作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus

Caput V 第V章

Anonymous · De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus · PL 17, 559A · 9 sectiones

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 5.1

1

Cum ergo hanc unitatem substantiae in Patre et Filio non solum prophetica, sed et evangelica auctoritate cognoscas; quomodo dicis in scripturis divinis ὁμοούσιον non inveniri, quasi aliud sit ὁμοούσιον quam quod dicit: Ego de Deo Patre exivi (Joan. XVI, 28) ; et: Ego et Pater unum sumus (Ibid., X, 30) : vel quod prophetae ex aperto substantiam Dei intimabant?

PL 17, 559A

それゆえ、汝は父と子における実体のこの一体性を、預言者の権威だけでなく福音の権威からも知るのに、どうして神の聖書にホモウシオス〔ギリシア語〕は見いだされないと言うのか。まるで、「私は神なる父から出た」(ヨハネ16:28)や「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)という言葉、あるいは預言者たちが神の実体を明らかに告げていたことと、ホモウシオスとが別のものであるかのように。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 5.2

2

Haec est autem nominis ratio, ut in Patre et Filio unitatem substantiae credas, licet rem ipsam, quae est inenarrabilis, definire non possis; ut sive lumen de lumine dicas, sive verbum de verbo, sive spiritum de spiritu, sive dominum de domino; quodcumque de eo dixeris, unius tamen essentiae Patrem et Filium credas: et de eo ipso quod Pater est, Filium intelligas.

PL 17, 559A

この名の理は、汝が父と子における実体の一体性を信じるためにある。言い表しえないその事柄自体を定義することはできなくとも、光からの光と言おうと、言葉からの言葉、霊からの霊、主からの主と言おうと、それについて何を言うにせよ、汝は父と子を一つの本質のものと信じ、父であるそのもの自体から子を解するのである。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 5.3

3

Nam si aliquam comparationem de rebus his quae videntur, in eo facias; ipsa dissimilitudine rerum non rationem ostendes, sed altercationem disputationum induces, ut cujus voce descriptum est: Cui me comparabitis (Esai. XLVI, 5) ?

PL 17, 559B

もし汝が、目に見えるこれらの物事から何らかの比較をそこに持ち込むなら、物事そのものの似なさによって、理を示すのではなく、論争の口論を引き込むことになる。その声によって、「汝らは私を誰になぞらえるのか」(イザヤ46:5)と記された者に対してである〔ut cujus 以下の係りは定かでない。そう取った〕。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 5.4

4

Ac proinde Deus cui assimilari nihil potest, sufficiat credi, quod ipse sentitur, quem ipse credi se voluit, non indicari.

PL 17, 559B

それゆえ、何ものもなぞらえることのできない神については、信じられるだけで足りる。神が感じ取られること、すなわち、指し示されることではなく信じられることを神自身が望んだ、ということで足りるのである〔quod ipse sentitur の係りは定かでない。そう取った〕。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 5.5

5

Denique si de hoc ipso quod mecum profiteris, ad aliquam similitudinem velis in Deo conferre, nescio an quod comparaveris, possis expressius definire: ut puta cum dicis lumen ex lumine, si ad explanandum illud scrupulosa narratione cogaris, quaero quomodo lumen ex lumine credas?

PL 17, 559B

実に、汝が私とともに告白しているそのことそのものを、神における何らかの似たものにたとえようとするなら、汝がたとえたものを、いっそう明確に定義できるかどうか、私は知らない。たとえば汝が「光からの光」と言うとき、それを説明するために細かな叙述を強いられたなら、汝は光からの光をどのように信じているのか、私は問う。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 5.6

6

Utrum quasi lucernam ex lucerna, vel quasi solem ex sole; ut aut duas lucernas, aut duos soles, quasi duos deos sub hoc exemplo inducas?

PL 17, 559B

灯からの灯のようにか、太陽からの太陽のようにか。それでは、この例のもとで、二つの灯、あるいは二つの太陽、いわば二つの神を持ち込むことにならないか。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 5.7

7

Aut splendorem luminis ejusdem lucernae, vel claritatem solis de eodem sole fulgentem, lumen de lumine consignes, ut in matricem luminis Patris figuram assimiles, Filium vero in splendorem claritatis ostendas; quod de eo Propheta dixerit: Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Ps. XXXV, 10) ; vel Salomon, cum dicit: Candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius (Sap. VII, 26) ; vel Apostolus hic praedicaverit Salvatorem nostrum imaginem esse invisibilis Dei, eo quod imago solis lux sua sit, quae de eodem sole procedit (Coloss. I, 15) .

PL 17, 559C

あるいは、同じ灯の光の輝き、あるいは同じ太陽から輝き出る太陽の明るさを、光からの光と見なし、父の象りを光の母胎になぞらえ、子を明るさの輝きとして示すのか。預言者が子について、「汝のもとに命の泉があり、汝の光の中で我々は光を見る」(詩篇35:10)と言ったように、またソロモンが、「永遠の光の輝きであり、神の威光の曇りなき鏡であり、その善性の像である」(知恵の書7:26)と言うように、また使徒がここで、我々の救い主を見えない神の像と宣べたように。太陽の像とは、同じ太陽から出る太陽自身の光だからである(コロサイ1:15)。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 5.8

8

Sed quanta ad haec responderi possunt, quae lites generant, quod Apostolus prohibet (II Tim. II, 24) , longum est dicere: quippe cum constet lumen illud quod Deus est, aestimari, comprehendi et definiri non posse: nec vere aliquid ex his, quae in hoc mundo sunt, majestati divinae comparari; quia nihil de omnibus istis, quae videntur aut dicuntur, secundum id quod Deus est, condigna similitudine aestimari potest, quippe cum ipsis intellectibus et sensibus major sit.

PL 17, 559C

しかし、使徒が禁じている(二テモテ2:24)争いを生むこれらの点に対して、答えうることがどれほど多いかは、言えば長くなる。神であるその光が、見積もられ、捕らえられ、定義されえないことは明らかだからである。この世にあるもののうち、どれ一つも神の威光に真に比べられえない。見えるもの、言われるもののすべてのうち、神であるということに即して、ふさわしい似姿によって見積もりうるものは何一つない。神は理解や感覚そのものよりも大きいからである。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 5.9

9

Ideo praemonuit ut divinitatem substantiae crederes, et verum Filium de vero Patre cognosceres: de qualitate autem rei requirere non deberes; quia quale aut quantum sit, scire non possis. Hoc enim prophetae, hoc apostoli praedicarunt.

PL 17, 559D

それゆえ〔聖書は〕前もって戒めたのである〔praemonuit の主語は書かれていない。聖書と取った。5.8 の使徒とも取れる〕。汝が実体の神性を信じ、真の子を真の父から出た者と知るために。ただし事柄の質を問うべきではない。それがどのようなもの、どれほどのものであるかを、汝は知りえないからである。これを預言者たちが、これを使徒たちが宣べ伝えたのである。