲に乗って輝きつつ降る裁き主、高き座の父の栄光なるキリストが来る時に。さあ、聖とする霊〔聖なる霊〕が、歌の作り手として私のそばにいてくれ、そして甘美なヨルダンが、清らかな流れで歌う者の精神を潤してくれ、我々がキリストにふさわしいことを語れるように。