アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam

Caput IV 第IV章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam · PL 17, 448C · 28 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.1

1

(Vers. 1.) Quod superest itaque, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis qualiter oporteat vos ambulare, et placere Deo, sicut et ambulatis, ut abundetis magis.

PL 17, 448C

(第1節)「それゆえ、残るところ、兄弟たちよ、我々は主イエスにあって汝らに願い、懇願する。汝らが我々から、どのように歩み、神を喜ばせるべきかを受けたとおりに、現に歩んでいるとおり、いっそう満ちあふれるようにと」。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.2

2

Hoc est, quod supra dixi, quia ad cumulandum gaudium suum crescere illos vult in bonis operibus secundum mandata apostolica.

PL 17, 448C

これは、私が先に言ったことである。すなわち、自分の喜びを満たすために、彼らが使徒の命令に従って善い業において成長することを彼は望んでいる。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.3

3

(Vers. 2-6.) Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum nostrum Jesum. Nam haec est voluntas Dei sanctificatio vestra, abstinere vos a fornicatione, et scire unumquemque vestrum suum vas possidere in sanctimonia et honore; non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum: et ut ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum; quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et praediximus vobis, et testificati sumus.

PL 17, 448D

(第2–6節)「汝らは、私が我々の主イエスを通して汝らにどのような戒めを与えたかを知っている。神の意志とは、汝らの聖化、すなわち、汝らが不品行を避け、汝らの一人一人が自分の器を聖潔と名誉のうちに保つこと、神を知らない異邦人のように欲望の情念のうちにではなく、また誰も事において兄弟を踏み越えず、欺かないことである。主はこれらすべてについての報復者だからである、我々が汝らに前もって言い、証ししたとおりに」。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.4

4

Quamvis laudet eos in tota epistola, tamen commonet ne aliqua subreptione ad illicita deducantur, et incurrunt vindictam, quam ultricem malorum didicerunt: scientes hoc Deo placere, si corpora sua incontaminata custodiant, sed et cum fratribus simpliciter agant; ne similes gentibus inventi, adoptionis nomine abdicentur.

PL 17, 448D

彼は手紙全体で彼らを称賛しているが、それでもなお、何らかの不意打ちによって禁じられたことへ導かれ、悪に報いるものと彼らが学んだ報復を招くことのないよう、注意を促す。彼らは、神を喜ばせるのは、自分の体を汚れなく保つこと、さらに兄弟たちと素直に交わることだと知っているのである。異邦人と同じと見いだされて、子とされた名義を取り消されることのないように。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.5

5

(Vers. 7, 8.) Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctimoniam. Quapropter qui spernit haec, non hominem spernit, sed Deum, qui dedit Spiritum sanctum in nobis.

PL 17, 449A

(第7・8節)「神は我々を汚れへではなく、聖潔へと召した。それゆえ、これらを退ける者は、人を退けるのではなく、我々のうちに聖なる霊を与えた神を退ける」。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.6

6

Ut fortius astringat ad ea, quae docet, Dei interponit personam, dicens: Non hominem spernit, qui praeterit praecepta, sed Deum.

PL 17, 449A

彼は、自分が教えることへ、より強く縛りつけるために、神の立場を持ち出して言う。「戒めを無視する者は、人を退けるのではなく、神を退ける」と。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.7

7

Quem ideo dicit Spiritum sanctum nobis dedisse, ut sancte vivamus; quia in corpore subdito peccatis non habitat Spiritus sanctus (Sap. I, 4) .

PL 17, 449A

神が聖なる霊を我々に与えたと彼が言うのは、我々が聖く生きるためである。罪に服した体には聖なる霊が住まないからである(知恵の書1:4)。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.8

8

(Vers. 9, 10.) De affectione autem fraternitatis non habemus necessitatem scribendi vobis; ipsi enim a Deo edocti estis, ad hoc ut vos invicem diligatis (Joan. XV, 17) . Nam et hoc facitis in omnes fratres per universam Macedoniam.

PL 17, 449A

(第9・10節)「兄弟の情愛については、汝らに書き送る必要がない。汝らは自ら神に教えられており、互いに愛し合うように(ヨハネ15:17)。実に、汝らはマケドニア全土のすべての兄弟に対してこれを行っている」。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.9

9

Etiam hoc cum facere illos laudat, commonet tamen ut propensius id agant; quos enim ab ipso Deo doctos dicit, promptiores esse debere in fraterna dilectione significat.

PL 17, 449B

これをすでに行っていると彼らを称賛するときも、彼はなお、それをいっそう熱心に行うよう思い起こさせる。神自身に教えられていると彼が言う者たちは、兄弟愛においてより迅速であるべきだ、ということを示しているからである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.10

10

Propter multam enim charitatem Deus misertus est nostri, cujus imitatores effecti, non immerito adoptatos nos ostendimus a Deo in filios.

PL 17, 449B

実に、神は大いなる愛のゆえに我々を憐れんだ。その神に倣う者となって、我々が神から子として迎えられたことを、我々は当然のこととして示している。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.11

11

(Vers. 11.) Hortamur autem vos, fratres, abundare magis; et eniti quiescere, et vestrum negotium agere, et operari manibus vestris, sicut vobis praecepimus; ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius desiderium sit in vobis.

PL 17, 449B

(第11節)「兄弟たちよ、我々は汝らに勧める、いっそう満ちあふれ、落ち着こうと努め、自分の務めを果たし、我々が汝らに命じたとおり自分の手で働くようにと。それは、外にいる者たちに対して立派に歩み、誰かのものを求める欲求が汝らのうちに無い〔nullius desiderium は「誰をも必要としない」とも読める。「誰のものも欲しがらない」の意に取った〕ためである」。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.12

12

Iterum eadem hortatur, ut data opera abundent bonis actibus; ut enim significet vere hoc esse, quod placet Deo, frequenter hoc monet.

PL 17, 449B

彼は再び同じことを勧め、善い行いに意を用いて満ちあふれるようにさせる。これこそ神に喜ばれることだと真に示すために、しばしばこれを促すのである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.13

13

Justitiae enim via tenenda est, ut ad misericordiam jure veniatur; ut qui sunt inferiores substantia, manibus laborent; ut ipsa intentione tollantur a vulgari inquietudine, et prava cogitatione, ut disciplina eorum etiam ab infidelibus laudetur, et provocari ad fidem possint.

PL 17, 449C

正義の道を保たねばならない。それは、慈しみに正当に至るためである。財産の劣る者は手で働くべきである。その専心そのものによって、世俗の落ち着きのなさと邪な思いから取り去られ、彼らの規律が不信者からも称賛され、信仰へと促されうるようになるためである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.14

14

(Vers. 12, 13.) Nolumus autem vos ignorare, fratres, de iis qui dormiunt; ne contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Nam si credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, sic et Deus illos, qui dormierunt per Jesum adducet cum eo.

PL 17, 449C

(第12・13節)「兄弟たちよ、眠りについた者たちについて、汝らが知らないままでいることを我々は望まない。希望を持たないほかの者たちのように悲しまないためである。我々はイエスが死んで復活したと信じるなら、同じように神は、イエスを通して眠りについた者たちを、彼とともに連れて来る」。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.15

15

Manifesta est ratio, quia si resurrectio creditur mortuorum futura, non sunt lugendi, qui cum signo crucis exeunt. Lugendi autem vere sunt infideles, qui hinc transeunt in gehennam; ut ediscant verum esse, quod credere noluerunt.

PL 17, 449C

道理は明らかである。死者の復活が将来あると信じられるなら、十字架のしるしとともに世を去る者たちを嘆くべきではない。むしろ真に嘆かれるべきは、ここからゲヘナへ移る不信者たちである。彼らが信じようとしなかったことが真実であると、思い知るためである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.16

16

Fideles autem resurgent ad gloriam, ut qui in saeculo stulti habiti sunt propter fidem, videantur prudentes; providerunt enim sibi gloriam. Hi sunt qui per Jesum, id est, sub spe fidei hujus exeuntes, adducentur cum eo in adventu ejus; ut ab hominibus videantur.

PL 17, 449D

一方、信じる者たちは栄光へと復活する。世で信仰のゆえに愚かな者と見なされた者たちが、賢い者と見られるようになるためである。彼らは自分のために栄光を先に備えたからである。「イエスを通して」世を去る者たち、すなわちこの信仰の望みのもとに世を去る者たちは、その到来のとき彼とともに連れて来られる。人々に見られるためである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.17

17

Cum tamen ipse defuncti excessum lugendum prohibeat, ipse alibi dicit: Ne tristitiam haberem (Philip. II, 27) . Sed jam suo loco solutum est.

PL 17, 449D

彼自身は、死者の旅立ちを嘆くことを禁じながら、別の箇所では自ら言っている。「私が悲しみを持たないために」(フィリピ2:27)。しかしこれはすでにしかるべき箇所で解かれている。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.18

18

(Vers. 14-17.) Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui subrelicti sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt.

PL 17, 450A

(第14–17節)「我々は主の言葉によって汝らにこう言う。生きている我々、主の到来まで残される我々は、眠りについた者たちに先んじることはない」。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.19

19

Quoniam ipse Dominus in jussu, et voce Archangeli, et tuba Dei descendet de coelo, et hi qui in Christo mortui sunt, resurgent primi: deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, una cum illis rapiemur in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus.

PL 17, 450A

「主自らが号令と大天使の声と神のラッパとともに天から下り、キリストにあって死んだ者たちがまず復活する。次に、生きている我々、残されている我々は、彼らとともに雲の中へ、空中で主に会うために引き上げられ、こうして我々は常に主とともにいる」。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.20

20

Quare consolamini vos invicem in his verbis. Sensu Domini loqui se profitetur, cum dicit: Hoc vobis dicimus in verbo Domini.

PL 17, 450A

「それゆえ、これらの言葉によって、汝ら互いに慰め合え」。彼が「我々は主の言葉によって汝らにこう言う」と言うとき、自分が主の思いに従って語ると宣言している。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.21

21

Ut enim fidam spem et ratam gloriam resurrectionis sanctis promissae demonstret, ordinem ipsum, quomodo futura sit, exponit, nutu judicis Christi, sancto Spiritu intimante; ut ipsa spe qui charos suos praemiserunt, non doleant, addiscentes quia in adventu Domini priores resurgent, qui in Christo moriuntur.

PL 17, 450A

彼は、聖なる者たちに約束された復活の望みの確かさと栄光の確実さを示すために、それがどのように起こるかの次第そのものを説明する。それは裁き手キリストの合図により、聖なる霊が告げ知らせることによる。愛する者を先立たせた者たちが、この望みによって悲しまず、主の到来のとき、キリストにあって死ぬ者たちが先に復活することを学び知るためである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.22

22

Ipse enim Christus Dominus voluntate Patris, quasi primus angelus de exercitu coelesti, sicut continetur in Apocalypsi Joannis apostoli (Apoc. XII, 7 et seq.) , descendet de coelo ad gerendum bellum nomine Dei contra antichristum.

PL 17, 450B

実に、主キリスト自らが、父の意志により、天の軍勢の第一の天使のように、使徒ヨハネの黙示録に含まれるとおり(黙示録12:7以下)、反キリストに対して神の名によって戦いを行うために、天から下るのである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.23

23

Quo exstincto, jussu ejus resurgent mortui. Hoc est ergo in tuba Dei descendere, nomine Dei bellum gerere; est enim, ut ipse dixit ad Jesum filium Nave (Josue V, 14) , dux et princeps exercitus Domini, propter quod archangelus dicitur.

PL 17, 450B

彼が滅ぼされたのち、その命令によって死者たちが復活する。ゆえに「神のラッパとともに下る」とは、神の名によって戦いを行うことである。彼は、自らヌンの子ヨシュア〔底本は Jesum filium Nave(ナベの子イエス)〕に言ったように(ヨシュア記5:14)、主の軍勢の指揮官にして長であり、そのゆえに大天使と呼ばれるからである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.24

24

Cum autem in tuba Dei descendet, Deus est; quia utrumque continent Scripturae, sicut in Exodo, quem angelum in flamma apparuisse Moysi legimus, statim ipsum in subjectis esse Deum agnoscimus, id est, Filium Dei, dicente eadem Scriptura: Et accedens, inquit, Moyses avertit se; quia non potuit considerare in faciem Dei (Exod. III, 6) .

PL 17, 450B

しかし「神のラッパとともに下る」とき、彼は神である。聖書は両方を含んでいるからである。たとえば出エジプト記で、炎の中でモーセに現れた天使を、続く箇所ですぐに神、すなわち神の子であると認める。同じ聖書が言うとおりである。「モーセは近づいて顔をそむけた。神の顔を見つめることができなかったからである」(出エジプト記3:6)。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.25

25

Deus ergo est, quia Filius Dei verus est Deus: dux autem et princeps ideo, quia caput omnium est; quia per ipsum omnia.

PL 17, 450C

神であるのは、神の子が真の神だからである。指揮官であり長であるのは、彼がすべての頭であり、彼を通してすべてがあるからである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.26

26

Resurgentibus ergo primis, qui in Christo mortui sunt, deinde nos qui vivimus, rapiemur una cum illis bajulis nubibus obviam Christo in aera; ut cum Domino omnes veniant ad praelium, et quos occiderat, videat vivos; quia sicut Domino famulatae sunt nubes, ita et his quos fratres suos dignatus est appellare.

PL 17, 450C

こうして、キリストにあって死んだ者たちがまず復活し、次に生きている我々が、彼らとともに、運び手となる雲によって空中でキリストに会うために引き上げられる。すべての者が主とともに戦いに赴き、〔反キリストが〕殺していた者たちが生きているのを主が見るためである。主に雲が仕えたように、彼が兄弟と呼ぶことをよしとした者たちにも、雲は仕えるからである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.27

27

Et sic semper cum Domino erimus; in ipso enim raptu mors proveniet et quasi per soporem, ut egressa anima in momento reddatur. Cum enim tollentur, morientur; ut pervenientes ad Dominum, praesentia Domini recipiant animas; quia cum Deo mortui esse non possunt.

PL 17, 450C

「こうして我々は常に主とともにいる」。引き上げられるそのときに、死が、いわば眠りを介して訪れ、出て行った魂が一瞬のうちに戻されるからである。実に、引き上げられるとき彼らは死ぬ。それは、主のもとに着いたとき、主の臨在によって魂を受け戻すためである。神とともにいて死んでいることはありえないからである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 4.28

28

Itaque consolamini vos invicem in his verbis. Hac spe consolari se invicem jubet eos, qui adhuc more gentili charorum suorum excessum putabant lugendum.

PL 17, 450D

「それゆえ、これらの言葉によって、汝ら互いに慰め合え」。彼は、なお異邦人の風習に従って自分の愛する者たちの死去を嘆くべきだと思っていた者たちに、この望みによって互いに慰め合うよう命じる。