De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.1
Credimus in Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem, et unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, natum de Patre unicum, hoc est, de substantia Patris: Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum: unius substantiae cum Patre, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον; per quem omnia facta sunt, sive quae in coelo, sive quae in terra; qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, et homo factus est, passus est, resurrexit tertia die, ascendit ad coelos, inde venturus est judicare vivos et mortuos: et Spiritum sanctum.
PL 17, 549A〔信仰告白〕〔ニカイア信条〕我々は、全能の父なる神、見えるものと見えないものすべての作り主を信じ、また唯一の我々の主イエス・キリスト、神の子を〔信じる〕。彼は父から独り生まれた者、すなわち父の実体から生まれた者、神からの神、光からの光、真の神からの真の神、生まれ、作られたのではなく、父と同一実体の、ギリシア人がホモウシオス〔ギリシア語〕と言うものである。彼によって、天にあるものも地にあるものも、すべてが作られた。彼は我々人間のため、また我々の救いのために降り、受肉し、人となり、苦しみを受け、第三日に復活し、天に上り、そこから生者と死者を裁くために来る。そして聖なる霊を〔信じる〕。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.2
Eos autem qui dicunt: Erat quando non erat, et priusquam nasceretur, non erat, et mutabilem, vel convertibilem esse Filium Dei; hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia, amen.
PL 17, 549A「かつて、いなかった時があった」「生まれる前にはいなかった」と言い、神の子が変化しうる、あるいは変わりうると言う者たちを、公同の使徒的な教会はアナテマとする。アーメン。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.3
Amore catholicae fidei ductus, jampridem adversus Arianos libellum edideram, quem cum amico legendum dedissem, quia placuit, credidit transcribendum.
PL 17, 549B〔序〕公同の信仰への愛に導かれ、私はかなり前に、アレイオス派に反対する小著を著していた。それを友に読むよう渡したところ、〔友は〕気に入ったので、書き写すべきだと考えた。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.4
A quo hoc ego magnopere postulavi, ut interim dissimulato auctore, doctis viris et prudentibus legeret; ut si quem movisset, quod illic plus aut minus positum videretur; posset plurimorum consilio emendari.
PL 17, 549Bその友に、私はこのことを強く求めた。さしあたり著者を伏せたまま、学識があり思慮深い人々に読ませるように、と。そこに過不足があるように見える箇所があって誰かの心を動かしたなら、多くの人の助言によって訂正できるようにするためである。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.5
Nemo est enim qui sibi tam arroganter summam doctrinae coelestis assumat, ut putet se omnia mysteria liquido comprehensa retinere, cum Paulus apostolus dicat: Qui ergo putat se aliquid scire, necdum scit quemadmodum oporteat scire (I Cor. VIII, 2) ; et, modo per speculum in aenigmate videmus; tunc facie ad faciem (Ibid. XIII, 12) .
PL 17, 549B実に、天上の教えの要点をそれほど傲慢に我が物とし、あらゆる奥義を明晰に把握して保持していると思う者は、誰もいない。使徒パウロが言うとおりである。「何かを知っていると思う者は、知るべきとおりにはまだ知っていない」(一コリント8:2)、また、「今は鏡を通して謎のうちに見ているが、そのときには顔と顔を合わせて見る」(一コリント13:12)。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.6
Sin vero cunctis omnia, quae illic scripta erant, juxta fidem veram constare viderentur, tum et ipse petentibus non negaret. Quod eum ita fecisse manifestum est.
PL 17, 550Aだが、もしそこに書かれていたすべてのことが、真の信仰に従って成り立っていると皆に見えたなら、そのときは彼自身も、求める者たちに〔写しを〕拒まないように、と〔私は求めた〕。彼がそのようにしたことは明らかである。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.7
Et quia res digna tam catholicae confessioni, quam haereticae responsioni, universorum judicio aestimata est, multi eum vel legere vel describere voluerunt.
PL 17, 550Aそして、この事柄は、公同の告白にも異端への応答にもふさわしいと、皆の判断で評価されたので、多くの人がそれを読み、あるいは書き写そうとした。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.8
Sed non defuit qui vel pro studio doctrinae, vel pro charitatis officio, ea quae a nobis dicta sunt, scrupulosius retractaret; et quaedam ille vel superflua, vel ambigua diceret, quae aliter possent a quibusdam, quam a me dicta sunt, accipi.
PL 17, 550Aだが、教えへの熱意から、あるいは愛の務めから、我々が述べたことをいっそう細かく吟味し直す者がいた。彼は、ある箇所を余計だとか曖昧だとか言った。ある人々には、私が言ったのとは違うふうに受け取られうる箇所だというのである。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.9
Proinde rursus ea ipsa planiori sermone in hoc libello digessi, ut et simplicitatem sensus mei ostenderem, et scrupulum legentibus amputarem.
PL 17, 550Aそこで私は、同じことをより平明な言葉で、この小著にあらためてまとめた。私の思いの率直さを示し、読む者たちから疑念を取り除くためである。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.10
Nam hoc est quod aiunt posse reprehendi, quod ubi Verbum Dei ex persona Filii posuimus, tale hoc Verbum intelligere putemus, quale grammatici tradunt spiritu oris aerem offensum, intelligibilem auditu.
PL 17, 550B実に、批判されうると彼らが言うのは、次のことである。我々が神の言葉を子のペルソナとして立てた〔ex persona〕ところで、この言葉を、文法家が伝える、口の息で打たれた、聞いて理解できる空気としての語〔verbum〕のようなものだと、我々が考えている、と。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.11
Sed nos sapientiam non hujus mundi, quae destruitur, sed illam quae ex Deo est, novimus, quae Verbum Dei Deum insinuat, cum dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
PL 17, 550Bだが我々は、廃れていくこの世の知恵ではなく、神から来る知恵を知っている。それは、「初めに言葉があった。言葉は神とともにあり、言葉は神であった」と言うことで、神の言葉が神であると示している。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.12
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1 et seq.) . Unde mirari me fateor hoc ita sentiri potuisse, quasi nos personam propriam Verbi, quod est Filius, negaremus.
PL 17, 550B「すべては彼によって作られ、彼なしには何も作られなかった」(ヨハネ1:1以下)。それゆえ、私は、これが、あたかも我々が言葉──すなわち子──に固有のペルソナを否定するかのように受け取られえたことに驚くと告白する。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.13
Nemo verbo tenus nominat, quem vere esse in persona sua saepius profitetur: nam quomodo aut verum Filium, aut verum Patrem confessi sumus, si non vere proprietatem personarum tam Patris quam Filii servavimus.
PL 17, 550C誰も、その者自身のペルソナにおいてまことに存在すると、しばしば告白する者を、名目だけで名指しはしない。実に、もし我々が父のペルソナも子のペルソナもその固有性をまことに守っていないのなら、どうして真の子、あるいは真の父を告白したことになるだろうか。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.14
Sed quia unius Dei vocabulum diximus, personas negasse putamur. Et hinc verisimile visum est, quod posuimus. Nos Patrem et Filium ita nominamus, ut unum Deum in his personis et nominibus assignemus.
PL 17, 551Aだが、我々が唯一の神という名を言ったために、ペルソナを否定したと思われている。そして、ここから、我々の立てたことがもっともらしく見えたのである〔この文の意味は定かでない。我々の立てたことが、そのような疑いをもっともらしく見せた、の意に取った〕。我々は父と子を、これらのペルソナと名において一つの神を割り当てるように名指すのである。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.15
Porro iterum Pater et Filius, etsi duo nomina appellantur; ratione tamen et substantia unum sunt: et cum Patrem et Filium statuo, unitatem assigno generis.
PL 17, 551Aさらにまた、父と子は、二つの名で呼ばれるが、理と実体においては一つである。そして私が父と子を立てるとき、類の一体性を割り当てているのである。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.16
Haec omnia intelligi posse aestimata sunt, quasi ista vocabula inter Patrem et Filium ita posita sint, ut est nomen et cognomen, unius tamen personae; cum ex superioribus aut inferioribus dictis potuerit haec suspicio non admitti.
PL 17, 551Aこれらすべては、あたかもこれらの語が、父と子のあいだに、一つのペルソナの名と添え名のように置かれたかのように理解されうると、見なされた。しかし、この疑いは、前後に述べられたことから、受け入れられずにすんだはずである。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.17
Qui enim Filium Dei non aliunde natum dixeram, quam proprie de Patre, totum de toto, integrum de integro, perfectum de perfecto, consummatamque virtutem; quomodo potui ipsum Patrem, ipsum sibi Filium ponere, et hoc modo unam personam duobus nominibus appellare; quippe cum et hanc sectam, id est, Sabellianam in eodem libello damnaverim, et personarum distinctionem secundum vocabulum scripserim?
PL 17, 551B実に、私は神の子を、父そのものからのほか、よそから生まれたとは言わなかった。全体が全体から、欠けのないものが欠けのないものから、完全なものが完全なものから、完成された力としてである。そのような私が、どうして父自身を自分自身の子として立て、こうして一つのペルソナを二つの名で呼ぶことができただろうか。ましてや、同じ小著でこの派、すなわちサベリオスの派を断罪し〔サベリオス派は、父と子を一つのペルソナの二つの名とする〕、ペルソナの区別を名に即して書いたのに。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.18
Nam et nemo pro una persona potest, unum sunt, dicere, vel unitatem generis, nisi personis assignare.
PL 17, 551B実に、誰も、一つのペルソナについて「彼らは一つである」と言うことはできない。また類の一体性を、複数のペルソナに割り当てるのでなければ〔言うことはできない〕。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.19
Quis autem catholicorum ignorat Patrem vere esse Patrem, Filium vere Filium, et Spiritum sanctum vere esse Spiritum sanctum? sicut ipse Dominus ad apostolos suos dicit: Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) .
PL 17, 551B公同の者のうち誰が、父がまことに父であり、子がまことに子であり、聖なる霊がまことに聖なる霊であることを知らないだろうか。主自身が自分の使徒たちに言うとおりである。「行って、すべての諸国民に、父と子と聖なる霊の名において洗礼を授けよ」(マタイ28:19)。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.20
Haec est perfecta Trinitas in unitate consistens, quam scilicet unius substantiae profitemur.
PL 17, 551Cこれが、一体性のうちに成り立つ完全な三位一体であり、我々はそれが一つの実体であると告白する。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.21
Non enim nos secundum corporum conditionem divisionem in Deo facimus; sed secundum divinae naturae potentiam, quae in materia non est, et nominum personas vere constare credimus, et unitatem divinitatis esse testamur.
PL 17, 551C実に、我々は神の中に、体の条件に従って分割を作るのではない。むしろ、質料の中にない神の本性の力に従って、名に応じたペルソナがまことに成り立つと信じ、神性の一体性があると証する。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.22
Nec extensionem partis alicujus ex Patre (ut quidam putaverunt) Dei Filium dicimus, nec verbum sine re, ut velut sonum vocis accipimus: sed tria nomina, et tres personas unius esse essentiae, unius majestatis atque potentiae credimus.
PL 17, 551C我々は、神の子を、(ある者たちが考えたように)父からの何らかの部分の延長とは言わず、また、実質を伴わない語〔verbum〕、いわば声の音として受け取るのでもない。三つの名、三つのペルソナが、一つの本質、一つの威光と力であると信じる。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.23
Et ideo unum Deum confitemur, quia unitas majestatis plurium vocabulo deos prohibet appellari.
PL 17, 551Cそれゆえ我々は一つの神を告白する。威光の一体性が、複数の名で神々と呼ぶことを禁じるからである。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.24
Denique Patrem et Filium catholice nominamus, duos autem deos dicere nec possumus, nec debemus; non quod Filius Dei Deus non sit, immo verus Deus de Deo vero: sed quia non aliunde, quam de ipso uno Patre Dei Filium novimus, perinde unum Deum dicimus.
PL 17, 551D実に、我々は公同の信仰に従って父と子を名指すが、二つの神を言うことはできず、またすべきでもない。神の子が神でないからではない。むしろ真の神からの真の神である。そうではなく、神の子を、唯一の父自身からのほか、よそからのものとして知らないから、同じように一つの神と言うのである。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.25
Hoc enim prophetae, hoc apostoli tradiderunt, hoc ipse Dominus docuit, cum dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Unum ad unitatem divinitatis, ut dixi, refert: sumus autem personis assignat.
PL 17, 551Dこれを預言者たちが、使徒たちが伝え、主自身が教えた。主は言う。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。「一つ」は、すでに述べたとおり、神性の一体性に関わる。「〜である」(複数)は、ペルソナに割り当てるのである。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.26
Sed et Apostolus ait: Unus est, inquit, Deus Pater, ex quo omnia: et nos in ipso: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia; et nos per ipsum. Sed non in omnibus est scientia (I Cor. VIII, 6) .
PL 17, 551D使徒もまた言う。「一人の神、父がいる。すべてのものは彼から出、我々も彼のうちにある。また一人の主、イエス・キリストがいる。すべてのものは彼を通してあり、我々も彼を通してある。しかし、すべての人にこの知識があるのではない」(一コリント8:6)。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.27
Qua de re explanatis his verbis, quae scrupulum, non mihi qui scio quod dixerim, sed aliis inferebant, puto occasionem malae interpretationis fuisse sublatam. Nam et professio fidei manifesta est, et persona cum vocabulis constat, et una divinitas assignata est.
PL 17, 552Aこの件で、疑念を、それを言った私にではなく他の人々に引き起こしていたこれらの言葉が解き明かされたので、悪い解釈の機会は取り除かれたと思う。実に、信仰の告白は明らかであり、ペルソナは名称とともに成り立ち、一つの神性が割り当てられているからである。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 0.28
Vel si adhuc aliquid quod legentibus ambiguum videatur in verbis, ad sensus debent verba conferri, quia non simplicitas verborum, sed mali intellectus obstinatio culpam olet. At cum sensus noster cum veritate concordet, et verba debent cum ratione sincerissima. Unde a simplicitate christiana academicus disputator abscedat.
PL 17, 552Aあるいは、なお読む者に曖昧と見えるものが言葉にあるなら、言葉は意味に照らして比べられるべきである。咎の臭いがするのは、言葉の素直さではなく、悪い理解の頑なさだからである。我々の思いが真理と一致するなら、言葉も、最も純粋な道理と一致するはずである。それゆえ、アカデミア派の論客は、キリスト教の素直さから立ち去るがよい。