Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.1
(Vers. 1, 2, 3.) De temporibus autem et momentis, fratres, non est necesse vobis scribi; ipsi enim diligenter scitis, quia dies Domini, ut fur noctu, ita veniet.
PL 17, 450D(第1・2・3節)「兄弟たちよ、時と時期については、汝らに書く必要がない。汝ら自身が、主の日が夜の盗人のように来ることを、よく知っているからである」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.2
Cum enim dixerint: Pax, et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, quemadmodum dolor partus praegnanti, et non effugient.
PL 17, 451A「人々が『平和だ、安全だ』と言っているとき、そのとき、身ごもった女に産みの苦しみが臨むように、突然の滅びが彼らに襲いかかり、彼らは逃れられない」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.3
Hoc est quod in Evangelio Dominus locutus est, dicens: Vigilate, quia nescitis horam, qua Dominus vester venturus est (Marc. XIII, 32) . Et iterum: Si quis vobis dixerit: Ecce hic Christus, aut ecce illic; nolite credere (Matth. XXIV, 23) .
PL 17, 451Aこれは、福音書で主が言ったことである。「目を覚ましていよ。汝らの主がいつ来るか、その時を汝らは知らないからである」(マルコ13:32)〔引かれた句はマタイ24:42に当たる〕。また、「もし誰かが汝らに、『見よ、キリストはここにいる』、あるいは『あそこにいる』と言っても、信じてはならない」(マタイ24:23)。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.4
Subito enim et ex insperato apparebit sicut coruscatio apparet ab Oriente in Occidentem, habens secum militiam exercitus Dei Patris ad perditionem antichristi et satellitum ejus.
PL 17, 451A彼は突然、思いがけなく現れる。稲妻が東から西へと現れるように、父なる神の軍勢の軍隊を伴い、反キリストとその従者たちを滅ぼすためである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.5
Cum enim securi fuerint perfidi de regno diaboli, interfectis sanctis, id est, Enoch et Elia, laeti de victoria invicem sibi mittentes munera, sicut dicit Apocalypsis (Apoc. XI, 7 et seq.) , tunc illis subito veniet repentinus interitus.
PL 17, 451A背信の者たちが悪魔の国について安心しているとき――聖なる者たち、すなわちエノクとエリヤを殺して、勝利を喜び、互いに贈り物を送り合うとき、黙示録が言うとおり(黙示録11:7以下)――そのとき、彼らに突然、滅びが襲う。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.6
In adventu enim suo Christus hos omnes disperdet; ut videntes sancti, quod evaserint, glorientur.
PL 17, 451Bキリストは自らの到来のとき、これらの者すべてを滅ぼし尽くす。見ている聖なる者たちが、自分が逃れたことを誇るためである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.7
(Vers. 4, 5.) Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur apprehendat; omnes enim vos filii luminis estis et filii diei: non estis noctis neque tenebrarum.
PL 17, 451B(第4・5節)「しかし兄弟たちよ、汝らは暗闇の中にはいない。あの日が盗人のように汝らを捕らえることのないように。汝らはみな光の子であり、昼の子だからである。汝らは夜の者でも暗闇の者でもない」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.8
In tenebris ignorantiam significat et mendacium, in die autem scientiam et veritatem. Idcirco christianos non in tenebris esse dicit, gentiles autem vel incredulos Judaeos filios tenebrarum; quia cultores sunt mendacii.
PL 17, 451B「暗闇の中」ということで、彼は無知と偽りを示し、「昼」ということで知識と真理を示している。それゆえ彼は、キリスト教徒は暗闇の中にはいないと言い、異邦人ないし信じないユダヤ人は暗闇の子だと言う。偽りを崇める者だからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.9
Quamobrem fideles securos esse debere significat; quia non ignorant futurum adventum Domini, sed exspectant solliciti, ut veniat. Qui autem ignorant diffidentes de eo, repente illos apprehendet improvidos, et interficiet.
PL 17, 451Bそれゆえ彼は、信じる者たちは安んじているべきだと示す。主の将来の到来を知らないのではなく、その到来を心を配って待ち望んでいるからである。しかし、彼を疑って〔その到来を〕知らない者たちについては、〔主が〕備えのない彼らを突然捕らえて殺す。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.10
(Vers. 6-11.) Igitur non dormiamus, sicut et caeteri, sed vigilemus, et sobrii simus. Hi enim qui dormiunt, nocte dormiunt: et qui inebriantur, nocte sunt ebrii.
PL 17, 451C(第6–11節)「それゆえ、ほかの者たちのように眠らず、目を覚まして、節度を保とう。眠る者は夜に眠り、酔う者は夜に酔うからである」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.11
Nos autem qui diei sumus, sobrii simus, induti thoracem fidei et charitatis, et galeam spei salutis, quia non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, qui mortuus est pro nobis; ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
PL 17, 451C「しかし昼に属する我々は、節度を保とう。信仰と愛の胸当てを着け、救いの望みの兜をかぶって。神は我々を怒りへではなく、我々の主イエス・キリストを通して救いを得ることへと定めたからである。彼は我々のために死んだ。それは、我々が目を覚ましていても眠っていても、彼とともに生きるためである」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.12
Propter quod exhortamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis. Apertum est quod dicit; commonet enim, ne securi de nomine Salvatoris, negligenter agamus: ideoque tribus propugnaculis nos muniri debere, id est, fidei, et spei, et charitatis.
PL 17, 451C「それゆえ、互いに勧め合い、汝らが現にそうしているように、互いに造り上げよ」。彼の言うことは明白である。救い主の名に安んじて我々が怠ることのないよう、思い起こさせているのである。それゆえ我々は、三つの砦、すなわち信仰と望みと愛によって守られねばならない。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.13
Dum enim fides manet, spem excitat: spes autem necessario sollicita est de promissione, nec dormit: charitas autem devotum offert Deo; nihil enim adversum admittit charitas.
PL 17, 451C信仰がとどまるとき、それは望みを呼び起こし、望みは必然的に約束について心を配り、眠らない。愛は〔人を〕献身した者として神に献げる。愛は敵対するものを何も受け入れないからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.14
Idcirco enim mortuus est pro nobis Dominus Jesus, et resurrexit; ut sive vigilemus, hoc est, vivamus, sive dormiamus, id est, moriamur, una cum illo aeterna vita fruamur.
PL 17, 451D主イエスが我々のために死んで復活したのは、そのためである。我々が目を覚ましていても、すなわち生きていても、眠っていても、すなわち死んでいても、彼とともに永遠の生命を享受するためである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.15
Hoc est quod supra dixit quia fideles in adventu Domini tam mortui, quam vivi obviam tollentur Domino, et semper vivent cum eo. In hoc meditandum docet, ut invicem se in isto aedificent sensu.
PL 17, 451Dこれは、先に彼が言ったことである。信じる者たちは主の到来のとき、死者も生者も主に会うべく引き上げられ、永遠に彼とともに生きる。彼は、この思いのうちに互いを造り上げるよう、これを思い巡らすことを教える。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.16
(Vers. 12, 13.) Rogamus autem vos, fratres, ut cognoscatis eos, qui laborant in vobis, et praesunt vobis in Domino, et monent vos; ut illis summum honorem habeatis in charitate propter opera ipsorum: pacem habete inter vos.
PL 17, 451D(第12・13節)「兄弟たちよ、我々は汝らに願う、汝らのうちで労苦し、主にあって汝らの上に立ち、汝らを戒める者たちを認めよ。彼らの働きのゆえに、愛において彼らを最大限に敬え。汝ら互いのあいだに平和を保て」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.17
Hoc est, quod dicit et in alia epistola (I Tim. V, 17) presbyteros duplici honore honorandos, qui laborant in verbo doctrinae. Potest enim pigere eum, qui inopiam patitur, exercitium facere, quod prosit audientibus.
PL 17, 452Aこれは彼が別の手紙(一テモテ5:17)でも言っていること、すなわち、教えの言葉に労苦する司祭たちは二重の敬意をもって敬われるべきだ、ということである。実に、欠乏に苦しむ者は、聞く者たちの益となる務めを行うことを嫌うことがあるからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.18
Quid enim prodest honorem sine fructu habere: aut quid magnum est offerre ei carnalia, qui tribuit spiritalia? Sicut enim divitiae negligentiam pariunt salutis, ita egestas dum saturari quaerit, a justitia declinat.
PL 17, 452A実際、実りのない敬意を持つことに何の益があろう。また、霊的なものを与える者に肉的なものを献げることが、何ほどのことであろう。富が救いへの怠慢を生むように、欠乏もまた、満たされようと求めるうちに正義から逸れるのである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.19
Hinc Salomon nec nimis divitem se petit fieri; nec egestuosum (Prov. XXX, 8) . Hoc ipsum tamen in charitate fieri debere; ut honorificentia sacerdotis non de timore magis sit, sed de amore; ut etiam illi proficiat, qui facit.
PL 17, 452Aそれゆえソロモンは、あまりに富む者にも、窮乏する者にもならないことを願った(箴言30:8)。ただしこれは愛において行われるべきである。祭司〔sacerdos〕への敬意が、恐れからよりもむしろ愛から出るものとなり、行う者自身にも益となるためである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.20
Res enim quae sponte non fit, ad effectum non pervenit; quamvis enim ad praesens proficiat sumenti, nihil tamen proderit in futuro danti. Et quia dissensio multa generat mala, pacificos eos esse hortatur.
PL 17, 452B自発的でないことは、成就に至らない。受け取る者には今は益になっても、与える者には将来何の益にもならないからである。また、不和は多くの悪を生むので、彼は彼らが平和を作る者であるよう勧める。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.21
(Vers. 14-17.) Rogamus vero vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, opitulamini infirmis, patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini et in invicem, et in omnes.
PL 17, 452B(第14–17節)「兄弟たちよ、我々は汝らに願う、落ち着きのない者を戒め、気の弱い者を慰め、弱い者を助け、すべての人に対して忍耐強くあれ。誰も悪に悪を返すことのないよう気をつけよ。いつも、善いことを、互いにも、すべての人にも追い求めよ」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.22
Semper gaudete in Domino, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite. Haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.
PL 17, 452B「いつも主にあって喜べ、絶えず祈れ、すべてのことに感謝せよ。これがキリスト・イエスにおいて、汝らすべてに対する神の意志だからである」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.23
Quoniam necesse est quosdam in plebe esse immodestos, quosdam autem pusillanimes, hoc est, timidos, quosdam vero fide infirmos; ideoque hos qui moderati sunt et magnanimes, et fide fundati, hortatur cum prece, ut his consulant, ut possint proficere, sufferentes eos; ne si retributio fit malorum, pejores se fiant.
PL 17, 452B民のなかには、慎みのない者もいれば、気の弱い者、すなわち臆病な者もおり、また信仰に弱い者もいるのは避けがたいからである。それゆえ彼は、節度があり、心が広く、信仰に基礎を据えた者たちに、祈りを添えて勧める。彼らのために配慮し、彼らを耐え忍んで、進歩できるようにせよ。悪に悪が返されるなら、彼らがいっそう悪くなってしまうことのないように、と。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.24
Idcirco nihil aliud quam bonum sectandum hortatur non solum in causa fratrum, sed et in omnium. Possunt enim bonis operibus attrahi infideles ad credulitatem, ex qua semper gaudeatur in Domino, hoc est, in bonum.
PL 17, 452Cそれゆえ彼は、兄弟たちのことだけでなく、すべての人についても、善のほかは何も追い求めてはならないと勧める。不信者も善い業によって、信じることへと引き寄せられうるからである。信じることによって、主にあって、すなわち善にあって、常に喜ぶことになる。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.25
Orandum autem sine intermissione; sedulae enim preces provocant animum judicis ad dandam misericordiam. In omnibus vero actibus bonis Deo gratias agendas, qui hanc tribuit doctrinam in Christo Jesu Domino nostro.
PL 17, 452C絶えず祈るべきである。たゆまぬ祈りは、裁き手の心を動かして、慈しみを与えさせるからである。また、すべての善い行いにおいて、キリスト・イエス、我々の主にあるこの教えを与えた神に感謝すべきである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.26
(Vers. 18-22.) Spiritum nolite exstinguere: prophetias nolite spernere. Omnia probate: quod bonum est, tenete: ab omni specie mala abstinete vos.
PL 17, 452C(第18–22節)「霊を消すな。預言を軽んじるな。すべてを吟味し、善いものを保て。あらゆる悪い外見から身を遠ざけよ」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.27
Hoc dicit, ut non facile alicui per spiritum loquenti interdicatur (exstinguitur enim, si incipientis loqui fervor contradictione sopitur) ne forte non intelligentes dici ab eo spiritalia, injuriam faciant Spiritui sancto, et peccent per ignorantiam: neque aliquem qui quasi Scripturas revelet, non audiri patienter debere: sed omnia dicta examinari, et sic judicari; ne forte gratiam datam fratri dum respuunt, auctori repugnent.
PL 17, 452D彼がこう言うのは、霊によって語る者が誰であれ、たやすく禁じられてはならないということである(語り始める者の熱意が反論によって鎮められると、〔霊は〕消されるからである)。霊的なことが彼によって語られているのを理解せず、聖なる霊を傷つけて、無知によって罪を犯すことのないようにである。また、聖書を啓示するかのように語る者の誰も、辛抱強く聞かれるべきでない、ということはなく、語られたことをすべて吟味し、そのうえで判断すべきである。兄弟に与えられた恩寵を退けるうちに、その授与者に逆らうことのないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.28
Omnia ergo quae dicuntur, probanda monet; et quidquid sobrie et bene dictum fuerit, retinendum. Quaecumque enim apostolorum et ipsius Domini dictis congruunt, ea bene dicta habenda sunt et retinenda: ab his autem quae inimica fidei videntur, abstinendum.
PL 17, 453Aそれゆえ彼は、語られることをすべて吟味すべきこと、節度をもって善く語られたことは何であれ保つべきことを戒める。使徒たちと主自身の言葉に一致するものはすべて、善く語られたものとして受け取り保つべきであり、信仰に敵対すると見えるものからは遠ざかるべきである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.29
Solet enim spiritus mundi fallaciter quasi per imitationem dicere bona, et inter haec subinducere prava, ut per haec quae bona sunt, accepto ferantur et mala; ut quia unius spiritus dicta putantur, non discernantur ab invicem: sed per id quod licitum est, commendetur illicitum auctoritate nominis, non ratione virtutis.
PL 17, 453A世界の霊は、あたかも模倣によるかのように偽りをもって善いことを語り、その中に邪なことを紛れ込ませる習いがある。それは、善いものを通して悪いものまでが受け入れられるようにするためである。ひとつの霊の言葉と思われているので、互いに区別されない。許されたことを通して、許されないことが、徳の理によらず、名の権威によって推奨されるのである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.30
Solent enim sub apostolorum nomine et ipsius Domini infanda docere et adversa; ideoque omnia probanda monet, quia non possunt eloquia Domini esse diversa.
PL 17, 453A実に、彼らは使徒たちの名、また主自身の名のもとに、口にするのも忌まわしい、相反することを教える習いがある。それゆえ彼はすべてを吟味するよう戒める。主の言葉が相異なることはありえないからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.31
Hinc est unde et Joannis apostoli epistola: Nolite, inquit, omni spiritui credere: sed probate spiritus, si ex Deo sunt (I Joan. IV, 1) , quia si multa bona dicat, in aliquo autem quod fidei adversum est, promat, sciatur non esse Spiritus sanctus.
PL 17, 453Aそこから、使徒ヨハネの手紙にも言う。「すべての霊を信じてはならない。霊が神から出たものかどうかを吟味せよ」(一ヨハネ4:1)。もし〔霊が〕多くの善いことを語っても、何か一つ信仰に反することを持ち出すなら、それは聖なる霊ではないと知られるべきである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.32
Nihil enim erroris in Spiritu sancto poterit reperiri. Sed per exercitium eloquii quaedam spiritalia, quaedam vero carnalia; quia omnis error carni deputatur, aut certe commento quodam astutiae bona fingit; ut his inserat mala, sicut supra memoravi: quemadmodum in Montano, et Priscilla, et Maximilla prophetis cataphrygarum spiritus mundi imitatione quadam boni simulavit; ut per multa verisimilia, necnon et vera, mentiretur se esse Spiritum sanctum.
PL 17, 453B聖なる霊のうちには、誤りは何も見いだされえないからである。ただ、語りの実践において、あるものは霊的、あるものは肉的である。あらゆる誤りは肉に帰せられるからであり、さもなくば、狡猾な工夫によって善いものを偽り、そこに悪いものを差し挟むのである。先に述べたとおりである。カタフリュギア派の預言者であるモンタヌス、プリスキラ、マクシミラにおいて、世界の霊が善の何らかの模倣を装ったように。多くの真実らしいこと、また真実をも通して、自分が聖なる霊であると偽るためであった。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.33
(Vers. 23.) Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia perfectos; ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.
PL 17, 453B(第23節)「平和の神自身が、汝らをすべてにおいて完全な者として聖とするように。汝らの霊と魂と体が、我々の主イエス・キリストの到来のとき、非難されるところなく無傷のまま保たれるように」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.34
Deus pacis Christus est; ait enim: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan XIV, 27) .
PL 17, 453C平和の神とはキリストである。彼は言うからである。「私は私の平和を汝らに与える、私の平和を汝らに残す」(ヨハネ14:27)。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.35
Quippe cum omnia quae habet Pater, Filii sint, hunc sanctificare nos optat Apostolus; ut nos illustret pietate clementiae suae, et omnem actum nostrum dirigat in perfectione, ut integer sit spiritus datus nobis.
PL 17, 453C父の持つものはすべて子のものであるので、使徒は、この子が我々を聖とすることを望んでいる。それは、子が自らの寛容の慈しみによって我々を照らし、我々のあらゆる行いを完成に向けて導き、我々に与えられた霊が無傷であるためである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.36
Tunc enim integer est, si bonae vitae studeamus, animam habentes mundam, et corpus sine querela; ut totus homo sit perfectus. Potest enim corpus mundum esse, et anima inquinari per malum cogitatum: ideoque spiritum in homine mundum dicit esse debere.
PL 17, 454A実に、我々が善い生き方に努め、魂を清く、体を非難されるところなく保つなら、そのとき霊は無傷であり、全き人が完全になる。体が清くても、魂が悪い思いによって汚されうるからである。それゆえ彼は、人の内なる霊は清くあるべきだと言う。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.37
Si autem mala vita vel cogitatio intercedat, non erit integer spiritus; quia deserit hominem peccatis obnoxium.
PL 17, 454Aだが、悪い生き方や思いが間に入るなら、霊は無傷ではなくなる。霊は、罪に服した人を見捨てるからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.38
Dum enim dissentit anima et corpus, quamvis sine sensu sit, alieni ab eo efficiuntur, et velut perdens eos, non erit integer spiritus; ad hoc enim datur homini, ut maneat in eo, et sit quasi caput ejus.
PL 17, 454A魂と体とが不和になると、たとえ感覚がなくとも〔quamvis sine sensu sit の主語は定かでない。「〔人が〕それと気づかなくとも」とも読める〕、それらは霊から疎遠なものとなり、霊はそれらをいわば失うことになって、無傷ではなくなる。霊が人に与えられるのは、人の内にとどまり、いわばその頭となるためだからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.39
Integer ergo non erit; quia perdit membra, dum recedit ab eo homo, ea agens quae odit Spiritus sanctus.
PL 17, 454Aそれゆえ霊は無傷ではない。人が、聖なる霊の憎むことを行って霊から離れるとき、その肢体を失うからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.40
(Vers. 24, 25.) Fidelis est enim Deus, qui vocavit vos, qui et faciet. Fratres, orate pro nobis. Fidelem Deum dicit in promissis suis, ut securi de praemio recte versentur.
PL 17, 454A(第24・25節)「汝らを召した神は信実である。神はそれを成し遂げる。兄弟たちよ、我々のために祈れ」。彼は、神がその約束において信実であると言う。報いについて安んじて、正しく身を処するためである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.41
Et quia qui recte vivunt juxta Evangelium, facile poterunt impetrare quae postulant; idcirco orare eos pro se hortatur; facile enim multi impetrant, quod desiderant.
PL 17, 454B福音に従って正しく生きる者たちは、求めるものを容易に得られるので、彼は彼らに自分のために祈るよう勧める。実に多くの人が、望むものを容易に得るからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.42
(Vers. 26.) Salutate fratres omnes in osculo sancto. Sancta oscula sunt in salutatione christiana, caetera carnalia sunt; quia quidquid sine Christo fit, carnale est, ac per hoc et mortale. Qui enim auctorem vitae contemnit, in morte est.
PL 17, 454B(第26節)「すべての兄弟に、聖なる口づけで挨拶せよ」。キリスト教の挨拶における口づけは聖なるものであり、ほかは肉的である。キリストなしに行われることはすべて肉的であり、そのゆえに死すべきものでもあるからである。命の創始者を軽んじる者は、死の中にいる。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.43
(Vers. 27.) Adjuro vos per Dominum, ut legatur epistola haec omnibus fratribus. Astringit eos, ut solliciti sint ad legendam epistolam cunctis fratribus; ut cognoscant et laudes et admonitiones suas; per quas fiant perfecti.
PL 17, 454B(第27節)「私は主によって汝らに厳命する、この手紙がすべての兄弟に読まれるように」。彼は彼らを縛り、すべての兄弟に手紙を読むことに心を配らせる。彼らが自分への称賛と戒めとを知り、それによって完全な者となるためである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 5.44
(Vers. 28.) Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Sic illos in bonis operibus vult proficere; ut gratia Domini nostri Jesu Christi permaneat in eis in aeternum.
PL 17, 454C(第28節)「我々の主イエス・キリストの恩寵が汝らとともにあるように」。このように彼は、彼らが善い業において進歩することを望む。それは、我々の主イエス・キリストの恩寵が、永遠に彼らのうちにとどまるためである。