Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 1.1
(Vers. 1.) Paulus, et Silvanus, et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et in Domino Jesu Christo, gratia vobis et pax. Trium quidem episcoporum nomina litterae continent, sed sensus et verba solius Apostoli sunt.
PL 17, 441C(第1節)「パウロ、またシルワノ、またテモテより、我々の父なる神のうちに、また主イエス・キリストのうちにある、テサロニケの人々の教会へ。汝らに恩寵と平和があるように」。手紙は三人の司教の名を記しているが、意味も言葉も使徒一人のものである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 1.2
Quia enim communi gaudio exsultant in profectu illorum, ex consensu ad plebem epistola scribitur in exaltatione Dei Patris, et Domini Jesu Christi pacem et gratiam his exoptans.
PL 17, 441D実に彼らは、あの者たちの進歩を共通の喜びとして歓び躍っているので、一致のうえで、民に宛てて手紙が書かれる。そこでは父なる神と主イエス・キリストを称えて、彼らに平和と恩寵を願っている。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 1.3
(Vers. 2, 3.) Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris, sine intermissione, memores operis fidei vestrae et laborum charitatis, et exspectationis Domini nostri Jesu Christi, coram Deo et Patre nostro.
PL 17, 441D(第2・3節)「我々は汝ら皆のために、いつも神に感謝する。絶え間なく我々の祈りの中で汝らを思い起こし、汝らの信仰の業と愛の労苦と、我々の主イエス・キリストへの待望を、我々の父なる神の前で覚えている」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 1.4
Quoniam omnia bona a Deo sunt, idcirco ei primum gratias referunt in profectu illorum, qui dignatus est non solum donum suum dare hominibus sub peccato constitutis, sed in filios hos adoptare, simul adjuvans eos ad omnia exitia toleranda, ut digniores fiant.
PL 17, 442Cすべての良いものは神からのものであるから、彼らの進歩について、まず神に感謝を捧げる。神は、罪の下に置かれた人々に自らの賜物を与えるだけでなく、この者たちを子として迎え入れ、さらに、より相応しい者となるように、あらゆる破滅に耐えることを助けたのである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 1.5
Quamobrem meminisse horum dicunt se in orationibus suis, eo quod crebrescerent in opere fidei caeteris Ecclesiis; ut nutu Dei perficerent opus coeptum, prompti in studio charitatis, et patientiae, et spei adventus Domini ante Deum, qui dignatus est Filium suum incarnare pro salute humana. Placitum enim Dei est, si proficiatur in Christo.
PL 17, 442Cそれゆえ彼らは、祈りの中でこの者たちを思い起こしていると言う。彼らが信仰の業において、他の諸教会に〔知られるほど〕盛んに伸びていたからである〔caeteris Ecclesiis(他の諸教会に)の係りは定かでない。「他の諸教会にまさって」の意とも取れる〕。それは、彼らが神の意向によって始めた業を成し遂げ、愛と忍耐と、人間の救いのために自らの子を受肉させることをよしとした神の前での、主の到来への望みとの熱意において敏速であるように、ということである。実に、キリストにおいて進歩するなら、それは神の喜びである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 1.6
(Vers. 4, 5.) Scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram; quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in verbo solum, sed et in virtute, et in Spiritu sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis vestri causa.
PL 17, 442D(第4・5節)「神に愛された兄弟たちよ、汝らの選びを知っている。我々の福音は汝らのもとで、言葉だけにおいてではなく、力においても、聖なる霊においても、豊かな満ちあふれにおいても行われたからである。汝らも知るとおり、我々は汝らのために、汝らのもとでどのような者であったか」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 1.7
Humiles se fuisse inter eos significant, ut illis formam darent mansuetudinis, non quod defuerint, quae ad fidem illos hortarentur, magnalia; quia doctrinae evangelicae robur virtus praestabat signorum et prodigiorum, in Spiritu sancto, id est, non in phantasia, sed in veritate plenitudinis; ut nulli necessitati deesset auxilium; sed superabundans gratia videretur et in doctrina, et in conversatione, et in aegris curandis; ut perfectum opus Spiritus sancti appareret in Thessalonicensium Ecclesiis, ut in nullo se minores videntes Judaeorum Ecclesiis, gauderent in dono Dei, qui participes illos facere dignatus est promissionis Abrahae.
PL 17, 442D彼らは、自分たちが彼らのうちで謙遜であったことを示す。それは柔和の模範を彼らに与えるためであった。信仰へと励ますような偉大な業が欠けていたからではない。というのは、しるしと不思議の力が、福音の教えの強さを支えていたからである。聖なる霊において、すなわち幻影においてではなく、満ちあふれの真実において、である。それは、どんな必要にも助けが欠けることがなく、教えにおいても、生き方においても、病人を癒すことにおいても、あふれるほどの恩寵が見えるようにするためであった。また、聖なる霊の業がテサロニケの人々の諸教会において完全に現れ、彼らがユダヤ人の諸教会に何ごとにおいても劣らないと見て、神の賜物を喜ぶためであった。神は、彼らをアブラハムへの約束に与る者とした。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 1.8
(Vers. 6, 7.) Et vos imitatores nostri facti estis, et ipsius Domini, suscipientes verbum in pressura multa cum gaudio Spiritus sancti, ita ut fueritis vos exemplum omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia.
PL 17, 443A(第6・7節)「また汝らは、我々と主自身とに倣う者となった。多くの苦難の中で、聖なる霊の喜びをもって言葉を受け入れ、その結果、マケドニアとアカイアにおいて、信じるすべての者に対する模範となった」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 1.9
Cupidi credulitatis, probra et injurias a civibus suis passi tolerarunt fiducia futurorum.
PL 17, 443B彼らは信じることを熱望して、同国人から受ける辱めと侮辱を、将来のものへの確信をもって耐え忍んだ。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 1.10
Unde aemuli dicuntur apostolorum, et ipsius Domini; quia et Dominus eadem passus est a Judaeis, et apostoli sequentes fidem Dei, persecutiones passi sunt, gaudentes quia digni habiti sunt pro nomine Domini contumelias pati (Act. V, 21) , scientes pro his magna fore praemia repromissa; idoneus enim servus probatur, quando pro amore domini sui inimicos ejus offendit.
PL 17, 443Bそれゆえ彼らは、使徒たちと主自身との熱心な倣い手と呼ばれる。主も同じことをユダヤ人から被ったからであり、使徒たちも、神への信仰に従って迫害を受け、主の名のために辱めを受けるにふさわしい者とされたことを喜んだ(使徒言行録5:21)〔引かれた句は使徒言行録5:41〕。彼らはそのために大きな報賞が約束されていると知っていたのである。実に、奴隷が相応しい者と認められるのは、主人への愛のゆえにその敵の不興を買うときである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 1.11
Cujus rei memores, gavisi sunt spe promissionis in pressura. Itaque magna exhortatio est ad profectum, cum similes illos factos dicit et Christi et apostolorum ad formam praebendam caeteris credentibus illis in locis, quibus fama illorum ambulabat.
PL 17, 443Bこの事を覚えて、彼らは苦難の中で約束への望みを喜んだ。こうして、彼らがキリストと使徒たちの双方に似た者となったと言うことは、進歩への大きな励ましである。それは、評判が行き渡っていたその土地で信じている他の人々に、模範を示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 1.12
(Vers. 8.) A vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia, sed et in omnem locum fides vestra, quae est ad Deum, processit.
PL 17, 443C(第8節)「汝らから主の言葉が広まった。マケドニアとアカイアにおいてだけでなく、あらゆる所へ、神へと向かう汝らの信仰が進み出た」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 1.13
Tale est hoc, quale et illud ad Romanos, cum dicit: Quia fides vestra praedicatur in universo mundo (Rom. I, 8) . Sed in his amplius; quia non solum fides, sed opus fidei illorum pervenit in omnem locum.
PL 17, 443Cこれは、ローマの人々に宛てて「汝らの信仰は全世界に宣べ伝えられている」(ローマ1:8)と言う、あの箇所と同じである。しかしこの者たちにおいては、それ以上である。信仰だけでなく、彼らの信仰の業があらゆる所へ及んだからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 1.14
(Vers. 9, 10.) Ita ut non necesse habeamus nos aliquid eloqui. Ipsi enim de nobis annuntiant, qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum ab idolis, ad serviendum Deo vivo et vero, et ad exspectandum Filium ejus de coelis, quem suscitavit a mortuis Jesum, qui eripuit nos ab ira veniente.
PL 17, 443C(第9・10節)「それゆえ我々は、何も語る必要がない。彼ら自身が我々について告げ知らせている。我々が汝らのもとへどのような入り方をしたか、また、汝らが偶像から神へと立ち帰り、生ける真の神に仕え、天から来る神の子を待ち望むようになったかを。神が死者の中から甦らせたイエス、来たるべき怒りから我々を救い出した者である」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 1.15
Sic peragrasse dicunt famam introitus sui et conversationis eorum cum praedicatione Evangelii, ut non esset necesse ea dicere; superfluum est enim ea fari, quae nota sunt.
PL 17, 443D彼らは、自分たちの入って行ったことと彼らの生き方との評判が、福音の宣教とともに、それを語る必要がないほどに広く巡ったと言う。実に、周知のことを述べ立てるのは余計だからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 1.16
Ad omnes enim in circuitu pervenerat; ita ut et annuntiarent caeteris qua devotione susceperant apostolos.
PL 17, 443D実に、周囲のすべての者に届いていた。それゆえ彼らは他の人々にも、どれほどの献身をもって使徒たちを迎え入れたかを告げ知らせていたのである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 1.17
Et quia ad omnia, quae audierant ab eis, fuerant promptiores, relinquentes deos mortuos: exspectarent autem Christum de coelis, quem humanae salutis causa mortuum audierant, et resurrexisse devicta morte, et cum carne assumptum in coelos ministra nube, ad confusionem prudentium mundi, qui consideratione habita mundanorum, carnis naturam, quia gravis est, putant non posse fieri, ut sustollatur in coelos. Hoc affectu fit Spiritus sancti, ut erubescant terrigenae prudentes.
PL 17, 443Dまた、彼らは使徒たちから聞いたすべてのことに対してより敏速であり、死んだ神々を捨てた。そして、天からのキリストを待ち望んだ。彼らは、人間の救いのために死んだこと、死に打ち勝って復活したこと、雲を介添えとして肉とともに天に上げられたことを聞いていた。これは、この世の賢い者たちを恥じ入らせるためである。彼らは世のものを考慮して、肉の本性は重いので天に上げられることはあり得ないと考える。聖なる霊の働き〔底本は affectu(情愛)。effectu と読んだ〕によって、地から生まれた賢い者たちが恥じるのである。