De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.1
Sed dicis mihi ὁμοούσιον, id est, unius substantiae nomen ob hoc potius quam Creatorem adorant, servantes eadem utique quae Apostolus dixit: Ut in nomine Jesu omnes genuflectant, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur (Philip. II, 10) .
PL 17, 555Bしかし汝は私に言う、ホモウシオス〔ギリシア語〕、すなわち同一実体という名は〔本文が崩れているらしい。この文には主語も述語も定まらず、「…のゆえに、造り主よりむしろ〔これを〕拝む」へ直接つながる。文意を保って訳した〕、このゆえに、造り主よりむしろ拝むのであり、使徒の言ったまさにそのことを守っている。「イエスの名において、天のもの、地のもの、冥界のもののすべてがひざまずき、あらゆる舌が告白するように」(フィリピ2:10)。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.2
Et Moyses: Adorent, inquit, eum omnes angeli Dei (Deut. XXXII, 43) . Et David: Omnes reges adorabunt eum (Psal. LXXI, 11) . Quod quidem in Scripturis non diceretur, sed quia ipse est Sermo Filius omnium opifex.
PL 17, 555Bまたモーセは言う。「神のすべての天使は彼を拝するように」(申命記32:43)。ダビデも言う。「すべての王は彼を拝むだろう」(詩篇71:11)。これは聖書に言われはしなかっただろう。ただ、言葉なる子自身が万物の造り手だからこそ言われたのである。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.3
Sed dicis ὁμοούσιον nominari non oportere, quia in Scripturis divinis non contineatur. Quaero et ego, homo, qui hoc prohibes; si ideo nominari non debet, quia scriptum non est, an quia ita credi non liceat? Quod si ita credendum est, cur non ita profitendum?
PL 17, 555Cしかし汝は、ホモウシオス〔ギリシア語〕と名指すべきではない、神の聖書に含まれていないから、と言う。私もまた問う、これを禁じる人よ。書かれていないから名指してはならないのか、それとも、そう信じることが許されないからか。もしそう信じるべきであるなら、なぜそう告白すべきでないのか。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.4
Corde enim, inquit Apostolus, creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) .
PL 17, 555C使徒は言う。「心によって信じられて正義に至り、口によって告白がなされて救いに至る」(ローマ10:10)。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.5
Aut si ideo nominandum non est, quia nec ita credendum; obtinuit arianae labis assertio, quae ideo Patrem et Filium unius substantiae denegavit; quia Filium Dei modo ex nihilo, modo ex Patre, sed ab alia substantia, quando voluit et quomodo voluit, et unde voluit factum inducit; dummodo aliunde eum, et non de eo quod Pater est, exstitisse confingat.
PL 17, 555Cあるいは、そう信じるべきでないからそう名指すべきでない、というのなら、アレイオス派の汚れの主張が勝ちを収めたことになる。この主張は、父と子が同一実体であることを否定し、神の子を、あるときは無から、あるときは父から、しかし他の実体から、望んだときに、望んだ仕方で、望んだところから作られたものとして導入する。ただし、父であるものからではなく、どこか他から生じたのだと作り上げさえすればよいのである。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.6
Quem etsi natum dicit, sed hoc dicto tenus; quia rursum omne quod natum est, factum intelligit, eo quod et nos a Deo geniti appellemur, quos constat esse facturam.
PL 17, 555Dこの主張は子を生まれたと言うにしても、それは言葉の上だけである。この主張は逆に、生まれたものはすべて作られたものと解するからである。我々も神から生まれた者と呼ばれるが、我々が作られたものであることは明らかだ、というのがその理由である。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.7
Vel si Arianus non es, et verum Filium de vero Patre natum non factum agnoscis; cur non eum cum Patre unam substantiam dicis? Frustra times, homo, profiteri quod credis; et frustra credis, si ita non credis, et merito haereticus denotaris.
PL 17, 555Dあるいは、汝がアレイオス派でなく、真の父から生まれた真の子を、作られたのではなく生まれたものと認めるなら、なぜ子が父とともに一つの実体であると言わないのか。人よ、汝が信じていることを告白するのを恐れるのは空しい。そう信じていないのなら、信じているのも空しい。汝が異端者と指弾されるのは当然である。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.8
Et quamquam immutaveris dictum, quo putaris prohibuisse Dei Filium nuncupari facturam; sed cum subjungit: Sicuti aliquid horum, quod factum est; ex aperto ostendis non ob hoc facturam dici noluisse, quasi non debeat factus intelligi; sed non ita factum vis, sicut aliquid horum, quod factum est, sed tamen factum.
PL 17, 556Aまた、汝が、神の子を「作られたもの」と呼ぶことを禁じたと思われているその言葉を改めたとしても、さらに「作られたもののうちのあるもののように」〔前後の文脈から「…のようにではなく」の意と取った〕と付け加えるとき〔底本は subjungit(三人称)。汝のこととして訳した〕、汝は明らかに、作られたと解されるべきでないという理由で「作られたもの」と呼びたくなかったのではないことを示している。汝は、これらの作られたもののうちのあるもののようにではなく、それでもなお作られたものであることを望むのである。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.9
Aliter enim dicis factum, utpote perfectam creaturam, per quem facta sunt omnia; dummodo et ipsum factum intelligas, licet non ita ut caetera.
PL 17, 556Aというのも汝は、それによって〔per quem は男性形で、creaturam でなく子を受ける〕万物が作られた完全な被造物として、別の仕方で作られたと言うのである。ただし、他のものと同じ仕方ではないにせよ、その子自身が作られたと解してはいる。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.10
Sed ut ad id revertar, quod dicis in Scripturis divinis ὁμοούσιον, id est, unius substantiae vocabulum non inveniri, finge hoc interim sic sit, eo quod ubicumque substantia legitur, res Dei non Deus accipiatur; quamquam et aliud quod scriptum non est, pariter profitearis, id est, Deum ex Deo, lumen ex lumine: quid ad haec dicis?
PL 17, 556Aしかし、神の聖書にホモウシオス、すなわち同一実体という語は見いだされないと汝が言うことに戻るなら、さしあたりそうだと仮定せよ。実体と読まれるところではどこでも、神ではなく神のものが解されるのだから。しかも汝は、同じく書かれていない別のこと、すなわち神からの神、光からの光をも、同じく告白している。これらについて汝は何と言うのか。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.11
Aut totum mecum tene, aut totum omitte. Si enim unius substantiae vocabulum inde times dicere, quia scriptum non est; timere identidem debes Deum ex Deo, et lumen ex lumine profiteri.
PL 17, 556B全部を私とともに保て。さもなくば全部を捨てよ。書かれていないという理由で「同一実体」という語を言うのを恐れるなら、汝は同じく、神からの神、光からの光を告白することも恐れなければならない。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.12
Sed ego probo Deum de Deo, lumen de lumine, et unius substantiae vocabulum in divinis Scripturis contineri.
PL 17, 556Bだが私は、神からの神、光からの光、そして同一実体という語が、神の聖書に含まれていることを証明する。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.13
Cum enim ipse Dei Filius, qui Deus est, in Evangelio suo dicat: Ego de Patre exivi (Joan. XVI, 27) ; jure et merito Deum de Deo profitemur, quia de Deo Patre Filium Dei Deum verum de Deo vero natum esse cognoscimus.
PL 17, 556B神である神の子自身が、自らの福音書の中でこう言うのだから。「私は父から出た」(ヨハネ16:27)。我々は正当に、当然のこととして、神からの神と告白する。神なる父から、神の子、真の神が、真の神から生まれたと我々は知っているからである。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.14
Sed non eo genere, ut nos dii sumus appellati (Psal. LXXXI, 6) , vel ut Moyses Pharaonis deus est dictus (Exod. XVII, 1) ; sed quia verus est Filius, de vero Patre natus est; vere et confidenter Deus de Deo dicendus, et sic lumen ex lumine.
PL 17, 556Bただし、それは、我々が神々と呼ばれた(詩篇81:6)ような、あるいはモーセがファラオの神と言われた(出エジプト記17:1)〔引かれた句は出エジプト記7:1にある〕ような類によってではない。子は真の子であり、真の父から生まれたのだから、真に、確信をもって、神からの神と言われるべきであり、同じく光からの光と言われるべきである。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.15
Quod scriptum non est, mecum quidem dicis, sed mecum omnino non sentis. Et quia scriptum est de Patre: Deus lux est (I Joan. I, 5) ; et de Filio: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; et: Lux lucet in tenebris, id est, Christus in saeculo; et tenebrae eam non sunt assecutae (Joan. I, 9) ; ii scilicet homines quorum cor ignorantiae tenebris obcaecatum est, Christum verum Deum, et verum Dei Filium non agnoverunt.
PL 17, 556C書かれていないことを、汝は確かに私とともに言うが、私と思いを同じくすることは全く無い。父については「神は光である」(一ヨハネ1:5)と書かれ、子については「それは、世に来るすべての人を照らす真の光であった」、また「光は闇の中で輝く」と書かれている。すなわちキリストが世において〔輝く〕ということであり、「闇はそれを捕らえなかった」(ヨハネ1:9)。すなわち、その心が無知の闇によって盲いた人々は、キリストを真の神、神の真の子として認めなかったのである。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.16
Sed ipse Dominus: Ego sum, inquit, lux mundi: qui me secutus fuerit, non ibit in tenebris; sed habebit lumen vitae (Joan. VIII, 12) . Ergo quia lumen Pater, et lux Filius, recte lumen de lumine.
PL 17, 556Cしかし主自身が言う。「私は世の光である。私に従う者は闇の中を歩まず、命の光を持つ」(ヨハネ8:12)。それゆえ、父は光〔lumen〕であり、子は光〔lux〕であるから、光からの光というのは正しい。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.17
Sed lumen ex lumine ita asseris, quasi a Patre qui verum lumen est, aliud lumen sit factum, quod de ipsa Patris substantia non sit: sed sicuti aliud quodlibet lumen, quamquam a Deo sit factum, longe tamen aliud sit ab eo, qui fecerit; et ideo lumen ex lumine, non de lumine dicis.
PL 17, 556Dだが汝は「光からの光」を、あたかも、真の光である父によって、父の実体そのものからではない別の光が作られたかのように、また、他の任意の光が神によって作られたとはいえ、作った者とは全く別であるかのように主張する。それゆえ汝は「光に由来する光〔lumen ex lumine〕」と言い、「光から出る光〔lumen de lumine〕」とは言わない。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.18
Cum ergo haec praelocutus sum, licet mecum non intelligas, tamen quomodocumque ipsa pronuntias, cum scripta non sint.
PL 17, 556Dそれゆえ私がこれらを前もって述べたとき、汝が私と同じようには解さないにせよ、汝はそれらが書かれていないのに、ともかくも口にしている。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.19
An non et unius substantiae vocabulum, quod in Scripturis non putas contineri, mecum pariter profiteris: nisi quia illic habuisti quomodo malignos sensus tuos occulta fraude in utroque contegeres; ut mecum hoc ipsum sono vocis exprimeres, sed tamen longe dicti intelligentiam separares?
PL 17, 557Aそれとも、聖書に含まれていないと汝が考える「同一実体」という語をも、汝は私と同じく告白していないだろうか。ただ、そこでは汝は〔nisi quia 以下の係りは定かでない。「ただ…だからにすぎない」と取った〕、両方において隠れた欺きをもって悪しき思いを覆う仕方を得ていた。すなわち、私と同じこの語を声の響きで言い表しながら、言われたことの理解は遠く切り離す、という仕方である。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.20
Sicuti et illi haeretici qui resurrectionem carnis negant, ad decipiendas animas simplicium, vae dicunt his qui in carne non resurgunt.
PL 17, 557A同じように、肉の復活を否定するあの異端者たちも、素朴な者たちの魂を欺くために、「肉において復活しない者たちには災いがある」と言う。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.21
Sed si discutias eos cur hoc dixerint, cum scias illos carnis resurrectionem omnino negare, dicent tibi: Vae utique illi erit, qui in carne baptizatus non fuerit, ut anima ipsius dum in corpore est, de morte delictorum suorum, ut de sepulcro criminum per baptisma, in eadem resurgat.
PL 17, 557Aしかし、彼らが肉の復活を全く否定していると知りながら、なぜそう言ったのかを問いただすなら、彼らはあなたにこう言うだろう。「肉において洗礼を受けなかった者には、確かに災いがある。その者の魂が体の中にある間に、自らの罪の死から、罪過の墓から、洗礼によってその同じ肉において復活するためである」。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.22
Solius enim animae per lavacri vitalis gratiam resurrectionem in carne defendunt; nam et ipsius carnis salutem excludunt. Et hi per verisimilem confessionem innocentium mentes occulta fraude seducunt.
PL 17, 557B実に彼らは、命の洗いの恩寵によって、魂だけが肉において復活することを擁護するが、肉そのものの救いは退ける。こうして彼らは、もっともらしい告白によって、無垢な者たちの心を隠れた欺きで惑わす。
De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 3.23
Et ut solet lethale poculum mellis dulcedine temperatum, suavitate fallente, perimere; sic et hoc malum per blandimentum aurium, audientium sensus quadam labe contaminans, contagione vitii adhaerentis inficit.
PL 17, 557B死をもたらす毒杯が、蜜の甘さで和らげられ、その心地よさに欺かれて人を滅ぼすのが常であるように、この悪もまた、耳に心地よい言葉によって、聞く者たちの思いをある汚れで染め、付着した悪の伝染によって冒すのである。