作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus

Caput II 第II章

Anonymous · De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus · PL 17, 553A · 25 sectiones

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.1

1

Videtis ergo omnia eos in tractatu ipsorum, non evangelica fide, sed subdola malignitate ad seducendos simplices quosque posuisse.

PL 17, 553A

それゆえ諸君は見ているだろう。彼らがその論述のすべてを、福音の信仰によってではなく、素朴な者を残らず惑わすための狡猾な悪意によって据えたことを。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.2

2

Non jam tam suspectum, quam manifestum omnibus esse debet ita eos Deum de Deo posuisse, ut Arius tradere solebat, ut ex Deo factus sit, non ex Deo natus.

PL 17, 553A

彼らが「神からの神」と据えたのは、アレイオスが伝えるのを常としたとおり、子は神から作られたのであって、神から生まれたのではないという意味においてであることは、もはや疑わしいというよりも、すべての人に明白でなければならない。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.3

3

Qui si natus est, unius substantiae est: si factus est, verus Filius non est: et si verus Filius non est, nec verus Deus est: aut si verus Deus est, et de Patre non est, duo sunt habentes singuli et voluntates proprias, et imperia diversa: vel si concordia tantum et societate unum sunt, non tamen et substantia verus, ut jam dixi, Deus non est.

PL 17, 553A

その者がもし生まれたのなら、同一実体である。作られたのなら、真の子ではない。真の子でないなら、真の神でもない。あるいは真の神であるとしても、父から出たのでないなら、二つの神がいて、それぞれが固有の意志と異なる命令をもつことになる。また、もし一致と結びつきだけによって一つであるなら、すでに言ったように、実体において真の神ではない。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.4

4

Sic erit Deus, ut Moyses Pharaoni (Exod. VII, 1) , potestate, non genere: Filius quoque ita credendus erit, ut per Esaiam populo dictum est: Filios genui et exaltavi (Esai. I, 2) ; et alibi: Dii estis et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6) .

PL 17, 553B

そうなれば神は、モーセがファラオに対してそうであったように(出エジプト記7:1)、権能によってそうなのであって、類によってではない。子もまた、イザヤによって民に言われたように信じられることになる。「私は子らを生み、高めた」(イザヤ1:2)。また別の箇所では、「汝らは神々であり、みな至高者の子である」(詩篇81:6)。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.5

5

Sed et primogenitus ita habebitur, quomodo et Israel a Deo primogenitus filius appellatus est (Exod. IV, 22) . Nec non et primogenitus totius creaturae, quasi in ordine factorum primogenitus habeatur; ut ex eo seriem quamdam creandis mundi rebus assignent.

PL 17, 553B

初子もまた、イスラエルが神から初子の子と呼ばれたのと同じ意味に解されることになる(出エジプト記4:22)。また「すべての被造物の初子」も、作られたものの順序の中での初子と見なされ、そこから彼らは、世界の物事を造ることにある種の連鎖を割り当てるのである。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.6

6

Denique sublato ὁμοούσιον, id est, unius substantiae vocabulo, ὁμοιούσιον, id est, similem factori suo, posuerunt; cum aliud sit similitudo, aliud veritas.

PL 17, 553C

実に彼らは、ホモウシオス〔ギリシア語〕、すなわち同一実体という語を取り除いて、ホモイウシオス〔ギリシア語〕、すなわち自分の作り手に似た、という語を置いた。似ていることと真実とは別のことなのに。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.7

7

Nam et homo ad imaginem et similitudinem Dei factus est (Gen. I, 26) , nec tamen Deus est: nec quod Deus est, homo exstitisse credendus est. Ita et Filium Dei similem volunt, ut eum aliunde similem, non de ipsa una sancta et beata Patris substantia dicant.

PL 17, 553C

実に人も神の像と似姿に作られた(創世記1:26)が、それでも神ではない。人が、神であるものになったと信じるべきでもない。それと同じように彼らは、神の子を似た者としたがる。他のところから似ているのであって、父の唯一の聖なる祝福された実体そのものからではない、と言うためである。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.8

8

Qui si de Patris substantia non est, ἐξ οὐκ ὄντων est, id est, ex nullis exstantibus, ut idem Arius tradidit; sublato enim eo quod Pater est, undecumque fuerit Filius, necesse est ut et initium ex nihilo, et ortum ex tempore habeat: nihil enim sine initio, nisi solus Deus.

PL 17, 553C

子が父の実体から出ていないなら、子は存在しないものから(エクス・ウーク・オントーン)〔ギリシア語〕出たことになる。すなわち、存在する何ものからでもなく、ということであり、同じアレイオスが伝えたとおりである。実に、父であるということが取り除かれれば、子がどこから出たにせよ、始まりを無から、起こりを時間から持つことは避けられない。始まりのないものは、唯一の神のほか何もないからである。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.9

9

Unde et Filius, sicut ipse Dominus ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Quod ideo dixit, ut duarum personarum vocabula in unius deitatis majestate monstraret, sicut et Propheta ex voce Dei: Eructavit, inquit, cor meum Verbum bonum, dico ego opera mea regi (Psal. XLIV, 1) .

PL 17, 553D

それゆえ子もまた〔父と一つである。底本はここで述語を欠く〕、主自身が言うとおりである。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。これを主が言ったのは、二つのペルソナの名を、一つの神性の威光において示すためであり、預言者も神の声から次のように言うのと同じである。「私の心は善い言葉を吐き出した。私は王に私の業を語る」(詩篇44:1)〔引かれた句は詩篇44:2に当たる〕。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.10

10

Vides ergo hoc Verbum bonum Filium Dei esse, quem non aliunde quam de paterno pectore, et, ut ita dixerim, de utero cordis Dei credimus natum.

PL 17, 553D

見よ、この善い言葉が神の子であることを。我々は、この子が父の胸から、いわば神の心の胎からでなくどこからも生まれたのではないと信じる。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.11

11

Et proinde eum regem appellat, quia ipse est rex regum: Deum Dominum, cui omnia divina opera succumbunt, qui dixit: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 15) .

PL 17, 554A

それゆえ預言者は彼を王と呼ぶ。彼自身が王たちの王だからである。彼は神なる主であって、神のすべての業が彼に服し、「父が持つものはみな私のものである」(ヨハネ16:15)と言った者である。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.12

12

De hoc et Evangelista: In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1 et seq.) .

PL 17, 554A

これについては福音書記者も言う。「初めに言葉があり、言葉は神のもとにあり、言葉は神であった。万物は彼によって作られ、彼なしには何も作られなかった」(ヨハネ1:1以下)。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.13

13

Igitur quod in principio erat, semper fuisse credendum est: sed nec aliunde esse, quam ex eo qui principium non habet, id est, de corde Patris; quia eructavit, inquit, cor meum Verbum bonum (Psal. XLIV, 2) .

PL 17, 554A

それゆえ、初めにあったものは、常にあったと信じるべきである。しかも、始まりを持たない者、すなわち父の心からでなくどこからも出てはいない。「私の心は善い言葉を吐き出した」と言われているからである(詩篇44:2)。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.14

14

Non enim dixit: In principio factum est Verbum; sed in principio, inquit, erat Verbum. Quodcumque principium Verbi assignare volueris, praejudicatum habebis, quia in principio, inquit, erat.

PL 17, 554A

実に彼は「初めに言葉が作られた」とは言わず、「初めに言葉があった」と言った。汝が言葉にいかなる始まりを割り当てようと、それは先に退けられたものとなる。「初めに」あったと言われているからである。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.15

15

Non quod duo principia ex rerum diversitate dicamus, sed quia Sermo Filius semper cum Patre est, et de Patre natus est.

PL 17, 554B

それは、物事の違いから二つの始まりがあると我々が言うからではなく、言葉なる子が常に父とともにあり、父から生まれたからである。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.16

16

Ac proinde cujus origo principium non habet, sempiternus cum Patre credendus est; quia nec Pater potest umquam sine Filio nominari, nec Filius sine Patre vocari: ac per hoc semper Filius, quia semper Pater. Et Deus, inquit, erat Verbum.

PL 17, 554B

それゆえ、その起源に始まりがない者は、父とともに永遠だと信じるべきである。父は子なしに父と呼ばれることはできず、子も父なしに子と呼ばれることはできないからであり、したがって、父が常に父であるから、子も常に子である。また「言葉は神であった」と言われている。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.17

17

Quod Deus est, semper est; ne si semper non fuerit, verus Deus esse non possit, sicuti et in Sophiae nomine, quia secundum Apostolum ipse est Sapientia Patris (I Cor. I, 24) . Ego, inquit, ex ore Altissimi prodivi (Eccl. XXIV, 5) .

PL 17, 554B

神であるものは常に在る。もし常に在ったのでないなら、真の神ではありえないことになるからである。ソフィア〔ギリシア語。知恵〕という名においても同じであり、使徒によれば、子自身が父の知恵だからである(一コリント1:24)。「私は至高者の口から出た」と言う(集会の書24:5)〔刷りは Eccl.(コヘレトの言葉の略)だが、コヘレトの言葉は12章までで、引かれた句は集会の書24:5に当たる。2.23 では Eccli. と刷る〕。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.18

18

Non ergo aliunde quam de Patre, quia semper cum Patre. Et ideo Sapientia Dei appellatur, ut numquam Pater sine Sapientia, hoc est, sine Filio suo fuisse credatur.

PL 17, 554B

それゆえ子は、父以外のどこからも出ていない。常に父とともにあるからである。したがって「神の知恵」と呼ばれるのであり、父が知恵なしに、すなわち自らの子なしにあったことは決してないと信じられるようにするためである。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.19

19

Haec est illa Sapientia ineffabilis, quae initium viarum Dei apud Salomonem vel condita, vel genita, vel creata describitur (Prov. VIII, 22) ; quam tamen sic conditam dicit, ut semper eam cum Deo fuisse ostendat.

PL 17, 554C

これこそ、ソロモンのもとで、神の道の初めとして、創られた、あるいは生まれた、あるいは造られたと記される、あの言い表しえない知恵である(箴言8:22)。しかし彼は、知恵が常に神とともにあったことを示すために、このように創られたと言っているのである。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.20

20

Quod enim initium Deo dabis, ut initium possis Sapientiae ipsius consignare? Non enim ita Deus Sapientiam suam condidit, quasi aliquando sine Sapientia fuerit: sed cum initium viarum suarum dicat, initium motus operis alicujus ostendit, ut hoc initium habeat Sapientia Dei, quod de Deo processit ad creanda omnia, tam coelestia quam terrestria, non quo coeperit esse in Deo.

PL 17, 554C

実に汝は、神にいかなる始まりを与えて、神の知恵そのものにも始まりを割り当てることができるというのか。神は自らの知恵を、あたかも知恵なしにいたことがあるかのように創ったのではない。むしろ「自らの道の初め」と言うことで、何らかの業の動きの初めを示しているのであり、神の知恵がこの初めを持つのは、すべての天のものと地のものを造るために神から出たことによる。神の内に存在し始めたことによるのではない。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.21

21

Creata est ergo Sapientia, immo genita, non sibi quae semper erat, sed his quae ab ea fieri oportebat; ut quia quanta et qualis esset sciri non poterat, de effectu operum suorum virtus ejus et potentia nosceretur: ut quod de conditis aestimamus, tunc magis timeremus, cum facta miramur.

PL 17, 554C

したがって知恵は造られた、いや、生まれたのであって、それは自分自身のためにではない。知恵は常にあったからである。むしろ、知恵によって成るべきものどものためにである。知恵がどれほどの者で、どのような者かは知りえなかったので、その業の成果から、知恵の力と権能が知られるようにするためであった。創られたものについて我々が思い定めることを、作られたものに驚嘆するとき、いっそう畏れるようになるためである。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.22

22

Caeterum si tu ita creatam Sapientiam dicas, ut Filium Dei creaturam intelligas; occurrit tibi Apostolus, condemnans eos qui creaturam colunt, dicens: Propter quod tradidit illos Deus in desiderium cordis eorum in immunditiam; ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus Deus in saecula (Rom. I, 24 et 25) .

PL 17, 554D

だが、汝が知恵は造られたと言って、神の子を被造物と解するなら、被造物を拝む者たちを断罪する使徒が汝に立ちはだかり、こう言う。「それゆえ神は彼らを、その心の欲望のままに不潔へと引き渡し、自分たちの体を自分たちの内で辱めさせた。彼らは神の真理を偽りに変え、造り主よりも被造物を拝み、これに仕えた。造り主は世々に祝福された神である」(ローマ1:24–25)。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.23

23

Haec est, inquam, illa Sapientia Dei, quae dicit: Ego ex ore Altissimi prodivi (Eccli. XXIV, 5) , universitatis conditrix et effectrix, id est, Filius Dei, per quem omnia, et in quo omnia; quia ut Apostolus dixit: In ipso constituta sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Virtutes, sive Principatus, sive Potestates: omnia per ipsum, et in ipso condita sunt, et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16) .

PL 17, 555A

私は言う。これこそ、「私は至高者の口から出た」(集会の書24:5)と言う神の知恵、万物の創り手にして成し遂げる者、すなわち神の子であり、万物はこの子によって、またこの子の内にある。使徒が言ったとおりである。「天にあるものも地にあるものも、見えるものも見えないものも、王座も主権も力も支配も権能も、すべてがその内に据えられた。万物は彼によって、彼の内に創られ、彼は万物に先立ち、万物は彼の内に成り立つ」(コロサイ1:16)。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.24

24

Hinc et Salomon: Cum sit, inquit, una, omnia potest; et permanens in se, omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert (Sap. VII, 27) .

PL 17, 555B

ここからソロモンも言う。「知恵は一つでありながら、すべてをなしうる。自らのうちにとどまりつつ、すべてを新しくし、諸民族を通して聖なる魂たちへと自らを移す」(知恵の書7:27)。

De fide orthodoxa contra Arianos, alias De Filii divinitate et consubstantialitate tractatus 2.25

25

Quod confirmans Apostolus, ait in interiore homine habitare Christum (Ephes. III, 16) ; ut per quem a principio omnia facta sunt, per ipsum et in fine cuncta salventur.

PL 17, 555B

これを確証して、使徒は、キリストが内なる人のうちに宿ると言う(エフェソ3:16)。初めからすべてがその者を通して作られた、まさにその者を通して、終わりにもすべてが救われるためである。